<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa053.opp-lat1:18</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa053.opp-lat1:18</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa053.opp-lat1"><div n="18" subtype="chapter" type="textpart"><p>Neque enim uel illa materies, quam hylen antiqui di- <lb/>
            xerunt, malum dicenda est. non eam dico, quam Manichaeus <lb/>
            hylen appellat dementissima uanitate nesciens, quid loquatur, <lb/>
            formatricem corporum — unde recte illi dictum est, quod <lb/>
            alterum deum inducat; nemo enim formare et creare corpora<lb n="10"/>
            nisi deus potest: neque enim creantur, nisi cum eis modus <lb/>
            et species et ordo subsistit, quae bona esse nec esse posse <lb/>
            nisi a deo, puto quia iam etiam ipsi confitentur — sed hylen <lb/>
            dico quandam penitus informem et sine qualitate materiem, <lb/>
            unde istae quas sentimus qualitates formantur, ut antiqui<lb n="15"/>
            dixerunt. hinc enim et silua graece <foreign xml:lang="grc">λη</foreign> dicitur, quod operantibus <lb/>
            apta sit, non ut aliquid ipsa faciat, sed unde aliquid <lb/>
            fiat. nec ista ergo hyle malum dicenda est, quae non per <lb/>
            aliquam speciem sentiri, sed per omnimodam speciei priuationem <lb/>
            cogitari uix potest. habet enim et ipsa capacitatem<lb n="20"/>
            formarum; nam si capere impositam ab artifice formam non <lb/>
            posset, nec materies utique diceretur. porro si bonum aliquod <lb/>
            est forma, unde quia ea praeualent, formosi appellantur, sicut <lb/>
            a specie speciosi, procul dubio bonum aliquid est etiam <lb/>
            capacitas formae; sicut quia bonum est sapientia, nemo dubitat, <lb n="25"/>
            quod bonum sit capacem esse sapientiae. et quia omne <lb/>
            bonum a deo, neminem oportet dubitare etiam istam, si qua <lb/>
            est, materiem non esse nisi a deo.

<note type="footnote"> 1 minui <hi rend="italic">om. A</hi> 4 nimia u <hi rend="italic">A</hi> 6 antiqui hylen <hi rend="italic">b</hi> 7 non] nam <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            8 appellajjt <hi rend="italic">(exp. m. 1) P</hi> demandatissima <hi rend="italic">(corr. m. 1) 8</hi> 12 necesse <lb/>
            P 13 puto <hi rend="italic">om. G</hi> quia] quae <hi rend="italic">SL</hi> quod <hi rend="italic">Gb</hi> 14 materiam <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            15 istas <hi rend="italic">A om. G</hi> formari <hi rend="italic">A</hi> ut <hi rend="italic">(8. 1. a m. 1) S om. PiA</hi> <lb/>
            16 <hi rend="italic">hylc SPVALG</hi> dicitur hyle <hi rend="italic">b</hi> 17 non] no P1 19 aliquem P1 <lb/>
            20 cogitare P1 23 formonsi P1 24 a] ab <hi rend="italic">AG</hi> aliquod <hi rend="italic">VLb</hi> <lb/>
            26 quod-dubitare <hi rend="italic">om. A</hi> 28 materiam P </note> 
<pb n="863"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>