<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa050.opp-lat1:2-4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa050.opp-lat1:2-4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa050.opp-lat1"><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="2" unit="altchapter"/> Exceptis igitur iocis, quae numquam sunt putata<lb n="10"/>
            mendacia — habent enim euidentissimam ex pronuntiatione <lb/>
            atque ipso iocantis affectu significationem animi nequaquam <lb/>
            fallentis, etsi non uera enuntiantis: quo genere utrum sit <lb/>
            utendum perfectis animis, alia quaestio est, quam modo enodandam <lb/>
            non suscepimus — exceptis ergo iocis prius agendum<lb n="15"/>
            est, ne mentiri existimetur qui non mentitur. 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="3" unit="altchapter"/> Quapropter uidendum est, quid sit mendacium. non <lb/>
            enim omnis, qui falsum dicit, mentitur, si credit aut opinatur <lb/>
            uerum esse quod dicit. inter credere autem atque opinari hoc <lb/>
            distat, quod aliquando ille, qui credit, sentit se ignorare quod <lb n="20"/>
            credit, quamuis de re, quam se ignorare nouit, omnino non <lb/>
            dubitet, si eam firmissime credit; qui autem opinatur, putat <lb/>
            se scire quod nescit. quisquis autem hoc enuntiat quod uel <lb/>
            creditum animo uel opinatum tenet, etiamsi falsum sit, non

<note type="footnote">19 cf. de util. credo u. XXV p. 31 sq. ed. Z. </note>

<note type="footnote"> 1 nusquam <hi rend="italic">RMCvy</hi> errare <hi rend="italic">M</hi> existimet <hi rend="italic">C</hi> cum <hi rend="italic">om. MCo</hi> <lb/>
            2 erratur <hi rend="italic">om. MC</hi> 3 seuere <hi rend="italic">om. MRCy*(l</hi> repraehendunt o antem] <lb/>
            enim T 4 quisque 1 5 deprehendas i perlegeris <hi rend="italic">MCfE2</hi> ita] <lb/>
            ita forte <hi rend="italic">MRCE2Wf&lt;pfi</hi> 6 reprehendis <hi rend="italic">SFW</hi> reprehendas <hi rend="italic">C</hi> 7 de <lb/>
            <hi rend="italic">om. F</hi> 8 cotidiane <hi rend="italic">S</hi> cotidiani <hi rend="italic">W</hi> tennis] hactenus <hi rend="italic">S*FLWf&gt;</hi> ac <lb/>
            tenus (ac s. <hi rend="italic">I. m</hi>. 2) f, <hi rend="italic">81E</hi> aut tenuia <hi rend="italic">bd</hi> ac prope] proprie <hi rend="italic">SFLW</hi> <lb/>
            aut prope <hi rend="italic">bd</hi> 13 falsitatis <hi rend="italic">SW</hi> uerae &lt;p uere y1 nuntiantis 97 <lb/>
            annuntiantis P 14 enotandam tp 15 non <hi rend="italic">om. CF, er. in L</hi> 22 du**bitet <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> si eam] sic enim <hi rend="italic">SFL</hi> firme <hi rend="italic">SFEXW</hi> opinator autem <lb/>
            <hi rend="italic">MEfiyy</hi> 23 quiquis 9 autem om. <hi rend="italic">F</hi> hoc s. <hi rend="italic">l. M</hi> 24 opinatam <lb/>
            <hi rend="italic">in ras. E</hi> putatum <hi rend="italic">WSFLN</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="415"/>
            mentitur. hoc enim debet enuntiationis suae fidei, ut illud <lb/>
            per eam proferat, quod animo tenet, et sic habet, ut profert. <lb/>
            nec ideo tamen sine uitio est, quamuis non mentiatur, si. aut <lb/>
            non credenda credit aut quod ignorat nosse se putat, etiamsi <lb/>
            uerum sit; incognitum enim habet pro cognito. quapropter <lb n="5"/>
