<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa053.opp-lat1:9-12</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa053.opp-lat1:9-12</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa053.opp-lat1"><div n="9" subtype="chapter" type="textpart"><p>Qualis autem et quanta poena cuique culpae debeatur, <lb/>
            diuini iudicii est, non humani: quae utique et cum conuersis

<note type="footnote">3 enim A 6 sic] si <hi rend="italic">G</hi> 10 nature <hi rend="italic">b</hi> 12 sapliciis P 18 con- petit <lb/>
            P1 15 sunt de nihilo facta <hi rend="italic">L</hi> 18 necesse <hi rend="italic">P</hi> nec- <hi rend="italic">(uers</hi>. 24) <lb/>
            erant <hi rend="italic">om. L</hi> 19 esse poterant <hi rend="italic">b</hi> cędent <hi rend="italic">Pl</hi> 20 inuallidiora <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            innalida <hi rend="italic">G</hi> 22 autem] enim A 23 temporalibus rebus <hi rend="italic">G</hi> 24 desinant <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            25 ac] aut <hi rend="italic">PAVGb</hi> 29 qualis-humani <hi rend="italic">om. G</hi> enim <hi rend="italic">Å</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="859"/>
            remittitur, magna est bonitas apud deum. et cum debita redditur, <lb/>
            nulla est iniquitas apud deum, quia melius ordinatur <lb/>
            natura, ut iuste doleat in supplicio quam ut inpune gaudeat <lb/>
            in peccato. quae tamen etiam sic habens nonnullum modum <lb/>
            et speciem et ordinem in quacumque extremitate adhuc aliquod <lb n="5"/>
            bonum est: quae si omnino detrahantur et penitus consumantur, <lb/>
            ideo nullum bonum erit, quia nulla natura remanebit. 
</p></div><div n="10" subtype="chapter" type="textpart"><p>Omnes igitur naturae corruptibiles nec omnino naturae <lb/>
            essent, nisi a deo essent, nec corruptibiles essent, si de illo <lb/>
            essent, quia hoc, quod ipse est, essent. ideo ergo quocumque <lb n="10"/>
            modo, quacumque specie. quocumque ordine sunt. quia deus <lb/>
            est, a quo factae sunt; ideo autem non incommutabiles sunt, . <lb/>
            quia nihil est, unde factae sunt. sacrilega enim audacia coaequantur <lb/>
            nihil et deus, si quale est illud, quod de deo natum <lb/>
            est, tale uelimus esse illud, quod ab eo de nihilo factum est. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="11" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quapropter nec naturae dei omnino noceri potest nec <lb/>
            alicui naturae sub deo noceri iniuste potest, quia et cum <lb/>
            peccando iniuste aliqui nocent, uoluntas iniusta eis inputatur; <lb/>
            potestas autem, qua nocere permittuntur. non est nisi a deo, <lb/>
            qui et ipsis nescientibus nouit, quid illi pati debeant. quibus <lb n="20"/>
            eos nocere permittit. 
</p></div><div n="12" subtype="chapter" type="textpart"><p>Haec omnia tam perspicua, tam certa si uelint aduertere, <lb/>
            qui aliam naturam inducunt, quam non fecit deus, non <lb/>
            tantis blasphemiis implerentur, ut et in summo malo tanta <lb/>
            bona ponerent et in deo tanta mala. sufficit enim, ut supra <lb n="25"/>
            dixi, ad eorum correctionem, si uelint adtendere, quod eos <lb/>
            etiam inuitos cogit ueritas confiteri omnia prorsus bona non

<note type="footnote"> 1 remitatur A et cum] cura <hi rend="italic">(sup</hi>. cum <hi rend="italic">superscr</hi>. dm) <hi rend="italic">A</hi> et—deum <lb/>
            <hi rend="italic">om. L</hi> reditur <hi rend="italic">P\'</hi> 3 supplitio <hi rend="italic">P</hi> et impone <hi rend="italic">0</hi> 4 quae] quia b <lb/>
            etiam om. <hi rend="italic">b</hi> habens <hi rend="italic">(in tas.) S</hi> habent <hi rend="italic">b</hi> 6 et] et ut A at <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            poenitua <hi rend="italic">SP</hi> consumatur Gt consum mantur <hi rend="italic">P</hi> 8 igitur] ergo <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            olno ns <hi rend="italic">b</hi> 9 nec-essent <hi rend="italic">om. L</hi> 12 autem] enim A non <hi rend="italic">om. V, <lb/>
            8. l. L</hi> incommutabiles (s <hi rend="italic">a m. 1 s. I.) P</hi> 13 elim] autem <hi rend="italic">b</hi> audatia <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            14 deo] eo G 16 Qua nec propter A natura G nocere omnino <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            17nocere G quia Gl 18 aliquidG 20 nocentibus b <hi rend="italic">22 uellentPAVGb</hi> <lb/>
            27 prorsus bona. et ab alio parua bona &amp; nisi <hi rend="italic">sqq. A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="860"/>
            esse nisi a deo. non ergo ab alio sunt magna bona et ab <lb/>
            alio parua bona, sed et magna et parua bona nonnisi a <lb/>
            summo bono, quod deus est. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>