<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa054.opp-lat1:66-70</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa054.opp-lat1:66-70</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa054.opp-lat1"><div n="66" subtype="section" type="textpart"><p>Porro si ab istis uel hoc impetramus, ut nondum baptizati <lb/>
            implorent auxilium gratiae saluatoris, non est hoc quidem parum <lb/>
            aduersus illam falsam defensionem tamquam sibi sufficientis <lb/>
            naturae et potestatis liberi arbitrii; neque enim sibi sufficit qui dicit: <lb/>
            infelix homo! quis me e liberabit? aut plenam <lb n="5"/>
            Jibertatem habere dicendus est, qui se adhuc postulat liberari. 
</p><p><milestone n="56" unit="altchapter"/>Verum tamen etiam illud uideamus, utrum illi qui <lb/>
            baptizati sunt faciant bona quae uolunt nulla carnis concupiscentia <lb/>
            repugnante. sed quid hinc dicamus. ipse commemorat, ubi concludens <lb/>
            hunc locum: <hi rend="italic">ut diximus,</hi> inquit, <hi rend="italic">illud quo continetur: caro<lb n="10"/>
             concupiscit aduersus spiritum, non de carnis substantia,<lb/>
             sed de operibus sentire necesse est</hi>. hoc et nos dicimus non de <lb/>
            carnis substantia, sed de operibus dictum, quae ueniunt de carnali <lb/>
            coucupiscentia, de peccto scilicet, de quo praecipit ut non regnet <lb/>
            in nostro mortali corpore ad oboediendum desideriis eius. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="67" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="57" unit="altchapter"/> Sed adtendat etiam ipse iam baptizatis fuisse dictum: <lb/>
            caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus <lb/>
            aduersus carnem, ut non ea quaenultis <lb/>
            faciatis. et ne ab ipsa pugna desides faceret et per hanc sententiam <lb/>
            laxamentum peccandi dedisse uideretur, adiungit: quodsispiritu <lb n="20"/>
            ducimini, non ad huc estis sub lege. <lb/>
            sub lege est enim, qui timore supplicii quod lex minatur, non amore <lb/>
            iustitiae sc sentit abstinere ab opere peccati, nondum liber nec alienus <lb/>
            a uoluntate peccandi. in ipsa enim uoluntate reus est, qua mallet, <lb/>
            si fieri posset, non esse quod timeat ut libere faciat quod occulte <lb n="25"/>
            desiderat. ergo sispiritu. inquit, ducimini, non ad huc <lb/>
            estis sublege, utique lege, quae timorem incutit, non tribuit <lb/>
            caritatem, quae caritas dei diffusa est in cordibus nostris non per

<note type="footnote">5 Rom. 7, 24 10 Pelagius Cal. 5, 17 14 cf. Rom. 6,12 17 Gal. 5, 17 <lb/>
            20. 26 Gal. 5, 18 28 cf. Rom. 5, 5 </note>