            ille mentitur, qui aliud habet in animo et aliud uerbis uel <lb/>
            quibuslibet significationibus enuntiat. unde etiam duplex cor <lb/>
            dicitur esse mentientis, id est duplex cogitatio: una rei eius, <lb/>
            quam ueram esse uel scit uel putat et non profert; altera eius <lb/>
            rei, quam pro ista profert sciens falsam esse uel putans. ex quo <lb n="10"/>
            fit, ut possit falsum dicere non mentiens, -si putat ita esse, <lb/>
            ut dicit, quamuis non ita sit; et ut possit uerum dicere <lb/>
            mentiens. si putat falsum esse et pro uero enuntiat, quamuis <lb/>
            reuera ita sit, ut enuntiat. ex animi enim sui sententia, non <lb/>
            ex rerum ipsarum ueritate uel falsitate mentiens aut non <lb n="15"/>
            mentiens iudicandus est. potest itaque ille, qui falsum pro <lb/>
            uero enuntiat, quod tamen uerum esse opinatur, errans dici <lb/>
            et temerarius; mentiens autem non recte dicitur, quia cor <lb/>
            duplex cum enuntiat non habet nec fallere cupit, sed fallitur. <lb/>
            culpa uero mentientis est in enuntiando animo suo fallendi <lb n="20"/>
            cupiditas; siue fallat, cum ei creditur falsum enuntianti; <lb/>
            siue non fallat, uel cum ei non creditur uel cum uerum <lb/>
            enuntiat uoluntate fallendi quod non putat uerum. quod cum <lb/>
            ei creditur, non utique fallit, quamuis fallere uoluerit: nisi

<note type="footnote"> 1 suae <hi rend="italic">in mg. m. 2</hi> T 3 ideo] inde <hi rend="italic">W</hi> sine uitio] in nullo uitio <lb/>
            <hi rend="italic">MCfifvJE2</hi> aut] autem <hi rend="italic">F</hi> 4 credendo <hi rend="italic">MRC</hi> se <hi rend="italic">om. SEt</hi> 5 enim <lb/>
            <hi rend="italic">om. F</hi> 6 aliut <hi rend="italic">M</hi> in <hi rend="italic">om. W</hi> ip uerbis <hi rend="italic">E</hi> in uerbis <hi rend="italic">W</hi> 7 etiamueram <lb/>
            esse <hi rend="italic">om. W</hi> cor-duplex <hi rend="italic">om. MRC</hi> 8 esse dicitur <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            eius rei <hi rend="italic">MRy</hi> eius <hi rend="italic">del. in E om</hi>. P 9 altera-profert <hi rend="italic">om. MRFL</hi> <lb/>
            10 falsum <hi rend="italic">SFL</hi> 11 non <hi rend="italic">om. SFLW1</hi> 12 ut <hi rend="italic">alt. om. MCRf\'©</hi> uerum] <lb/>
            ut non P 15 aud <hi rend="italic">C</hi> 17 enuntia. \'PI 19 dupplei <hi rend="italic">(semper ita)</hi> T <lb/>
            non habet cum enuntiat <hi rend="italic">F</hi> 20 in enuntiando est <hi rend="italic">F</hi> est <hi rend="italic">om. SElW</hi> <lb/>
            in animo <hi rend="italic">F</hi> suo <hi rend="italic">om. F</hi> fallendi <hi rend="italic">in mg. m. 2 E</hi> 21 <hi rend="italic">post</hi> fallat <lb/>
            <hi rend="italic">sequitur in E</hi> şit.lę 590 cum-ennntianti <hi rend="italic">om. SFLW</hi> faleumcreditur <lb/>
            <hi rend="italic">om. Efi. del</hi>. T 22 fallat <hi rend="italic">om. SFLW</hi> uel <hi rend="italic">er. in C</hi> <lb/>
            23 efitiat y fallendi <hi rend="italic">in mg. m. 2</hi> y </note> <lb/>
             
<pb n="416"/>
            hactenus fallit, quatenus putatur ita etiam nosse uel putare <lb/>
            ut enuntiat. 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>Quamquam subtilissime quaeratur, utrum, cum abest <lb/>
            uoluntas fallendi, absit omnino mendacium. 
