<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa057a.opp-lat1:13-16</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa057a.opp-lat1:13-16</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa057a.opp-lat1"><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p>\'Iterum\', ait, \'quaerendum est, si non potest homo sine <lb/>
            peccato esse, cuius culpa est: ipsiusne hominis an cuiuslibet<lb n="5"/>
            alterius. si ipsius hominis, quomodo culpa hominis est, si hoc <lb/>
            non est quod esse non potest?\' respondemus ideo esse hominis <lb/>
            culpam, quod non est sine peccato, quia sola hominis uoluntate <lb/>
            factum est, ut ad istam necessitatem ueniret, quam sola <lb/>
            hominis uoluntas superare non possit. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p>\'Iterum\', ait, \'quaerendum est, si natura hominis bona <lb/>
            est, quod nullus negare nisi Marcion aut Manicheus audebit: <lb/>
            quomodo igitur bona est, si malo ei non est carere possibile? <lb/>
            omne enim peccatum malum esse quis dubitet?\' respondemus <lb/>
            et naturam hominis bonam esse et eam malo carere posse. <lb n="15"/>
            nam ideo clamamus: libera nos a malo. quod non perficitur, <lb/>
            quamdiu corpus, quod corrumpitur, adgrauat <lb/>
            animam. sed hoc agitur gratia per fidem, ut aliquando dicatur: <lb/>
            ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus <lb/>
            tuus? aculeus autem mortis peccatum, uirtus uero<lb n="20"/>
            peccati lex, quoniam lex prohibendo auget peccati cupiditatem, <lb/>
            nisi diffundat spiritus caritatem quae plena et perfecta <lb/>
            tunc erit, cum uidebimus facie ad faciem. 
</p></div><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p>\'Et hoc\', inquit, (dicendum est: certe iustus deus — negari <lb/>
            enim non potest — imputat autem deus homini omne peccatum. <lb n="25"/>
            et hoc quoque confitendum puto, quia neque peccatum est

<note type="footnote">16 Matth. 6, 13 17 Sap, 9, 15 19 I Cor. 15, 55. 56 <lb/>
            23 cf. I Cor. 13, 12 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 et] ut <hi rend="italic">P</hi> bene <hi rend="italic">m. 1 D,<foreign xml:lang="grc">β</foreign> 3</hi> gram <hi rend="italic">NC</hi> gratia» <hi rend="italic">V</hi> 5 culpe <lb/>
            <hi rend="italic">PDROCKQ ipsius N 7 culpam homiuis Vbd 8 peccatu* L</hi> <lb/>
            10 potest <hi rend="italic">BN</hi> 12 marchion <hi rend="italic">LPDVC</hi> martion <hi rend="italic">B</hi> audiuit <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            13 carere non est <hi rend="italic">Cbd</hi> 15 hominis <hi rend="italic">om. N</hi> 16 nam] <hi rend="italic">et N</hi> clamemus <lb/>
            <hi rend="italic">m. 1 D</hi> 19 ubi-tua <hi rend="italic">om. m. 1 B</hi> 23 faciein <hi rend="italic">N</hi> a <hi rend="italic">m. 1 B</hi> <lb/>
            faciag (r.- <hi rend="italic">add. m. 2) B</hi> 24 iustus est <hi rend="italic">bd</hi> dns <hi rend="italic">B</hi> negare <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            26 et hoc] de hoc <hi rend="italic">Eng</hi>. confidendum <hi rend="italic">L</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="13"/>
            quicquid non imputabitur in peccatum. et si est aliquod <lb/>
            peccatum, quod uitari non possit, quomodo iustus deus dicitur, <lb/>
            si imputare cuiquam creditur, quod uitari non possit?\' respondemus <lb/>
            iam olim contra superbos esse clamatum: beatus <lb/>
            cui non imputabit dominus peccatum. non enim imputat <lb n="5"/>
            his qui fideliter ei dicunt: dimitte nobis debita <lb/>
            nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. <lb/>
            et iuste non imputat, quia iustum est quod ait: in <lb/>
            qua mensura mensi fueritis, in eadem remetietur <lb/>
            uobis. peccatum est autem, cum uel non est caritas quae <lb n="10"/>
            esse debet uel minor est quam debet, siue hoc uitari uoluntate <lb/>
            possit siue non possit; quia si potest, praesens uoluntas <lb/>
            hoc facit, si autem non potest, praeterita uoluntas hoc fecit; <lb/>
            et tamen uitari potest, non quando uoluntas superba laudatur, <lb/>
            sed quando humilis adiuuatur. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="7" unit="altchapter"/> Post haec ille qui ista conscripsit introducit personam <lb/>
            suam quasi cum altero disputantem et facit se interrogari <lb/>
            et quasi ab interrogante sibi dici: \'das mihi hominem sine <lb/>
            peccato?\' et respondet: \'do tibi qui esse possit\'. et rursus ab <lb/>
            interrogante dicitur ei: quis est?\' et respondet: (ipse tu. quodsi <lb n="20"/>
            dixeris\', inquit, \'ego esse non possum, respondendum est: cuius <lb/>
            culpa est? quodsi dixerit: mea, dicendum est: et quomodo <lb/>
            tua est, si esse non potes?\' iterum facit se interrogari et dici <lb/>
            sibi: \'tu ipse sine peccato es, qui dicis hominem sine peccato <lb/>
            esse posse?\' et respondet: \'quod non sum sine peccato, cuius

