<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa046.opp-lat1:21-30</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa046.opp-lat1:21-30</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa046.opp-lat1"><div n="21" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="20" unit="altchapter"/> Illa ergo possibilitas non, ut iste opinatur, una <lb n="15"/>
            eademque radix est bonorum et malorum; aliud est enim <lb/>
            caritas radix bonorum, aliud cupiditas radix malorum <lb/>
            tantumque inter se differunt quantum uirtus et uitium. sed <lb/>
            plane illa possibilitas utriusque radicis est capax, quia non <lb/>
            solum potest homo habere caritatem, qua sit arbor bona, sed <lb n="20"/>
            potest etiam cupiditatem, qua sit arbor mala. sed cupiditas <lb/>
            hominis, quae uitium est, hominem habet auctorem uel <lb/>
            hominis deceptorem, non hominis creatorem; ipsa est enim <lb/>
            concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum <lb/>
            et ambitio saeculi, quae non est ex patre, sed ex <lb n="25"/>
            mundo est. quis autem nesciat mundi nomine solere appellare <lb/>
            scripturam a quibus habitatur hic mundus? 
</p></div><div n="22" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="21" unit="altchapter"/> Caritas autem, quae uirtus est, ex deo nobis est, <lb/>
            non ex nobis scriptura teste, quae dicit: caritas ex deo

<note type="footnote"> 7 cf. I Cor. 3, 7 17 cf. I Tim. 6, 10 24 I Ioh. 2, 16 <lb/>
            29 I Ioh. 4, 7. 8 </note>

<note type="footnote"> 1 dei] a deo <hi rend="italic">P</hi> 5 ut <hi rend="italic">om.. M</hi> 9 homo] hõç <hi rend="italic">C</hi> 10 defecit <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            defficit <hi rend="italic">C</hi> 11 uoluntatis malae origo C 12 initiat] nuntiat V est <lb/>
            condita <hi rend="italic">Pb</hi> 16 malorum et bonorum <hi rend="italic">C</hi> enim est <hi rend="italic">b</hi> 17 radix est <lb/>
            bonorum <hi rend="italic">b</hi> 18 quanto <hi rend="italic">M</hi> 23 est <hi rend="italic">om. m. 1 C</hi> 25 est <hi rend="italic">om. TP</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="142"/>
            est, et omnis qui diligit ex deo natus est et cognouit <lb/>
            deum, quia deus caritas est. secundum istam caritatem <lb/>
            melius intellegitur dictum: qui natus est ex deo, non <lb/>
            peccat et quia non potest peccare, quia caritas, secundum <lb/>
            quam natus ex deo est, non agit perperam nec cogitat<lb n="5"/>
            malum. cum ergo peccat homo, non secundum caritatem, <lb/>
            sed secundum cupiditatem peccat, secundum quam non est <lb/>
            natus ex deo, quoniam illa possibilitas, ut dictum est, utriusque <lb/>
            radicis est capax. cum ergo dicat scriptura: caritas <lb/>
            ex deo est uel, quod est amplius, deus caritas est,<lb n="10"/>
            cum apertissime clamet Iohannes apostolus: ecce qualem <lb/>
            caritatem dedit nobis pater, ut filii dei uocemur et <lb/>
            simus, iste audiens deus caritas est' quare adhuc usque <lb/>
            contendit, quod ex illis tribus tantummodo possibilitatem <lb/>
            habeamus ex deo, bonam uero uoluntatem bonamque actionem<lb n="15"/>
            habeamus ex nobis? quasi uero aliud sit bona uoluntas quam <lb/>
            caritas, quam scriptura nobis esse clamat ex deo et a patre <lb/>
            datam, ut filii eius essemus. 
</p></div><div n="23" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="22" unit="altchapter"/> Sed forte, ut daretur nobis, praecedentia merita <lb/>
            nostra fecerunt, sicut iste de gratia dei sentit in eo libro,<lb n="20"/>
            quem ad sacram uirginem scripsit, cuius etiam commemorationem <lb/>
            fecit in litteris, quas Romam misit. ibi enim interposito <lb/>
            Iacobi apostoli testimonio, quo ait: subditi estote deo, <lb/>
            resistite autem diabolo, et fugiet a uobis, subiungit et <lb/>
            dicit: \'ostendit quomodo resistere debeamus diabolo, si utique<lb n="25"/>
            subditi simus deo eiusque faciendo uoluntatem diuinam mereamur <lb/>
            gratiam et facilius nequam spiritui sancti spiritus <lb/>
            auxilio resistamus\'. ecce quam ueraci corde damnauit in ecclesiastico <lb/>
            iudicio Palaestino eos, qui dicunt gratiam dei secundum <lb/>
            merita nostra dari! an adhuc eum id sentire et apertissime

