<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa055.opp-lat1:25</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa055.opp-lat1:25</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa055.opp-lat1"><div n="25" subtype="section" type="textpart"><p>Si saltem habebant aliquid in hoc saeculo, quo facile <lb/>
            sine opificio sustentarent istam uitam, quod conuersi ad deum<lb n="5"/>
            indigentibus dispertiti sunt, et credenda est eorum infirmitas <lb/>
            et ferenda. solent enim tales non melius, sicut multi putant, <lb/>
            sed, quod est uerum, languidius educati laborem operum <lb/>
            corporalium sustinere non posse. tales fortasse multi erant <lb/>
            in Hierosolyma. nam et scriptum est, quod praedia sua uendiderint<lb n="10"/>
            et pretia eorum ante pedes apostolorum posuerint, ut <lb/>
            distribueretur unicuique, sicut opus erat. quia prope inuenti <lb/>
            sunt et utiles fuerunt gentibus, quae ab idolorum cultu ei <lb/>
            longinquo uocabantur, secundum illud, quod dictum est: ei <lb/>
            Sion prodiet lex et uerbum domini ex Hierusalem,<lb n="15"/>
            debitores eorum dixit apostolus ex gentibus christianos. <lb/>
            debitores, inquit, eorum sunt, addidit quare; si enim <lb/>
            spiritalibus eorum, inquit, communicauerunt gentes, <lb/>
            debent et in carnalibus ministrare eis. 
</p><p><milestone n="22" unit="altchapter"/>Nunc autem ueniunt plerumque ad hanc professionem<lb n="20"/>
            seruitutis dei et ex condicione seruili, uel etiam liberti uel <lb/>
            propter hoc a dominis liberati sine liberandi et ex uita rusticana <lb/>
            et ex opificum exercitatione et plebeio labore, tanto

<note type="footnote"> 10 cf. Act. 2, 45; 4, 35 14 Es. 2, 3 17 Rom. 15; 27 </note>

<note type="footnote"> 1 habeant <hi rend="italic">0</hi> si dispensatores <hi rend="italic">PDM-r</hi> 2 non istam <hi rend="italic">A</hi> arriigant <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 3 uendicant <hi rend="italic">ANDM</hi> 4 saltim 7 aliquid om. <hi rend="italic">PDMv</hi> <lb/>
            quod PMf 6 pauperibus dispertiti sunt et indigentibus contulerunt <hi rend="italic">PD;</hi> <lb/>
            pauperibus et indigentibus contulerunt <hi rend="italic">M</hi> indigentibus] ingentibus <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            8 quod eat uerum <hi rend="italic">om. PDMy</hi> uerum est <hi rend="italic">N</hi> uerbum <hi rend="italic">LO</hi> edocati <lb/>
            Y 10 hierosolima <hi rend="italic">BN</hi> ierosolima <hi rend="italic">AM</hi> ierosoljma <hi rend="italic">Lbd</hi> 11 praetia <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 12 distribuerentur pauperibus prout cuique necessarium erat <lb/>
            <hi rend="italic">PDMf</hi> sicut] sicut cuique (cuique <hi rend="italic">in ros.) A</hi> qui quia <hi rend="italic">M</hi> 13 fidei <lb/>
            et utiles <hi rend="italic">PDMy</hi> 14 longinco <hi rend="italic">0</hi> longo inquo <hi rend="italic">D</hi> ex] ab <hi rend="italic">PDMj</hi> <lb/>
            de <hi rend="italic">Å</hi> 15 syon <hi rend="italic">N</hi> 17 eorum inquit <hi rend="italic">bd</hi> sunt] sunt gentes <hi rend="italic">PDMj</hi> <lb/>
            \'et addidit <hi rend="italic">BMbd</hi> 19 et-eis] et gentes carnalia ministrare eis <hi rend="italic">PDMj</hi> <lb/>
            20 ueniunt <hi rend="italic">om. D</hi> 21 etiam] aliam <hi rend="italic">CO, in N uacuum spatium</hi> 22 ab M <lb/>
            dominis] hominibue <hi rend="italic">M</hi> 23 opifica <hi rend="italic">N</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="571"/>
            utique felicius quanto fortius educati: qui si non admittantur, <lb/>
            graue delictum est; multi enim ex eo numero uere magni <lb/>
            et imitandi extiterunt. nam propterea et infirma mundi <lb/>
            elegit deus, ut confunderet fortia; et stulta mundi <lb/>
            elegit, ut confunderet sapientes; et ignobilia mundi <lb n="5"/>
            et ea quae non sunt, tamquam sint, ut ea quae sunt <lb/>
            euacuentur, ut non glorietur omnis caro coram deo. <lb/>
            haec itaque pia et sancta cogitatio facit, ut etiam tales admittantur, <lb/>
            qui nullum adferant mutatae in melius uitae documentum. <lb/>
            neque enim adparet utrum ex proposito seruitutis dei uenerint, <lb n="10"/>
            an uitam inopem et laboriosam fugientes uacui pasci atque <lb/>
            uestiri uoluerint et insuper honorari ab eis, a quibus contemni <lb/>
            conterique consueuerant. tales ergo quoniam se, quo minus <lb/>
            operentur, de infirmitate corporis excusare non possunt praeteritae <lb/>
            quippe uitae consuetudine conuincuntur — umbraculo <lb n="15"/>
            malae disciplinae se contegunt, ut ex male intellecto <lb/>
            euangelio praecepta apostolica peruertere meditentur: uere <lb/>
            uolatilia caeli, sed per superbiam se in altum extollendo, et <lb/>
            fenum agri, sed carnaliter sentiendo. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>