<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa055.opp-lat1:26</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa055.opp-lat1:26</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa055.opp-lat1"><div n="26" subtype="section" type="textpart"><p>Contigit enim eis, quod in uiduis iunioribus indisciplinatis <lb n="20"/>
            cauendum idem apostolus dicit: simul enim et otiosi <lb/>
            esse discunt; non solum autem otiosi, sed etiam curiosi <lb/>
            et uerbosi, loquentes quae non oporteat. hoc ille de

<note type="footnote"> 3 I Cor. 1, 27-29 21 I Tim. 5, 13 </note>

<note type="footnote"> 1 edocati y amittantur y 2 uere <hi rend="italic">om. PDM</hi> 3 exstiterunt <lb/>
            <hi rend="italic">PLOFMfbd</hi> et <hi rend="italic">om. A</hi> 4 fortia-confunderet <hi rend="italic">om. F</hi> et-sapientes <lb/>
            <hi rend="italic">om. PDMr</hi> stulta] infirma <hi rend="italic">A</hi> 5 ignobili <hi rend="italic">01</hi> 6 tamquam sint] <lb/>
            tamquam quae sint <hi rend="italic">P</hi> tamquam ea quae sunt <hi rend="italic">DM</hi> 7 euacuentur] <lb/>
            destruat <hi rend="italic">PDMf euacuarentur A</hi> 8 amittantur y 9 quae <hi rend="italic">P2</hi> 12 uoluerint <lb/>
            et] uolentes et Pr uolentes <hi rend="italic">DM</hi> et honorari <hi rend="italic">PLOFABMy</hi> <lb/>
            13 consueti fuerant <hi rend="italic">PDM</hi> quoniam <hi rend="italic">om. A</hi> se] si <hi rend="italic">ABN</hi> quo] <lb/>
            co <hi rend="italic">B</hi> 14 operantur <hi rend="italic">L</hi> 17 uere <hi rend="italic">om. A</hi> 18 in altum se <hi rend="italic">PDMr</hi> <lb/>
            19 faenum <hi rend="italic">CD;</hi> foenum <hi rend="italic">B</hi> 20 contingit <hi rend="italic">PLOBDy</hi> 21 enim] etiam <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            dicit <hi rend="italic">N</hi> autem <hi rend="italic">bd om. A</hi> et <hi rend="italic">om. L</hi> otiosae <hi rend="italic">02LOFBMNbd</hi> <lb/>
            22 autem <hi rend="italic">om. PMf</hi> otiosae (otiose) <hi rend="italic">02LOFBMNbd</hi> curiosae (e) <lb/>
            <hi rend="italic">CPLOFBMNbd</hi> 23 uerbosae (e) <hi rend="italic">02LOFBMNbd</hi> oportet <hi rend="italic">LAJJlb</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="572"/>
            malis feminis dicebat, quod nos etiam in malis uiris dolemus <lb/>
            et plangimus, qui aduersus eum ipsum, in cuius epistulis ista <lb/>
            legimus, otiosi et uerbosi quae non oportet loquuntur. et qui <lb/>
            sunt inter eos, qui eo proposito ad sanctam militiam uenerint, <lb/>
            ut placeant cui se probarunt, cum ita uigeant uiribus corporis<lb n="5"/>
            et integritate ualetudinis, ut non solum erudiri, sed etiam <lb/>
            operari secundum apostolum possint, excepti istorum otiosis <lb/>
            corruptisque sermonibus, quos iudicare per inperitum tirocinium <lb/>
            non ualeant, in eandem labem pestifera contagione mutantur, <lb/>
            non solum non imitantes oboedientiam sanctorum quiete<lb n="10"/>
            operantium et aliorum monasteriorum in saluberrima disciplina <lb/>
            secundum apostolicam normam uiuentium, sed etiam insultantes <lb/>
            melioribus, tamquam conseruatricem euangelii praedicantes <lb/>
            pigritiam, tamquam praeuaricatricem accusantes misericordiam. <lb/>
            multo enim misericordius operatur erga animas<lb n="15"/>
            infirmorum, qui famae bonae seruorum dei consulit, quam <lb/>
            erga corpora egentium, qui panem esurientibus frangit. quapropter <lb/>
            utinam isti, qui uacare uolunt manibus, omnino <lb/>
            uacarent et linguis! neque enim tam multos ad imitationem <lb/>
            inuitarent, si eis non tantum exempla pigra, sed etiam muta<lb n="20"/>
            proponerent. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>