<note type="footnote"> 3 I Ioh. 3, 9 5 1 Cor. 13, 5 9 1 Ioh. 4, 7. 8 21 ep. ad <lb/>
            Pemetriadem c. 25 (XXX 40 M.) 23 Iac. 4, 7 29 cf. pag. 84, 13 sqq. </note>

<note type="footnote"> 3 dictum e§t <hi rend="italic">C</hi> 4 <hi rend="italic">pr</hi>. quia] quare <hi rend="italic">V</hi> 9 quum <hi rend="italic">M</hi> 11 cum] ut <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            clamat <hi rend="italic">V</hi> 15 habemus <hi rend="italic">TP</hi> 16 habemus <hi rend="italic">TP</hi> 21 scribit <hi rend="italic">MC <lb/>
            ChTP</hi> 25 resistemus <hi rend="italic">V</hi> 26 sumus <hi rend="italic">MT</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="143"/>
            1 <lb/>
            praedicare dubitamus? quomodo ergo uerax fuit in episcopali <lb/>
            examine illa confessio? an forte iam istum scripserat librum, <lb/>
            ubi apertissime dicit gratiam secundum merita nostra dari, <lb/>
            quod in orientali synodo sine ulla recusatione damnauit? <lb/>
            confiteretur ergo sic se aliquando tenuisse, sed iam non tenere, <lb n="5"/>
            ut de correctione eius apertissime gauderemus. nunc uero cum <lb/>
            illi inter cetera et hoc fuisset obiectum, respondit: haec utrum <lb/>
            Caelestii sint, ipsi uiderint, qui dicunt ea Caelestii esse; ego <lb/>
            uero numquam sic tenui, sed anathematizo qui sic tenent\\ <lb/>
            quomodo numquam sic tenuit, si hunc antea condiderat librum? <lb n="10"/>
            aut quomodo anathematizat eos qui sic tenent, si hunc librum <lb/>
            postea condidit? 
</p></div><div n="24" subtype="section" type="textpart"><p>Sed ne forte respondeat ita se hic dixisse \'dei faciendo <lb/>
            uoluntatem diuinam mereamur gratiam\', sicut fidelibus et pie <lb/>
            uiuentibus additur gratia, qua resistant fortiter temptatori, <lb n="15"/>
            cum tamen gratiam etiam primitus accepissent, ut dei facerent <lb/>
            uoluntatem, ne forte ergo ita respondeat, alia de hac re uerba <lb/>
            eius accipite. qui currit\', inquit, \'ad dominum et ab eo se regi <lb/>
            cupit, id est uoluntatem suam ex eius uoluntate suspendit, <lb/>
            qui ei adhaerendo iugiter unus secundum apostolum cum <lb n="20"/>
            eo fit spiritus, non hoc nisi de arbitrii efficit libertate\\ uidete <lb/>
            quantam rem dixerit non effici nisi arbitrii libertate, ac per <lb/>
            hoc sine adiutorio dei nos deo existimat adhaerere. hoc est <lb/>
            enim \'nonnisi de arbitrii libertate\', ut cum adhaeserimus eo <lb/>
            non adiuuante, tunc iam quoniam adhaesimus, etiam adiuuari <lb n="25"/>
            mereamur. 
</p><p><milestone n="23" unit="altchapter"/>Sequitur enim et dicit: (qua qui bene utitur\', id est

