<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a.opp-lat1:6.1-6.20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a.opp-lat1:6.1-6.20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a.opp-lat1"><div n="6" subtype="book" type="textpart"><div n="1" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et finxit deus hominem puluerem de terra et <lb/>
            insufflauit in faciem eius flatum uitae. et factus est <lb/>
            homo in animam uiuentem. hic primo uidendum est. <lb/>
            utrum ista recapitulatio sit, ut nunc dicatur, quomodo factus<lb n="5"/>
            sit homo, quem sexto illo die factum legimus. an uero tunc <lb/>
            quidem, cum fecit omnia simul, in his etiam hominem <lb/>
            latenter fecit, sicut fenum terrae antequam esset exortum, <lb/>
            ut eo modo et ipse, cum iam esset in secreto quodam naturae <lb/>
            aliter factus, sicut illa, quae simul creauit, cum factus esset<lb n="10"/>
            dies, accessu temporis etiam isto modo fieret, quo in hac <lb/>
            perspicua forma uitam gerit, uel male uel bene, sicut fenum, <lb/>
            quod factum est, antequam exoreretur super terram, accedente <lb/>
            iam tempore et fontis illius inrigatione exortum est. ut esset <lb/>
            super terram. <lb n="15"/>
            
</p><p>Prius ergo secundum recapitulationem id conemur accipere. <lb/>
            fortassis quippe ita homo factus sit in die sexto, sicut dies <lb/>
            ipse primitus factus est, sicut firmamentum. sicut terra et <lb/>
            mare. neque enim haec dicenda sunt ante in quibusdam <lb/>
            primordiis iam facta latuisse ac deinde in hanc faciem, qua<lb n="20"/>
            mundus exstructus est. accessu temporis tamquam exorta <lb/>
            claruisse, sed ab exordio saeculi, cum factus est dies, conditum <lb/>
            mundum, in cuius elementis simul sunt condita, quae post <lb/>
            accessu temporis orerentur. uel frutecta uel animalia quaeque <lb/>
            secundum suum genus. nam nec ipsa sidera credendum est<lb n="25"/>
            in elementis mundi primitus facta atque recondita accessu <lb/>
            postea temporis extitisse atque in has enituisse formas, quae

<note type="footnote"> 2 Gen. 2, 7 </note>

<note type="footnote"> 2 Explicuerunt capitala incipit liber sextus feliciter deo gratias <hi rend="italic">fol</hi>. <lb/>
            84 <hi rend="italic">E 3 insuflauit El</hi> 4 uiuam S <hi rend="italic">7 fecit om. S latenter ho-</hi> <lb/>
            minem <hi rend="italic">bd</hi> 8 foenum (0 <hi rend="italic">s. I. m</hi>. 1) <hi rend="italic">S</hi> faenum <hi rend="italic">PRC</hi> 10 esset] est <hi rend="italic">PRSbd</hi>. <lb/>
            12 pspicua S sicutitf <hi rend="italic">foenum JS faenum PRC 13 exoriretur SR*Cbd</hi> <lb/>
            14 inrigatione <hi rend="italic">El</hi> 16 <hi rend="italic">cap</hi>. I <hi rend="italic">E</hi> 18 6 factus est (6 <hi rend="italic">exp. m</hi>. 1) <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            19 dicenda sunt haec <hi rend="italic">S</hi> 20 ac] hac <hi rend="italic">R</hi> deinde (n <hi rend="italic">s. I</hi>. m. 1) S <lb/>
            hanc (n s. <hi rend="italic">I. tn</hi>. 1) <hi rend="italic">E</hi> 21 extructus <hi rend="italic">EP</hi> 24 orirentur <hi rend="italic">SCbd</hi> fruteta <lb/>
            <hi rend="italic">b et ftligne</hi> 25 genus suum <hi rend="italic">b</hi> 27 temporis postea <hi rend="italic">S</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="171"/>
            caelitus fulgent, sed illo senario perfectionis numero creata <lb/>
            simul omnia, cum factus est dies. utrum ergo sic et homo <lb/>
            ista iam specie, qua in sua natura uiuit et agit siue bonum <lb/>
            siue malum? an et ipse in occulto sicut fenum agri, antequam <lb/>
            exortum est. ut hoc ei post esset accessu temporis <lb n="5"/>
            exoriri, quod de puluere factus est? 
</p></div><div n="2" subtype="chapter" type="textpart"><p>Accipiamus ergo eum sexto ipso die in hac perspicua <lb/>
            uisibilique forma de limo fictum, sed tunc non commemoratum, <lb/>
            quod nunc recapitulando insinuatur, et uideamus, utrum <lb/>
            nobiscum ipsa scriptura concordet. sic certe scriptum est, <lb n="10"/>
            cum adhuc diei sexti opera narrarentur: et dixit deus: <lb/>
            faciamus hominem ad imaginem et similitudinem <lb/>
            nostram; et habeat potestatem piscium maris et <lb/>
            uolatilium caeli et omnium pecorum et omnis terrae <lb/>
            et omnium repentium, quae repunt super terram. et <lb n="15"/>
            fecit deus hominem, ad imaginem dei fecit eum: <lb/>
            masculum et feminam fecit eos. et benedixit eos <lb/>
            deus dicens : crescite et multiplicamini et inplete <lb/>
            terram et dominamini eius et habete potestatem <lb/>
            piscium maris et uolatilium caeli et omnium pecorum <lb n="20"/>
            et omnis terrae et omnium reptilium repentium super <lb/>
            terram. iam ergo de limo formatus erat et illi iam soporato <lb/>
            mulier ex latere facta erat. sed hoc commemoratum non erat, <lb/>
            quod nunc recapitulando commemoratum est. neque enim <lb/>
            sexto die factus est masculus et accessu temporis postea <lb n="25"/>
            facta femina; sed fecit eum, inquit; masculum et feminam <lb/>
            fecit eos et benedixit eos. quomodo ergo iam homine <lb/>
            in paradiso constituto mulier ei facta est? an et hoc praetermissum <lb/>
            scriptura recoluit? nam sexto illo die etiam paradisus

<note type="footnote"> 11 Gen. 1, 26-28 </note>

<note type="footnote"> 1 perfectionis senario <hi rend="italic">S</hi> 2 homo s. <hi rend="italic">l</hi>. tn. 1 <hi rend="italic">S</hi> 3 in <hi rend="italic">om. S</hi> 4 foeuum <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> faenum <hi rend="italic">PJRC</hi> 8 fictum <hi rend="italic">(s. l</hi>. m. 2 a! fac) <hi rend="italic">E,PR2</hi> factum <hi rend="italic">RlSb</hi> <lb/>
            non <hi rend="italic">om. S</hi> II narrarentur (ra s. <hi rend="italic">I. m</hi>. 1) <hi rend="italic">S</hi> lo reppunt <hi rend="italic">R</hi> 17 feminam <lb/>
            <hi rend="italic">El</hi> 18 deus] dominus <hi rend="italic">E</hi> 19 eis <hi rend="italic">S</hi> 22 superato <hi rend="italic">Rl</hi> <lb/>
            23 facta] iam facta <hi rend="italic">PMSCbd</hi> hoc] hoc tunc <hi rend="italic">bd</hi> 26 facta est <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            faemina <hi rend="italic">P</hi> inquid <hi rend="italic">P</hi> 27 homine. (m <hi rend="italic">er.) P</hi> 28 paradyso <hi rend="italic">S</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="172"/>
            plantatus. est et ibi homo conlocatus et soporatus est, ut Eua <lb/>
            formaretur; et ea formata euigilauit eique nomen inposuit. <lb/>
            sed haec nisi per temporales moras fieri non possent. non <lb/>
            itaque ita facta sunt, sicut creata sunt omnia simul. 
</p></div><div n="3" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quantamlibet enim homo cogitet facilitatem, qua deus<lb n="5"/>
            etiam haec simul cum ceteris fecit, uerba certe hominis <lb/>
            nouimus nisi per temporales morulas emitti uoce non posse. <lb/>
            cum ergo uerba hominis audimus, uel cum animantibus uel <lb/>
            cum mulieri nomen inposuit uel cum secutus etiam dixit: <lb/>
            propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem<lb n="10"/>
            et coniungetur uxori suae; et erunt duo in carne una. <lb/>
            quibuslibet syllabis ista sonuerint, nec duae quaecumque in <lb/>
            his uerbis syllabae simul sonare potuerunt, quanto minus <lb/>
            haec omnia cum his, quae simul creata sunt, simul fieri! ac <lb/>
            per hoc aut et illa omnia non simul ab ipso summo exordio <lb n="15"/>
            saeculorum, sed per moras atque interualla temporum facta <lb/>
            sunt diesque ille non spiritali sed corporali substantia primum <lb/>
            conditus uel circuitu lucis nescio quomodo uel emissione et <lb/>
            contractione mane ac uesperam faciebat; aut. si consideratis <lb/>
            omnibus, quae superioribus sermonibus pertractata sunt, probabilis<lb n="20"/>
            ratio persuasit illum diem spiritalem sublimiter ac <lb/>
            primitus conditum lucem quandam sapientem uocatum esse <lb/>
            diem, cuius praesentia per ordinatam cognitionem conditioni <lb/>
            rerum in numero senario praeberetur, atque huic sententiae <lb/>
            scripturae uerba congruere, quod ait postea: cum factus<lb n="25"/>
            dies est, fecit deus caelum et terram et omne uiride <lb/>
            agri, antequam esset super terram, et omne fenum