<note rend="script" type="footnote">1 inperamus 1) 4 potestis B <hi rend="italic">libiri B liborari E</hi> 5 infelix] <hi rend="italic">add.ego b</hi> <lb/>
            8 ficiant V <hi rend="italic">9 qui Vml 10 quod LDmlB</hi> 11 aducrsus <hi rend="italic">(sus s. I. m2)</hi> V <lb/>
            13 camali] carnis (in <hi rend="italic">mg</hi>. al carnnli) <hi rend="italic">b</hi> 14 pracripit <hi rend="italic">(pr</hi>. i <hi rend="italic">ex</hi> e) <hi rend="italic">Bm2V</hi> precepit <lb/>
            <hi rend="italic">llCEbd</hi> 16 Sed] Ncc <hi rend="italic">b</hi> attcndit <hi rend="italic">b</hi> 19 ab ipsa] absa B 21 estis adhuc V <lb/>
            24 peccanti <hi rend="italic">Hml</hi> quam <hi rend="italic">L</hi> 27 utique legem <hi rend="italic">B</hi> 28 non-sanctum <hi rend="italic">Rml<lb/>
             in texlu,</hi> n per lege<foreign xml:lang="grc">̃</foreign> litterę sed per legc sps sci in <hi rend="italic">mg. Rm2</hi> non per lcge <hi rend="italic">(in mg. <lb/>
             m2</hi> per lcgis) littnç scd per lege<foreign xml:lang="grc">̃</foreign> spm scm <hi rend="italic">V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="284"/>
            legis litteram, sed per spiritum sanctum qui datus est nobis. haec <lb/>
            est lex libertatis, non seruitutis, quia caritatis utique, non timoris, <lb/>
            de qua et Iacobus apostolus ait: qui autem perspexerit <lb/>
            in legem perfectam libertatis. unde et ille non <lb/>
            quidem iam lege dei terrebatur ut seruus. sed condelectabatur <lb n="5"/>
            ei secundum interiorem hominem; uidet tamen adhuc aliam legem<lb/>
             in membris suis repugnantem legi mentis suae. ita et hic: s i s p i <lb/>
            ritu, inquit, ducimini, non adhuc estis sub lege. <lb/>
            in quantum quisque spiritu ducitur, non est sub lege. quia <lb/>
            in quantum condelectabatur legi dei, non est sub legis timore, quia<lb n="10"/>
            timor tormenum habet, non delectationem. 
</p></div><div n="68" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="58" unit="altchapter"/> Proinde si recte sentimus, sicut pro membris sanatis <lb/>
            gratias agere ita pro sanandis orare debemus, ut absolutissima cui <lb/>
            nihil addi possit sanitate, perfecta dei suauitate, plena libertate <lb/>
            perfruamur. non emim abnuimus humanam naturam posse esse<lb n="15"/>
            sine peccato aut ullo modo negare debemus perfici posse, quam <lb/>
            proficere non negamus, sed gratia dei per Iesum Christum dominum <lb/>
            nostrum; eo adiuuante fieri dicimus, ut iusta et beata sit, <lb/>
            a quo creata est ut sit. facile itaque refellitur, quod a quibusdam <lb/>
            sibi dicit opponi: \'diabolus nobis aducrsatur\'. prorsus huic obiectioni<lb n="20"/>
            eadem uerba respondemus, quae ipse respondit: <hi rend="italic">resistamus illi, et <lb/>
            fugiet. res istite, inquit beatus apostolus, diabolo, et f ugi e t<lb/>
             a uob i s. unde animaduertendum quid possit his nocere quos <lb/>
            f ugit uel quam uirtutem habere intellegendus sit, qui solis praeualere<lb/>
             non resistentibus potest</hi>. haec et mea uerba sunt; uerius enim<lb n="25"/>
            dici non potest. sed hoc interest inter nos et istos, quod nos etiam <lb/>
            cum diabolo resistitur poscendum dei adiutorium non solum non <lb/>
            negamus, uerum etiam praedicamus, isti autem tantam uoluntati <lb/>
            tribuunt potestatem, ut pietati auferant orationem. nam utique

