<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa055.opp-lat1:35</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa055.opp-lat1:35</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa055.opp-lat1"><div n="35" subtype="section" type="textpart"><p>Et quod sequitur de uolatilibus caeli et de liliis agri, <lb/>
            ad hoc dicit, ne quisquam deum putet seruorum suorum <lb n="5"/>
            necessaria non curare, cum eius sapientissima prouidentia <lb/>
            usque ad ista creanda et gubernanda perueniat. neque enim <lb/>
            non ipse pascit et uestit etiam eos, qui manibus operantur. <lb/>
            sed ne christianam militiam ad hoc detorqueant, ut ista <lb/>
            conquirant, hoc seruos suos dominus praemonet, ut in eo <lb n="10"/>
            ministerio, quod sacramento eius debetur, non ista, sed regnum <lb/>
            eius et iustitiam cogitemus: et haec omnia adponentur <lb/>
            nobis siue per manus operantibus siue infirmitate corporis <lb/>
            inpeditis siue ipsius militiae tali occupatione destrictis, ut <lb/>
            nihil aliud agere ualeamus. <lb n="15"/>
            
</p><p><milestone n="27" unit="altchapter"/>Neque enim quia dixit deus: inuoca me in die <lb/>
            tribulationis, et eximam te, et glorificabis me, propterea <lb/>
            non debuit fugere apostolus et per murum in sportam submitti, <lb/>
            ut manus persequentis euaderet, sed expectare potius, <lb/>
            ut conprehenderetur et eum sicut tres pueros de mediis <lb n="20"/>
            ignibus liberaret. aut propter hoc nec dominus dicere debuit: <lb/>
            si uos persecuti fuerint in una ciuitate, fugite in <lb/>
            aliam, quia ipse dixit: si quid petieritis in nomine meo, <lb/>
            dabitur uobis. sicut ergo quisquis fugientibus persecutionem

<note type="footnote"> 16 Ps. 49. 15 18 cf. Act. 9, 25 20 cf. Dan. 3. 50 22 Matth. <lb/>
            10, 23 23 Ioh. 16, 23 </note>

<note type="footnote"> 1 mammonae <hi rend="italic">praet. C</hi> connexuit <hi rend="italic">A</hi> 5 putet deum Pj- putet dominum <lb/>
            <hi rend="italic">DM</hi> 6 procurare <hi rend="italic">M</hi> 7 proueniat <hi rend="italic">PDMf</hi> 8 eos] cibus P 9 christiana <lb/>
            militia <hi rend="italic">DMy</hi> detorqueat <hi rend="italic">PDrM</hi> ista conquirant] acta eo usque <lb/>
            sinant A 10 dominus BUOB <hi rend="italic">N</hi> eo] isto <hi rend="italic">M</hi> 11 quo <hi rend="italic">D</hi> 12 eius <lb/>
            <hi rend="italic">om. M</hi> iustitiam eius <hi rend="italic">PDMf</hi> et <hi rend="italic">om</hi>. (3 opponentur ji <lb/>
            13 nobis <hi rend="italic">DM</hi> per <hi rend="italic">om. PDMBr</hi> manibuB <hi rend="italic">PDMB7</hi> 14 militiae* <lb/>
            tali. <hi rend="italic">0</hi> militiae et alia (a <hi rend="italic">fin. s. I.) L</hi> districtis <hi rend="italic">PABNF*bd</hi> <lb/>
            17 glorificabis] honorificabis <hi rend="italic">A</hi> 18 sporta <hi rend="italic">ABDFMNbd</hi> 19 eIpectaret <lb/>
            <hi rend="italic">LODABNy</hi> 20 ut] et P eos C1 medio ignis <hi rend="italic">M</hi> 22 unam <lb/>
            ciuitatem <hi rend="italic">CLO</hi> 23 petierit P petieritis patrem <hi rend="italic">Fbd</hi> 24 dabit <lb/>
            <hi rend="italic">Fbd</hi> sicut questionem <hi rend="italic">F</hi> persecutionem fugientibus <hi rend="italic">bd</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="584"/>
            discipulis Christi obiceret huius modi quaestionem, cur non <lb/>
            stetissent potius et inuocato deo per eius mirabilia sic eruerentur <lb/>
            ut Danihel a leonibus, ut Petrus ex uinculis, responderent <lb/>
            non se oportuisse temptare deum, sed tunc eum talia <lb/>
            si uellet esse facturum, cum ipsi quid facerent non haberent;<lb n="5"/>
            cum uero eis fugam in potestatem dedisset, etiamsi per illam <lb/>
            liberantur, non nisi ab ipso liberari: sic etiam dei seruis <lb/>
            uacantibus et ualentibus exemplo et praecepto apostolico <lb/>
            manibus suis uictum transigere, si quis euangelio mouerit <lb/>
            quaestionem de uolatilibus caeli, quae non seminant neque<lb n="10"/>
            metunt neque congregant in apothecas, et de liliis agri, quia <lb/>
            non laborant neque nent, facile respondebunt: si et nos per <lb/>
            aliquam uel infirmitatem uel occupationem non possimus <lb/>
            operari, sic nos ille pascet et uestiet, quemadmodum aues et <lb/>
            lilia, quae nihil operantur huius modi, cum autem possumus,<lb n="15"/>
            non debemus temptare deum nostrum, quia et hoc, quod <lb/>
            possumus, eius munere possumus et, cum hinc uiuimus, illo <lb/>
            largiente uiuimus, qui largitus est, ut possimus. et ideo de <lb/>
            istis necessariis solliciti non sumus, quia, cum haec possumus <lb/>
            agere, ille nos pascit et uestit, a quo pascuntur bomines<lb n="20"/>
            atque uestiuntur; cum uero haec non possumus agere, idem <lb/>
            ipse nos pascit et uestit, a quo aues pascuntur et lilia

