<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa053.opp-lat1:5</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa053.opp-lat1:5</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa053.opp-lat1"><div n="5" subtype="chapter" type="textpart"><p>Fieri autem potest, ut quaedam natura, quae modo et <lb/>
            specie naturali excellentius ordinata est, etiam corrupta melior <lb n="10"/>
            sit adhuc quam est incorrupta altera. quae minore modo et <lb/>
            specie naturali inferius ordinata est . sicut in hominum aestimatione <lb/>
            secundum qualitatem, quae aspectibus adiacet, melius <lb/>
            est utique etiam corruptum aurum quam incorruptum argentum <lb/>
            et melius est etiam corruptum argentum quam plumbum <lb n="15"/>
            incorruptum: sic et in naturis potentioribus atque spiritalibus <lb/>
            melior est etiam corruptus per malam uoluntatem spiritus <lb/>
            rationalis quam inrationalis incorruptus; et melior est quilibet <lb/>
            spiritus etiam corruptus quam corpus quodlibet incorruptum <lb/>
            melior est enim natura, quae cum praesto est corpori, praebet <lb n="20"/>
            ei uitam, quam illa, cui uita praebetur. quantumlibet autem <lb/>
            corruptus sit spiritus uitae, qui factus est, uitam praebere <lb/>
            corpori potest; ac per hoc melior illo est quamuis incorrupto <lb/>
            corruptus. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>