<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa053.opp-lat1:25-28</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa053.opp-lat1:25-28</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa053.opp-lat1"><div n="25" subtype="chapter" type="textpart"><p>Neque enim audienda sunt deliramenta hominum, qui <lb n="20"/>
            nihil hoc loco aliquid intellegendum putant et ad huiusmodi <lb/>
            uanitatem propterea putant cogi posse aliquem. quia ipsum <lb/>
            nihil in fine sententiae positum est. ergo, inquiunt, factum <lb/>
            est et ideo, quia factum est, ipsum nihil aliquid est; sensum <lb/>
            enim perdiderunt studio contradicendi nec intellegunt nihil <lb n="25"/>
            interesse, utrum dicatur "sine illo factum est nihil," an <lb/>
            sine illo nihil factum est," quia etsi illo ordine diceretur

<note type="footnote"> 5 Ps. 101, 27 7 Sap. 12, 27 8 I Tim. 1, 17 9 Iac. 1, 17 <lb/>
            18 Ioh. 10, 30 15 Ioh. 1, 1 sqq. </note>

<note type="footnote">6 sapientia innouat omnia in se manens <hi rend="italic">A</hi> 7 ipsa <hi rend="italic">om. Ab</hi> omnia <lb/>
            ipsa <hi rend="italic">b</hi> unde <hi rend="italic">om. b</hi> paulus <hi rend="italic">(sec</hi> u <hi rend="italic">8. 1. a m</hi>. 11 <hi rend="italic">P</hi> paulus apostolus <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            8 et incorruptibili A 11 transmutatio <hi rend="italic">AV</hi> 12 hoc] hoc est (eat <lb/>
            <hi rend="italic">superscr. m. 2) Sb</hi> 14 autem non est <hi rend="italic">VLb</hi> illum] ipsum <hi rend="italic">A</hi> illa P1 <lb/>
            sint] sunt <hi rend="italic">G</hi> 15 sic <hi rend="italic">enim A</hi> 18 id non est <hi rend="italic">A</hi> 21 ob huiusmodi <lb/>
            <hi rend="italic">nentate Gl</hi> 22 ipsum om. G123 positum est sententie b 25 prediderunt <lb/>
            <hi rend="italic">(s. I</hi>. a m. <hi rend="italic">1) P perdiderant A</hi> 26 illo] ipso <hi rend="italic">LV (bis)</hi> 27 quia—est <hi rend="italic">om. b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="867"/>
            "sine illo nihil factum est" , possent nihilominus dicere <lb/>
            ipsum nihil aliquid esse, quia factum est. quod enim reuera <lb/>
            est aliquid, quid interest, utrum ita dicatur "sine illo facta <lb/>
            est domus" an "sine illo domus est facta," dum intellegatur <lb/>
            aliquid sine illo factum, quod aliquid domus est? ita quia <lb n="5"/>
            dictum est: sine illo factum est nihil, quoniam nihil <lb/>
            utique non est aliquid, quando uere et proprie dicitur, siue <lb/>
            dicatur "sine illo factum est nihil" siue "sine illo <lb/>
            nihil factum est* uel "nihil est factum" nihil interest. <lb/>
            quis autem uelit loqui cum hominibus, qui hoc ipsum, quod <lb n="10"/>
            dixi "nihil interest". possunt dicere: ergo interest aliquid, <lb/>
            quia ipsum nihil aliquid est ? hi autem, qui sanum habent <lb/>
            cerebrum, rem manifestissimam uident hoc idem intellegi, <lb/>
            cum dixi „nihil interest," quod intellegeretur si dicerem <lb/>
            "interest nihil." at isti si alicui dicant: quid fecisti? et ille <lb n="15"/>
            respondeat nihil se fecisse, consequens est ut ei calumnientur <lb/>
            dicentes: fecisti ergo aliquid, quia nihil fecisti; ipsum enim <lb/>
            nihil aliquid est. <hi rend="underline">habent</hi> autem et <hi rend="underline">ipsum</hi> dominum in fine <lb/>
            sententiae <hi rend="underline">ponentem hoc</hi> uerbum, ubi ait: et in occulto <lb/>
            locutus sum nihil. <hi rend="underline">ergo legant</hi> et taceant. <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="26" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quia ergo deus omnia, quae non de se genuit, sed per <lb/>
            uerbum suum fecit, non de his rebus, quae iam erant, sed <lb/>
            de his, quae omnino non erant, hoc est de nihilo fecit, ita <lb/>
            dicit apostolus: qui uocat ea, quae non sunt, tamquam <lb/>
            sunt. apertius autem in libro Machabaeorum scriptum est: <lb n="25"/>
            oro te, fili, respice ad caelum et terram et omnia, <lb/>
            quae in eis sunt; uide et scito, quia non erant, ex