<note type="footnote"> 10 Gen. 2, 24 25 Gen. 2, 4. 5 </note>

<note type="footnote"> 1 conlocatus <hi rend="italic">El</hi> collocatus est <hi rend="italic">PSbd</hi> collocatus e»* (st <hi rend="italic">paene er.) R</hi> <lb/>
            2 inposuit <hi rend="italic">E1R</hi> 6 simul haec <hi rend="italic">S</hi> 7 morulas <hi rend="italic">om</hi>. 81 9 sequutus <hi rend="italic">PRC</hi> <lb/>
            10 matrem suam <hi rend="italic">S</hi> 11 coniungitur <hi rend="italic">PR</hi> duo] ambo <hi rend="italic">RCtb</hi> <lb/>
            una carne <hi rend="italic">E</hi> 12 sonuerunt <hi rend="italic">b</hi> 14 his] iis <hi rend="italic">Rd cum uoce</hi> ac inc. <lb/>
            <hi rend="italic">cap</hi>. II <hi rend="italic">E 17</hi> substancia <hi rend="italic">R</hi> 20 pertracta <hi rend="italic">E</hi> 22 conditam <hi rend="italic">EPRSCb</hi> <lb/>
            esse uocatum <hi rend="italic">S</hi> 23 praesentiam <hi rend="italic">E</hi> conditioni J cognitioni <hi rend="italic">b</hi> 26 est <lb/>
            dies <hi rend="italic">PRSbd</hi> 27 foenum <hi rend="italic">S</hi> faenum <hi rend="italic">PRC</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="173"/>
            agri, antequam exoreretur, adtestari etiam, quod alibi <lb/>
            scriptum est: qui uiuit in aeternum, creauit omnia <lb/>
            simul: non est dubium hoc, quod homo de limo terrae <lb/>
            fictus est eique formata uxor ex latere. iam non ad conditionem, <lb/>
            qua simul omnia facta sint, pertinere, quibus perfectis requieuit <lb n="5"/>
            deus, sed ad eam operationem, quae fit iam per uolumina <lb/>
            saeculorum, qua usque nunc operatur. 
</p><p>Huc accedit, quod ipsa etiam uerba, quibus narratur, quomodo <lb/>
            deus paradisum plantauerit in eoque hominem, quem <lb/>
            fecerat, conlocarit ad eumque adduxerit animalia, quibus <lb n="10"/>
            nomina inponeret, in quibus cum adiutorium simile illi non <lb/>
            fuisset inuentum. tunc ei mulierem costa eius detracta formauerit, <lb/>
            satis nos admonent haec non ad illam operationem <lb/>
            dei pertinere, unde requieuit in die septimo, sed ad istam <lb/>
            potius, qua per temporum cursus usque nunc operatur. cum <lb n="15"/>
            enim paradisus plantaretur, ita narrat: et plantauit deus <lb/>
            paradisum in Eden ad orientem et posuit ibi hominem, <lb/>
            quem finxerat. et eiecit deus adhuc de terra omne <lb/>
            lignum pulchrum ad aspectum et bonum ad escam. 
</p></div><div n="4" subtype="chapter" type="textpart"><p>Cum ergo dicit: eiecit adhuc de terra omne lignum <lb n="20"/>
            pulchrum ad aspectum, manifestat utique, quod aliter nunc <lb/>
            eiecerit de terra lignum, aliter tunc, cum tertio die produxit <lb/>
            terra herbam pabuli seminantem semen secundum suum genus <lb/>
            et lignum fructuosum secundum suum genus. hoc est enim: <lb/>
            eiecit adhuc, super illud scilicet. quod iam eiecerat: tunc <lb n="25"/>
            utique potentialiter et causaliter in opere pertinente ad creanda <lb/>
            omnia simul, a quibus consummatis in die septimo requieuit,

<note type="footnote"> 2 Eccli 18, 1 16 Gen. 2, 8. 9 20 Gen. 2, 9 </note>

<note type="footnote"> 1 exoriretur <hi rend="italic">SCbd</hi> adtestari <hi rend="italic">El</hi> 3 est] est enl (ent <hi rend="italic">s. I. m</hi>. 1) <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            4 fietus] factus <hi rend="italic">RISb</hi> 5 sint <hi rend="italic">El</hi> sunt <hi rend="italic">EWJRSbd</hi> 6 ad <hi rend="italic">om. S</hi> 7 qua 22 <lb/>
            operatur huc ac <hi rend="italic">om. P1</hi> 8 accidit <hi rend="italic">S</hi> 10 conlocauit <hi rend="italic">E</hi> collocarit <hi rend="italic">PRd</hi> <lb/>
            collocauerit <hi rend="italic">b</hi> 11 inponeret <hi rend="italic">E1</hi> 13 ammonent <hi rend="italic">WPRC</hi> 14 in <hi rend="italic">s. I. <lb/>
            m</hi>. 1 <hi rend="italic">S</hi> 15 quo <hi rend="italic">S</hi> 16 narrar?t <hi rend="italic">E</hi> 17 aedem <hi rend="italic">El</hi> eden <hi rend="italic">S</hi> 18 quam <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            19 pulchrum (1 <hi rend="italic">a. I. m</hi>. 1) <hi rend="italic">R</hi> et — <hi rend="italic">uers</hi>. 21 aspectum <hi rend="italic">om. S</hi> 20 dicit <lb/>
            ergo <hi rend="italic">PBCbd</hi> 21 adspectum <hi rend="italic">(ubique</hi> ads.) <hi rend="italic">d</hi> 22 eicerit <hi rend="italic">B</hi> 23 pauuli <lb/>
            <hi rend="italic">E1</hi> genus suum <hi rend="italic">Sd</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="174"/>
            nunc autem uisibiliter in opere pertinente ad temporum cursum, <lb/>
            sicut usque nunc operatur. 
</p><p>Nisi forte quis dicat non omne ligni genus tertio die <lb/>
            creatum. sed dilatum aliquid, quod sexto crearetur, cum homo <lb/>
            factus est atque in paradiso constitutus. sed quae die sexto<lb n="5"/>
            creata sint, apertissime scriptura declarat, anima. uiua scilicet <lb/>
            secundum unumquodque genus quadrupedum et repentium et <lb/>
            bestiarum et ipse homo ad imaginem dei masculus et femina. <lb/>
            proinde potuit praetermittere, quomodo sit homo factus, <lb/>
            quem tamen ipso die factum esse narrauit, ut recapitulando<lb n="10"/>
            postea, quemadmodum etiam factus fuerit, intimaret, hoc est <lb/>
            de terrae puluere, et mulier illi de latere, non tamen aliquod <lb/>
            creaturae genus praetermittere, uel in eo, quod dixit deus: <lb/>
            fiat, siue: faciamus, uel in eo, quod dicitur: sic est <lb/>
            factum, siue: fecit deus. alioquin frustra per singulos dies<lb n="15"/>
            tam diligenter distincta sunt omnia, si permixtionis dierum <lb/>
            potest ulla suspicio residere, ut, cum herba et lignum diei <lb/>
            tertio sit adtributum, aliqua ligna etiam sexto die creata esse <lb/>
            credamus, quae ipso sexto die scriptura tacuerit. 
</p></div><div n="5" subtype="chapter" type="textpart"><p>Postremo, quid respondebimus de bestiis agri et uolatilibus<lb n="20"/>
            caeli. quae adduxit deus ad Adam, ut uideret, quid ea <lb/>
            uocaret? quod ita scriptum est: et dixit dominus deus: <lb/>
            non bonum est esse hominem solum; faciamus illi <lb/>
            adiutorium secundum ipsum. et finxit deus adhuc de <lb/>
            terra omnes bestias agri et omnia uolatilia caeli et <lb n="25"/>
            adduxit illa ad Adam, ut uideret, quid uocabit illa:

<note type="footnote"> 22 Gen. 2, 18-22 </note>

<note type="footnote"> 3 <hi rend="italic">cap</hi>. IIII <hi rend="italic">E</hi> tercio R 5 paradvso <hi rend="italic">S</hi> sexto die <hi rend="italic">PRSCbd</hi> <lb/>
            6 sunt <hi rend="italic">bd</hi> 7 unumquoque <hi rend="italic">ElSl</hi> 8 uestiarum <hi rend="italic">El</hi> femina El 10 esse] <lb/>
            ipse <hi rend="italic">(in mg. m</hi>. 2 <hi rend="italic">add</hi>. af esse) <hi rend="italic">Pb</hi> 11 etiam quemadmodum <hi rend="italic">S</hi> quemammodum <lb/>
            <hi rend="italic">JR1</hi> fuerit factus S 13 pretermittere <hi rend="italic">P</hi> 14 dicitur] <lb/>
            dictum est <hi rend="italic">in ras. S</hi> et sic b 15 siue] uel <hi rend="italic">b</hi> 17 suspitio <hi rend="italic">R</hi> die <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            18 creata-die itł <hi rend="italic">mg. infer. m</hi>. 1 <hi rend="italic">add. R</hi> 19 que <hi rend="italic">R</hi> scribtura <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            20 quod 81 22 uocauerit S 23 est bonum <hi rend="italic">bd</hi> 24 deus <hi rend="italic">om. R</hi> <lb/>
            25 celi <hi rend="italic">S</hi> 26 uocabit <hi rend="italic">scripsi:</hi> uocaret <hi rend="italic">libri; sed cf</hi>. xt v.a).E35\'. ai&gt;rd <hi rend="italic">Tischendorfii <lb/>
            et P. de Lagarde Gen</hi>. 2,19 <hi rend="italic">et lib</hi>. VIIII <hi rend="italic">cap. 1 huius edit</hi>. illa] ea 8 </note> <lb/>
             
