<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa054.opp-lat1:46-50</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa054.opp-lat1:46-50</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa054.opp-lat1"><div n="46" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="39" unit="altchapter"/> Magna plane sententia conclusit hunc locum <lb/>
            cum ait: <hi rend="italic">credamus igitur quod legimus et quod non legimus nefas<lb/>
             credamus astruere, quod de cunctis etiam dixisse sufficiat</hi>. contra <lb/>
            ego dico nec omne quod legimus credere nos debere propter illud. <lb n="10"/>
            quod ait apostolus: omnia legite, quae bona sunt <lb/>
            tenete, ut astruere aliquid etiam quod non legimus nefas non <lb/>
            esse. possumus enim aliquid bona fide testes astruere quod experti <lb/>
            sumus, etiam si forte non legimus. hic fortasse respondet: \'ego <lb/>
            cum hoc dicerem, de scripturis sanctis agebam\'. o utinam, non dico <lb n="15"/>
            aliud quam in illis litteris legit, nerum contra id quod legit nihil <lb/>
            uellet astruere! fideliter et oboedienter audiret quod scriptum est: <lb/>
            per unum hominem peccatum intrauit in <lb/>
            mundum o t per peccatum mors et ita in omnes <lb/>
            homines pertransiit, i n quo omnes peccauerunt <lb n="20"/>
            n t. et non infirmaret tanti medici gratiam, dum fateri non uult <lb/>
            naturam humanam esse uitiatam! o utinam sicut Christianus legeret <lb/>
            praetor Iesum Christum nullum esse nomen sub caelo, in quo oportet <lb/>
            saluos fieri nos, et non possibilitatem naturae humanae ita defenderet, <lb/>
            ut homo per liberum arbitrium etiam sine isto nomine saluus esse <lb n="25"/>
            posse credatur! 
</p></div><div n="47" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="40" unit="altchapter"/> Sed putat fortasse ideo necessarium esse Christi nomen, <lb/>
            ut per eius euangelium discamus quemadmodum uiuere debeamus,

<note type="footnote"> 4 cf. De spiro et litt. 36, 65 pag. 225, 19-21 et De pcrfectione iustitiae 6, 15 <lb/>
            (CSEL XLII 12. 13) 8 Pela»ius 11 I Thess. 5, 21 18 Rom. 5. 12 <lb/>
            23 cf. Act. 4, 12 </note>

<note type="footnote"> 1 aliquanto <hi rend="italic">(in mg. m2 aliquando)</hi> V <hi rend="italic">2 pr. peccati B 4 quod Dm1</hi> <lb/>
            quidquid <hi rend="italic">LPml</hi> 5 cui∗∗R 7 magno <hi rend="italic">L</hi> magna (a <hi rend="italic">tin. s</hi>. e) <hi rend="italic">D</hi> pleno <hi rend="italic">J</hi>. <lb/>
            plene <hi rend="italic">BC</hi> 8 credamus (a <hi rend="italic">ex</hi> i) <hi rend="italic">VE</hi> legemus <hi rend="italic">Rm1</hi> 9 asstruere /\' sufficiet <lb/>
            <hi rend="italic">VEml</hi> 10 e*go V 11 apostolus ait bdquae <hi rend="italic">(ae in ras.) V quod E</hi> <lb/>
            12 <hi rend="italic">asstruere LPV</hi> 13 asstruere LVPE16 <hi rend="italic">illius LB</hi> illi∗s <hi rend="italic">D</hi> 17 ualet <lb/>
            <hi rend="italic">DBCR</hi> (in mg. <hi rend="italic">m2</hi> uellet) <hi rend="italic">asstruere L</hi> auderet C quod scriptum <hi rend="italic">est om.C<lb/>
             23 esse om.B</hi><hi rend="italic">oportet—humanae in mg. D</hi> oporteat b<hi rend="italic">24 btaL</hi> 25 saluos <lb/>
            (u s. o) <hi rend="italic">V</hi> saluum <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="268"/>
            non etiam ut eius adiuuemur gratia, quo bene uiuamus. uel hinc <lb/>
            saltim confiteatur esse miserabiles tenebras in animo humano, qui <lb/>
            scit quemadmodum debeat leonem domare et nescit quemadmodum <lb/>
            uiuere. an et hoc ut sciat sufficit ei liberum arbitrium <lb/>
            lexque naturalis? haec est sapientia uerbi, qua euacuatur<lb n="5"/>
            crux Christi. sed qui dixit: perdam sapientiam sapientium, <lb/>
            quia ista crux non potest euacuari. profecto ista sapientia <lb/>
            per stultitiam praedicationis, qua credentes sanantur, <lb/>
            euertitur. si enim possibilitas naturalis per liberum arbitrium et ad <lb/>
            cognoscendum quomodo uiuere debeat et ad bene uiuendum sufficit<lb n="10"/>
            sibi, ergo Christus gratis mortuus est; ergo <lb/>
            euacuatum est scandalum crucis. cur non etiam <lb/>
            ego hic exclamem, immo exclamabo et istis increpitabo dolore <lb/>
            christiano: euacuati estis a Christo, qui in natura iustificamini. <lb/>
            a gratia excidistis! ignorantes enim dei iustitiam<lb n="15"/>
            et uestram nolentes constituere iustitiae dei non estis subiecti. sicut <lb/>
            enim finis legis, ita etiam naturae humanae uitiosae saluator <lb/>
            Christus est ad iustitiam omni credenti. 
</p></div><div n="48" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="41" unit="altchapter"/> Quid autem sibi opposuit \'ab eis dici contra quos loquitur: <lb/>
            omnes enim peccauerunt\'? <hi rend="italic">manifestum est quod<lb n="20"/>
            de his dicebat apostolus qui tunc erant, hoc est de Iudaeis et gentibus</hi>. <lb/>
            sed plane illud, quod commemoraui: per unum hominem <lb/>
            peccatum intrauit in mundum e t per peccatum <lb/>
            mors et ita in omnes homines pertransiit, in <lb/>
            quo omnes peccauerunt, et antiquos et recentiores et<lb n="25"/>
            nos et posteros nostros sententia ista conpleetitur. ponit etiam <lb/>
            illud testimonium, unde probet cum dicuntur \'omnes\' non semper <lb/>
            omnes omnino nullo praetermisso intellegi oportere. <hi rend="italic">sicut p e r</hi>

