<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa053.opp-lat1:20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa053.opp-lat1:20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa053.opp-lat1"><div n="20" subtype="chapter" type="textpart"><p>Dolor autem, quod praecipue malum nonnulli arbitrantur, <lb/>
            siue in animo sit siue in corpore, nec ipse potest esse <lb/>
            nisi in naturis bonis. hoc enim ipsum, quod restitit, ut doleat, <lb/>
            quodam modo recusat non esse quod erat, quia bonum aliquod <lb n="15"/>
            erat. sed cum ad melius cogitur, utilis dolor est, cum <lb/>
            ad deterius, inutilis. in animo ergo dolorem facit uoluntas <lb/>
            resistens potestati maiori; in corpore dolorem facit sensus <lb/>
            resistens corpori potentiori. sunt autem mala sine dolore <lb/>
            peiora; peius est enim gaudere de iniquitate quam dolere <lb n="20"/>
            de corruptione . uerumtamen etiam tale gaudium non potest <lb/>
            esse nisi ex adeptione bonorum inferiorum; sed iniquitas est <lb/>
            desertio meliorum. item in corpore melius est uulnus cum <lb/>
            dolore quam putredo sine dolore, quae specialiter corruptio <lb/>
            dicitur: quam non uidit, id est non passa est mortua caro <lb n="25"/>
            domini, sicut in prophetia praedictum erat: nec dabis <lb/>
            sanctum tuum uidere corruptionem. nam uulneratum

<note type="footnote">2 Ex. 3, 14 26 Ps. 15, 10 27 cf. Ioh. 19, 18 .34 </note>

<note type="footnote">1 magnificenter et diuine G et] etiam <hi rend="italic">A</hi> 3 uere-erat <hi rend="italic">om. A</hi> <lb/>
            quia] qui <hi rend="italic">SMA</hi> inroutabilis <hi rend="italic">A</hi> 5 inmutabilis <hi rend="italic">SA</hi> 6 suo modo <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            -7 non <hi rend="italic">ante</hi> est <hi rend="italic">om. G</hi> 9 naturaliter <hi rend="italic">b</hi> naturale est quod naturaliter <lb/>
            est <hi rend="italic">A post</hi> omne <hi rend="italic">ras. 1 uocabllli in P</hi> 13 sit <hi rend="italic">post</hi> corpore <hi rend="italic">add. in b</hi> <lb/>
            ]4 resistit <hi rend="italic">LG3b</hi> 17 inutilis est <hi rend="italic">b</hi> 19 sunt] siC <hi rend="italic">G</hi> 21 correptione <hi rend="italic">PV</hi> <lb/>
            etiam <hi rend="italic">om. b</hi> 22 ademptione <hi rend="italic">SG</hi> demp.tione (n <hi rend="italic">er.) A</hi> sed <hi rend="italic">S (in <lb/>
            mg</hi>. I siC) 27 uidere (8. <hi rend="italic">I. a m. 1) P</hi> uulneratam <hi rend="italic">P</hi> </note>

<note type="footnote"> XXV Aug. sect. (pars 2). </note>

<note type="footnote"> 55 </note> <lb/>
             
<pb n="864"/>
            esse confixione clauorum et percussum de lancea quis negat? <lb/>
            sed etiam ipsa, quae proprie ab omnibus corruptio corporis <lb/>
            dicitur, id est ipsa putredo. si adhuc habet aliquid, quod alte <lb/>
            consumat, bonum minuendo crescit corruptio. quod si penitus <lb/>
            absumpserit, sicut nullum bonum, ita nulla natura remanebit,<lb n="5"/>
            quia iam corruptio quod corrumpat non erit. et ideo nec ipsa <lb/>
            putredo erit, quia ubi sit omnino non erit. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>