<pb n="175"/>
            et omne quodcumque illud uocauit Adam animam <lb/>
            uiuam, hoc nomen illius. et uocauit Adam nomina <lb/>
            omnibus pecoribus et omnibus uolatilibus caeli et <lb/>
            omnibus bestiis agri. Adae autem non est inuentus <lb/>
            adiutor similis ipsi. et iniecit deus mentis alienationem <lb n="5"/>
            super Adam, et obdormiuit: et sumsit unam <lb/>
            de costis eius et adinpleuit carnem in locum eius. et <lb/>
            aedificauit dominus deus costam, quam sumsit de <lb/>
            Adam, in mulierem. si ergo consequenter, cum in pecoribus <lb/>
            et bestiis agri et uolatilibus caeli non esset inuentum adiutorium <lb n="10"/>
            simile homini, fecit ei deus adiutorium simile de costa <lb/>
            lateris eius, hoc autem factum est, cum easdem bestias agri <lb/>
            et uolatilia caeli adhuc de terra finxisset et ad illum adduxisset: <lb/>
            quomodo sexto die factum hoc potest intellegi, <lb/>
            quandoquidem illo die produxit terra animam uiuam secundum <lb n="15"/>
            uerbum dei, uolatilia uero quinto die produxerunt aquae <lb/>
            similiter secundum uerbum dei? non itaque hic diceretur: <lb/>
            et finxit deus adhuc de terra omnes bestias agri et <lb/>
            omnia uolatilia caeli, nisi quia iam terra produxerat omnes <lb/>
            bestias agri sexto die et aqua omnia uolatilia caeli quinto <lb n="20"/>
            die. aliter ergo tunc, id est potentialiter atque causaliter, sicut <lb/>
            illi operi conpetebat, quo creauit omnia simul, a quibus in <lb/>
            die septimo requieuit, aliter autem nunc, sicut ea uidemus, <lb/>
            quae per temporalia spatia creat, sicut usque nunc operatur. <lb/>
            ac per hoc iam per istos notissimos lucis corporalis dies, qui <lb n="25"/>
            circuitu solis fiunt. Eua facta est de latere uiri sui. tunc <lb/>
            enim deus adhuc finxit de terra bestias et uolatilia, in quibus <lb/>
            cum adiutorium simile ipsi Adam non esset inuentum, illa

<note type="footnote"> 2 nomen] nomen est <hi rend="italic">Pbd</hi> (est <hi rend="italic">er.) R</hi> 3 uolatibus <hi rend="italic">P</hi> 4 inuentus <lb/>
            <hi rend="italic">(8. 1. m</hi>. 2 ni Q) J!; 5 illi adiutor <hi rend="italic">SC</hi> adiutor <hi rend="italic">(s. 1. m</hi>. 2 al riil) <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            similis <hi rend="italic">(s. I. m</hi>. 2 ax le) <hi rend="italic">E</hi> ipsij illi <hi rend="italic">in as R om. SC</hi> 6 sumsit <hi rend="italic">E1</hi> <lb/>
            sumpsit <hi rend="italic">RSbd</hi> 7 loco <hi rend="italic">PSlCb</hi> 8 sumsit <hi rend="italic">El</hi> sumpsit <hi rend="italic">RSbd</hi> 10 celi <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            11 hominis 8 13 <hi rend="italic">adduxisset om</hi>. P1 14 quomodo] adhuc <hi rend="italic">quomodo PCb</hi> <lb/>
            (adhuc <hi rend="italic">eras.) R</hi> 15 terra produxit <hi rend="italic">b</hi> 20 aqua] a quo <hi rend="italic">S</hi> aquae <hi rend="italic">E <lb/>
            om. Rl</hi> 21 <hi rend="italic">cum</hi> aliter <hi rend="italic">inc. cap</hi>. V <hi rend="italic">E</hi> 22 quod <hi rend="italic">E</hi> 25 ac perj <lb/>
            ac P** (ro <hi rend="italic">eras.) R</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="176"/>
            formata est. in talibus ergo diebus etiam ipsum de limo <lb/>
            finxit deus. 
</p><p>Neque enim dicendum est masculum quidem sexto die <lb/>
            factum, feminam uero posterioribus diebus, cum ipso sexto die <lb/>
            apertissime dictum sit: masculum et feminam fecit eos et <lb n="5"/>
            benedixit eos et cetera, quae de ambobus et ad ambos dicuntur. <lb/>
            aliter ergo tunc ambo et nunc aliter ambo : tunc scilicet <lb/>
            secundum potentiam per uerbum dei tamquam seminaliter <lb/>
            mundo inditam, cum creauit omnia simul, a quibus in die <lb/>
            septimo requieuit, ex quibus omnia suis quaeque temporibus<lb n="10"/>
            iam per saeculorum ordinem fierent, nunc autem secundum <lb/>
            operationem praebendam temporibus, qua usque nunc operatur, <lb/>
            et oportebat iam suo tempore fieri Adam de limo terrae <lb/>
            eiusque mulierem ex uiri latere. 
</p></div><div n="6" subtype="chapter" type="textpart"><p>In qua distributione operum dei partim ad illos dies<lb n="15"/>
            inuisibiles pertinentium, in quibus creauit omnia simul, partim <lb/>
            ad istos, in quibus operatur cotidie \'quidquid ex illis tamquam <lb/>
            inuolucris primordialibus in tempore euoluitur. si non inportune <lb/>
            neque absurde scripturae uerba secuti sumus, quae nos ad <lb/>
            haec distinguenda duxerunt, cauendum est, ne propter ipsarum <lb n="20"/>
            rerum aliquanto difficilem perceptionem, quam tardiores adsequi <lb/>
            non sufficiunt, putemur aliquid sentire ac dicere, quod scimus <lb/>
            nos nec sentire nec dicere. quamquam enim praecedentibus <lb/>
            sermonibus. quantum potuerim, lectorem praestruxerim, plures <lb/>
            tamen arbitror caligare in his locis et putare ita fuisse prius <lb n="25"/>
            hominem in illo dei opere quo simul omnia creata sunt, ut <lb/>
            aliquam uitam duceret, ut dei locutionem ad se directam,

<note type="footnote">4 factum — die <hi rend="italic">iu mg. m</hi>. 1 <hi rend="italic">R</hi> 7 et <hi rend="italic">om. b</hi> 12 prebendam <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            13 tempore suo <hi rend="italic">bd</hi> 16 in <hi rend="italic">oni. S</hi> 17 istos] istos apositos <hi rend="italic">R</hi> dispositos <lb/>
            <hi rend="italic">(in mg</hi>. aJ istos) P istos appositos <hi rend="italic">bd</hi> cottidie <hi rend="italic">ES</hi> quicquid <hi rend="italic">RS</hi> <lb/>
            illos <hi rend="italic">S</hi> 18 exuolucris <hi rend="italic">(sup</hi>. ex <hi rend="italic">add. s. I. m</hi>. 1 in) <hi rend="italic">S</hi> uoluitur <hi rend="italic">EP*S</hi> <lb/>
            importunae <hi rend="italic">R 19 nequej atque PRbd scribturae EP sequuti PR</hi> <lb/>
            21 perą.ęceptionem <hi rend="italic">(prim</hi>. e <hi rend="italic">s. I. m</hi>. 1 <hi rend="italic">add. et</hi> ae <hi rend="italic">exp.) E</hi> adsequi <hi rend="italic">El</hi> <lb/>
            avt si que (v <hi rend="italic">a. I</hi>. s in <hi rend="italic">ras.) S</hi> 22 aliquid] aliud <hi rend="italic">ER</hi> 24 prestruxerim <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            perstruxerim <hi rend="italic">(s. I. m</hi>. 2 af p) <hi rend="italic">E</hi> 26 <hi rend="italic">post</hi> quo <hi rend="italic">add</hi> cuncta <hi rend="italic">bd</hi> omnia <lb/>
            <hi rend="italic">om. bd</hi> 27 et ut dei <hi rend="italic">b</hi> locutione S loquutionem P directa S </note> <lb/>
             
