<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa053.opp-lat1:45-0</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa053.opp-lat1:45-0</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa053.opp-lat1"><div n="45" subtype="chapter" type="textpart"><p>Per electos autem suos purgari dicunt eandem ipsam <lb/>
            commixtam partem ac naturam dei manducando scilicet et <lb/>
            bibendo, quia eam in alimentis omnibus dicunt ligatam teneri: . <lb/>
            quae cum ab electis uelut sanctis in refectionem corporis <lb/>
            manducando et bibendo adsumuntur, per eorum sanctitatem<lb n="10"/>
            solui, signari et liberari. nec adtendunt miseri, quam non incongrue <lb/>
            de illis creditum sit, quod frustra negant. nisi eosdem <lb/>
            libros anathemauerint et Manichaei esse destiterint. si enim, <lb/>
            sicut dicunt, in omnibus seminibus est ligata pars dei et ab <lb/>
            electis manducando purgatur: quis non digne credat eos facere,<lb n="15"/>
            quod inter uirtutes caelorum et principes tenebrarum fieri in <lb/>
            Thesauro suo legunt, quandoquidem et carnes suas de gente <lb/>
            tenebrarum esse dicunt et in eis ligatam teneri uitalem illam <lb/>
            substantiam, partem dei, credere atque affirmare non dubitant? <lb/>
            quae utique si soluenda est et manducando purganda,<lb n="20"/>
            sicut eos fateri cogit funestus error ipsorum, quis non uideat, <lb/>
            quia non exhorreat, quanta turpitudo et quam nefaria consequatur <lb/>
            ?. 
</p></div><div n="46" subtype="chapter" type="textpart"><p>Nam et a quibusdam principibus gentis tenebrarum <lb/>
            sic dicunt Adam primum hominem creatum, ut lumen ab eis <lb n="25"/>
            ne fugeret teneretur. in epistula enim, quam Fundamenti appellant, <lb/>
            quomodo princeps tenebrarum, quem patrem primi <lb/>
            hominis inducunt, ad ceteros socios suos tenebrarum principes <lb/>
            locutus fuerit et egerit, ita scripsit Manichaeus: iniquis

<note type="footnote">1 residerit <hi rend="italic">P1S</hi>laxatur G1 p frigore Pl 2 ammucetur Pl <lb/>
            8 ita <hi rend="italic">(m. 2corr. ex</hi> ut) <hi rend="italic">P</hi> 4 qui] quid <hi rend="italic">SP quid AVG</hi> anathemate G* <lb/>
            anathematizare <hi rend="italic">AVL</hi> 5 hoc <hi rend="italic">b</hi> haec] et haec <hi rend="italic">PVA</hi> et hoc <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            pacientem <hi rend="italic">P</hi> deum <hi rend="italic">om. A</hi> 8 qui <hi rend="italic">ALGb</hi> elementia <hi rend="italic">PA</hi> 9 ne- <lb/>
            Ind P\'F <hi rend="italic">13 anathematizauerint AVGb 18 dicunt esse AG</hi> 19 partem]<lb/>
             quam partem <hi rend="italic">AVG</hi> 22 ezorreat P1 27 principes <hi rend="italic">AP1</hi> <lb/>
            28 sotios <hi rend="italic">V</hi> princeps <hi rend="italic">G</hi> 29 iniquis <hi rend="italic">b (in mg</hi>. al. in quibusl </note> <lb/>
             
<pb n="885"/>
            igitur commentis ad eos, qui aderant, ait: quid uobis. <lb/>
            uidetur maximum hoc lumen, quod oritur? intuemini, <lb/>
            quemadmodum polum mouet, concutit plurimas potestates. <lb/>
            quapropter mihi uos potius aequum est id, <lb/>
            quod in uestris uiribus habetis, luminis praerogare: <lb n="5"/>
            sic quippe illius magni, qui gloriosus adparuit, imaginem <lb/>
            fingam, per quam regnare poterimus, tenebrarum <lb/>
            aliquando conuersatione liberati. haec audientes <lb/>
            ac diu secum deliberantes iustissimum putauerunt <lb/>
            id quod postulabantur praebere. nec enim fidebant <lb n="10"/>
            se idem lumen iugiter retenturos: unde melius rati <lb/>
            sunt principi suo offerre, nequaquam desperantes <lb/>
            eodem se pacto regnaturos. quo igitur modo lumen <lb/>
            idem, quod habebant, praebuerint, considerandum est. <lb/>
            nam hoc etiam omnibus diuinis scripturis arcanisque <lb n="15"/>
            caelestibus aspersum est; sapientibus uero quomodo <lb/>
            sit datum scire minime est difficile; nam coram <lb/>
            aperteque cognoscitur ab eo, qui uere ac fideliter <lb/>
            intueri uoluerit. quoniam eorum, qui conuenerant, <lb/>
            frequentia promiscua erat, feminarum scilicet ac <lb n="20"/>
            . masculorum, inpulit eos, ut inter se coirent. in quo <lb/>
            coitu alii seminarunt, aliae grauidae effectae sunt. <lb/>
            erant autem partus his, qui genuerant, similes uires <lb/>
            plurimas parentum uti primi obtinentes. haec sumens <lb/>
            eorum princeps uti praecipuum donum gauisus est. <lb n="25"/>
            et sicuti etiam nunc fieri uidemus corporum formatricem <lb/>
            naturam mali inde uires sumentem figurare,

