<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa053.opp-lat1:8</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa053.opp-lat1:8</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa053.opp-lat1"><div n="8" subtype="chapter" type="textpart"><p>Cetera uero, quae sunt facta de nihilo, quae utique inferiora<lb n="15"/>
            sunt quam spiritus rationalis, nec beata possunt esse <lb/>
            nec misera. sed quia pro modo et specie sua etiam ipsa bona <lb/>
            sunt nec esse quamuis minora et minima bona nisi a summo <lb/>
            bono deo potuerunt, sic ordinata sunt, ut cedant infirmiora <lb/>
            firmioribus et inualidiora fortioribus et inpotentiora potentioribus,<lb n="20"/>
            atque ita caelestibus terrena concordent tamquam praecellentibus <lb/>
            subdita. fit autem decedentibus et succedentibus <lb/>
            rebus temporalis quaedam in suo genere pulchritudo. ut nec <lb/>
            ipsa, quae moriuntur uel quod erant esse desinunt, turpent <lb/>
            ac turbent modum et speciem et ordinem uniuersae creaturae: <lb n="25"/>
            sicut sermo bene compositus utique pulcher est, quamuis in <lb/>
            eo syllabae atque omnes soni tamquam nascendo et moriendo <lb/>
            transcurrant. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>