<note type="footnote"> 3 Iac. 1, 25 5 cf. Rom. 7, 22. 23 7 Gal. 5, 18 11 cf. I Ioh. 4, 18 <lb/>
            17 cf. Rom. 7, 25 20. 21 Pelagius 21 Iac. 4, 7 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 pcr lege sps sci <hi rend="italic">(in mj. ml</hi> per spm scm) <hi rend="italic">E</hi> qui dat. est nob. in <hi rend="italic">mg.VE</hi> <lb/>
            2 quia—timoris <hi rend="italic">in mg. Vin2Em1</hi> 7 ita-lege <hi rend="italic">in mg. Vm2Em1</hi> spu∗L <lb/>
            <hi rend="italic">10 lcgi (i exu m2) R 13 absolutissima (b s.l.ml) LD asolutissima B</hi> 15 abnuamus <lb/>
            <hi rend="italic">YmlE</hi> 18 eo] ergo <hi rend="italic">(rs. gm2) L aiuuante L 20 opponi∗V abiectioni R</hi> <lb/>
            21 eteadcm <hi rend="italic">Vbd, et exp. E</hi> respondemus (i <hi rend="italic">s. all</hi>. e <hi rend="italic">ml) V</hi> 23 animaduertendum] <lb/>
            <hi rend="italic">add</hi>. est <hi rend="italic">DRBCbd,</hi> est <hi rend="italic">s. I. E</hi> 24 solis (i <hi rend="italic">ex</hi> u) <hi rend="italic">D</hi> solus <hi rend="italic">RB</hi> 25 haec et uerba <lb/>
            mea sunt ucrius enim dici non <hi rend="italic">potest (in mg. m2</hi> hoc n habet in ...) V uerba <lb/>
            mea <hi rend="italic">VE</hi> 27 diabulo <hi rend="italic">Dm1</hi> resistimus b 28 tantam trib. pot. uol. <hi rend="italic">bd</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="285"/>
            ut diabolo resistamus et fugiat a nobis, ideo precantes dicimus: n p <lb/>
            nos inferas in temptationem; ideo et <lb/>
            admoniti sumus tamquam ab imperatore milites exhortante <lb/>
            et dicente: uigilate et orate, ne intretis in temptationem.<lb/>
            <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="69" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="59" unit="altchapter"/> Quod uero contra eos disputat, qui dicunt: \'et quis <lb/>
            nolit sine peccato esse, si hoc in hominis esset positum potestate?\' <lb/>
            recte quidem disputat \'hoc ipso  eos non esse inpossibile. <lb/>
            quia hoc uel multi uel omnes uolunt\'; sed hoc unde sit possibile confiteatur, <lb/>
            et pax est. ipsa est enim gratia dei per Iesum Christum <lb n="10"/>
            dominum nostrum, qua omnino iste nos orantes adiuuari, ut non <lb/>
            peccemus, nusquam dicere uolunt. quod si forte latenter sentit, <lb/>
            ignoscat aliter suspicantibus. ipso enim hoc facit, qui cum tantam <lb/>
            de hac re patiatur inuidiam, sentire id uult et confiteri uel profiteri <lb/>
            non uult. quid erat magnum ut hoc diceret, cum praesertim <lb n="15"/>
            sibi hoc tamquam ex persona aduersariorum oppositum tractare <lb/>
            et aperire susceperit? cur illic solam naturam defendere uoluit <lb/>
            et quia ita homo creatus est, ut non peccare posset. si peccare <lb/>
            noluerit. asseruit, ac per hoc quod ita creatus est eam possibilitatem <lb/>
            ad gratiam dei pertinere definiuit, qua possibilitate, si <lb n="20"/>
            noluerit peccare, non peccat, et noluit aliquid dicere de eo, quod <lb/>
            ipsa natura gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum uel <lb/>
            sanatur. quia uitiata est. uel quia sibi non sufficit adiuuatur? 
</p></div><div n="70" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="60" unit="altchapter"/> Vtrum enim in hoc saeculo fuerit uel sit uel possit esse <lb/>
            aliquis ita iuste uiuens, ut nullum habeat omnino peccatum, potest <lb n="25"/>
            esse aliqua quaestio inter ueros piosque (\'Christiano; posse tamen <lb/>
            esse certe post hanc uitam quisquis ambigit desipit. sed ego nec de <lb/>
            ista uita uolo contendere. quamquam enim mihi non uideatur aliter <lb/>
            intellegendum quod scriptum est: non iustificabitur i n <lb/>
            conspectu tuo omnis uiuens et si qua similia, tamen <lb n="30"/>
            utinam possit ostendi uel haec testimonia melius aliter intellegi posse <lb/>
            uel perfectam plenamque iustitiam, cui prorsus nihil addendum

<note type="footnote"> 1 Matth. 6,13 4 Marc. 14, 38 8 Pelagius 29 Ps. 142, 2 </note>

<note type="footnote"> 1 diabulo <hi rend="italic">Dml</hi> 2 ctiam moniti (in <hi rend="italic">mg</hi>. m2 ct admoniti) T et iam mon. <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            3 exortante <hi rend="italic">RBE</hi> 4 orate (e in <hi rend="italic">ras.)</hi> V temtationem <hi rend="italic">P</hi> 7 noluit <hi rend="italic">k <lb/>
            8 ipsu<foreign xml:lang="grc">̃</foreign> Vm2 11 ut non peccomns s,l.V m2Em2 14 re om.Rml</hi> 1shomo <lb/>
            ita <hi rend="italic">bd</hi> 21 nolllit] noluerit <hi rend="italic">b</hi> aliquid <hi rend="italic">ex</hi> aquit <hi rend="italic">Rm1l</hi> 26 posset <hi rend="italic">E</hi> 28 uideatur <lb/>
            <hi rend="italic">(a ex n)</hi> r 30 tamen utinam] <hi rend="italic">ut (utinam d) tamcn bd 32 adtendum (d s. t m1) R</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="286"/>
            sit, et heri fuisse in aliquo, dum in isto corpore uiueret, et hodie esse <lb/>
            et eras futuram, dum tamen longe plures sint, qui cum sibi usque <lb/>
            ad ultimum uitae huius diem necessarium esse non dubitent, ut <lb/>
            ueraciter dicant: dimitte nobis debita nostra, sicut <lb/>
            et nos dimittimus debitoribus nostris, spem<lb n="5"/>
            suam tamen in Christo atque in eius promissionibus ueram, certam, <lb/>
            firmam esse confidant! nullo tamen modo nisi adiuuante gratia <lb/>
            saluatoris Christi crucifixi et dono spiritus eius uol quolibet ad <lb/>
            plenissimam perfectionem uel quemquam ad qualemcumque prouectum <lb/>
            uerae piaeque iustitiae peruenire qui negauerit, nescio utrum<lb n="10"/>
            recte possit in qualiumcumque Christianorum numero deputari. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>