<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa053.opp-lat1:42</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa053.opp-lat1:42</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa053.opp-lat1"><div n="42" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quid istis blasphemiis comparari potest? nihil omnino. <lb n="20"/>
            sed si aliarum peruersarum sectarum considerentur errores, <lb/>
            si autem iste sibi error ex parte altera, de qua nondum diximus, <lb/>
            comparetur, adhuc etiam multo peius et execrabilius in <lb/>
            dei naturam blasphemare conuincitur. dicunt enim etiam nonnullas <lb/>
            animas, quas uolunt esse de substantia dei et eiusdem<lb n="25"/>
            omnino naturae, quae non sponte peccauerint, sed a gente <lb/>
            tenebrarum, quam mali naturam dicunt, ad quam debellandam <lb/>
            non ultro, sed patris imperio descenderunt, superatae et oppressae <lb/>
            sint, affigi in aeternum globo horribili tenebrarum. <lb/>
            ita secundum eorum sacrilega uaniloquia deus se ipsum in

<note rend="script" type="footnote"> 2 subdarentur <hi rend="italic">Pl</hi> 4 qUit uana ista P1 possent <hi rend="italic">PY</hi> posset b <lb/>
            5 mortuam dicunt <hi rend="italic">b</hi> 10 aimuisit <hi rend="italic">P1</hi>11 excęcata G* 18 decorata <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            16 xpo (1 s. <hi rend="italic">I. a m. 1) 8</hi> non illi] nulli <hi rend="italic">G</hi> 17 praestare <hi rend="italic">P1V</hi> <lb/>
            a deo] ideo <hi rend="italic">G</hi> 23 exsecrabilius <hi rend="italic">(s exp. m. 1) P</hi> 24 natura <hi rend="italic">PV</hi> <lb/>
            25 substantiae P1 .26 que P peccauerunt <hi rend="italic">b</hi> 27 quam-tenebrarum <lb/>
            u. 29 <hi rend="italic">om. L</hi> 28 oppressae cum sint (eum s. <hi rend="italic">1. add. m. 2) P</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="877"/>
            quadam parte a magno malo liberauit et rursus se ipsum <lb/>
            in quadam parte damnauit, quam liberare ab hoste non potuit <lb/>
            et tamquam de ipso hoste deuicto insuper triumphauit. <lb/>
            o scelestam et incredibilem audaciam talia de deo credendi, <lb/>
            talia loquendi, talia praedicandi! quod cum defendere conantur. <lb n="5"/>
            ut in peiora inruant clausis oculis. dicunt malae naturae <lb/>
            commixtionem facere ista, ut bona dei natura tanta mala <lb/>
            patiatur; nam ipsam apud se ipsam nihil horum pati potuisse <lb/>
            uel posse. quasi inde laudanda sit natura incorruptibilis, quia <lb/>
            ipsa sibi non nocet, et non quia ei nihil noceri ab aliquo <lb n="10"/>
            potest deinde si natura tenebrarum nocuit naturae dei et <lb/>
            natura dei nocuit naturae tenebrarum: duo ergo mala sunt, <lb/>
            quae sibi inuicem nocuerunt, et meliore animo fuit gens <lb/>
            tenebrarum, quia etsi nocuit, nolens nocuit; neque enim nocere, <lb/>
            sed frui uoluit bono dei. deus autem illam extinguere <lb n="15"/>
            uoluit, sicut Manichaeus apertissime in epistula ruinosi sui, <lb/>
            Fundamenti delirat. oblitus enim, quod paulo ante dixerat: <lb/>
            ita autem fundata sunt eiusdem splendidissima <lb/>
            regna supra lucidam et beatam terram, ut a nullo <lb/>
            umquam aut moueri aut concuti possint. postea dixit: <lb n="20"/>
            lucis uero beatissimae pater sciens labem magnam <lb/>
            ac uastitatem, quae ex tenebris surgeret, aduersum <lb/>
            sua sancta impendere saecula, nisi aliquod eximium <lb/>
            ac praeclarum et uirtute potens numen obponat, quo <lb/>
            superet simul ac destruat stirpem tenebrarum, qua <lb n="25"/>
            extincta perpetua quies lucis incolis pararetur. ecce <lb/>
            timuit labem ac uastitatem impendentem saeculis suis. certe <lb/>
            sic erant fundata super lucidam et beatam terram, ut a nullo

