<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa055.opp-lat1:23</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa055.opp-lat1:23</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa055.opp-lat1"><div n="23" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="20" unit="altchapter"/> Hic exoritur altera quaestio. fortasse enim dicat: <lb/>
            quid ergo? ceteri apostoli et fratres domini et Cephas, quia <lb/>
            non operabantur, peccabant? aut adferebant inpedimentum <lb/>
            euangelio, quia dixit beatus Paulus ideo se non usum hac <lb/>
            potestate, ne quod inpedimentum daret euangelio Christi? si <lb n="5"/>
            enim peccauerunt, quia non operati sunt, non ergo acceperant <lb/>
            potestatem non operandi, sed de euangelio uiuendi. si autem <lb/>
            acceperant hanc potestatem ordinante domino, ut qui euangelium <lb/>
            adnuntiarent, ex euangelio uiuerent, et dicente: dignus <lb/>
            est operarius cibo suo - qua potestate Paulus amplius <lb n="10"/>
            aliquid erogans uti noluit — non utique peccauerunt. si non <lb/>
            peccauerunt, nullum inpedimentum dederunt. neque enim <lb/>
            nullum peccatum est inpedire euangelium. quod si ita est, <lb/>
            et nobis, inquiunt, liberum est et uti et non uti hac potestate. <lb/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>