<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa053.opp-lat1:0</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa053.opp-lat1:0</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa053.opp-lat1"><div n="0" subtype="chapter" type="textpart"><p>scelestum monstrum t o execranda perditio et labes <lb/>
            deceptarum animarum! omitto, quid sit de natura dei, quod <lb/>
            sic ligetur, haec dicere. hoc saltem adtendant miseri decepti<lb n="20"/>
            et errore mortifero uenenati, quia, si per coitum masculorum <lb/>
            et feminarum ligatur pars dei, quam se manducando soluere <lb/>
            et purgare profitentur, cogit eos huius tam nefandi erroris <lb/>
            necessitas, ut non solum de pane et holeribus et pomis, quae <lb/>
            sola uidentur in manifesto accipere, sed inde etiam soluant <lb n="25"/>
            et purgent partem dei, unde per concubitum potest, si feminae

<note type="footnote"> . 1 aodalium] sed alia Gt 2 parentf (t <hi rend="italic">sup. ê <foreign xml:lang="grc">α</foreign> m. 1) S</hi> parenté <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            5 erat <hi rend="italic">b</hi> aatutia <hi rend="italic">G</hi> 6 praui] prauus <hi rend="italic">G</hi> patrii <hi rend="italic">b</hi> genitorS P1 <lb/>
            mente] gente <hi rend="italic">b</hi> (tn <hi rend="italic">mg</hi>. al. mente) 7 ipsi P 8 manentem <hi rend="italic">AVb</hi> <lb/>
            ieminauit (uit <hi rend="italic">t. I. a m. 2) P</hi> 9 nonnihil] ut nihil <hi rend="italic">b</hi> JO coalitatione <hi rend="italic">b<lb/>
             (in mg</hi>. al. cognitione; 11 è&amp; (&amp; cura e <hi rend="italic">coni. et - add. m. 2) P</hi> <lb/>
            13 hoc <hi rend="italic">b</hi> 14 construebantnr] constituebantur <hi rend="italic">G</hi> contexebantur P1 <lb/>
            16 formabantor JP1 17 optineret P1 18 monstrum scelestum b <lb/>
            ex*ecranda (s <hi rend="italic">er.) P</hi> perdicio <hi rend="italic">V</hi> 19 omito <hi rend="italic">S</hi> ommitto P 20 legetur <lb/>
            P1 legitur <hi rend="italic">Lb</hi> hoc <hi rend="italic">b</hi> haec dicere] edicere <hi rend="italic">G</hi> adtcndaut P1 <lb/>
            21 quasi <hi rend="italic">b</hi> 22 ligetur <hi rend="italic">G</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="887"/>
            utero concepta fuerit, conligari. hoc se facere quidam confessi <lb/>
            esse in publico iudicio perhibentur non tantum in Paphlagonia, <lb/>
            sed etiam in Gallia, sicut a quodam Romae christiano catholico <lb/>
            audiui; et cum interrogarentur, cuius auctoritate scripturae <lb/>
            ista facerent, hoc de Thesauro suo prodidisse, quod <lb n="5"/>
            paulo ante commemoraui. isti autem cum hoc eis obicitur, <lb/>
            , solent respondere nescio quem inimicum suum de numero <lb/>
            suo, hoc est electorum suorum desciuisse et schisma fecisse. <lb/>
            atque huiusmodi spurcissimam haeresim condidisse. unde <lb/>
            manifestum est, quia hoc etiam si isti non faciunt, de ipsorum <lb n="10"/>
            libris hoc faciunt, quicumque faciunt. abiciant ergo libros, si <lb/>
            crimen exhorrent, quod committere coguntur, si libros tenent; <lb/>
            aut si non committunt, mundius uiuere contra suos libros <lb/>
            conantur. sed quid agunt, cum eis dicitur: aut purgate lumen <lb/>
            de quibus potueritis seminibus, ut nec illud recusetis, quod <lb n="15"/>
            uos non facere adseritis, aut Manichaeum anathemate, qui, <lb/>
            cum dicit in omnibus seminibus esse partem dei et concumbendo <lb/>
            ligari, quicquid autem luminis. hoc est eiusdem partis <lb/>
            dei ad escas electorum peruenerit, manducando purgari, quid <lb/>
            uobis suadeat uidetis et eum adhuc anathemare dubitatis: <lb n="20"/>
            quid agunt, inquam, cum hoc eis dicitur? ad quas tergiuersationes <lb/>
            se conuertunt, cum aut tam nefaria doctrina sit <lb/>
            anathemanda aut tam nefaria turpitudo facienda, in cuius <lb/>
            comparatione iam illa omnia mala, quae intolerabilia paulo <lb/>
            ante commemorabam, eos de natura dei dicere, quod necessitate <lb n="25"/>
            obpressa sit, ut bellum gereret, quod aut sempiterna

<note type="footnote">1 hge <hi rend="italic">A</hi> se <hi rend="italic">om. b</hi> quidem <hi rend="italic">V</hi> quod <hi rend="italic">A</hi> 2 iaditio P pa∗∗flagoniaP <lb/>
            paflagonia <hi rend="italic">GSAV</hi> 4 auctoritatis <hi rend="italic">SP1G1</hi> auctoritati <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            5 prodiase <hi rend="italic">b</hi> 8 hoc] id <hi rend="italic">V</hi> sc*isma P scisma 8 fecisse fuisse <lb/>
            <hi rend="italic">(exp. m. 1) P</hi> 9 heresem <hi rend="italic">PS*</hi> he\'sym <hi rend="italic">A</hi> 10 manifefttum] mirQ <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            istorum <hi rend="italic">A</hi> 11 quodcnmque <hi rend="italic">b</hi> abiciunt <hi rend="italic">S1G1</hi> 12 exhorent P <lb/>
            eogantur 01 13 aut] at <hi rend="italic">AV</hi> 15 potuerit Gx 16 manicheorum Gl <lb/>
            anathematizate <hi rend="italic">AVb</hi> 17 seminibus] se minimis P1 18 partis (i <hi rend="italic">ex</hi> e <lb/>
            a m. 1) <hi rend="italic">P</hi> 19 peruenerint <hi rend="italic">b</hi> quod 8 20 eum] um Pl cil <hi rend="italic">G1</hi> <lb/>
            22 nefanda doctrina <hi rend="italic">A</hi> 23 anathematizanda <hi rend="italic">Ab</hi> nefanda turp. <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            26 aut] autem <hi rend="italic">SG</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="888"/>
            ignorantia secura erat aut sempiterno dolore et timore sollicita, <lb/>
            quando sibi ueniret corruptio commixtionis et uinculum <lb/>
            aeternae damnationis, quod denique gesto bello sic fuerit <lb/>
            captiuata, obpressa, polluta, quod post falsam uictoriam sic <lb/>
            futura sit in horribili globo in aeternum confixa et ab originis<lb n="5"/>
            suae felicitate separata, tolerabilia uideantur, cum per se ipsa, <lb/>
            si considerentur. sustineri non possint? 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>