<pb n="177"/>
            cum dixit deus: ecce dedi uobis omne pabulum seminale, <lb/>
            discerneret, crederet, intellegeret. nouerit ergo, qui hoc <lb/>
            putat, non hoc me sensisse neque dixisse. 
</p><p>Sed rursus, si dixero non ita fuisse hominem in illa prima <lb/>
            rerum conditione, qua creauit deus omnia simul, sicuti est <lb n="5"/>
            non tantum perfectae aetatis homo, sed ne infans quidem, <lb/>
            nec tantum infans, sed ne puerperium quidem in utero matris, <lb/>
            nec tantum hoc, sed ne semen quidem uisibile hominis, putabit <lb/>
            omnino non fuisse. redeat ergo ad scripturam, inueniet sexto <lb/>
            die hominem factum ad imaginem dei, factos autem masculum <lb n="10"/>
            et feminam. item quaerat, quando facta sit femina, inueniet <lb/>
            extra illos sex dies; tunc enim facta est, quando deus de <lb/>
            terra finxit adhuc bestias agri et uolatilia caeli, non quando <lb/>
            uolatilia produxerunt aquae et animam uiuam, in qua et <lb/>
            bestiae sunt, produxit terra. tunc autem factus est homo et <lb n="15"/>
            masculus et femina : ergo et tunc et postea. neque enim tunc <lb/>
            et non postea aut uero postea et non tunc; nec alii postea, <lb/>
            sed idem ipsi aliter tunc, aliter postea. quaeret ex me: quomodo <lb/>
            postea? respondebo: uisibiliter, sicut species humanae <lb/>
            constitutionis nota nobis est, non tamen parentibus generantibus, <lb n="20"/>
            sed ille de limo, illa de costa eius. quaeret: tunc <lb/>
            quomodo? respondebo: inuisibiliter, potentialiter, causaliter, <lb/>
            quomodo fiunt futura non facta. 
</p><p>Hic forte non intelleget. subtrahuntur enim ei cuncta, quae <lb/>
            nouit, usque ad ipsam seminum corpulentiam. neque enim

<note type="footnote"> 1 Gen. 1, 29 </note>

<note type="footnote"> 1 pauulum <hi rend="italic">E1</hi> seniinalg <hi rend="italic">R</hi> 3 neque] atque <hi rend="italic">S</hi> 4 si <hi rend="italic">s. I. m</hi>. 1 <hi rend="italic">R <lb/>
            ita non S 5 secuti Sl 6 non 8. I. m. 1 S etatis R</hi> 8 nec (c <lb/>
            <hi rend="italic">8. I. m</hi>. 1) <hi rend="italic">S</hi> ne] nec <hi rend="italic">PRbd</hi> putauit <hi rend="italic">EPRS</hi> 9 <hi rend="italic">cap</hi>. VI <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            10 factos <hi rend="italic">R2</hi> 11 quando] quomodo <hi rend="italic">R1</hi> 14 et <hi rend="italic">ante</hi> bestiae <hi rend="italic">om. b</hi> <lb/>
            15 produxit E1 producte E2 de terra (de <hi rend="italic">add. m. saec. XII) E <lb/>
            et] ut b 16 enim s. I m. 1 S 18 iideni d</hi> quomodo poptea] <lb/>
            quomodo <hi rend="italic">PRSbd</hi> 19 uisibiliter] postea uisibiliter <hi rend="italic">PRSbd</hi> 22 <hi rend="italic">post</hi> <lb/>
            quomodo <hi rend="italic">sequuntur uerba</hi> u. 19 postea uisibiliter <hi rend="italic">sqq. usque acl</hi> respondebo, <lb/>
            <hi rend="italic">nisi quod pro</hi> constitutionis <hi rend="italic">redditur</hi> conditionis, <hi rend="italic">in cod. S <lb/>
            24 intellegit S 25 nouerat b ipsa PR</hi> </note>

<note type="footnote"> XXVIII. Aug. sect. III para 1. </note>

<note type="footnote"> 12 </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="178"/>
            uel tale aliquid homo iam erat. cum in prima illa sex dierum <lb/>
            conditione factus erat. datur quidem de seminibus ad hanc <lb/>
            rem nonnulla similitudo propter illa, quae in eis futura conserta <lb/>
            sunt; uerum tamen ante omnia uisibilia semina sunt <lb/>
            illae causae . sed non intellegit. quid ergo faciam, nisi, quantum<lb n="5"/>
            possum, salubriter moneam, ut scripturae dei credat et <lb/>
            tunc factum hominem, quando deus, cum factus est dies, <lb/>
            fecit caelum et terram, de quo alibi scriptura dicit: qui uiuit <lb/>
            in aeternum, creauit omnia simul, et tunc, quando iam <lb/>
            non simul sed suis quaeque temporibus creans finxit eum de<lb n="10"/>
            limo terrae et ex eius osse mulierem? nam nec isto modo eos <lb/>
            illo sexto die factos nec tamen eos illo sexto die non factos <lb/>
            intellegere scriptura permittit. 
</p></div><div n="7" subtype="chapter" type="textpart"><p>Forte ergo animae eorum sexto illo die factae erant, ubi <lb/>
            et ipsa imago dei recte intellegitur in spiritu mentis eorum,<lb n="15"/>
            ut postea corpora formarentur? sed neque hoc credere scriptura <lb/>
            eadem permittit. primo propter illam operum consummationem <lb/>
            - quae non uideo quomodo possit intellegi, si defuit <lb/>
            aliquid tunc non causaliter conditum, quod postea uisibiliter <lb/>
            conderetur — deinde quia sexus ipse masculi et feminae nisi in<lb n="20"/>
            corporibus esse non potest. quod si quisquam secundum <lb/>
            intellectum et actionem tamquam utrumque sexum in una <lb/>
            anima accipiendum putauerit. quid faciet de his, quae ad <lb/>
            escam deus ipso die dedit de lignorum fructibus, quae nisi <lb/>
            homini habenti corpus non utique congrua est? nam si et<lb n="25"/>
            hanc escam figurate quisquam accipere uoluerit. recedet a proprietate <lb/>
            rerum gestarum. quae primitus in huiusmodi narra- . <lb/>
            tionibus omni obseruatione fundanda est.

<note type="footnote"> 8 Eccli. 18, 1 </note>

<note type="footnote"> 3 conserta] <hi rend="italic">conseruata S</hi> 5 ille S <hi rend="italic">intellega S qua tQ P <lb/>
            6 scribtura E 7 hominem factum b 11 nam] cd b 12 ilIo. (s eras.) E</hi> <lb/>
            eos s. <hi rend="italic">l. m</hi>. 1 <hi rend="italic">R</hi> illos <hi rend="italic">E</hi> 13 permittit (i <hi rend="italic">fin. ex</hi> a) <hi rend="italic">R</hi> permittat <hi rend="italic">Pb</hi> <lb/>
            14 <hi rend="italic">cap</hi>. VIII <hi rend="italic">E</hi> die illo <hi rend="italic">bd</hi> diae <hi rend="italic">P</hi> erant E1, (e <hi rend="italic">ex</hi> f) <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            15 recte <hi rend="italic">R</hi> 16 conformarentur <hi rend="italic">b</hi> eadem scriptura <hi rend="italic">PRSbd</hi> 17 prima <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            24 dedit die <hi rend="italic">b</hi> 25 si et] etsi <hi rend="italic">b</hi> 26 figuratae <hi rend="italic">ER</hi> accipere <lb/>
            quisquam <hi rend="italic">bd</hi> 28 fuudata <hi rend="italic">b</hi> </note> 
<pb n="179"/>
            
</p></div><div n="8" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quomodo, inquit. ergo loquebatur eis. qui nondum <lb/>
            audiebant nec intellegebant, quia nec erant, qui uerba perciperent? <lb/>
            possem respondere sic eos adlocutum deum, quemadmodum <lb/>
            Christus nos nondum natos et tam longe post futuros, <lb/>
            nec tantum nos, sed etiam eos omnes, qui futuri sunt post <lb n="5"/>
            nos. omnibus enim dicebat, quos suos futuros uidebat: ecce <lb/>
            ego uobiscum sum usque in consummationem saeculi; <lb/>
            sicut deo notus erat propheta, cui dixit: priusquam te <lb/>
            formarem in utero, noui te, sicut decimatus est Leui, <lb/>
            cum esset in lumbis Abraham. cur enim non ita et ipse <lb n="10"/>
            Abraham in Adam et ipse Adam in primis operibus mundi, <lb/>
            quae deus creauit omnia simul? sed uerba domini per os <lb/>
            carnis eius et uerba dei per ora prophetarum temporali corporis <lb/>
            uoce proferuntur et omnibus syllabis suis congruas <lb/>
            temporum moras sumunt atque consumunt; cum uero deus <lb n="15"/>
            dicebat: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem <lb/>
            nostram; et habeat potestatem piscium maris <lb/>
            et uolatilium caeli et omnium pecorum et omnis <lb/>
            terrae et omnium repentium, quae repunt super terram, <lb/>
            et: crescite et multiplicamini et replete terram et <lb n="20"/>
            dominamini eius et habete potestatem piscium maris <lb/>
            et uolatilium caeli et omnium pecorum et omnis <lb/>
            terrae et omnium repentium, quae repunt super <lb/>
            terram, et: ecce dedi uobis omne pabulum seminale <lb/>
            seminans semen, quod est super omnem terram, et <lb n="25"/>
            omne lignum fructiferum, quod habet in se fructum