</p><p><milestone n="4" unit="altchapter"/>Quid enim? si quisque falsum loquens, quod falsum <lb n="5"/>
            esse existimat, ideo tamen facit, quia putat sibi non credi, <lb/>
            ut eo modo falsa fide absterreat eum, cui loquitur, quem <lb/>
            sentit sibi nolle credere? hic enim studio non fallendi mentitur, <lb/>
            si mendacium est enuntiare aliquid aliter quam scis esse <lb/>
            uel putas; si autem mendacium non est nisi cum aliquis<lb n="10"/>
            enuntiat uoluntate fallendi, non mentitur iste, qui propterea <lb/>
            falsum loquitur, quamuis nouerit uel putet falsum esse quod <lb/>
            loquitur, ut ille, cui loquitur, non ei credendo non fallatur, <lb/>
            quia eum sibi non crediturum uel scit uel putat. unde si <lb/>
            adpareat fieri posse, ut aliquis propterea falsum dicat, ne<lb n="15"/>
            fallatur ille, cui dicitur, existit aliud e contrario genus propterea <lb/>
            uerum dicentis, ut fallat. qui enim uerum ideo loquitur, <lb/>
            quia sentit sibi non credi, ideo utique uerum dicit, ut <lb/>
            fallat; scit enim uel existimat propterea falsum putari posse <lb/>
            quod dicitur, quoniam ab ipso dicitur. quamobrem cum ideo <lb n="20"/>
            uerum dicit, ut falsum putetur, -ideo uerum dicit, ut fallat. <lb/>
            quaerendum ergo est, quis potius mentiatur: utrum ille, qui <lb/>
            falsum dicit, ne fallat, an ille, qui uerum dicit, ut fallat, cum <lb/>
            et ille sciat uel putet falsum se dicere et iste sciat uel <lb/>
            putet uerum se dicere. iam enim diximus eum, qui nescit

<note type="footnote">1 actenus <hi rend="italic">MRClv</hi> quatinus Ffa nosse uel] nos sine <hi rend="italic">R</hi> 2 ut <lb/>
            <hi rend="italic">om. WEl</hi> 5 quia p şj y, <hi rend="italic">seå add. post</hi> enim si enim <hi rend="italic">MRC</hi> quia F <lb/>
            6 tamen] non <hi rend="italic">W</hi> 8 hinc <hi rend="italic">R</hi> 9 scit <hi rend="italic">W</hi> 10 pntat <hi rend="italic">W</hi> aliquid <hi rend="italic">itfRfipr</hi>? <lb/>
            aliquit <hi rend="italic">C</hi> 11 enuntiatur <hi rend="italic">Ebd</hi> 12 putat <hi rend="italic">W</hi> 13 ille cui loquitur <lb/>
            <hi rend="italic">om. SWLtEI, F haec uerba post</hi> fallatur <hi rend="italic">praebet</hi> 14 scit] nouit <lb/>
            <hi rend="italic">MROE\'fi</hi> 15 nec <hi rend="italic">W</hi> 16 dixerit W exsistit <hi rend="italic">M</hi> existat <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            aliud 8. <hi rend="italic">I</hi>. m. <hi rend="italic">2</hi> Y e <hi rend="italic">om. MCl</hi> contrario s4iad <hi rend="italic">(exp. m. 2)</hi> f1 17 uerum <lb/>
            <hi rend="italic">pi. om. F</hi> 18 utique-putari <hi rend="italic">om. SFL WEt</hi> itaque f1 20 <hi rend="italic">ad <lb/>
            pr</hi>. dicitur <hi rend="italic">in mg. add. m. 2</hi> utique fallere uult <hi rend="italic">F</hi> 21 dicit uerum T <lb/>
            22 est ergo f est <hi rend="italic">om. W</hi> 24 se falsum <hi rend="italic">MRCff</hi> 25 se <lb/>
            uerum <hi rend="italic">E</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="417"/>
            falsum esse quod enuntiat, non mentiri, si hoc putat uerum, <lb/>
            eumque potius mentiri, qui etiam uerum enuntiat, cum falsum <lb/>
            putat, quia ex animi sui sententia iudicandi sunt. de illis <lb/>
            itaque non parua quaestio est, quos proposuimus: unum, qui <lb/>
            scit aut putat se falsum dicere et ideo dicit, ne fallat — <lb n="5"/>
            uelut si aliquam uiam nouerit obsideri a latronibus et timens, <lb/>
