<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa053.opp-lat1:29-32</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa053.opp-lat1:29-32</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa053.opp-lat1"><div n="29" subtype="chapter" type="textpart"><p>Nec tamen, cum in deo sint uniuersa, quae condidit, <lb/>
            inquinant eum, qui peccant, de cuius sapientia dicitur: adtingit <lb n="5"/>
            autem omnia propter suam munditiam, et nihil <lb/>
            inquinatum in eam incurrit. oportet enim, ut sicut deum <lb/>
            incorruptibilem et incommutabilem, ita consequenter etiam <lb/>
            incoinquinabilem credamus. 
</p></div><div n="30" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quia uero et minima bona, hoc est terrena atque mortalia <lb n="10"/>
            ipse fecit, illo apostoli loco sine dubitatione intellegitur, <lb/>
            ubi loquens de membris carnis nostrae "quia si glorificatur <lb/>
            unum membrum, congaudent omnia membra; et si <lb/>
            patitur unum membrum, conpatiuntur omnia membra" <lb/>
            etiam hoc ibi ait: deus posuit membra, singulum quodque <lb n="15"/>
            eorum in corpore prout uoluit et: deus temperauit <lb/>
            corpus ei, cui deerat, maiorem honorem dans, <lb/>
            ut non essent scissurae in corpore, sed idem ipsum <lb/>
            ut pro inuicem sollicita sint membra. hoc autem, quod <lb/>
            sic in modo et specie et ordine membrorum carnis laudat <lb n="20"/>
            apostolus, in omnium animalium carne inuenis, et maximorum <lb/>
            et minimorum, cum omnis caro in bonis terrenis ac per hoc <lb/>
            minimis deputetur. 
</p></div><div n="31" subtype="chapter" type="textpart"><p>Item quia cuique culpae qualis et quanta poena de-. <lb/>
            beatur. diuini iudicii est, non humani, sic scriptum est: <lb n="25"/>
            o altitudo diuitiarum sapientiae et scientae dei! <lb/>
            quam inscrutabilia sunt iudicia eius et inuestigabiles <lb/>
            uiae eius! item quia bonitate dei donantur peccata

<note type="footnote">5 Sap. 7, 24 sq. 12 I Cor. 12. 26 . 18 . 24 . 25 26 Rom. 11, 88 </note>

<note type="footnote"> 1 inpoenitens 8 inpenitens <hi rend="italic">P</hi> die b 2 reddat <hi rend="italic">P1</hi> 7 incurret <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            8 ita <hi rend="italic">om. A</hi> 9 inquoinquinabilem P1 12 qua Pl 14 patiatur <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            menbra <hi rend="italic">A (sie semperj</hi> 15 omnia membra <hi rend="italic">b</hi> quoque <hi rend="italic">b</hi> 16 eorum <lb/>
            om. <hi rend="italic">b</hi> uult <hi rend="italic">G</hi> 17 honor P1 18 ipsum idem <hi rend="italic">b</hi> 20 in specie <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            22 minorum <hi rend="italic">G</hi> 24 quanta] quanta et qualis <hi rend="italic">L</hi> debeatur pena <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            26 diaiciartl A </note> <lb/>
             
