<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa053.opp-lat1:27</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa053.opp-lat1:27</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa053.opp-lat1"><div n="27" subtype="chapter" type="textpart"><p>"Ex ipso" autem non hoc significat quod „ae ipso." <lb/>
            quod enim de ipso est, potest dici "ex ipso;" non autem <lb/>
            omne, quod" ex ipso" est, recte dicitur "de ipso;" ex ipso <lb/>
            enim caelum et terra, quia ipse fecit ea, non autem de ipso,<lb n="10"/>
            quia non de substantia sua. -sicut aliquis homo si gignat <lb/>
            filium et faciat domum, ex ipso filius, ex ipso domus, sed <lb/>
            filius de ipso, domus de terra et de ligno. sed hoc quia homo <lb/>
            est, qui non potest aliquid etiam de nihilo facere; deus <lb/>
            autem, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, non<lb n="15"/>
            opus habebat aliqua materia, quam ipse non fecerat,. adiuuari <lb/>
            omnipotentiam suam. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>