<note type="footnote"> 7 de gestis Pelagii pag. 84, 14 20 cf. I Cor. 6, 17 </note><note type="footnote"> 1 dubitauimus <hi rend="italic">M</hi> 4 sinodo <hi rend="italic">CChTP</hi> 5 confiteatur <hi rend="italic">V</hi> 6 correctione <lb/>
            <hi rend="italic">(alt</hi>. c <hi rend="italic">in ms.) P</hi> correptione <hi rend="italic">TCh m. 1</hi> gaudeamus <hi rend="italic">V</hi> 8 caelestii <lb/>
            <hi rend="italic">(bis) M</hi> celestii <hi rend="italic">(bis) CT</hi> 10 hunc] haec <hi rend="italic">V</hi> ante <hi rend="italic">bd</hi> <lb/>
            librum condiderat C librum <hi rend="italic">om. V</hi> 11 librum <hi rend="italic">ponit post</hi> condidit <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            13 <hi rend="italic">num</hi>. 24 <hi rend="italic">om. b</hi> hoc <hi rend="italic">V</hi> 15 gratia <hi rend="italic">om. V</hi> 16 dii <hi rend="italic">m</hi>. 1 <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            18 deum <hi rend="italic">b</hi> ab eo] ado <hi rend="italic">M</hi> a deo <hi rend="italic">CClib</hi> ad\'o <hi rend="italic">P</hi> ad eo <hi rend="italic">T</hi> 20 adherendo <lb/>
            <hi rend="italic">MCTP</hi> 27 et <hi rend="italic">om. m. 1 C</hi> dixit <hi rend="italic">m</hi>. 1 <hi rend="italic">T</hi> </note><lb/><pb n="144"/>
            arbitrii libertate qui bene utitur, \'ita se\', inquit, \'totum tradit <lb/>
            deo omnemque suam mortificat uoluntatem, ut cum apostolo <lb/>
            possit dicere: uiuo autem iam non ego, uiuit autem in <lb/>
            me Christus, ponitque cor suum in manu dei, ut illud quo <lb/>
            uoluerit ipse declinet\'. magnum profecto adiutorium diuinae<lb n="5"/>
            gratiae, ut cor nostrum quo uoluerit deus ipse declinet! sed <lb/>
            hoc tam magnum adiutorium, sicut iste desipit, tunc meremur, <lb/>
            cum sine ullo adiutorio nonnisi de arbitrii libertate ad <lb/>
            dominum currimus, ab eo nos regi cupimus, uoluntatem <lb/>
            nostram ex eius uoluntate suspendimus eique adhaerendo<lb n="10"/>
            iugiter unus cum illo efficimur spiritus. haec scilicet tam <lb/>
            ingentia bona nonnisi de arbitrii secundum istum efficimus <lb/>
            libertate, ut his praecedentibus meritis sic eius gratiam consequamur, <lb/>
            ut cor nostrum quo uoluerit ipse declinet. quomodo <lb/>
            est ergo gratia, si non gratis datur? quomodo est gratia, si<lb n="15"/>
            ex debito redditur? quomodo uerum dicit apostolus: non ex <lb/>
            uobis, sed dei donum est; non ex operibus, ne forte <lb/>
            quis extollatur, et iterum, si autem gratia, inquit, iam <lb/>
            non ex operibus, alioquin gratia iam non est gratia? <lb/>
            quomodo, inquam, hoc uerum est, si opera tanta praecedunt, <lb n="20"/>
            quae nobis adipiscendae gratiae meritum faciant, quo nobis <lb/>
            non donetur gratuito, sed reddatur ex debito? ergone ut perueniatur <lb/>
            ad adiutorium dei, ad deum curritur sine adiutorio <lb/>
            dei? et ut deo adhaerentes adiuuemur a deo, a deo non adiuti <lb/>
            adhaeremus deo? quid homini maius quidue tale poterit gratia <lb n="25"/>
            ipsa praestare, si iam sine illa unus cum domino spiritus <lb/>
            effici potuit nonnisi de arbitrii libertate?

