<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa057a.opp-lat1:1-4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa057a.opp-lat1:1-4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa057a.opp-lat1"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"><milestone n="1" unit="altchapter"/>Caritas uestra, quae in uobis tanta est et tam sancta, <lb/>
            ut etiam iubenti seruire delectet, petiuit, ut definitionibus <lb n="5"/>
            quae dicuntur Caelestii esse respondeam. sic enim praenotata <lb/>
            est eadem chartula quam dedistis: definitiones, ut dicitur, <lb/>
            Caelestii. quae praenotatio credo quod non illius, sed eorum <lb/>
            sit, qui hoc attulerunt de Sicilia, ubi Caelestius non esse <lb/>
            perhibetur, sed multi talia garrientes et, sicut ait apostolus, <lb n="10"/>
            ipsi errantes et alios in errorem mittentes. ex illius <lb/>
            tamen haec esse doctrina uel etiam quorundam sociorum <lb/>
            eius et nos possumus arbitrari. nam neque istae breues definitiones <lb/>
            uel potius ratiocinationes ab illius abhorrent ingenio,

<note type="footnote">11 II Tim. 3, 13 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 De perfectione iustitiae hominis <hi rend="italic">L</hi> Liber sancti Augustini ad Eutropium <lb/>
            de perfectione iustitiae hominis <hi rend="italic">P</hi> Haec insunt. ad Paulum et Eutropium <lb/>
            de perfectione iustitiae hominis liber I sci Augustini <hi rend="italic">D{3 a cod. <lb/>
             R fol. 1 inscriptio abest</hi> Incipit ad eps Eutropium et Paulum de perfectione <lb/>
            iustitiae hominis sci Augustini liber I <hi rend="italic">V</hi> Incipit liber beati <lb/>
            Agustini ad Paulum et Eutropium de perfectione «onwnis iustitiae 0 Item <lb/>
            Augustini ad Eutropium et Paulum eps hispanis de pfectione iustitiae <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> Incipit eiusdem ad Paulum et Eutropium de perfectione iustitiae hominis <lb/>
            liber I <hi rend="italic">C</hi> Incipit liber sci Augustini ad Paulum et Eutropium de <lb/>
            perfectione iustitiae hominis <hi rend="italic">K</hi> Incipit sci Augustini ad epm Eutropium <lb/>
            et Paulum de perfectione iustitiae hominis <hi rend="italic">N</hi> 3 agustinus <hi rend="italic">OC</hi> 4 nobis <lb/>
            <hi rend="italic">m. 1 C</hi> est tanta <hi rend="italic">BN</hi> 5 expetiuit <hi rend="italic">N</hi> de definitionibus <hi rend="italic">0</hi> defensionibus <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> 6 caestii <hi rend="italic">m. 1 V, 0</hi> responderem <hi rend="italic">0</hi> 7 cartula <hi rend="italic">OBCNfi</hi> <lb/>
            de definitionibus (de <hi rend="italic">s. Z. m. 2)</hi> P 8 calesti <hi rend="italic">N</hi> 9 cęlestis <hi rend="italic">m. 1 N</hi> <lb/>
            caestius <hi rend="italic">0</hi> 10 alia <hi rend="italic">OC m. 1</hi> 11 errore <hi rend="italic">B</hi> ex] <hi rend="italic">et Ji</hi> 12x hoc <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            sotiorum <hi rend="italic">R</hi> seruorum P sectatorum <hi rend="italic">in ras. V, b</hi> 13 definitionis <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            difinitiones <hi rend="italic">0</hi> 14 ratiocinationis <hi rend="italic">B</hi> rationationes (J <lb/>
            </note>1* <lb/>
             