            ne per illam pergat homo, cuius saluti prospicit et eum scit <lb/>
            sibi non credere, dicat eam uiam non habere latrones ad hoc, <lb/>
            ut iliac non eat, dum ideo credit latrones ibi esse, quia ille <lb/>
            dixit non ibi esse, cui non credere statuit mendacem putans alterum <lb n="10"/>
            autem, qui sciens aut putans uerum esse quod dicit, <lb/>
            ad hoc tamen dicit, ut fallat; tamquam si homini non sibi credenti <lb/>
            dicat latrones in illa uia esse, ubi reuera eos esse cognouit, <lb/>
            ut ille, cui dicit, per illam uiam magis pergat atque ita in <lb/>
            latrones incidat, dum putat falsum esse quod ille dixerit. quis <lb n="15"/>
            ergo istorum mentitur: ille, qui elegit falsum dicere, ne fallat, <lb/>
            an ille, qui elegit uerum dicere, ut fallat? ille, qui falsum dicendo <lb/>
            egit, ut uerum sequeretur cui dixit, an iste, qui uerum <lb/>
            dicendo egit, ut falsum sequeretur cui dixit? an forte ambo <lb/>
            mentiti sunt? ille, quia uoluit falsum dicere, iste, quia uoluit <lb n="20"/>
            fallere. an potius neuter eorum mentitus est? ille, quia uoluntatem <lb/>
            habuit non fallendi, et ille, quia uoluntatem habuit uerum <lb/>
            dicendi. non enim nunc agitur, quis eorum peccauerit, sed <lb/>
            quis mentitus sit. cito enim uidetur ille peccasse, qui uerum <lb/>
            dicendo egit, ut homo incideret in latrones, ille autem non

<note type="footnote">1 nuntiat <hi rend="italic">RCMt</hi> si-mentiri <hi rend="italic">om. S, in mg. E</hi> 6 uelud <hi rend="italic">M</hi> ueluti f <lb/>
            7 illani] eam <hi rend="italic">E</hi> cuiusj uiuus &lt;p 8 eam] illam <hi rend="italic">E</hi> latronem <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            latros <hi rend="italic">M ad-l0</hi> esse <hi rend="italic">om. F</hi> 9 ille <hi rend="italic">S</hi> quia (a <hi rend="italic">s. I.) E</hi> quia <lb/>
            -esae <hi rend="italic">om. S</hi> ille-cui in <hi rend="italic">mg. E</hi> 10 cui] qui ei <hi rend="italic">S</hi> qui <hi rend="italic">F</hi> statuit <lb/>
            credere r 11 alter <hi rend="italic">F</hi> 12 ad-dicit <hi rend="italic">om. SFEl$ut ex</hi> et <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            13 illa 9. <hi rend="italic">I. m. 2 f</hi> reuera] uera <hi rend="italic">(m. rec. corr. in</hi> uere) &lt;p 14 cui <lb/>
            dicit] qui init <hi rend="italic">SF</hi> qui ibat <hi rend="italic">L</hi> magis] ni?gQ&amp; <hi rend="italic">(exp. m. 2)</hi> 7 ita <lb/>
            <hi rend="italic">om</hi>. y 15 incedat <hi rend="italic">Sl</hi> 16 falsum elegit p . eligit y1 17 eligit If\'r <lb/>
            qui] quidem <hi rend="italic">BIlL</hi> dicendo falsum <hi rend="italic">F</hi> 18 egit] elegit <hi rend="italic">SFL</hi> andixit <lb/>
            in <hi rend="italic">mg. m. 2 E, om. SF</hi> 20 noluit My 22 falendi e 24 alicui <lb/>
            uidetur <hi rend="italic">F</hi> ille uidetur <hi rend="italic">E</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXXI Aug. Sect. V parI III. </note>

<note type="footnote"> 27 </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="418"/>
            peccasse uel etiam bene fecisse, qui falsum dicendo egit, ut <lb/>
            homo perniciem deuitaret. sed possunt exempla ista conuerti, <lb/>
            ut et ille aliquid grauius eum pati uelit, quem falli non <lb/>
            uult — multi enim quaedam uera cognoscendo sibi intulerunt <lb/>
            perniciem, si talia fuerunt, ut eos latere debuerint — et iste II <lb/>
            aliquid commodi uelit adipisci eum, quem uult falli. nonnulli <lb/>