<note type="footnote"> 3 Gal. 2, 20 5 cf. Prou. 21, 1 10. 26 cf. I Cor. 6, 17 16 Eph. <lb/>
            2, 8. 9 18 Rom. 11, 6 </note>

<note type="footnote"> 4 quod <hi rend="italic">P</hi> 5 ipse declinet-quo uoluerit <hi rend="italic">om. b</hi> 7 merebimur <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            8 illo <hi rend="italic">CPCh m. 1,</hi> (8. <hi rend="italic">l. m. 2) T</hi> 11 cum illo unius efficimur <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            12 eficimus <hi rend="italic">C</hi> 13 hiis <hi rend="italic">PCh m. 1</hi> 21 faciunt <hi rend="italic">m. 1 M</hi> 22 gratuita b <lb/>
            sed] non <hi rend="italic">P</hi> praeueniatur adiutorium dei <hi rend="italic">V</hi> 23 currit <hi rend="italic">M 24 alt</hi>. <lb/>
            a deo <hi rend="italic">om. b</hi> 25 adlierebimus <hi rend="italic">MCCh</hi> </note> 
<pb n="145"/>
            
</p></div><div n="25" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="24" unit="altchapter"/> Sed uellem ut iste diceret, utrum rex ille <lb/>
            Assyrius, cuius Esther sancta mulier execrabatur cubile, quando <lb/>
            considebat in throno regni sui et omni stola illustrationis <lb/>
            suae indutus erat, totus auro uariegatus lapidibusque <lb/>
            pretiosis, et erat formidolosus ualde. et <lb n="5"/>
            eleuata facie sua inflammata in claritate intuitus est <lb/>
            eam tamquam taurus in impetu indignationis suae; <lb/>
            et timuit regina et conuersus est color eius per dissolutionem <lb/>
            et inclinauit se super caput delicatae suae, <lb/>
            quae praecedebat eam — uellem ergo diceret iste nobis, <lb n="10"/>
            utrum rex ille ad dominum iam cucurrerat et ab eo se regi <lb/>
            cupiuerat suamque uoluntatem ex eius uoluntate suspenderat <lb/>
            et ei iugiter adhaerendo unus cum illo spiritus factus erat <lb/>
            nonnisi de arbitrii libertate, utrum se totum deo tradiderat <lb/>
            omnemque suam mortificauerat uoluntatem et cor suum in <lb n="15"/>
            manu dei posuerat. puto non desipere, sed insanire hominem, <lb/>
            quisquis de illo rege, qualis tunc erat, haec senserit; et tamen <lb/>
            conuertit deus et transtulit indignationem eius in lenitatem. quis <lb/>
            autem non uideat multo maius esse indignationem a contrario in <lb/>
            lenitatem conuertere atque transferre quam cor neutra affectione <lb n="20"/>
            praeoccupatum, sed inter utramque medium in aliquid declinare? <lb/>
            legant ergo et intellegant, intueantur atque fateantur non <lb/>
            lege atque doctrina insonante forinsecus, sed interna et occulta, <lb/>
            mirabili ac ineffabili potestate operari deum in cordibus hominum <lb/>
            non solum ueras reuelationes, sed bonas etiam uoluntates. <lb n="25"/>
            
</p></div><div n="26" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="25" unit="altchapter"/> Desinat itaque iam Pelagius et se ipsum et alios <lb/>
            fallere contra dei gratiam disputando. non propter illorum <lb/>
            unum trium, id est propter possibilitatem bonae uoluntatis

<note type="footnote"> 8 Esther (15, 9.10) D 6. 7 13 cf. I Cor. 6,17 18 cf. Esther (15, 11) D 8 </note>