<note type="footnote"> 3 de se ipso <hi rend="italic">G</hi> hoete ipso <hi rend="italic">b</hi> 4 audatiam P et talia <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            5 conantur <hi rend="italic">om. A</hi> 6 ruant <hi rend="italic">G</hi> 10 nihil ei <hi rend="italic">PVAGb</hi> noceri (i ex e <lb/>
            <hi rend="italic">a m. T) P</hi> 11 possit <hi rend="italic">b</hi> nocuit om. <hi rend="italic">b</hi> 15 sed frui <hi rend="italic">om. G</hi> 16 epistula <lb/>
            P1 17 quid <hi rend="italic">b inter</hi> ante <hi rend="italic">et</hi> dixerat <hi rend="italic">spat. 5 litter. uac. rel. sed. <lb/>
            ras. 8</hi> 18 eisdem 8 19 a <hi rend="italic">om. b</hi> 22 ex <hi rend="italic">om. A</hi> aduersus <hi rend="italic">A Vb</hi> <lb/>
            24 potens lumen (ns <hi rend="italic">add. m. 2;</hi> 1 <hi rend="italic">in rae. utd. a m. I) P</hi> 25 ac<lb/>
             destruat <hi rend="italic">(corr. m. 1 ex</hi> adestrua) P qua] qui P1 26 extinctaj destruta <lb/>
            <hi rend="italic">Ll</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="878"/>
            umquam moueri aut concuti possent. ecce a timore nocere <lb/>
            uoluit uicinae genti, quam destruere et extinguere conatus <lb/>
            est. ut perpetua quies lucis incolis pararetur. quare non addidit <lb/>
            "et perpetuum uinculum?" an illae animae, quas in <lb/>
            globo tenebrarum in aeternum configit, non erant incolae<lb n="5"/>
            lucis, de quibus aperte dicit, quod errare se a priore lucida <lb/>
            sua natura passae sint? ubi et nolens coactus est <lb/>
            dicere libera eas uoluntate peccasse, qui non uult peccatum <lb/>
            ponere nisi in necessitate naturae contrariae ubique nesciens, <lb/>
            quid loquatur, et tamquam ipse iam inclusus sit in tenebrarum<lb n="10"/>
            globo. quem finxit, quaerens, qua exeat, et non inueniens. <lb/>
            sed dicat quod uult seductis et miseris, a quibus multo <lb/>
            amplius quam Christus honoratur, ut hoc pretio tam longas <lb/>
            et tam sacrilegas eis fabulas uendat. dicat quod uult, includat <lb/>
            in globo tamquam in carcere gentem tenebrarum et forinsecus<lb n="15"/>
            affigat naturam lucis, cui de hoste extincto quietem perpetuam <lb/>
            promittebat: ecce peior est poena lucis quam tenebrarum, <lb/>
            peior poena diuinae naturae quam gentis aduersae. illa quippe <lb/>
            etsi in tenebris intus est, ad naturam eius pertinet in tenebris <lb/>
            habitare; animae autem, quae hoc sunt quod deus, non poterunt <lb n="20"/>
            recipi, sicut dicit. in regna illa pacifica et a uita ac <lb/>
            libertate sanctae lucis alienabuntur et configentur in praedicto <lb/>
            horribili globo: unde et adhaerebunt, inquit, iis rebus <lb/>
            animae eaedem, quas dilexerunt, relictae in eodem <lb/>
            tenebrarum globo, suis meritis id sibi conquirentes. <lb n="25"/>
            certe non est liberum uoluntatis arbitrium. uidete quomodo <lb/>
            insaniens quid dicat ignorat et contraria sibi loquendo peius <lb/>
            bellum contra se gerit quam contra deum ipsius gentis

<note type="footnote"> 1 a] in <hi rend="italic">G</hi> 3 ut sic <hi rend="italic">A</hi> 7 sunt <hi rend="italic">P</hi> nolensl nesciens <hi rend="italic">A</hi> 10 in <lb/>
            <hi rend="italic">om. A V</hi> globo tenebrarum P 11 quam <hi rend="italic">b</hi> fixit <hi rend="italic">P1V</hi> 18 amplius <lb/>
            ipse <hi rend="italic">V</hi> 14 eas <hi rend="italic">G</hi> uendit P1 15 carcerg ingentS <hi rend="italic">A</hi> 16 affigat <hi rend="italic">b<lb/>
             (tn mg</hi>. al. affligat) hoste] <hi rend="italic">honeste A</hi> 17 <hi rend="italic">permittebat A</hi> 18 peior] <lb/>
            peior est <hi rend="italic">b</hi> poene P1 22 libertate <hi rend="italic">(ult</hi> e <hi rend="italic">in ras. ; corr. a</hi> m. <hi rend="italic">1<lb/>
             ex</hi> n <hi rend="italic">S</hi> confringentur <hi rend="italic">AG</hi> 23 inquid P1 his <hi rend="italic">SGPVb</hi> <lb/>
            24 eadem P1 25 conquerentes <hi rend="italic">A</hi> 26 certe <hi rend="italic">om. V</hi> uide <hi rend="italic">PVG</hi> <lb/>
            27 peius] potius <hi rend="italic">V</hi> 28 gentis tenebrarum <hi rend="italic">0m. A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="879"/>
            tenebrarum. deinde si propterea damnantur animae lucis, quia <lb/>
            dilexerunt tenebras, iniuste damnatur gens tenebrarum, quae <lb/>
            lucem dilexit. et gens quidem tenebrarum lucem ab initio <lb/>
            dilexit, quam etsi uiolenter, tamen possidere uoluit, non extinguere, <lb/>
            lucis autem natura in bello tenebras extinguere <lb n="5"/>
            uoluit ; eas ergo uicta dilexit. quod uultis eligite: utrum necessitate <lb/>
            conpulsa, ut diligeret tenebras, in uoluntate seducta: <lb/>
            si necessitate, quare damnatur? si uoluntate, quare dei natura <lb/>
            in tanta iniquitate deprehenditur ? si necessitate dei natura <lb/>
            coacta est diligere tenebras. uicta est ergo, non uicit; si <lb n="10"/>
            uoluntate, quid iam miseri dubitant peccandi uoluntatem tribuere <lb/>
            naturae, quam deus ex nihilo fecit, ne retribuant eam <lb/>
            luci, quam genuit? 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>