            enim, qui sibi mortem intulissent, si aliquid mali, quod uere <lb/>
            contigerat, de caris suis cognouissent, falsum putando sibi <lb/>
            pepercerunt; atque ita falli eis profuit, sicut aliis offuit uera <lb/>
            cognoscere. non ergo id agitur, quo animo consulendi aut<lb n="10"/>
            nocendi uel ille falsum dixit, ne falleret, uel iste uerum dixit. <lb/>
            ut falleret; sed exceptis commodis aut incommodis eorum. <lb/>
            quibus locuti sunt, quantum ad ipsam ueritatem falsitatemque <lb/>
            adtinet, quaeritur, quis eorum an uterque neuterue mentitus <lb/>
            sit. si enim mendacium est enuntiatio cum uoluntate falsum<lb n="15"/>
            enuntiandi, ille potius mentitus est, qui falsum dicere uoluit <lb/>
            et dixit quod uoluit, quamuis, ne falleret, dixerit; si autem <lb/>
            mendacium est quaelibet enuntiatio cum uoluntate fallendi. <lb/>
            non ille, sed iste mentitus est, qui etiam uerum dicendo fallere <lb/>
            uoluit. quodsi mendacium est enuntiatio cum uoluntate alicuius<lb n="20"/>
            falsitatis, ambo mentiti sunt, quia et ille suam enuntiationem <lb/>
            falsam esse uoluit et ille de uera sua falsum credi <lb/>
            uoluit. porro si mendacium est enuntiatio falsum enuntiare <lb/>
            uolentis, ut fallat, neuter mentitus est, quia et ille habuit <lb/>
            uoluntatem falsum dicendo uerum persuadere et iste, ut<lb n="25"/>
            falsum persuaderet, uerum dicere. aberit igitur omnis temeritas <lb/>
            atque omne mendacium, cum et id, quod uerum

<note type="footnote"> luel] sed p feeisse] <hi rend="italic">egisse F</hi> 2 conuerti ita eiempla 7 ista] itaJKfCfb <lb/>
            3 et <hi rend="italic">om. C</hi> grauius aliquid P 4 uera quaedam <hi rend="italic">CLbd</hi> 5 taliam Bl <lb/>
            eo <hi rend="italic">MR</hi> ea <hi rend="italic">C</hi> Iacere <hi rend="italic">M</hi> tacere <hi rend="italic">C</hi> debuerunt &lt;p 8 contiogerat <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            9 perpecerunt !fit obfuit <hi rend="italic">EFLbd</hi> 14 quare (tn <hi rend="italic">textu,</hi> qagritor M <lb/>
            <hi rend="italic">mg.) F</hi> an]ant <hi rend="italic">SE</hi> 22 ille] <hi rend="italic">iste$bd</hi> 25 et-persuaderet om. E1 <lb/>
            et iste ut <hi rend="italic">om. S</hi> iste—dicere] ille uertl dicendo falsum attendi <hi rend="italic">FL. <lb/>
             sed L in mg.; in textu habetur:</hi> f$l§uip (Jlcere 26 persuaderet OIØ. S <lb/>
            fę.ĮŞŲ111 uerum <hi rend="italic">(exp. m. 2) E</hi> 27 cum et] si <hi rend="italic">SLFbd</hi> credendam <hi rend="italic">SFL</hi> <lb/>
            credendomue f credendumue (ue 8. <hi rend="italic">l.) E, frbd</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="419"/>
            credendumque cognouimus, cum opus est, enuntiamus et id uolumus <lb/>
            persuadere, quod enuntiamus. si autem uel quod falsum est <lb/>
            uerum putantes uel quod incognitum est nobis pro cognito <lb/>
            habentes uel quod credendum non est credentes uel, cum id <lb/>
            non opus est, enuntiantes tamen non aliud quam id, quod <lb n="5"/>
            enuntiamus, persuadere conamur: non abest quidem temeritatis <lb/>
            error, sed abest omne mendacium. nulla enim definitionum <lb/>
            illarum timenda est, cum bene sibi conscius est animus hoc <lb/>
            se enuntiare, quod uerum esse aut nouit aut opinatur aut <lb/>
            credit, neque uelle aliquid nisi quod enuntiat persuadere. <lb n="10"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>