<note type="footnote"> 2 assirius <hi rend="italic">CCkTP</hi> assuerus <hi rend="italic">cod. Colb. test. Ben</hi>. hester <hi rend="italic">MCTP</hi> <lb/>
            ester <hi rend="italic">Ch</hi> hesther <hi rend="italic">b</hi> 3 considerabat <hi rend="italic">T</hi> 4 uariatus <hi rend="italic">CChTPVbd</hi> 5 et <lb/>
            extra formis ualde et eleuata facie sua non inflammata caritate intuitus <lb/>
            est eam <hi rend="italic">sqq. V</hi> 6 charitate b 7 in <hi rend="italic">om. MCChTP</hi> 9 se. <hi rend="italic">C</hi> 11 deum <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            13 inherendo <hi rend="italic">MVbd</hi> 17 hoc <hi rend="italic">b</hi> 19 indignationeni <hi rend="italic">om. m. 1 C</hi> 20 afflictione <lb/>
            <hi rend="italic">TP</hi> 21 utrumque <hi rend="italic">V</hi> 24 ac] atque <hi rend="italic">C</hi> 25 etiam bonas <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            26 Pelagius iam C a*lios C 28 trium unum <hi rend="italic">Vbd</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXXII Aug. Sect. VIII pars II. </note>

<note type="footnote"> 1U </note> <lb/>
             
<pb n="146"/>
            atque operis, sed etiam propter uoluntatem atque operationem <lb/>
            bonam erga nos gratia dei praedicanda est; nam illam possibilitatem <lb/>
            ad utrumque ualere definit. et tamen non ideo tribuenda <lb/>
            sunt deo etiam nostra peccata, sicut et propter eandem <lb/>
            possibilitatem uult tribuere bona opera nostra, non ideo tantum<lb n="5"/>
            adiutorium diuinae gratiae commendetur, quia possibilitatem <lb/>
            adiuuat naturalem. desinat dicere:$quod possumus omne bonum <lb/>
            facere, dicere, cogitare, illius est qui hoc posse donauit, qui <lb/>
            hoc posse adiuuat; quod uero bene uel agimus uel loquimur <lb/>
            uel cogitamus, nostrum est\', desinat, inquam, ista dicere. non<lb n="10"/>
            solum enim deus posse nostrum donauit atque adiuuat, sed <lb/>
            etiam uelle et operari operatur in nobis, non quia nos <lb/>
            non uolumus aut nos non agimus, sed quia sine ipsius adiutorio <lb/>
            nec uolumus aliquid boni nec agimus. quomodo enim <lb/>
            dicitur: \'quod possumus bene agere, dei est, quod autem<lb n="15"/>
            agimus, nostrum est\\ cum dicat apostolus orare se ad deum <lb/>
            pro eis, ad quos scribebat, ne quid mali faciant et ut quod <lb/>
            bonum est faciant? non enim ait: oramus, ut possitis nihil <lb/>
            facere mali, sed ne quid faciatis mali, nec: ut possitis <lb/>
            bonum facere, sed: ut bonum faciatis, quoniam de quibus<lb n="20"/>
            scriptum est: quotquot enim spiritu dei aguntur, hi <lb/>
            filii sunt dei, profecto ut agant quod bonum est, ab illo <lb/>
            aguntur qui bonus est. quomodo dicit Pelagius: \'quod bene <lb/>
            loqui possumus, dei est, quod bene loquimur, nostrum est\\ <lb/>
            cum dicat dominus: spiritus patris uestri est qui loquitur<lb n="25"/>
            in uobis? neque enim ait: non uos estis, qui dedistis uobis <lb/>
            posse bene loqui, sed ait: non uos estis qui loquimini, <lb/>
            nec ait: spiritus patris uestri est, qui uobis dat uel dedit <lb/>
            posse bene loqui, sed ait: qui loquitur in uobis, non

