<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa053.opp-lat1:5-8</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa053.opp-lat1:5-8</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa053.opp-lat1"><div n="5" subtype="chapter" type="textpart"><p>Fieri autem potest, ut quaedam natura, quae modo et <lb/>
            specie naturali excellentius ordinata est, etiam corrupta melior <lb n="10"/>
            sit adhuc quam est incorrupta altera. quae minore modo et <lb/>
            specie naturali inferius ordinata est . sicut in hominum aestimatione <lb/>
            secundum qualitatem, quae aspectibus adiacet, melius <lb/>
            est utique etiam corruptum aurum quam incorruptum argentum <lb/>
            et melius est etiam corruptum argentum quam plumbum <lb n="15"/>
            incorruptum: sic et in naturis potentioribus atque spiritalibus <lb/>
            melior est etiam corruptus per malam uoluntatem spiritus <lb/>
            rationalis quam inrationalis incorruptus; et melior est quilibet <lb/>
            spiritus etiam corruptus quam corpus quodlibet incorruptum <lb/>
            melior est enim natura, quae cum praesto est corpori, praebet <lb n="20"/>
            ei uitam, quam illa, cui uita praebetur. quantumlibet autem <lb/>
            corruptus sit spiritus uitae, qui factus est, uitam praebere <lb/>
            corpori potest; ac per hoc melior illo est quamuis incorrupto <lb/>
            corruptus. 
</p></div><div n="6" subtype="chapter" type="textpart"><p>Corruptio autem si omnem modum, omnem speciem <lb n="25"/>
            omnem ordinem rebus corruptibilibus auferat, nulla natura <lb/>
            remanebit. ac per hoc omnis natura, quae corrumpi non potest, <lb/>
            summum bonum est, sicut deus est. omnis autem natura, <lb/>
            quae corrumpi potest, etiam ipsa aliquod bonum est: non

<note type="footnote"> 1 nulle naturesunt <hi rend="italic">G</hi>nulla nturę est A 4 quid] quod P 6 quae] qfi <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            7 ipsa etiam <hi rend="italic">V</hi> ipsa <hi rend="italic">om. P</hi> 10 naturalis (s <hi rend="italic">8. I. a m. I) G</hi> excellentig<lb/>
             <hi rend="italic">G</hi> 11 incorrupta (in <hi rend="italic">8. I. a w. 1) S</hi> 13$qualitatem <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            14 utique] itaque <hi rend="italic">Ab</hi> etiam om. <hi rend="italic">b</hi> 15 etiam om. <hi rend="italic">Ah</hi> utique <lb/>
            argentum etiam corruptum <hi rend="italic">L</hi> 17 etiam] enim <hi rend="italic">b</hi> 21 eiJ et <hi rend="italic">G</hi> quantum <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            22 et uitam <hi rend="italic">b</hi> 28 ille <hi rend="italic">G</hi> 25 aatem] enim <hi rend="italic">A</hi> 26 rebusque <hi rend="italic">SP1</hi> <lb/>
            27 non <hi rend="italic">om. G</hi> 28 <hi rend="italic">alt</hi>. est <hi rend="italic">om. A</hi> antem1 enim <hi rend="italic">A</hi> 29 non-eat <hi rend="italic">om. G</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="858"/>
            enim posset ei nocere corruptio nisi adimendo et minuendo <lb/>
            quod bonum est. 
</p></div><div n="7" subtype="chapter" type="textpart"><p>Creaturis autem praestantissimis, hoc est rationalibus <lb/>
            spiritibus, hoc praestitit deus, ut si nolint, corrumpi non <lb/>
            possint, id est, si oboedientiam conseruauerint sub domino<lb n="5"/>
            deo suo ac sic incorruptibili pulchritudini eius adhaeserint; <lb/>
            si autem oboedientiam conseruare noluerint. quoniam uolentes <lb/>
            corrumpuntur in peccatis, nolentes corrumpantur in poenis. <lb/>
            tale quippe bonum est deus, ut nemini eum deserenti bene <lb/>
            sit; et in rebus a deo factis tam magnum bonum est natura<lb n="10"/>
            rationalis, ut nullum sit bonum, quo beata sit, nisi deus. <lb/>
            peccantes igitur in suppliciis ordinantur: quae ordinatio quia <lb/>
            eorum naturae non competit. ideo poena est; sed quia culpae <lb/>
            competit, ideo iustitia est. 
</p></div><div n="8" subtype="chapter" type="textpart"><p>Cetera uero, quae sunt facta de nihilo, quae utique inferiora<lb n="15"/>
            sunt quam spiritus rationalis, nec beata possunt esse <lb/>
            nec misera. sed quia pro modo et specie sua etiam ipsa bona <lb/>
            sunt nec esse quamuis minora et minima bona nisi a summo <lb/>
            bono deo potuerunt, sic ordinata sunt, ut cedant infirmiora <lb/>
            firmioribus et inualidiora fortioribus et inpotentiora potentioribus,<lb n="20"/>
            atque ita caelestibus terrena concordent tamquam praecellentibus <lb/>
            subdita. fit autem decedentibus et succedentibus <lb/>
            rebus temporalis quaedam in suo genere pulchritudo. ut nec <lb/>
            ipsa, quae moriuntur uel quod erant esse desinunt, turpent <lb/>
            ac turbent modum et speciem et ordinem uniuersae creaturae: <lb n="25"/>
            sicut sermo bene compositus utique pulcher est, quamuis in <lb/>
            eo syllabae atque omnes soni tamquam nascendo et moriendo <lb/>
            transcurrant. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>