<pb n="4"/>
            quod in opere alio eius inspexi, cuius eum esse constat <lb/>
            auctorem, et non frustra istos fratres qui haec attulerunt <lb/>
            in Sicilia existimo audisse, quod ipse docuerit ista uel <lb/>
            scripserit. uellem autem, si possem, ita obtemperare uestrae <lb/>
            fraternae beniuolentiae, ut etiam ego tam breuiter responderem. <lb n="5"/>
            sed nisi et illa commemorem quibus respondeo, quis poterit <lb/>
            quemadmodum responderim iudicare? conabor tamen, quantum <lb/>
            ualuero, adiuuantibus me apud domini misericordiam etiam <lb/>
            orationibus uestris, ut non ultra quam necesse est meus sermo <lb/>
            procurrat. <lb n="10"/>
            
</p><p><milestone n="2" unit="altchapter"/>\'Ante omnia\', inquit, \'interrogandus est qui negat hominem <lb/>
            sine peccato esse posse, quid sit quodcumque peccatum: quod <lb/>
            uitari potest an quod uitari non potest. si quod uitari non <lb/>
            potest, peccatum non est; si quod uitari potest, potest homo <lb/>
            sine peccato esse, quod uitari potest. nulla enim ratio uel<lb n="15"/>
            iustitia patitur saltem dici peccatum, quod uitari nullo modo <lb/>
            potest\'. respondemus uitari posse peccatum, si natura uitiata <lb/>
            sanetur gratia dei per Iesum Christum dominum <lb/>
            nostrum. in tantum enim sana non est, in quantum id quod <lb/>
            faciendum est aut caecitate non uidet aut infirmitate non implet,<lb n="20"/>
            dum caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus <lb/>
            aduersus carnem, ut ea quae uult homo non <lb/>
            faciat. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>\'Iterum quaerendum est\', inquit, \'peccatum uoluntatis an <lb/>
            necessitatis est. si necessitatis est, peccatum non est; si uoluntatis<lb n="25"/>
            est, uitari potest\'. respondemus quod supra et, ut sanemur,

<note type="footnote">18 Rom. 7, 25 21 Gal. 5, 17 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 alio opere 0 constat esse B 2 isto L</hi> 3 exestimo p docuit <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> 6 conimemorarg <hi rend="italic">BN</hi> 7 responderg <hi rend="italic">N</hi> 8 uoluero <hi rend="italic">m. 1 B</hi> <lb/>
            12 quid] quod <hi rend="italic">N</hi> 13 an] aut <hi rend="italic">C</hi> 14 si] sed p <hi rend="italic">alt</hi>. potest <hi rend="italic">om. N</hi> <lb/>
            15 esse] fi S <hi rend="italic">N</hi> 16 saltim <hi rend="italic">ROD$, m. 1 CKN</hi> 19 nostrum <hi rend="italic">om. N</hi> <lb/>
            quantum <hi rend="italic">ex</hi> tantum <hi rend="italic">m. 2 B</hi> 21 concupiscat <hi rend="italic">N</hi> 22 non <hi rend="italic">post</hi> ut <hi rend="italic">add. <lb/>
             bd (cf. p. 11, 17. 19. 26; 15, 2)</hi> 24 iterum ait <hi rend="italic">b</hi> inquit <hi rend="italic">om. b</hi> <lb/>
            25 necessitas <hi rend="italic">alt. m. 1 VC</hi> est <hi rend="italic">pr. om. N</hi> 26 est <hi rend="italic">om. N</hi> ut <lb/>
            <hi rend="italic">et 0 et om. N ut om. m. 1 V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="5"/>
            inuocamus eum, cui dicitur in psalmo: de necessitatibus <lb/>
            meis educ me. 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>\'Iterum\', inquit, quaerendum est, quid est peccatum. <lb/>
            naturale an accidens. si naturale, peccatum non est; si autem <lb/>
            accidens est, et recedere potest; et quod recedere potest, <lb n="5"/>
            uitari potest; et quod uitari potest, potest homo sine eo esse <lb/>
            quod uitari potest\'. respondetur naturale non esse peccatum, <lb/>
            sed naturae, praesertim uitiatae — unde facti sumus natura <lb/>
            filii irae — parum esse ad non peccandum uoluntatis <lb/>
            arbitrium, nisi adiuta sanetur gratia dei per Iesum Christum <lb n="10"/>
            dominum nostrum. 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>\'Iterum\', ait, \'quaerendum est, quid est peccatum: actus <lb/>
            an res. si res est, ut auctorem habeat necesse est; et si auctorem <lb/>
            habere dicitur, iam alter praeter deum rei alicuius <lb/>
            auctor induci uidebitur; at si hoc dici inpium est, et confiteri <lb n="15"/>
            necesse est peccatum omne actum esse, non rem. si igitur <lb/>
            actus est, immo quia uere actus est, uitari potest\'. respondemus <lb/>
            peccatum quidem actum dici et esse, non rem. sed etiam in <lb/>
            corpore claudicatio eadem ratione actus est, non res, quoniam <lb/>
            res pes ipse uel corpus uel homo est, qui pede uitiato claudicat <lb n="20"/>
            nec tamen uitare potest claudicationem, nisi habuerit <lb/>
            sanatum pedem. quod etiam in interiore homine fieri potest, <lb/>
            sed gratia dei per Iesum Christum dominum <lb/>
            nostrum. ipsum sane uitium, quo claudicat homo, nec pes <lb/>
            est nec corpus nec homo nec ipsa claudicatio, quae utique <lb n="25"/>
            non est, quando non ambulat, cum tamen insit uitium, quo