<note type="footnote"> 12 Phil. 2, 13 18-?O II Cor. 13, 7 21 Rom. 8, 14 25—29 <lb/>
            Matth. 10, 20 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 fin</hi>. atque] et <hi rend="italic">bd</hi> 2 de gratia <hi rend="italic">CChTP</hi> 5 bona <hi rend="italic">om. C</hi> 8 <hi rend="italic">fin</hi>. <lb/>
            (lui-adiuuat <hi rend="italic">om. b</hi> 11 donat <hi rend="italic">V</hi> 13 quia <hi rend="italic">om. m. 1 T</hi> 16 iiiajo <lb/>
            agimus C <hi rend="italic">19 mali facere bd 20 ut om. b 21 liii C hi* Ch</hi> <lb/>
            27 bene posse <hi rend="italic">CChTPVbd</hi> 28 qui dedit uobis uel dat <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="147"/>
            significans possibilitatis profectum, sed exprimens cooperationis <lb/>
            effectum. quomodo dicit arbitrii liberi elatus assertor: quod <lb/>
            possumus bene cogitare, dei est, quod autem bene cogitamus <lb/>
            nostrum est\'? cui respondit humilis gratiae praedicator: non <lb/>
            quia idonei sumus cogitare aliquid a nobis quasi ex <lb n="5"/>
            nobismet ipsis, sed sufficientia nostra ex deo est; non <lb/>
            enim ait \'posse cogitare\' sed cogitare. 
</p></div><div n="27" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="26" unit="altchapter"/> Istam dei gratiam in diuinis eloquiis manifestam <lb/>
            etiam Pelagius manifeste fateatur seque tamdiu contra sensisse <lb/>
            non operiat inpudentissimo pudore, sed dolore saluberrimo <lb n="10"/>
            aperiat, ut sancta ecclesia non turbetur peruicaci eius obstinatione, <lb/>
            sed ueraci correctione laetetur. cognitionem et dilectionem, <lb/>
            sicut sunt discernenda, discernat, quia scientia inflat, <lb/>
            caritas aedificat — et tunc scientia non inflat, quando caritas <lb/>
            aedificat — et cum sit utrumque donum dei, sed unum minus, <lb n="15"/>
            alterum maius, non hic iustitiam nostram super laudem nostri <lb/>
            iustificatoris extollat, ut horum duorum quod minus est diuino <lb/>
            tribuat adiutorio, quod autem maius est humano usurpet arbitrio, <lb/>
            et si consenserit nos gratia dei accipere caritatem, non <lb/>
            sic sentiat, tamquam ulla merita bona nostra praecesserint. <lb n="20"/>
            nam quae merita bona tunc habere poteramus, quando deum <lb/>
            non diligebamus? ut enim acciperemus dilectionem, qua diligeremus, <lb/>
            dilecti sumus, cum eam nondum haberemus. hoc <lb/>
            Iohannes apostolus apertissime dicit: non quod nos dilexerimus <lb/>
            deum, sed quia ipse dilexit nos, et alibi: nos <lb n="25"/>
            diligamus, inquit, quia ipse prior dilexit nos. optime <lb/>
            omnino atque uerissime. non enim haberemus, unde illum <lb/>
            diligeremus, nisi hoc ab illo, cum prior nos diligeret, sumeremus. <lb/>
            quid autem boni faceremus, nisi diligeremus? aut

<note type="footnote"> 4 II Cor. 3, 5 13 I Cor. 8, 1 24 I Ioh. 4, 10. 25 I Ioh. 4, 19 </note>

<note type="footnote"> 1 prouectum <hi rend="italic">CChTP</hi> 2 liberi arbitiii <hi rend="italic">bd</hi> 4 respondet <hi rend="italic">bd</hi> 5 ex] <lb/>
            a <hi rend="italic">C</hi> 9 fatetur <hi rend="italic">m. 1 T</hi> 11 apperiat <hi rend="italic">T</hi> pertinaci <hi rend="italic">Vb</hi> 12 correptione <lb/>
            <hi rend="italic">m. 1 T</hi> cogitationem <hi rend="italic">TPb</hi> 15 un\' min\' <hi rend="italic">T</hi> 16 hic] sic <hi rend="italic">Vd</hi> <lb/>
            superj per <hi rend="italic">TPV</hi> iustificatoris nostri <hi rend="italic">bd</hi> 24 nos <hi rend="italic">om. TP</hi> 25 ipse <lb/>
            prior <hi rend="italic">b</hi> 26 diligimus <hi rend="italic">M</hi> </note>