<note type="footnote"> 6 Matth. 28, 20 8 Hier. 1, 5 10 cf. Hebr. 7, 9. 10 16 Gen. <lb/>
            1, 26-29 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 ergo loquebatur inquit <hi rend="italic">PRSbd</hi> inquid El 3 eos] illos <hi rend="italic">b</hi> alloquutum <lb/>
            <hi rend="italic">PR</hi> quemammodum <hi rend="italic">EPRl</hi> 4 et tam] etiam <hi rend="italic">PRSbd</hi> <lb/>
            poet <lb/>
            işţų <hi rend="italic">(corr. m</hi>. 1) S 6 dicebagt (n <hi rend="italic">exp. m</hi>. 1) <hi rend="italic">P</hi> futuros suos S <lb/>
            7 in] ad S 8 profeta <hi rend="italic">E</hi> prophaeta <hi rend="italic">R</hi> 9 formare <hi rend="italic">Et</hi> 10 abrae <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            13 ora] os <hi rend="italic">El</hi> ora* (m <hi rend="italic">eras,</hi> (?) <hi rend="italic">P</hi> 15 uero <hi rend="italic">(a. I. m</hi>. 2 at ergo) <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            19 repentium] reptilium <hi rend="italic">PBtl</hi> reppunt <hi rend="italic">B</hi> 20 et crescite — <hi rend="italic">24</hi> terram <lb/>
            <hi rend="italic">om. b</hi> 24 panulum <hi rend="italic">El</hi> 25 semen? <hi rend="italic">E</hi> </note>

<note type="footnote">12* </note> <lb/>
             
<pb n="180"/>
            seminis seminalis, quod erit, uobis ad escam, ipse <lb/>
            sermo eius ante omnem aeris sonum, ante omnem carnis et <lb/>
            nubis uocem in illa eius summa sapientia, per quam facta <lb/>
            sunt omnia, non quasi humanis auribus instrepebat, sed rebus <lb/>
            factis rerum faciendarum causas inserebat et omnipotenti<lb n="5"/>
            potentia futura faciebat hominemque suo tempore formandum <lb/>
            in temporum tamquam semine uel tamquam radice condebat. <lb/>
            quando condebat, unde inciperent saecula ab illo condita, qui <lb/>
            est ante saecula. creaturae quippe aliae creaturas alias quaedam <lb/>
            tempore, quaedam causis praecedunt; ille autem omnia,<lb n="10"/>
            quae fecit, non solum excellentia, qua etiam causarum effector <lb/>
            est, uerum etiam aeternitate praecedit. sed de hoc oportunioribus <lb/>
            deinde scripturarum locis fortassis plenius disserendum <lb/>
            est. 
</p></div><div n="9" subtype="chapter" type="textpart"><p>Nunc de homine quod coeptum est terminetur ea moderatione<lb n="15"/>
            seruata, ut in profundo scripturae sensu magis <lb/>
            praestemus diligentiam requirendi quam adfirmandi temeritatem. <lb/>
            quia enim nouerat Hieremiam deus, priusquam eum <lb/>
            formaret in utero, dubitare fas non est; apertissime quippe <lb/>
            dicit: priusquam te formarem in utero, noui te. ubi<lb n="20"/>
            autem illum nosset, antequam ita formasset, etsi nostrae <lb/>
            infirmitati adsequi uel difficile uel inpossibile est - utrum in <lb/>
            aliquibus propinquioribus causis, sicut Leui in lumbis Abrahae <lb/>
            decimatus est, an in ipso Adam, in quo genus humanum <lb/>
            tamquam radicaliter institutum est; et in eo ipso utrum iam<lb n="25"/>
            cum de limo formatus esset, an causaliter in his operibus

<note type="footnote"> 20 Hier. 1, 5 </note>

<note type="footnote"> 1 seminalis <hi rend="italic">in mg. m</hi>. 1 <hi rend="italic">R</hi> 2 aeris-onmem <hi rend="italic">om</hi>. S 8 summa. <lb/>
            eius <hi rend="italic">PRSbd</hi> qua Et 4 instraepebat <hi rend="italic">E</hi> 5 inferebat Si 6 hominem <lb/>
            quae <hi rend="italic">R</hi> 7 radicerp <hi rend="italic">E</hi> 8 quando] Unde <hi rend="italic">R</hi> quando condebat <lb/>
            <hi rend="italic">om. EP18</hi> unde] omne unde b 9 <hi rend="italic">post</hi> saecula <hi rend="italic">inc. cap</hi>. VIIII <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            10 autem] autem etiam <hi rend="italic">E</hi> 11 quaę <hi rend="italic">Pl</hi> 12 etiam <hi rend="italic">om. b</hi> praeceditj <lb/>
            praecellit <hi rend="italic">b</hi> opportunioribus <hi rend="italic">Pbd</hi> 15 ceptum <hi rend="italic">E</hi> coeptum (0 8. <hi rend="italic">I. m</hi>. <lb/>
            1) S 17 prestemus <hi rend="italic">E</hi> adfirmandi <hi rend="italic">El</hi> 18 deus] dfis S 21 antaequam <lb/>
            P1 antequam ilJtnii (illum <hi rend="italic">exp. m</hi>. 1) <hi rend="italic">S</hi> 22 adsequi <hi rend="italic">E1</hi> <lb/>
            24 humanum genus b humanum] hominum <hi rend="italic">S</hi> 26 <hi rend="italic">post</hi> an <hi rend="italic">add</hi>. cum <hi rend="italic">bd</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="181"/>
            factus, quae creauit omnia simul; an uero ante omnem potius <lb/>
            creaturam, sicut elegit et praedestinauit sanctos suos ante <lb/>
            mundi constitutionem; an potius in omnibus praecedentibus <lb/>
            causis, siue quas commemoraui siue quas non commemoraui, <lb/>
            priusquam in utero formaretur —: non arbitror scrupulosius <lb n="5"/>
            quaeri oportere, dummodo Hieremiam constet ex quo est in <lb/>
            hac luce a parentibus editus ex illo egisse uitam propriam, <lb/>
            qua grandescens aetatis accessu posset uiuere seu male seu <lb/>
            bene, antea uero nullo modo, non solum priusquam in utero <lb/>
            formaretur, sed nec iam ibi formatus, antequam natus. neque <lb n="10"/>
            enim habet ullam cunctationem apostolica illa sententia de <lb/>
            geminis in utero Rebeccae nondum agentibus aliquid boni aut <lb/>
            mali. 
</p><p>Nec tamen frustra scriptum est nec infantem mundum esse <lb/>
            a peccato, cuius est unius diei uita super terram, et illud in <lb n="15"/>
            psalmo: ego in iniquitatibus conceptus sum, et in <lb/>
            peccatis mater mea me in utero aluit, ed quod in Adam <lb/>
            omnes moriuntur, in quo omnes peccauerunt. nunc autem <lb/>
            liquido teneamus, quaelibet parentum merita traiciantur in <lb/>
            prolem, quaecumque gratia dei, antequam nascatur, quemque <lb n="20"/>
            sanctificet, nec iniquitatem esse apud deum nec boni maliue <lb/>
            agere quemquam, quod ad propriam personam pertineat, antequam <lb/>
            natus est, illamque sententiam, qua nonnulli putant <lb/>
            alibi peccasse magis minusque animas et pro diuersorum <lb/>
            meritis peccatorum in diuersa corpora esse detrusas, apostolicae <lb n="25"/>
            non conuenire sententiae, cum apertissime dictum sit <lb/>
            nihil egisse nondum natos siue boni siue mali.

<note type="footnote"> 2 cf. Ephes. 1, 4 12 cf. Rom. 9, 11 15 cf. lob. 14. 5 16 Ps. <lb/>
            50, 7 17 cf. Rom. 5, 12 </note>

<note type="footnote"> 2 praedistinauit <hi rend="italic">PRS</hi> 4 <hi rend="italic">in fine</hi> šiue-commemol\'aui <hi rend="italic">om</hi>. Sl 5 scriuulosius <lb/>
            <hi rend="italic">ElPR</hi> 7 aeditus (a <hi rend="italic">exp. m</hi>. 1) <hi rend="italic">S</hi> 8 aetat.s <hi rend="italic">P</hi> seu] sine <lb/>
            <hi rend="italic">(bis) bd</hi> seu bene seu male S <hi rend="italic">9 ante b 11 illa apostolica b</hi> <lb/>
            12 rebeccae utero <hi rend="italic">PRSbd</hi> 17 in utero mater mea me aluit S 20 prole E1 <lb/>
            quemque] quaeque <hi rend="italic">El</hi> 22 pertineant <hi rend="italic">S</hi> 25 de?trusas (s <hi rend="italic">m. 1 exp.) S</hi> <lb/>
            26 apertissimae <hi rend="italic">R</hi> 27 siue—siuej seu—seu <hi rend="italic">PRSbd</hi> </note> 
<pb n="182"/>
            