<note type="footnote">1 Ps. 24, 17 8 Eph. 2, 3 23 Rom. 7, 25 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 4 si naturale est 0 5 occidens <hi rend="italic">m. 1 B</hi> et <hi rend="italic">pr. om. N Eug</hi>. et <lb/>
            -uitari potest <hi rend="italic">om. N</hi> 7 uitare m. 1 <hi rend="italic">C</hi> 10 aduita <hi rend="italic">m. 1$</hi> <lb/>
            12 actusj factus <hi rend="italic">m. 1 N</hi> 13 ut <hi rend="italic">om. DRBCK, m. 1 Y</hi> autotorem <hi rend="italic">(pr.) C</hi> <lb/>
            14 dum <hi rend="italic">B</hi> 15 at] dC <hi rend="italic">N</hi> et <hi rend="italic">om. bd</hi> confitere <hi rend="italic">B</hi> 17 uere quia <lb/>
            <hi rend="italic">ON</hi> uero quia <hi rend="italic">Eug</hi>. respondebimus <hi rend="italic">Vb</hi> .18 dicit <hi rend="italic">NC m. 1</hi> <lb/>
            et <hi rend="italic">om. BN</hi> sed] sicut <hi rend="italic">in ras. 0</hi> sicut etiam <hi rend="italic">B</hi> 20 qui. C <lb/>
            uiatico <hi rend="italic">(s. 1</hi>. f uitiato) <hi rend="italic">N</hi> 21 tamen <hi rend="italic">om. N</hi> potest homo <hi rend="italic">bd</hi> habeat <lb/>
            <hi rend="italic">bd</hi> 22 intere <hi rend="italic">0</hi> 24 quo* <hi rend="italic">L</hi> quod <hi rend="italic">V</hi> quod <hi rend="italic">RBNfi</hi> 25 ne <lb/>
            ipsa <hi rend="italic">0</hi> 26 quod <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="6"/>
            fit claudicatio, quando ambulat. quaerat ergo, quod eidem uitio <lb/>
            nomen inponat, utrum rem uelit dicere an actum an rei potius <lb/>
            qualitatem malam, qua deformis actus existit. sic et in homine <lb/>
            interiore animus res est, rapina actus est, auaritia uitium <lb/>
            est, id est qualitas, secundum quam malus est animus, etiam<lb n="5"/>
            quando nihil agit. unde auaritiae suae seruiat, etiam quando <lb/>
            audit: non concupisces seque uituperat et tamen auarus <lb/>
            manet; sed per fidem renouatur, id est sanatur, de die <lb/>
            in diem nec tamen nisi gratia dei per Iesum Christum <lb/>
            dominum nostrum. <lb n="10"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>