<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa053.opp-lat1:45</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa053.opp-lat1:45</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa053.opp-lat1"><div n="45" subtype="chapter" type="textpart"><p>Per electos autem suos purgari dicunt eandem ipsam <lb/>
            commixtam partem ac naturam dei manducando scilicet et <lb/>
            bibendo, quia eam in alimentis omnibus dicunt ligatam teneri: . <lb/>
            quae cum ab electis uelut sanctis in refectionem corporis <lb/>
            manducando et bibendo adsumuntur, per eorum sanctitatem<lb n="10"/>
            solui, signari et liberari. nec adtendunt miseri, quam non incongrue <lb/>
            de illis creditum sit, quod frustra negant. nisi eosdem <lb/>
            libros anathemauerint et Manichaei esse destiterint. si enim, <lb/>
            sicut dicunt, in omnibus seminibus est ligata pars dei et ab <lb/>
            electis manducando purgatur: quis non digne credat eos facere,<lb n="15"/>
            quod inter uirtutes caelorum et principes tenebrarum fieri in <lb/>
            Thesauro suo legunt, quandoquidem et carnes suas de gente <lb/>
            tenebrarum esse dicunt et in eis ligatam teneri uitalem illam <lb/>
            substantiam, partem dei, credere atque affirmare non dubitant? <lb/>
            quae utique si soluenda est et manducando purganda,<lb n="20"/>
            sicut eos fateri cogit funestus error ipsorum, quis non uideat, <lb/>
            quia non exhorreat, quanta turpitudo et quam nefaria consequatur <lb/>
            ?. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>