<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa055.opp-lat1:30</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa055.opp-lat1:30</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa055.opp-lat1"><div n="30" subtype="section" type="textpart"><p>Quapropter, ut breuiter conplectar, isti, qui ex euangelio <lb/>
            peruerso intellectu tam manifesta apostolica praecepta peruertere <lb/>
            moliuntur, aut non cogitent in crastinum, sicut uolatilia<lb n="10"/>
            caeli, aut obtemperent apostolo, sicut filii dilecti; immo <lb/>
            utrumque faciant, quia utrumque concordat. neque enim <lb/>
            contraria domino suo moneret Paulus seruus Christi <lb/>
            Iesu. hoc enim istis aperte dicimus: si uolatilia caeli sic <lb/>
            intellegitis in euangelio, ut nolitis operando manibus uestris<lb n="15"/>
            uictum tegumentumque procurare, nihil etiam reponatis in <lb/>
            crastinum, sicut nihil reponunt uolatilia caeli. si autem <lb/>
            aliquid reponere in crastinum potest non esse contra euangelium, <lb/>
            ubi dictum est: respicite uolatilia caeli, quia neque <lb/>
            seminant neque metunt neque congregant in apothecas,<lb n="20"/>
            potest etiam non esse contra euangelium nec contra <lb/>
            similitudinem uolatilium caeli uitam istam carnis corporalis <lb/>
            operationis labore transigere. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>