<note type="footnote"> 5 cf. I Cor. 1, 17 6 1 Cor. 1,19 7 cf. I Cor. 1, 21 11 Gal. 2, 2L <lb/>
            Gal. 5, 11 14.15 cf. Gal. 5,4 15 cf. Rom. 10, 3 17 cf. Rom. 10. 4 <lb/>
            20 Rom. 3, 23 Pelagius 22 Rom. 5, 12 28 Rom. 5,18 Pelagius </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 ut eius om.C</hi> qua b <hi rend="italic">hic D 2 salutim Lm1 salute<foreign xml:lang="grc">̄</foreign> Vm1 saltem <lb/>
            DPE 5 lexquae DVE</hi> naturalis (i m2 ex e) C qua (a s.l.)Lm2 quae <lb/>
            <hi rend="italic">(e s.l.)C</hi> uaeuaturC 6 sed <hi rend="italic">(in mj. m2 habeo) V sapientum bd</hi> 7 istam <lb/>
            sapientiam <hi rend="italic">Cbd 9 euertit Cd 12 quur codd. 13 e*go C</hi> immudo <hi rend="italic">(s. pr. m <lb/>
            add.m3mo)E increpitabo in mg.Vm3 16 uestra Hml 19 quod BCd</hi> loquimur <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 21 erat <hi rend="italic">Cml</hi> iudeis C 22 illud <hi rend="italic">om.C</hi> comoraui <hi rend="italic">B</hi> memoraui <hi rend="italic">E</hi> 23 <hi rend="italic">pr. <lb/>
            pecca∗∗tum L 24 homines pertransit in quo in mg.C</hi> 27 illut V <hi rend="italic">homines B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="269"/>
            <hi rend="italic">unius inquit, delictum in omnes homines in condemnationem<lb/>
             sic et per unius iustitia m i n <lb/>
            omnes homines in iustifi icationem uitae,</hi> eum <lb/>
            <hi rend="italic">per Christi,</hi> inquit, <hi rend="italic">iustitiam non omnes, sed eos tantum, qui illi <lb/>
            oboedire uoluerunt et baptismi eius ablutione purgati sunt, sanctifieatos <lb n="5"/>
            esse non dubium sit</hi>. non plane isto testimonio probat quod <lb/>
            uult. nam sicut dictum est : sicut per unius delictum <lb/>
            in omnes hom ines in condemnationem. ut nullus <lb/>
            praetermitteretur, sic et in eo, quod dictum est: per un ius <lb/>
            iustitiam in omnes homines in iustificationem <lb n="10"/>
            uitae, nullus praetermissus est, 11011 quia omnes in eum <lb/>
            credunt et baptismo eius abluuntur, sed quia nemo iustificatur nisi <lb/>
            in eum credat et baptismo eius abluatur. itaque \'omnes\' dictum <lb/>
            est. ne aliquo modo alio praeter ipsum quisquam saluns fieri posse <lb/>
            credatur. sicut uno litterarum magistro in ciuitate constituto <lb n="15"/>
            rectissime dicimus: \'omnes iste hic litteras docet\', non quia omnes <lb/>
            ciues litteras discunt, sed quia nemo discit, nisi quem ille docuerit, <lb/>
            sic nemo iustificatur, nisi quem Christus iustificauerit. 
</p></div><div n="49" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="42" unit="altchapter"/><hi rend="italic">Sed esto,</hi> inquit, <hi rend="italic">consentiam quia omnes peccatores <lb/>
            fuissetestatur. dicit enim quid fuerint, non quod aliud esse non potuerint. <lb n="20"/>
            quamobrem et si omnes homines,</hi> inquit, <hi rend="italic">peccatores possent probari. <lb/>
            definitioni tamen nostrae nequaquam id obesset, qui non tam quid<lb/>
             homines sint quam quid possint esse defendimus</hi>. hic recte facit aliquando <lb/>
            consentire, quoniam non iustificabitur in conspectu dei omnis <lb/>
            uiuens, non tamen ibi esse quaestionem, sed in ipsa non peccandi <lb n="25"/>
            possibilitate contendit, in qua nec nos aduersus cum certare opus <lb/>
            est. nam neque illud nimis curo, utrum fuerint hic aliqui uel sint <lb/>
            uel esse possint, qui perfectam, cui nihil addendum esset, habuerint