<pb n="870"/>
            conuersis, hoc ipsum, quod Christus missus est, satis ostendit, <lb/>
            qui non in sua natura, qua deus est, sed in nostra, quam <lb/>
            de femina adsumpsit. pro nobis mortuus est: quam dei bonitatem <lb/>
            circa nos et dilectionem sic praedicat apostolus: commendat, <lb/>
            inquit, suam caritatem deus in nobis, quoniam<lb n="5"/>
            cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis <lb/>
            mortuus est; multo magis iustificati nunc in sanguine <lb/>
            ipsius salui erimus ab ira p-er ipsum. si enim, cum <lb/>
            inimici essemus. reconciliati sumus deo per mortem <lb/>
            filii eius, multo magis reconciliati salui erimus in<lb n="10"/>
            uita ipsius. quia uero etiam cum peccatoribus poena debita <lb/>
            redditur, non est iniquitas apud deum, sic dicit: quid dicemus? <lb/>
            numquid iniquus deus, qui infert iram? uno <lb/>
            autem loco et bonitatem et seueritatem ab illo esse breuiter <lb/>
            admonuit dicens: uides ergo bonitatem et seueritatem<lb n="15"/>
            dei: in eos quidem, qui ceciderunt, seueritatem, in te <lb/>
            autem bonitatem, si permanseris in bonitate. 
</p></div><div n="32" subtype="chapter" type="textpart"><p>Item quia etiam nocentium potestas non est nisi a deo, <lb/>
            sic scriptum est loquente sapientia: per me reges regnant <lb/>
            et tyranni per me tenent terram. dicit et apostolus: <lb n="20"/>
            non est enim potestas nisi a deo. digne autem fieri in <lb/>
            libro Iob scriptum est. qui regnare facit, inquit, hominem <lb/>
            hypocritam propter peruersitatem populi. et de populo <lb/>
            Israhel dicit deus: dedi eis regem in ira mea. iniustum <lb/>
            enim non est, ut improbis accipientibus nocendi potestatem

<note type="footnote"> 4 Rom. 5, 8 sqq. 12 Rom. 8, 5 15 Rom. 11, 22 19 Prou. 8, 15<lb/>
             21 Rom. 13, 1 22 Iob. 34, 30 24 Osee 13, 11 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 xps ipse <hi rend="italic">V</hi> misas P 2 quia <hi rend="italic">AO</hi> 3 assumpsit (p <hi rend="italic">8. I. 0 m</hi>. T) <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            est <hi rend="italic">om. P</hi> 4 pdicauit <hi rend="italic">b</hi> 6 christns-ipsins <hi rend="italic">om. A</hi> 7 nonc iustificati <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> 9 reconciliati sumus in uita ipsius deo <hi rend="italic">sqq. G</hi> 12 dicimus P1 <lb/>
            18 est deus <hi rend="italic">b post</hi> iram <hi rend="italic">add. absit AVb</hi> 15 ammonuit p1 16 dei <lb/>
            <hi rend="italic">om. A</hi> quidem <hi rend="italic">orn A</hi> seueritatem <hi rend="italic">om. A</hi> 18 etiam om. A <lb/>
            nocentium <hi rend="italic">om. b</hi> 19 scriptum est <hi rend="italic">om. A</hi> 22 inquit <hi rend="italic">om. G</hi> hypocritam <lb/>
            hominem <hi rend="italic">b</hi> 28 propter] ob <hi rend="italic">Å</hi> peruersitatem] peccata <hi rend="italic">C</hi> 24 israelitico <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> deus] dominus <hi rend="italic">G</hi> mea <hi rend="italic">(m ex n a m. 2) P</hi> 25 enim] ęstimo <hi rend="italic">G</hi>. </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="871"/>
            bonorum patientia probetur et malorum iniquitas puniatur. <lb/>
            nam per potestatem diabolo datam et Iob probatus est, ut <lb/>
            iustus adpareret, et Petrus temptatus, ne de se praesumeret, <lb/>
            et Paulus colaphizatus, ne se extolleret, et ludas damnatus, <lb/>
            ut se suspenderet. - cum ergo per potestatem, quam diabolo <lb n="5"/>
            dedit, omnia iuste ipse deus fecerit, non tamen pro his iuste <lb/>
            factis, sed pro iniqua nocendi uoluntate, quae ipsius diaboli <lb/>
            fuit, ei reddetur in fine supplicium, cum dicetur impiis, qui <lb/>
            eius nequitiae consentire perseuerauerint: ite in ignem <lb/>
            aeternum, quem parauit pater meus diabolo et angelis <lb n="10"/>
            eius. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>