<note type="footnote"> 10* </note> <lb/>
             
<pb n="148"/>
            quomodo bonum non facimus, si diligamus? etsi enim dei mandatum <lb/>
            uidetur aliquando non a diligentibus, sed a timentibus fieri, <lb/>
            tamen ubi non est dilectio, nullum bonum opus inputatur <lb/>
            nec recte bonum opus uocatur, quia omne quod non est <lb/>
            ex fide peccatum est et fides per dilectionem operatur. <lb n="5"/>
            ac per hoc gratiam dei, qua caritas dei diffunditur in <lb/>
            cordibus nostris per spir.itum sanctum qui datus est <lb/>
            nobis, sic confiteatur qui uult ueraciter confiteri, ut omnino <lb/>
            nihil boni sine illa quod ad pietatem pertinet ueramque iustitiam <lb/>
            fieri posse non dubitet, non quomodo iste, qui cum dicit<lb n="10"/>
            \'propterea dari gratiam, ut quod a deo praecipitur, facilius <lb/>
            inpleatur\', quid de illa sentiat satis ostendit, scilicet quod etiam <lb/>
            sine illa, etsi minus facile, fieri tamen quod diuinitus praecipitur <lb/>
            potest. 
</p></div><div n="28" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="27" unit="altchapter"/> In libro quippe ad uirginem sacram, quod et <lb n="15"/>
            supra commemoraui, cum dicit: \'diuinam mereamur gratiam <lb/>
            et facilius nequam spiritui sancti spiritus auxilio resistamus\'. <lb/>
            significat profecto quid sapiat. ut quid enim hoc uerbum <lb/>
            interposuit, id est facilius? an uero non erat integer sensus. <lb/>
            ut nequam spiritui sancti spiritus auxilio resistamus? sed <lb n="20"/>
            quantum detrimentum hoc additamento fecerit, quis non intellegat? <lb/>
            uolens utique credi tantas esse naturae uires, quas <lb/>
            extollendo praecipitat, ut etiam sine auxilio spiritus sancti, <lb/>
            etsi minus facile, tamen aliquo modo nequam spiritui resistatur. 
</p></div><div n="29" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="28" unit="altchapter"/> Item in primo libro pro libero arbitrio \'cum<lb n="25"/>
            autem tam forte\', inquit, tam firmum ad non peccandum liberum <lb/>
            in nobis habeamus arbitrium, quod generaliter naturae humanae <lb/>
            creator inseruit, rursus pro inaestimabili eius benignitate <lb/>
            cotidiano ipsius munimur auxilio\'. quid opus est hoc auxilio.

<note type="footnote"> 4 Rom. 14, 23 5 Gal. 5, 6 6 Rora. 5, 5 15 cf. 142, 20 sqq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 non <hi rend="italic">s. l. T</hi> mandatum dei <hi rend="italic">C</hi> 2 non a diligentibus <hi rend="italic">Ch</hi> 4 ex <lb/>
            fide est <hi rend="italic">bd</hi> est <hi rend="italic">om. T</hi> 10 non posse <hi rend="italic">M</hi> 17 resistemus <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            18 quid segtiS-t sapiat C 20 spu <hi rend="italic">pr. M</hi> 24 resistatur (tur <hi rend="italic">s. ras. m. 2) C</hi> <lb/>
            26 firmum ęşţ <hi rend="italic">C</hi> 27 habemus <hi rend="italic">m. 1 T</hi> 28 eius inaestimabili <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            29 quotidiano <hi rend="italic">Pb</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="149"/>
            si tam forte, tam firmum est ad non peccandum liberum arbitrium? <lb/>
            sed etiam hic uult intellegi ad hoc esse auxilium, ut <lb/>
            facilius fiat per gratiam, quod etsi minus facile tamen putat <lb/>
            fieri praeter gratiam. 
</p></div><div n="30" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="29" unit="altchapter"/> Item in eodem libro alio loco \'ut quod per <lb n="5"/>
            liberum\', inquit, \'homines facere iubentur arbitrium, facilius <lb/>
            possint inplere per gratiam\'. tolle \'facilius, et non solum <lb/>
            plenus, uerum etiam sanus est sensus, si ita dicatur: ut quod <lb/>
            per liberum homines facere iubentur arbitrium, possint inplere <lb/>
            per gratiam; cum autem \'facilius\' additur, adinpletio boni operis <lb n="10"/>
            etiam sine dei gratia posse fieri tacita significatione suggeritur. <lb/>
            quem sensum redarguit qui dicit: sine me nihil potestis <lb/>
            facere.\'
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>