<note type="footnote"> 7. 9 Roni. 5, 18 12 cf. Rom. 4, 5 19l\'elagius 24 cf. Ps. 142, 2 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 in nomnes—lin.3 homines om.B 3 in om.L 7 pr.sic Dm1 P</hi> 10 iustitiam <lb/>
            <hi rend="italic">(ius s.l.m2) V</hi> 11 non quia] neque C 12 instifi∗∗catur L <hi rend="italic">14 alio (0 s.l.m2) 1</hi> <lb/>
            saluos Vml 15 sicut] <hi rend="italic">add. cnim Cbd</hi> 18 quem <hi rend="italic">om. Rm1</hi> iustifirancrit <lb/>
            Christus <hi rend="italic">bd</hi> 19 esto (e <hi rend="italic">ex</hi> i) V 20 <hi rend="italic">pro</hi> quod <hi rend="italic">RC</hi> 21 peccatores inquit <hi rend="italic">bd</hi> possent <lb/>
            (e s. u m2) <hi rend="italic">V</hi> 22 quid <hi rend="italic">s. l.Vm2</hi> quod in <hi rend="italic">mg. CE</hi> 23 quod (\' possent <lb/>
            <hi rend="italic">Dmlbd hocValic. 500. 501</hi> 24 consentire (i <hi rend="italic">ex</hi> a <hi rend="italic">m2) C</hi> quia <hi rend="italic">bd</hi> non <lb/>
            <hi rend="italic">oni.Lml</hi> 2G contemnitC <hi rend="italic">nec nos in ras. Vm2 aduersus nos D</hi> eum <lb/>
            in<hi rend="italic">ras. Vm2</hi> eum certarc] cum certare <hi rend="italic">Dm1 Pm1</hi> conccrtarc <hi rend="italic">Pm2Em1</hi> 28 adtendum <lb/>
            Rm1 nbucrintL </note> <lb/>
             
<pb n="270"/>
            uel habeant uel habituri sint caritatem dei - ipsa est enim uerissima, <lb/>
            plenissima perfectissimaque iustitia —, quoniam id, quod uoluntate <lb/>
            hominis adiuta per dei gratiam fieri posse confiteor et defendo, <lb/>
            quando uel ubi uel in quo fiat nimium certare non debeo. neque <lb/>
            de ipsa possibilitate contendo, cum sanata et adiuta hominis uoluntate<lb n="5"/>
            possibilitas ipsa simul cum effectu in sanctis proueniat, dum <lb/>
            caritas dei, quantum plenissime natura nostra sana atque purgata <lb/>
            capere potest, diffunditur in cordibus nostris per spiritum sanctum, <lb/>
            qui datus est nobis. melius itaque dei causa agitur — quam se <lb/>
            iste agendo dicit defensare naturam —, cum et creator et saluator<lb n="10"/>
            agnoscitur quam cum defensa uelut sana uiribusque integris creatura <lb/>
            opitulatio salnatoris inanitur. 
</p></div><div n="50" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="43" unit="altchapter"/> Verum est autem quod ait, \'quod deus tam bonus <lb/>
            quam iustus talem hominem fecerit, qui peccati malo carere sufficeret, <lb/>
            sed si uoluisset\'. quis enim eum nescit sanum et inculpabilem<lb n="15"/>
            factum et libero arbitrio atque ad iuste uiuendum potestate libera <lb/>
            constitutum ? sed nunc de illo agitur, quem semiuiuum latrones in <lb/>
            uia reliquerunt, qui grauibus saucius confossusque uulneribus non <lb/>
            ita potest ad iustitiae culmen ascendere, sicut potuit inde descendere, <lb/>
            qui etiam si iam in stabulo est adhuc curatur. non igitur deus<lb n="20"/>
            inpossibilia iubet, sed iubendo admonet et facere quod possis et <lb/>
            petere quod non possis. iam nunc uideamus unde possit, unde non <lb/>
            possit. iste dicit: <hi rend="italic">uoluntate non est, quod natura potest</hi>. ego dico: <lb/>
            \'uoluntate quidem non est homo iustus, si natura potest, sed medicina <lb/>
            poterit quod uitio non potest\'. <lb n="25"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>