<note rend="script" type="footnote">1 Quid nobis aidetur ? Maximum-intuemini 8 8 quemammodam P1 <lb/>
            polum] popaltl 8 pol4 modo <hi rend="italic">(s. I. add</hi>. alibi: populfi moua) <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            , moneat <hi rend="italic">b</hi> 4 potius] opal est <hi rend="italic">Lb</hi> 5 prerogare P 8 hoc <hi rend="italic">b</hi> 9 secum <lb/>
            diu F indeliberantes P putarunt P 18 offerre] id offerre <hi rend="italic">VAb</hi> <lb/>
            13 pacto se <hi rend="italic">A</hi> lumem <hi rend="italic">A</hi> 14 idem! illud <hi rend="italic">Ab</hi> praebuerit P 15 ar- <lb/>
            <lb/>
            chanisque <hi rend="italic">AG</hi> ∗∗∗nisque (arca <hi rend="italic">add. m. 2) P</hi> 19 quoniam] quomo b <lb/>
            erat frequentia <hi rend="italic">b</hi> 20. promiscuerat <hi rend="italic">S</hi> erat] erit <hi rend="italic">(sup</hi>. i <hi rend="italic">add. m. 1</hi>. <lb/>
            a) P 21 inpulit Pl 28 his <hi rend="italic">SAGb</hi> 24 optinentes <hi rend="italic">S</hi> hoc <hi rend="italic">b</hi> 25 pputiam <lb/>
            <hi rend="italic">(superser. m</hi>. 2 pręcipun donll) <hi rend="italic">G</hi> 27 figurate <hi rend="italic">A</hi> flngere <hi rend="italic">G</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="886"/>
            ita etiam ante dictus princeps sodalium prolem accipiens <lb/>
            habentem parentum sensus, prudentiam, lucem <lb/>
            simul secum in generatione procreatam comedit; ac <lb/>
            plerisque uiribus sumptis ex istius modi esca, in qua <lb/>
            non modo inerat fortitudo, sed multo magis astutiae<lb n="5"/>
            et praui sensus ex fera genitorum mente, propriam <lb/>
            ad se coniugem euocauit ex ea, qua ipse erat, stirpe <lb/>
            manantem; et facto cum ea coitu seminauit ut ceteri <lb/>
            abundantiam malorum, quae deuorauerat, nonnihil <lb/>
            etiam ipse adiciens ex sua cogitatione ac uirtute, ut<lb n="10"/>
            esset sensus eius omnium eorum, quae profuderat <lb/>
            formator atque descriptor; cuius compar excipiebat <lb/>
            haec, ut semen consueuit culta optime terra percipere. <lb/>
            in eadem enim construebantur et contexebantur <lb/>
            omnium imagines caelestium ac terrenarum uirtutum,<lb n="15"/>
            ut pleni uidelicet orbis, id quod formabatur, similitudinem <lb/>
            obtineret. 
</p></div><div n="47" subtype="chapter" type="textpart">

</div><div n="0" subtype="chapter" type="textpart"><p>scelestum monstrum t o execranda perditio et labes <lb/>
            deceptarum animarum! omitto, quid sit de natura dei, quod <lb/>
            sic ligetur, haec dicere. hoc saltem adtendant miseri decepti<lb n="20"/>
            et errore mortifero uenenati, quia, si per coitum masculorum <lb/>
            et feminarum ligatur pars dei, quam se manducando soluere <lb/>
            et purgare profitentur, cogit eos huius tam nefandi erroris <lb/>
            necessitas, ut non solum de pane et holeribus et pomis, quae <lb/>
            sola uidentur in manifesto accipere, sed inde etiam soluant <lb n="25"/>
            et purgent partem dei, unde per concubitum potest, si feminae