<note type="footnote"> 4 Ps. 31, 2 6 Matth. 6, 12 8 Matth. 7, 2 </note>

<note type="footnote"> 1 aliquod peccati <hi rend="italic">N</hi> 2 in quo <hi rend="italic">N</hi> potest <hi rend="italic">N</hi> deus <lb/>
            <hi rend="italic">om. N</hi> 3 crediturj dicitur <hi rend="italic">AT £ , m. 1 D</hi> potest <hi rend="italic">N</hi> 4 contra <lb/>
            CQjjtra <hi rend="italic">C</hi> 5 imputauit <hi rend="italic">VNbd</hi> 6 <hi rend="italic">iis ; d</hi> 9 remitietur <hi rend="italic">L</hi> 10 cum] <lb/>
            quod <hi rend="italic">B</hi> 11 uoluntate uitari <hi rend="italic">Kbd</hi> uetari <hi rend="italic">B</hi> 12 siue non possit <lb/>
            <hi rend="italic">om. m. 1 V</hi> 13 haec <hi rend="italic">K</hi> fecit <hi rend="italic">0</hi> facit <hi rend="italic">N, m. 1 B</hi> 16 hoc <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            illae <hi rend="italic">C</hi> 18 dicit <hi rend="italic">L0$, m</hi>. 2 <hi rend="italic">R</hi> dici. <hi rend="italic">V</hi> da <hi rend="italic">bd</hi> 19 respondit <hi rend="italic">BN <lb/>
            Eug</hi>. rursum <hi rend="italic">ISp, m. 1 D</hi> 20 respondit <hi rend="italic">BN</hi> quid <hi rend="italic">N</hi> 21 dixerit <lb/>
            <hi rend="italic">BN</hi> ego inquit <hi rend="italic">N</hi> e.go <hi rend="italic">R</hi> 22 dixeris <hi rend="italic">RVbd</hi> 23 esse <lb/>
            <hi rend="italic">(in rng. m</hi>. 2 i ipse; <hi rend="italic">R, BKN, m. 2 DC:</hi> ipse <hi rend="italic">LPVOfib, m. 1 DC</hi> item <lb/>
            <hi rend="italic">BN</hi> dicis C dicit <hi rend="italic">Eiig</hi>. 24 quin <hi rend="italic">P</hi> 25 respondit <hi rend="italic">N Eug</hi>. </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="14"/>
            culpa est? quodsi dixerit\', inquit, \'tua est, respondendum est: <lb/>
            quomodo mea, si esse non possum?\' nos respondemus nullum <lb/>
            cum eis de his uerbis esse debere conflictum, quia non est <lb/>
            ausus dicere esse hominem sine peccato, uel aliquem uel se <lb/>
            ipsum, sed tantummodo esse posse respondit, quod neque nos<lb n="5"/>
            negamus. quando autem possit et per quem possit, hoc quaeritur. <lb/>
            si enim modo est, non omni animae fideli positae in <lb/>
            corpore mortis huius orandum est et dicendum: dimitte <lb/>
            nobis debita nostra, cum iam in sancto baptismo uniuersa <lb/>
            fuerint dimissa praeterita. quisquis autem membris fidelibus<lb n="10"/>
            Christi hoc non esse orandum persuadere conatur, nihil aliud <lb/>
            quam se ipsum christianum non esse profitetur. porro si per <lb/>
            se ipsum potest homo esse sine peccato, ergo Christus <lb/>
            gratis mortuus est. non autem gratis mortuus est Christus; <lb/>
            non igitur potest homo esse sine peccato, etiamsi uelit, nisi<lb n="15"/>
            adiuuetur gratia dei per Iesum Christum dominum <lb/>
            nostrum. quod ut perficiatur, et nunc in proficientibus agitur <lb/>
            et omni modo implebitur contentione mortis absumpta et <lb/>
            caritate quae credendo et sperando nutritur uidendo et obtinendo <lb/>
            perfecta. <lb n="20"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>