<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa053.opp-lat1:43</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa053.opp-lat1:43</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa053.opp-lat1"><div n="43" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quid? si etiam ostendimus ante commixtionem mali, <lb/>
            quam fabulose confictam dementissime crediderunt, in ipsa <lb n="15"/>
            lucis natura, quam dicunt, magna mala fuisse, quid ad istas <lb/>
            blasphemias addi posse uidebitur? illic enim fuit, antequam <lb/>
            pugnaretur, dura et ineuitabilis pugnandi necessitas. ecce iam <lb/>
            magnum malum, antequam bono misceretur malum. dicant, <lb/>
            hoc unde, cum adhuc nulla esset facta commixtio. si autem <lb n="20"/>
            necessitas non erat, uoluntas ergo erat. unde et hoc tam <lb/>
            magnum malum, ut deus ipse naturae suae nocere uellet, cui <lb/>
            noceri ab hoste non poterat, mittendo eam crudeliter <lb/>
            miscendam, turpiter purgandam, inique damnandam ? ecce <lb/>
            quantum malum perniciosae et noxiae et inmanissimae uoluntatis, <lb n="25"/>
            antequam ullum malum de gente contraria misceretur. <lb/>
            an forte nesciebat hoc euenturum membris suis, ut diligerent <lb/>
            tenebras et inimicae existerent sanctae luci, sicut ipse dicit, <lb/>
            hoc est non tantum deo suo, sed etiam patri, de quo erant?

<note type="footnote">1 propterea] postea <hi rend="italic">b</hi> 6 eis uero A dllexit] dixit <hi rend="italic">A</hi> 7 conpulsa <lb/>
            P1 9 dei natura <hi rend="italic">om. A</hi> 10 uicta] uita P1 12 tribuant <hi rend="italic">PAVOb</hi> <lb/>
            14 quid] quod <hi rend="italic">S2AG2</hi> ostendamus P1 15 conuicta <hi rend="italic">A</hi> 16 mala <lb/>
            (ex male <hi rend="italic">corr</hi>. m. I) <hi rend="italic">P</hi> 18 purgaretur <hi rend="italic">b</hi> 21 et <hi rend="italic">om. A</hi> 24 turpitudine <lb/>
            G1 25 perniciosae 81 tnanissimę A 26 genere <lb/>
            contrario <hi rend="italic">b</hi> 28 inimica G lucis <hi rend="italic">SP</hi> dixit A 29 non tantum] <lb/>
            Aotandtl <hi rend="italic">APl</hi> </note>

<note type="footnote">xxv. Aug. BMt. 6 (pars I). </note>

<note type="footnote"> 56 </note> <lb/>
             
<pb n="880"/>
            unde ergo hoc in deo tam magnum ignorantiae malum, antequam <lb/>
            ullum de gente contraria misceretur malum? si autem <lb/>
            futurum hoc sciebat, aut sempiterna in illo erat crudelitas, <lb/>
            si de suae naturae futura contaminatione et damnatione nihil <lb/>
            dolebat, aut sempiterna miseria, si dolebat. unde et hoc tantum<lb n="5"/>
            malum summi boni uestri ante ullam commixtionem <lb/>
            summi mali uestri? ipsa certe particula naturae ipsius, quae <lb/>
            in illius globi aeterno uinculo configitur, si hoc sibi imminere <lb/>
            nesciebat, etiam sic erat in natura dei sempiterna ignorantia; <lb/>
            si autem sciebat, sempiterna miseria. unde hoc tantum malum,<lb n="10"/>
            antequam ullum de gente contraria misceretur malum ? an <lb/>
            forte magna caritate gaudebat, quia per eius poenam perpetua <lb/>
            quies ceteris lucis incolis parabatur? hoc quam nefas sit dicere <lb/>
            naturae dei natura dei sic subueniri qui uidet, anathemet. <lb/>
            sed si hoc saltem ita faceret, ut ipsa luci inimica non fieret,<lb n="15"/>
            posset fortasse non tamquam dei natura, sed tamquam aliquis <lb/>
            homo laudari, qui pro patria sua uellet mali aliquid pati, <lb/>
            quod quidem malum ad tempus posset esse, non in aeternum. <lb/>
            nunc uero et illam in globo tenebrarum confixionem dicunt <lb/>
            aeternam et non cuiusque rei, sed naturae dei. et utique <lb n="20"/>
            iniquissimum et execrabile et ineffabiliter sacrilegum gaudium <lb/>
            erat, si dei natura gaudebat se tenebras dilecturam et lucis <lb/>
            sanctae inimicam futuram. unde hoc tam inmane et scelestum <lb/>
            malum, antequam ullum ex gente contraria misceretur malum ? <lb/>
            quis tam peruersam et tam inpiam ferat insaniam summo <lb n="25"/>
            malo tribuere tanta bona et summo bono, quod deus est. <lb/>
            tanta mala ?

<note type="footnote"> 1 hoc ergo L 3 hoc futurum <hi rend="italic">b</hi> eo fuit <hi rend="italic">b</hi> 6 dolebat] docebat G<lb/>
             docebat <hi rend="italic">.G</hi> et <hi rend="italic">om. A</hi> 8 globo <hi rend="italic">A</hi> si <hi rend="italic">(corr. m. 1 ex</hi> sibi) <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            9 in natura] natura S <hi rend="italic">nature<foreign xml:lang="grc">̹</foreign> G</hi> 10 sic <hi rend="italic">Gl</hi> sciebat om. Gt sempiternam<lb/>
             misrriam <hi rend="italic">SGb</hi> tantum] tam magnum <hi rend="italic">A</hi> 11 ullum] illum P1 <lb/>
            gente tenebrarfl <hi rend="italic">A</hi> 1-1 natura dei] *a natura dei <hi rend="italic">P om. VLAGb</hi>. <lb/>
            quicumque <hi rend="italic">V</hi> uidit <hi rend="italic">V</hi> audit <hi rend="italic">b</hi> anatbemet 81 anathematizet <hi rend="italic">ALG,</hi> <lb/>
            (mati 8. <hi rend="italic">I.) Y</hi> anathematizaret <hi rend="italic">b</hi> 15 ipsi <hi rend="italic">b</hi> 17 qrna <hi rend="italic">AGb</hi> 18 ad] at P* <lb/>
            possed Pl esse <hi rend="italic">om. A</hi> 20 et non s. <hi rend="italic">I. a m. 1 P</hi> 22 luci b<lb/>
             28 immane P1 24 ei] de A 25 uesaniam <hi rend="italic">Y</hi>. </note> 
<pb n="881"/>
             
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>