<note type="footnote"> . 1 aodalium] sed alia Gt 2 parentf (t <hi rend="italic">sup. ê <foreign xml:lang="grc">α</foreign> m. 1) S</hi> parenté <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            5 erat <hi rend="italic">b</hi> aatutia <hi rend="italic">G</hi> 6 praui] prauus <hi rend="italic">G</hi> patrii <hi rend="italic">b</hi> genitorS P1 <lb/>
            mente] gente <hi rend="italic">b</hi> (tn <hi rend="italic">mg</hi>. al. mente) 7 ipsi P 8 manentem <hi rend="italic">AVb</hi> <lb/>
            ieminauit (uit <hi rend="italic">t. I. a m. 2) P</hi> 9 nonnihil] ut nihil <hi rend="italic">b</hi> JO coalitatione <hi rend="italic">b<lb/>
             (in mg</hi>. al. cognitione; 11 è&amp; (&amp; cura e <hi rend="italic">coni. et - add. m. 2) P</hi> <lb/>
            13 hoc <hi rend="italic">b</hi> 14 construebantnr] constituebantur <hi rend="italic">G</hi> contexebantur P1 <lb/>
            16 formabantor JP1 17 optineret P1 18 monstrum scelestum b <lb/>
            ex*ecranda (s <hi rend="italic">er.) P</hi> perdicio <hi rend="italic">V</hi> 19 omito <hi rend="italic">S</hi> ommitto P 20 legetur <lb/>
            P1 legitur <hi rend="italic">Lb</hi> hoc <hi rend="italic">b</hi> haec dicere] edicere <hi rend="italic">G</hi> adtcndaut P1 <lb/>
            21 quasi <hi rend="italic">b</hi> 22 ligetur <hi rend="italic">G</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="887"/>
            utero concepta fuerit, conligari. hoc se facere quidam confessi <lb/>
            esse in publico iudicio perhibentur non tantum in Paphlagonia, <lb/>
            sed etiam in Gallia, sicut a quodam Romae christiano catholico <lb/>
            audiui; et cum interrogarentur, cuius auctoritate scripturae <lb/>
            ista facerent, hoc de Thesauro suo prodidisse, quod <lb n="5"/>
            paulo ante commemoraui. isti autem cum hoc eis obicitur, <lb/>
            , solent respondere nescio quem inimicum suum de numero <lb/>
            suo, hoc est electorum suorum desciuisse et schisma fecisse. <lb/>
            atque huiusmodi spurcissimam haeresim condidisse. unde <lb/>
            manifestum est, quia hoc etiam si isti non faciunt, de ipsorum <lb n="10"/>
            libris hoc faciunt, quicumque faciunt. abiciant ergo libros, si <lb/>
            crimen exhorrent, quod committere coguntur, si libros tenent; <lb/>
            aut si non committunt, mundius uiuere contra suos libros <lb/>
            conantur. sed quid agunt, cum eis dicitur: aut purgate lumen <lb/>
            de quibus potueritis seminibus, ut nec illud recusetis, quod <lb n="15"/>
            uos non facere adseritis, aut Manichaeum anathemate, qui, <lb/>
            cum dicit in omnibus seminibus esse partem dei et concumbendo <lb/>
            ligari, quicquid autem luminis. hoc est eiusdem partis <lb/>
            dei ad escas electorum peruenerit, manducando purgari, quid <lb/>
            uobis suadeat uidetis et eum adhuc anathemare dubitatis: <lb n="20"/>
            quid agunt, inquam, cum hoc eis dicitur? ad quas tergiuersationes <lb/>
            se conuertunt, cum aut tam nefaria doctrina sit <lb/>
            anathemanda aut tam nefaria turpitudo facienda, in cuius <lb/>
            comparatione iam illa omnia mala, quae intolerabilia paulo <lb/>
            ante commemorabam, eos de natura dei dicere, quod necessitate <lb n="25"/>
            obpressa sit, ut bellum gereret, quod aut sempiterna

<note type="footnote">1 hge <hi rend="italic">A</hi> se <hi rend="italic">om. b</hi> quidem <hi rend="italic">V</hi> quod <hi rend="italic">A</hi> 2 iaditio P pa∗∗flagoniaP <lb/>
            paflagonia <hi rend="italic">GSAV</hi> 4 auctoritatis <hi rend="italic">SP1G1</hi> auctoritati <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            5 prodiase <hi rend="italic">b</hi> 8 hoc] id <hi rend="italic">V</hi> sc*isma P scisma 8 fecisse fuisse <lb/>
            <hi rend="italic">(exp. m. 1) P</hi> 9 heresem <hi rend="italic">PS*</hi> he\'sym <hi rend="italic">A</hi> 10 manifefttum] mirQ <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            istorum <hi rend="italic">A</hi> 11 quodcnmque <hi rend="italic">b</hi> abiciunt <hi rend="italic">S1G1</hi> 12 exhorent P <lb/>
            eogantur 01 13 aut] at <hi rend="italic">AV</hi> 15 potuerit Gx 16 manicheorum Gl <lb/>
            anathematizate <hi rend="italic">AVb</hi> 17 seminibus] se minimis P1 18 partis (i <hi rend="italic">ex</hi> e <lb/>
            a m. 1) <hi rend="italic">P</hi> 19 peruenerint <hi rend="italic">b</hi> quod 8 20 eum] um Pl cil <hi rend="italic">G1</hi> <lb/>
            22 nefanda doctrina <hi rend="italic">A</hi> 23 anathematizanda <hi rend="italic">Ab</hi> nefanda turp. <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            26 aut] autem <hi rend="italic">SG</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="888"/>
            ignorantia secura erat aut sempiterno dolore et timore sollicita, <lb/>
            quando sibi ueniret corruptio commixtionis et uinculum <lb/>
            aeternae damnationis, quod denique gesto bello sic fuerit <lb/>
            captiuata, obpressa, polluta, quod post falsam uictoriam sic <lb/>
            futura sit in horribili globo in aeternum confixa et ab originis<lb n="5"/>
            suae felicitate separata, tolerabilia uideantur, cum per se ipsa, <lb/>
            si considerentur. sustineri non possint? 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>