</p><p>Ac per hoc alia quaestio est suo loco retractanda, quid de <lb/>
            peccato primorum parentum, qui duo soli fuerunt, generis <lb/>
            humani contraxerit uniuersa consparsio; nihil tamen talium <lb/>
            mcritorum habere potuisse hominem, antequam de terrae <lb/>
            puluere fictus esset, antequam suo tempore uiueret, nulla<lb n="5"/>
            quaestio est. sicut enim Esau et Iacob, quos nondum natos <lb/>
            dixit apostolus nihil egisse boni uel mali, non possemus dicere <lb/>
            traxisse aliquid meriti de parentibus, si nec ipsi parentes <lb/>
            egissent aliquid boni aut mali, nec genus humanum peccasse <lb/>
            in Adam, si ipse non pecasset Adam — non autem peccasset<lb n="10"/>
            Adam, nisi iam suo tempore uiueret, quo posset uiuere siue <lb/>
            bene siue male —: ita frustra peccatum eius seu recte <lb/>
            factum requiritur, cum adhuc in rebus simul creatis causaliter <lb/>
            . conditus nec uita propria iam uiuebat nec in parentibus erat <lb/>
            sic uiuentibus. in illa enim prima conditione mundi, cum<lb n="15"/>
            deus creauit omnia simul, homo factus est, qui esset futurus — <lb/>
            ratio creandi hominis, non actio creati. 
</p></div><div n="10" subtype="chapter" type="textpart"><p>Sed haec aliter in uerbo dei, ubi ista non facta, sed <lb/>
            aeterna sunt, aliter in elementis mundi, ubi omnia simul <lb/>
            facta futura sunt, aliter in rebus, quae secundum causas simul<lb n="20"/>
            creatas non iam simul, sed suo quaeque tempore creantur: in <lb/>
            quibus Adam iam formatus ex limo et dei flatu animatus, <lb/>
            sicut fenum exortum, aliter in seminibus, in quibus rursus <lb/>
            quasi primordiales causae repetuntur de rebus ductae, quae <lb/>
            secundum causas, quas primum condidit, extiterunt, uelut

<note type="footnote"> 6 cf. Rom. 9, 11 </note>

<note type="footnote"> 1 alia] aliqua <hi rend="italic">Rd</hi> 3 cons parsio <hi rend="italic">(sic disting.) R</hi> conspersio <hi rend="italic">b</hi> talium <lb/>
            <hi rend="italic">8. I. m</hi>. 1 <hi rend="italic">R</hi> 5 fipctus (n <hi rend="italic">exp. m</hi>. 1) S finctus <hi rend="italic">PRbd</hi> 6 nondam <hi rend="italic">El</hi> <lb/>
            7 uel] aut <hi rend="italic">PRSbd</hi> possumus <hi rend="italic">b</hi> possemus <hi rend="italic">(sup</hi>. e m. <hi rend="italic">1 pos</hi>. i) <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            12 rectae <hi rend="italic">R</hi> 13 requiretur S 14 sic uiuentibus erat <hi rend="italic">PRSbd</hi> 15 <hi rend="italic">cum<lb/>
             uoce</hi> in <hi rend="italic">inc. cap</hi>. X <hi rend="italic">E et Eug. Excerpta (ed Knoll</hi> p. 225, 21—235, 11) <lb/>
            enim <hi rend="italic">Oln. Eug. (ed. Knall. p</hi>. 225, 21) condicione <hi rend="italic">Eug</hi>. 16 creauit <lb/>
            omnia, simul homo <hi rend="italic">sqq. Eug. Knoll 225, 21</hi> omnia simul creauit <hi rend="italic">bd</hi> <lb/>
            17 non] 1}Qţą. non (nota <hi rend="italic">exp</hi>. m. 1) <hi rend="italic">S</hi> 19 <hi rend="italic">cum</hi> aliter <hi rend="italic">inc. cap</hi>. XI <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            21 creatis Sl quoque <hi rend="italic">EPRlb</hi> 23 faenum <hi rend="italic">PRSEug</hi>. 25 eltiterant <lb/>
            <hi rend="italic">Pb</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="183"/>
            herba ex terra, semen ex herba. in quibus omnibus ea iam <lb/>
            facta modos et actus sui temporis acceperunt, quae ex occultis <lb/>
            atque inuisibilibus rationibus, quae in creatura causaliter <lb/>
            latent, in manifestas formas naturasque prodierunt, sicut herba <lb/>
            exorta super terram et homo factus in animam uiuam et <lb n="5"/>
            cetera huius modi, siue frutecta siue animantia ad illam operationem <lb/>
            dei pertinentia, qua usque nunc operatur. sed etiam <lb/>
            ista secum gerunt tamquam iterum se ipsa inuisibiliter in <lb/>
            occulta quadam ui generandi, quam extraxerunt de illis primordiis <lb/>
            causarum suarum, in quibus creato mundo, cum <lb n="10"/>
            factus est dies, antequam in manifestam speciem sui generis <lb/>
            exorerentur, inserta sunt. 
</p></div><div n="11" subtype="chapter" type="textpart"><p>Si enim prima illa opera dei, cum simul omnia creauit, <lb/>
            in suo modo perfecta non essent, ea procul dubio post adderentur, <lb/>
            quae illis perficiendis defuissent, ut quaedam uniuersitatis <lb n="15"/>
            perfectio ex utriusque constaret singulis quasi semis, <lb/>
            uelut alicuius totius partes essent, quarum coniunctione ipsum <lb/>
            totum, cuius partes fuerant, conpleretur. rursus, si ita essent <lb/>
            illa perfecta, sicut perficiuntur, cum suis quaeque temporibus <lb/>
            in manifestas formas actusque procreantur, profecto aut nihil <lb n="20"/>
            ex eis post ea tempora fieret aut hoc fieret, quod ex istis, <lb/>
            quae suo quaeque iam tempore oriuntur, deus non cessat <lb/>
            operari. nunc autem, quia et consummata quodam modo et <lb/>
            quodam modo inchoata sunt ea ipsa, quae consequentibus <lb/>
            euoluenda temporibus primitus deus simul omnia creauit, <lb n="25"/>
            cum faceret mundum — consummata quidem, quia nihil

<note type="footnote"> 1 erba <hi rend="italic">(bis) S</hi> 2 modus <hi rend="italic">b</hi> et (t <hi rend="italic">ex</hi> x <hi rend="italic">m. 1) E</hi> »occultis <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            3 atque s. <hi rend="italic">l. m</hi>. 1 <hi rend="italic">S</hi> 4 erba <hi rend="italic">E1S</hi> 6 fruteta <hi rend="italic">b</hi> 7 qua <hi rend="italic">E Eug.:</hi> quae <hi rend="italic">PRSbd</hi> <lb/>
            nunc usque <hi rend="italic">S</hi> 9 traxerunt <hi rend="italic">Eug</hi>. 11 manifestam (m <hi rend="italic">exp. m</hi>. 1) <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            speciS 81 12 exorirentur <hi rend="italic">RSbd</hi> 13 illa prima <hi rend="italic">R</hi> 15 in illis (in <hi rend="italic">s. <lb/>
            I. m</hi>. 2) <hi rend="italic">R</hi> quedam <hi rend="italic">R</hi> 16 ex <hi rend="italic">om. Eug</hi>. utriusque <hi rend="italic">E</hi> utrisque <lb/>
            <hi rend="italic">PRSbd</hi> seminis <hi rend="italic">E</hi> 17 coniunctionem (m <hi rend="italic">exp. m</hi>. 1) <hi rend="italic">S</hi> 18 fuerunt <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            i§ta Sl 19 suis <hi rend="italic">in mg. add. P</hi> 20 creantur <hi rend="italic">PRb</hi> nihil (I <hi rend="italic">s. I. m</hi>. <lb/>
            1) <hi rend="italic">P</hi> 21 post ea <hi rend="italic">scripsi:</hi> postea <hi rend="italic">lib</hi>. tempora] per <hi rend="italic">tempora PRSbd Eug</hi>. <lb/>
            23 <hi rend="italic">curn</hi> nunc <hi rend="italic">inc. cap</hi>. XII <hi rend="italic">E</hi> et] iam et <hi rend="italic">Sbd</hi> et quodam modo <lb/>
            <hi rend="italic">in mg. add. P om. 121</hi> 24 incoata <hi rend="italic">PR</hi> 25 omnia simul <hi rend="italic">PRbd</hi> <lb/>
            26 quia] quoniam <hi rend="italic">b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="184"/>
            habent illa in naturis propriis, quibus suorum temporum <lb/>
            cursus agunt, quod non in istis causaliter factum sit, inchoata <lb/>
            uero, quoniam quaedam erant quasi semina futurorum per <lb/>
            saeculi tractum ex oculto in manifestum locis congruis <lb/>
            exerenda — ipsius etiam scripturae uerba satis ad hoc admonendum<lb n="5"/>
            insigniter uigent, si quis in eis euigilet. nam et <lb/>
            consummata ea dicit et inchoata; nisi enim consummata <lb/>
            essent, non scriptum esset: et consummata sunt caelum <lb/>
            et terra et omnis conpositio eorum . et consummauit <lb/>
            deus in die sexto opera sua, quae fecit. et benedixit<lb n="10"/>
            deus diem septimum et sanctificauit eum; rursusque, <lb/>
            nisi inchoata essent. non ita sequeretur, quia in illa die <lb/>
            requieuit ab omnibus operibus suis, quae inchoauit <lb/>
            deus facere. 
</p><p rend="script">Hic igitur si quis inquirat, quomodo consummauit et quomodo<lb n="15"/>
            inchoauit — neque enim alia consummauit, alia inchoauit, <lb/>
            sed eadem ipsa utique, a quibus in die septimo requieuit — <lb/>
            ex his. quae supra diximus, clarum est. consummasse quippe <lb/>
            ista intellegimus deum. cum creauit omnia simul ita perfecte, <lb/>
            ut nihil ei adhuc in ordine temporum creandum esset, quod<lb n="20"/>
            non hic ab eo iam in ordine causarum creatum esset, <lb/>
            inchoasse autem, ut, quod hic praefixerat causis, post inpleret <lb/>
            effectis. proinde formauit deus hominem puluerem terrae, <lb/>
            uel limum terrae — hoc est de puluere uel limo terrae —

