<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa053.opp-lat1:1</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa053.opp-lat1:1</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa053.opp-lat1"><div n="1" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">VIII. DE NATURA BONI LIBER. </title></ab><p>Summum bonum. quo superius non est, deus est; ac <lb/>
            per hoc incommutabile bonum est; ideo uere aeternum et <lb/>
            uere inmortale. cetera omnia bona nonnisi ab illo sunt, sed <lb n="5"/>
            non de illo. de illo enim quod est, hoc quod ipse est; ab <lb/>
            illo autem quae facta sunt, non sunt quod ipse. ac per hoc <lb/>
            si solus ipse incommutabilis, omnia quae fecit, quia ex nihilo. <lb/>
            fecit, mutabilia sunt. tam enim omnipotens est, ut possit <lb/>
            M etiam de nihilo, id est ex eo, quod omnino non est, bona <lb n="10"/>
            facere, et magna et parua, et caelestia et terrena, et spiritalia <lb/>
            et corporalia. quia uero et iustus est, ei, quod de se genuit, <lb/>
            ea, quae de nihilo fecit, non aequauit. quia ergo bona omnia, <lb/>
            siue magna siue parua, per quoslibet rerum gradus non possunt <lb/>
            esse nisi a deo; omnis autem natura, in quantum natura <lb n="15"/>
            est, bonum est: omnis natura non potest esse nisi a summo <lb/>
            et uero deo, quia omnia etiam non summa bona, sed propinqua <lb/>
            summo bono et rursus omnia etiam nouissima bona, <lb/>
            quae longe sunt a summo bono, non possunt esse nisi ab <lb/>
            ipso summo bono. omnis ergo spiritus, etiam mutabilis, et <lb n="20"/>
            omne corpus a deo: haec est omnis facta natura. omnis <lb/>
            quippe natura aut spiritus aut corpus est. spiritus incommutabilis <lb/>
            deus est, spiritus mutabilis facta natura est, sed corpore <lb/>
            melior; corpus autem spiritus non est, nisi cum uentus, <lb/>
            quia nobis inuisibilis est, et tamen uis eius non parua sentitur, <lb n="25"/>
            alio quodam modo spiritus dicitur.

<note type="footnote"> 2 Retractatio libri beati (om. <hi rend="italic">G)</hi> augustini de natura boni. incipit de <lb/>
            natura boni p. 77 <hi rend="italic">Sp</hi>. 281 <hi rend="italic">G</hi> Incipit <hi rend="italic">(om. PA)</hi> liber sancti <hi rend="italic">(om. A,</hi> beatiZ.) <lb/>
            augustini <hi rend="italic">(om. A)</hi> de natura boni aduersus maaicheos <hi rend="italic">(om. PSLG) <lb/>
            fol</hi>. 70 <hi rend="italic">P fol</hi>. 29 <hi rend="italic">A fol</hi>. 1 <hi rend="italic">L</hi> 4 et ideo <hi rend="italic">b</hi> 6 hoc] hoc est (est <hi rend="italic">add</hi>. <lb/>
            m. 2) <hi rend="italic">Pb</hi> 10 eo quod] quo <hi rend="italic">G</hi> 12 ei quodj ei fllio quern <hi rend="italic">G</hi> 13 omnia <lb/>
            bona <hi rend="italic">VL</hi> 19 bono <hi rend="italic">om. G</hi> 21 haec] et haec <hi rend="italic">G</hi> et hoc <hi rend="italic">b</hi> 22 <hi rend="italic">post</hi> <lb/>
            eat <hi rend="italic">add</hi>. et <hi rend="italic">V</hi> 24 qui uentus <hi rend="italic">b</hi> (in <hi rend="italic">mg</hi>. al. conuentusj 25 qui anobis <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            sentitur <hi rend="italic">(in mg</hi>. al. uidetur) <hi rend="italic">b</hi> 26 quodam] aliquo <hi rend="italic">V</hi> </note> 
<pb n="856"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>