<note type="footnote"> 19 Ioh. 18, 20 24 Bom. 4, 17 26 II Mach. 7, 28 </note>

<note type="footnote"> 1 possit <hi rend="italic">SLP1G</hi> dici <hi rend="italic">O</hi> 3 ita om. <hi rend="italic">V</hi> 4 eat facta] facta est <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            . 5 factum sine illo <hi rend="italic">b</hi> 6 quoniam] quod <hi rend="italic">G</hi> 7 propriae P1 8 est <lb/>
            factum <hi rend="italic">PVAL</hi> 9 <hi rend="italic">alt</hi>. factum est <hi rend="italic">SPLVG</hi> 10 qui autem uelint <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            quia <hi rend="italic">A</hi> 12 aliquid <hi rend="italic">om. A</hi> 14 intellegeres <hi rend="italic">G</hi> 15 at istij ita fit <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            16 se <hi rend="italic">om, b</hi> calumnietur P1 calampnientur <hi rend="italic">A</hi> 21 omnia om. <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            de ae non <hi rend="italic">b</hi> non <hi rend="italic">om. V</hi> per uerbum suumj uerbo suo <hi rend="italic">G</hi> 23 qua P1 <lb/>
            84 tamquam ea que sunt <hi rend="italic">b</hi> 27 uide] unde <hi rend="italic">b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="868"/>
            quibus fecit nos dominus deus et illud, quod in psalmo <lb/>
            scriptum est: ipse dixit, et facta sunt, manifestum, quod <lb/>
            non de se ista genuerit, sed in uerbo atque imperio fecerit; <lb/>
            quod autem non de se, utique de nihilo. non enim erat aliud, <lb/>
            unde faceret. de quo apertissime apostolus dicit: quoniam<lb n="5"/>
            ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia. 
</p></div><div n="27" subtype="chapter" type="textpart"><p>"Ex ipso" autem non hoc significat quod „ae ipso." <lb/>
            quod enim de ipso est, potest dici "ex ipso;" non autem <lb/>
            omne, quod" ex ipso" est, recte dicitur "de ipso;" ex ipso <lb/>
            enim caelum et terra, quia ipse fecit ea, non autem de ipso,<lb n="10"/>
            quia non de substantia sua. -sicut aliquis homo si gignat <lb/>
            filium et faciat domum, ex ipso filius, ex ipso domus, sed <lb/>
            filius de ipso, domus de terra et de ligno. sed hoc quia homo <lb/>
            est, qui non potest aliquid etiam de nihilo facere; deus <lb/>
            autem, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, non<lb n="15"/>
            opus habebat aliqua materia, quam ipse non fecerat,. adiuuari <lb/>
            omnipotentiam suam. 
</p></div><div n="28" subtype="chapter" type="textpart"><p>Cum autem audimus "omnia ex ipso et per ipsum <lb/>
            et in ipso," omnes utique naturas intellegere debemus, quae <lb/>
            naturaliter sunt. neque enim ex ipso sunt peccata, quae ua. <lb n="20"/>
            turam non seruant. sed uitiant. quae peccata ex uoluntate <lb/>
            esse peccantium multis modis sancta scriptura testatur, praecipue <lb/>
            illo. quo dicit apostolus: existimas autem hoc, o <lb/>
            homo, qui iudicas eos, qui talia agunt, et facis ea, <lb/>
            quoniam tu effugies iudicium dei? an diuitias benignitatis<lb n="25"/>
            et patientiae eius et longanimitatis contemnis, <lb/>
            ignorans, quoniam patientia dei ad paenitentiam <lb/>
            te adducit? secundum duritiam autem cordis tui et

<note type="footnote">2 Ps. 148, 5 5 Rom. 11, 86 23 Rora. 2, 3 sqq </note>

<note type="footnote"> 1 no. fecit <hi rend="italic">b</hi> 2 manifestom est <hi rend="italic">PV</hi> manifestissimu 6 <hi rend="italic">b</hi> 3 ista (a. <hi rend="italic">t. <lb/>
             a</hi> m. 1) <hi rend="italic">P</hi> genuerit (cotr. <hi rend="italic">m. 1 ex</hi> genuit) P genuerint <hi rend="italic">b</hi> 4 erat <lb/>
            enim <hi rend="italic">VL</hi> ó fecerat <hi rend="italic">PiLI</hi> 8 dici] dici etiam <hi rend="italic">V</hi> 13 de ante ligno <lb/>
            o <lb/>
            <hi rend="italic">om. PVGb</hi> 14 etiam <hi rend="italic">om. b</hi> 15 in que∗ (m er; <hi rend="italic">corr</hi>. m. 1) <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            16 habet <hi rend="italic">b</hi> 17 potentiam A 23 illo quod <hi rend="italic">(a m. 2 superacr..s</hi>. modo <lb/>
            quo) <hi rend="italic">G</hi> quod <hi rend="italic">A</hi> 25 iuditium P 26 contempnis <hi rend="italic">(exp. m. t) S</hi> <lb/>
            27 ignoras <hi rend="italic">Gb</hi> patiencia P </note> <lb/>
             
<pb n="869"/>
            cor inpaenitens thesaurizas tibi iram in diem irae <lb/>
            et reuelationis iusti iudicii dei, qui reddet unicuique <lb/>
            secundum opera sua. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>