<note type="footnote"> 8 Gen. 2, 1-3 23 Gen. 2, 7 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 cursibus (bu s. I. m. 1) S in <hi rend="italic">s. I. m</hi>. 1 <hi rend="italic">S</hi> caussaliter P <lb/>
            per <lb/>
            8 per quaedam <hi rend="italic">Eug</hi>. quae quaedam <hi rend="italic">(corr. m</hi>. 1) <hi rend="italic">S</hi> 5 exserenda <hi rend="italic">PRd</hi> <lb/>
            exercenda <hi rend="italic">Sb</hi> ammonendum <hi rend="italic">EPR</hi> 8 scribtum <hi rend="italic">E</hi> consuipmata <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            9 terram <hi rend="italic">E</hi> conpositio] consummatio <hi rend="italic">Eug</hi>. eorum] illorum <lb/>
            <hi rend="italic">PRbd Eug</hi>. JO <hi rend="italic">post</hi> fecit <hi rend="italic">sequitur:</hi> et requieuit deus in die septimo <lb/>
            ab omnibus operibus suis, quae fecit, in <hi rend="italic">bd</hi> benedit <hi rend="italic">Pl</hi> 12 inchota <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            sequere.tur (n <hi rend="italic">er.) R</hi> in <hi rend="italic">om. PRbd</hi> 13 que P 15 <hi rend="italic">cap</hi>. <lb/>
            XIII <hi rend="italic">E</hi> consuipmauit <hi rend="italic">E</hi> 16 consuipmauit <hi rend="italic">E</hi> 18 his] iis <hi rend="italic">bd</hi> <lb/>
            19 perfectae <hi rend="italic">R</hi> 21 in s. <hi rend="italic">I. m</hi>. 1 <hi rend="italic">E</hi> ordinS <hi rend="italic">b</hi> 22 inchoasset <hi rend="italic">d</hi> <lb/>
            praedixerat <hi rend="italic">Ex; sed cf. 192, 18</hi> causis post (sis post in <hi rend="italic">ras.) S</hi> <lb/>
            23 <hi rend="italic">a uoce</hi> proinde <hi rend="italic">cap</hi>. XlIII <hi rend="italic">E</hi> 24 limo] de limo <hi rend="italic">S</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="185"/>
            et inspirauit sine sufflauit in eius faciem spiritum uitae, <lb/>
            et factus est homo in animam uiuam, non tunc praedestinatus <lb/>
            — hoc enim ante saeculum in praescientia creatoris <lb/>
            — neque tunc causaliter uel consummate inchoatus uel <lb/>
            inchoate consummatus — hoc enim a saeculo in rationibus <lb n="5"/>
            primordialibus, cum simul omnia crearentur — sed creatus <lb/>
            in tempore suo uisibiliter in corpore, inuisibiliter in anima, <lb/>
            constans ex anima et corpore. 
</p></div><div n="12" subtype="chapter" type="textpart"><p>Iam ergo uideamus, quomodo eum fecerit deus, primum <lb/>
            de terra corpus eius, post etiam de anima uidebimus, si quid <lb n="10"/>
            ualebimus. quod enim manibus corporalibus deus de limo <lb/>
            finxerit hominem, nimium puerilis cogitatio est, ita ut, si hoc <lb/>
            scriptura dixisset, magis eum, qui scripsit, translato uerbo <lb/>
            usum credere deberemus, quam deum talibus membrorum <lb/>
            liniamentis determinatum. qualia uidemus in corporibus nostris. <lb n="15"/>
            dictum est enim: manus tua gentes disperdidit, et: <lb/>
            eduxisti populum tuum in manu forti et brachio <lb/>
            excelso. sed pro potestate et uirtute dei positum huius <lb/>
            membri nomen quis usque adeo desipit, ut non intellegat? 
</p><p>Nec illud audiendum est, quod nonnulli putant, ideo praecipuum <lb n="20"/>
            dei opus esse hominem, quia cetera dixit, et facta <lb/>
            sunt. hunc. autem ipse fecit, sed ideo potius, quia hunc ad <lb/>
            imaginem suam fecit. nam illa, quae dixit et facta sunt, ideo <lb/>
            sic scriptum est, quia per uerbum eius facta sunt, sicut per hominem <lb/>
            hominibus dici potuit uerbis, quae temporaliter cogitantur <lb n="25"/>
            et uoce proferuntur. non sic autem loquitur deus, nisi cum per <lb/>
            creaturam corporalem loquitur. sicut Abrahae, sicut Moysi, sicut <lb/>
            per nubem de filio suo. ante omnem uero creaturam, ut esset ipsa

<note type="footnote"> 16 Ps. 43, 3 17 Ps. 135, 11. 12 23 cf. Ps. 148, 5 </note>

<note type="footnote"> 1 suflauit <hi rend="italic">EP</hi> insufflauit <hi rend="italic">Sd Eug</hi>. 2 praedistinatus S 3 saecula <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            praescientia (ci <hi rend="italic">8. l. tn</hi>. 1) S prescientia P 4 consummatae <hi rend="italic">ElS</hi> <lb/>
            5 inchoatae <hi rend="italic">ES</hi> consummatos <hi rend="italic">E</hi> 9 eum] cum eum <hi rend="italic">E</hi> formauerit <lb/>
            S 10 uideuimus <hi rend="italic">El</hi> uidemus 81 11 ualeuimus <hi rend="italic">El</hi> 14 talium <lb/>
            <hi rend="italic">Eug. (ed. Kndll 228, 12)</hi> 15 lineamentis <hi rend="italic">d</hi> 17 bracchio <hi rend="italic">Eug</hi>. 20 <hi rend="italic">cap</hi>. <lb/>
            XV <hi rend="italic">E</hi> precipuum <hi rend="italic">S</hi> 24 sic <hi rend="italic">om. S</hi> 27 corpuralem creaturam <hi rend="italic">bd</hi> <lb/>
            mosi P 2d uero omnem <hi rend="italic">PRbd</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="186"/>
            creatura, eo uerbo dictum est, quod in principio erat deus apud <lb/>
            deum; et quia omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est <lb/>
            nihil, utique et homo per ipsum factus est. certe enim caelum <lb/>
            uerbo fecit, quia dixit et factum est; scriptum est tamen: et <lb/>
            opera manuum tuarum sunt caeli. et de hoc imo quasi<lb n="5"/>
            fundo mundi scriptum est: quoniam ipsius est mare, et <lb/>
            ipse fecit illud, et aridam terram manus eius finxerunt. <lb/>
            non igitur hoc in honorem hominis deputetur, uelut <lb/>
            cetera deus dixerit, et facta sint, hunc autem ipse fecerit, <lb/>
            aut uerbo cetera, hunc autem manibus fecerit. sed hoc excellit<lb n="10"/>
            in homine, quia deus hominem ad maginem suam fecit propter <lb/>
            hoc, quod ei dedit mentem intellectualem, qua praestat <lb/>
            pecoribus: unde iam superiore loco disseruimus. in quo <lb/>
            honore positus, si non intellexerit, ut bene agat, eisdem ipsis <lb/>
            pecoribus, quibus praelatus est, conparabitur. sic enim et<lb n="15"/>
            scriptum est: homo in honore positus non intellexit; <lb/>
            conparatus est pecoribus insensatis et similis factus <lb/>
            est eis. nam et pecora deus fecit, sed non ad imaginem suam. 
</p><p>Nec dicendum est: "hominem ipse fecit, pecora uero iussit, <lb/>
            et facta sunt"; et hunc enim et illa per uerbum suum fecit,<lb n="20"/>
            per quod facta sunt omnia. sed quia idem uerbum et sapientia <lb/>
            et uirtus eius est, dicitur et manus eius non uisibile membrum, <lb/>
            sed efficiendi potentia. nam haec eadem scriptura, quae <lb/>
            dicit, quod deus hominem de limo terrae finxerit. dicit etiam, <lb/>
            quod et bestias agri de terra finxerit. quando eas cum

<note type="footnote"> 1 cf. Ioh. 1, 1. 8 4 Ps. 101, 26 6 Ps. 94, 5 16 Ps. 48, 18 <lb/>
            21 cf. Ioh. 1, 3 </note>

