<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa053.opp-lat1:33-36</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa053.opp-lat1:33-36</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa053.opp-lat1"><div n="33" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quia uero et ipsi mali angeli non a deo mali sunt <lb/>
            conditi, sed peccando facti sunt mali, sic Petrus in epistula <lb/>
            sua dicit: si enim deus angelis peccantibus non pe-. <lb/>
            percit, sed carceribus caliginis inferi trudens tradidit <lb n="15"/>
            in iudicio puniendos seruari. hinc Petrus ostendit <lb/>
            adhuc eis ultimi iudicii poenam deberi, de qua dominus dicit : <lb/>
            ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et <lb/>
            angelis eius. quamuis iam poenaliter hunc inferum, hoc <lb/>
            est inferiorem caliginosum aerem tamquam carcerem acceperint, <lb n="20"/>
            qui tamen quoniam et caelum dicitur, non illud caelum, <lb/>
            in quo sunt sidera, sed hoc inferius, cuius caligine nubila <lb/>
            conglobantur, et ubi aues uolitant — nam et caelum nubilum <lb/>
            dicitur et uolatilia caeli appellantur — secundum hoc apostolus <lb/>
            Paulus eosdem iniquos angelos, contra quos nobis inuidos <lb n="25"/>
            pie uiuendo pugnamus, "spiritalia nequitiae in caelestibus" <lb/>
            nominat. quod ne de illis superioribus caelis

<note type="footnote">2 cf. Iob. 1, 2 3 cf. Matth. 26, 31 sqq. 67 sqq. 4 cf. II Cor. <lb/>
            12, 7 õ cf. Matth. 27, Õ 9 Matth. 25, 41 14 II Petro 2, 4 <lb/>
            26 Ephes. 6, 12 </note>

<note type="footnote"> 1 et bonorum <hi rend="italic">b</hi> et] ut <hi rend="italic">Q</hi> 2 diaboli <hi rend="italic">PSl</hi> 8 6 ttptatus (Ø e. <hi rend="italic">I</hi>. <lb/>
            a m. 2) <hi rend="italic">G</hi> temptatus s ut n5 6 4 colaphyzatus <hi rend="italic">SP</hi> 8 supplitium P <lb/>
            9 consentiri <hi rend="italic">Q</hi> 10 exnv &amp; cefa <hi rend="italic">A</hi> 12 mali <hi rend="italic">om. A</hi> 13 sic] siC <hi rend="italic">O</hi> <lb/>
            16 detrudens <hi rend="italic">b</hi> 16 iuditio P 17 iuditii P 19 quãuis quidam (quidam <lb/>
            i. J.) <hi rend="italic">G</hi> poena P inferutl <hi rend="italic">Ab</hi> 21 tamen aer <hi rend="italic">Ab</hi> quoniam] qfique b <lb/>
            <hi rend="italic">uU</hi>. caelum <hi rend="italic">om. b</hi> 2\' aydera <hi rend="italic">F</hi> 25 eosdem <hi rend="italic">om. A</hi> 27 nominauit b </note> <lb/>
             
<pb n="872"/>
            intellegatur, aperte alibi dicit: secundum principem potestatis <lb/>
            aeris huius, qui nunc operatur in filiis diffidentiae. <lb/>
            *
</p></div><div n="34" subtype="chapter" type="textpart"><p>Item quia peccatum uel iniquitas non est appetitio <lb/>
            naturarum malarum, sed desertio meliorum, sic in scripturis <lb n="5"/>
            inuenitur scriptum: omnis creatura dei bona est, ac per <lb/>
            hoc et omne lignum, quod in paradiso deus plantauit, utique <lb/>
            bonum est. non ergo malam naturam homo appetiuit, cum <lb/>
            arborem uetitam tetigit, sed id, quod melius erat, deserendo <lb/>
            factum malum ipse commisit. melior quippe creator quam<lb n="10"/>
            ulla creatura, quam condidit: cuius imperium non erat deserendum, <lb/>
            ut tangeretur prohibitum quamuis bonum, quoniam <lb/>
            deserto meliore bonum creaturae appetebatur, quod contra <lb/>
            creatoris imperium tangebatur. non itaque deus arborem malam <lb/>
            in paradiso plantauerat, sed ipse erat melior, qui eam tangi<lb n="15"/>
            prohibebat. 
</p></div><div n="35" subtype="chapter" type="textpart"><p>Ad hoc enim et prohibuerat, ut ostenderet animae  <lb/>
            rationalis naturam non in sua potestate, sed deo subditam <lb/>
            esse debere et ordinem suae salutis per oboedientiam custodire, <lb/>
            per inoboedientiam corrumpere. hinc et arborem, quam <lb n="20"/>
            tangi uetuit, sic appellauit "dinoscentiae boni et mali," <lb/>
            quia cum eam contra uetitum tetigisset, experiretur poenam <lb/>
            peccati et eo modo dinosceret, quid interesset inter oboedientiae <lb/>
            bonum et inoboedientiae malum. 
</p></div><div n="36" subtype="chapter" type="textpart"><p>Nam quis ita desipiat, ut dei creaturam maxime in <lb n="25"/>
            paradiso plantatam uituperandam putet, quandoquidem nec <lb/>
            ipsae spinae ac tribuli, quos peccatori in labore conterendos

<note type="footnote">1 Ephes. 2, 2 6 I Tim. 4, 4 21 Gen. 2, 9 </note>

<note type="footnote"> 2 filios <hi rend="italic">VGlb</hi> 5 si5 <hi rend="italic">G</hi> 6 scriptum est <hi rend="italic">SAVG</hi> sic scriptum est <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            8 homo <hi rend="italic">om. A</hi> 9 id <hi rend="italic">om. A</hi> 11 ulla] illa <hi rend="italic">A</hi> 12 quoniam] quo b <lb/>
            18 bono <hi rend="italic">6</hi> 15 paradyso <hi rend="italic">PV</hi> en Gl 16 prohibebat. fecit casum <lb/>
            illicitd A 17 adj a P1 et <hi rend="italic">om. G</hi> natura animę <hi rend="italic">b</hi> 21 sic <lb/>
            <hi rend="italic">om. V</hi> appellant P1 dinoscentiae] scientiam <hi rend="italic">V</hi> 22 qui <hi rend="italic">b</hi> 24 et] <lb/>
            et inter b 27 ipse <hi rend="italic">G</hi> peccatore P conterendo <hi rend="italic">PAVG</hi> contexendos <lb/>
            (s <hi rend="italic">a m. 1 8. I.) S</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="873"/>
            secundum dei iudiciariam uoluntatem terra peperit, recte uituperentur <lb/>
            r habent enim et tales herbae modum et speciem et <lb/>
            ordinem suum, quae quisquis sobrie considerauerit, laudanda <lb/>
            reperiet; sed ei naturae ista mala sunt, quam peccati merito <lb/>
            sic coherceri oportebat. non est ergo. ut dixi, peccatum malae <lb n="5"/>
            naturae adpetitio, sed melioris desertio et ideo factum ipsum <lb/>
            malum est, non illa natura. qua male utitur peccans. malum <lb/>
            est enim male uti bono. unde apostolus damnatos quosdam <lb/>
            diuino iudicio reprehendit, qui coluerunt et seruierunt <lb/>
            creaturae potius quam creatori. neque enim creaturam <lb n="10"/>
            reprehendit — quod qui fecerit, creatori facit iniuriam — <lb/>
            sed eos, qui male usi sunt bono meliore deserto. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>