<note type="footnote"> 3 cf. Dan. 6, 23 cf. Act. 12, 7 </note>

<note type="footnote"> 1 obiecerit <hi rend="italic">M</hi> 2 stetissg <hi rend="italic">B</hi> stetisset <hi rend="italic">PFb</hi> per] pro <hi rend="italic">M</hi> mirabili <lb/>
            uirtute <hi rend="italic">PM</hi> mirabilem uirtutem <hi rend="italic">Dj</hi> 3 ex] a <hi rend="italic">N</hi> responderet <foreign xml:lang="grc">β</foreign> <lb/>
            4 temptare] imitari <hi rend="italic">D</hi> dominum <hi rend="italic">DMf</hi> 5 facere <hi rend="italic">Pj</hi> 6 ei P <lb/>
            fugam] pngnam p in pot. fugam <hi rend="italic">M</hi> 7 liberarentur <hi rend="italic">bd</hi> liberantur <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 8 uocantibus 7 uastantibus <hi rend="italic">N</hi> 9 uictum] uitam <hi rend="italic">PDMf</hi> 11 in <lb/>
            horreis <hi rend="italic">PDMj</hi> apotbecis <hi rend="italic">A</hi> apot*ecas <hi rend="italic">L</hi> 12 nec <hi rend="italic">A</hi> neunt <hi rend="italic">Pj</hi> <lb/>
            ue.nt <hi rend="italic">C om. A</hi> 13 vel <hi rend="italic">pr. om. M</hi> possumus <hi rend="italic">ABDN</hi> possemna <hi rend="italic">LG1</hi> <lb/>
            14 ille nos <hi rend="italic">bd</hi> nos pascit ille <hi rend="italic">D</hi> paecit <hi rend="italic">PDMf</hi> et <hi rend="italic">om. CLOFNji</hi> <lb/>
            uestit <hi rend="italic">p2DM</hi> 15 qui <hi rend="italic">N</hi> huiusce bd 16 attSptare <hi rend="italic">M</hi> deumJ <lb/>
            dominum deum <hi rend="italic">PDM</hi> dominum <hi rend="italic">AB-j</hi> nostrum om. p non quia <foreign xml:lang="grc">β</foreign> <lb/>
            17 hic <hi rend="italic">AB</hi> 18 quia <hi rend="italic">PD</hi> largitur <hi rend="italic">M</hi> 19 non om. 7 simas <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            haec agere non (s. <hi rend="italic">I.)</hi> possumus <hi rend="italic">M</hi> 20 ille] idem ipse <hi rend="italic">N</hi> a quauestit <lb/>
            <hi rend="italic">om. M</hi> homines] omnes <hi rend="italic">PD($21</hi> atque] et <hi rend="italic">DFN.lнl</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="585"/>
            uestiuntur, quoniam nos pluris sumus illis. quapropter in ista <lb/>
            militia nostra nec in crastinum cogitamus, quia non propter <lb/>
            ista temporalia, quo pertinet crastinus, sed propter illa <lb/>
            sempiterna, ubi semper hodiernus est, nos illi probauimus, <lb/>
            ut ei nullis negotiis saecularibus inplicati placeamus. <lb n="5"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>