<note type="footnote">1 aput <hi rend="italic">LnP</hi> 5 manum <hi rend="italic">P</hi> imo] uno <hi rend="italic">b</hi> quasij tamquam S <lb/>
            6 scribtum El 7 arida 8 terram <hi rend="italic">om. PRSbd</hi> eius <hi rend="italic">om. S</hi> <lb/>
            8 honorfi bp J;lQTęm <hi rend="italic">(exp. m</hi>. 1) <hi rend="italic">P</hi> honore. (m <hi rend="italic">er.) R</hi> uelud <hi rend="italic">R</hi> 9 sunt <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            11 ad imaginem suam hominem <hi rend="italic">bd</hi> 12 hoc <hi rend="italic">om. S</hi> prestat <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            praestat (aestat <hi rend="italic">in ras. et in mg. add. m</hi>. 2 id est eicellit) <hi rend="italic">R</hi> 15 enim <lb/>
            et] etenim <hi rend="italic">d enim R\'b</hi> 17 est <hi rend="italic">a. I. 1</hi>. 1 <hi rend="italic">R</hi> 19 iussit (in <hi rend="italic">mg</hi>. ai <lb/>
            dixit) b 21 <hi rend="italic">cap</hi>. XVI <hi rend="italic">E</hi> 22 membrum (in <hi rend="italic">mg</hi> al uerbum) <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            28 faciendi <hi rend="italic">b</hi> haec] et <hi rend="italic">b om. Eug</hi>. 25 et s. <hi rend="italic">l. m. 2 E om. PRSbd</hi> <lb/>
            uestias <hi rend="italic">El</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="187"/>
            uolatilibus caeli adduxit ad Adam, ut uideret, quid ea uocaret. <lb/>
            sic enim scriptum est: et finxit deus adhuc de terra <lb/>
            omnes bestias. si ergo et hominem de terra et bestias de <lb/>
            terra ipse formauit, quid habet homo excellentius in hac re, <lb/>
            nisi quod ipse ad imaginem dei creatus est? nec tamen hoc <lb n="5"/>
            secundum corpus, sed secundum intellectum mentis, de quo <lb/>
            post loquemur. quamquam et in ipso corpore habeat quandam <lb/>
            proprietatem, quae hoc indicet, quod erecta statura factus <lb/>
            est, ut hoc ipso admoneretur non sibi terrena esse sectanda, <lb/>
            uelut pecora, quorum uoluptas omnis ex terra est: unde in <lb n="10"/>
            aluum cuncta prona atque prostrata sunt. congruit ergo et <lb/>
            corpus eius animae rationali non secundum liniamenta figurasque <lb/>
            membrorum, sed potius secundum id, quod in caelum <lb/>
            erectum est ad intuenda, quae in corpore ipsius mundi superna <lb/>
            sunt; sicut anima rationalis in ea debet eregi, quae in spiritalibus <lb n="15"/>
            natura maxime excellunt, ut quae sursum sunt sapiat, <lb/>
            non quae sunt super terram. 
</p></div><div n="13" subtype="chapter" type="textpart"><p>Sed quomodo eum fecit deus de limo terrae? utrum <lb/>
            repente in aetate perfecta, hoc est uirili atque iuuenali, an <lb/>
            sicut nunc usque format in uteris matrum? neque enim alius <lb n="20"/>
            haec fecit quam ille, qui dixit: priusquam te formarem <lb/>
            in utero, noui te, ut illud tantum proprium habuerit Adam, <lb/>
            quod non ex parentibus natus est, sed factus ex terra, eo <lb/>
            tamen modo, ut in hoc perficiendo et per aetates augendo hi <lb/>
            temporum numeri complerentur, quos naturae humani generis

<note type="footnote"> 2 Gen. 1, 25 16 cf. Col. 3, 2 21 Hier. 1, 5 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 ad Adam adduxit bd</hi> 3 si] sic S ergo] <hi rend="italic">enim b</hi> 6 corpus sed <lb/>
            secundum in <hi rend="italic">om. Pl</hi> 7 loquimur <hi rend="italic">S</hi> loquamur <hi rend="italic">b cap</hi>. XVII <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            9 amoneretur <hi rend="italic">P</hi> ammoneretur <hi rend="italic">F?R</hi> 10 uolu»ptas (m <hi rend="italic">er.) R</hi> tera <hi rend="italic">El</hi> <lb/>
            11 album <hi rend="italic">El</hi> cuncta] cunc P1 cuncta pecora <hi rend="italic">b</hi> prostata iZ1 <lb/>
            congruit (i <hi rend="italic">ex</hi> e <hi rend="italic">m</hi>. 1) <hi rend="italic">S</hi> 12 eiusdem <hi rend="italic">b</hi> lineamenta <hi rend="italic">d</hi> 14 erectus <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            erectum (e <hi rend="italic">init. s. I. m</hi>. 1) <hi rend="italic">E</hi> 16 natura <hi rend="italic">S</hi> maximae R utq; <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            sursum (s <hi rend="italic">init. ex r m</hi>. 1) <hi rend="italic">E</hi> sapiapt <hi rend="italic">E</hi> sapiant S 17 sunt <hi rend="italic">exp. m. <lb/>
            1 S om. bd Eug</hi>. 18 fecit eum <hi rend="italic">bd</hi> 19 iuuenili <hi rend="italic">bd</hi> 21 facit <hi rend="italic">E2PRSbd</hi> <lb/>
            23 factus est <hi rend="italic">E</hi> 24 in <hi rend="italic">om. Eug</hi>. proficiendo <hi rend="italic">EzP</hi> hi. (i <hi rend="italic">er.) R</hi> <lb/>
            25 augerentur is. <hi rend="italic">I. m</hi>. 2 <hi rend="italic">add</hi>. ai cOplerentur) <hi rend="italic">E</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="188"/>
            adtributos uidemus. an potius hoc non est requirendum ? <lb/>
            utrumlibet enim fecerit, hoc fecit, quod deum et omnipotentem <lb/>
            et sapientem posse ac facere congruebat. ita enim certas <lb/>
            temporum leges generibus qualitatibusque rerum in manifestum <lb/>
            ex abdito producendis adtribuit, ut eius uoluntas sit super<lb n="5"/>
            omnia. potentia quippe sua numeros creaturae dedit, non <lb/>
            ipsam potentiam eisdem numeris adligauit. nam spiritus eius <lb/>
            ita faciendo mundo superferebatur, ut et facto superferatur, <lb/>
            non corporalibus locis, sed excellentia potestatis. 
</p><p>Quis enim nescit aquam concretam terrae, cum ad radices<lb n="10"/>
            uitis uenerit, duci in saginam ligni illius atque in eo sumere <lb/>
            qualitatem, qua in uuam procedat paulatim erumpentem atque . <lb/>
            in ea grandescente uinum fiat maturumque dulcescat, quod <lb/>
            adhuc feruescat expressum et quadam uetustate firmatum ad <lb/>
            usum bibendi utilius iucundiusque perueniat? num ideo <lb n="15"/>
            dominus lignum quaesiuit aut terram aut has temporum <lb/>
            moras, cum aquam miro conpendio conuertit in uinum, et <lb/>
            tale uinum, quod etiam ebrius conuiua laudaret? numquid <lb/>
            adiutorio temporis eguit conditor temporis? nonne certis <lb/>
            dierum numeris suo cuique generi adcommodatis omnis natura<lb n="20"/>
            serpentum coalescit, formatur, nascitur, roboratur? num expectati <lb/>
            sunt hi dies, ut in draconem uirga conuerteretur de <lb/>
            manu Moysi et Aaron? nec ista cum fiunt, contra naturam <lb/>
            fiunt, nisi nobis, quibus aliter naturae cursus innotuit, non <lb/>
            autem deo, cui hoc est natura, quod fecerit.

<note type="footnote"> 7 cf. Gen. 1, 2 17 cf. Ioh. 2, 9. 10 22 cf. Exod. 7, 10 </note>

<note type="footnote"> 1 adtributos <hi rend="italic">El</hi> non om. El; <hi rend="italic">8. I. add</hi>. m. 2 ai no 6 S ac] et <hi rend="italic">Eug</hi>. <lb/>
            hac <hi rend="italic">R cap</hi>. XVIII <hi rend="italic">E</hi> certes 81 4 qualitatibus quae <hi rend="italic">R</hi> 5 adtribuit <lb/>
            <hi rend="italic">E1</hi> 7 adligauit <hi rend="italic">El</hi> 8 ut-superferatur <hi rend="italic">a. I. m</hi>. 1 <hi rend="italic">S</hi> 10 nesciat S <lb/>
            concretam <hi rend="italic">El</hi> 11 sagina <hi rend="italic">Eug. (Knöll 231, 4)</hi> 12 qua (a in <hi rend="italic">ras.)</hi> R <lb/>
            13 grandescentem <hi rend="italic">E</hi> naturam qui <hi rend="italic">R</hi> 14 expraessum <hi rend="italic">R</hi> 15 uiuendi E1 <lb/>
            iocundiusque <hi rend="italic">PSSb</hi> proueniat <hi rend="italic">E1 Eug</hi>. ideo] quid S 17 aquas <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            compendio <hi rend="italic">E*bd</hi> 18 ebrins etiam <hi rend="italic">PRbd Eug</hi>. conbiba <hi rend="italic">El</hi> 19 certis <lb/>
            (i <hi rend="italic">ex</hi> e m. 1) <hi rend="italic">R</hi> 20 genera <hi rend="italic">R</hi> accomodatis <hi rend="italic">IPPRb</hi> 21 serpentiurn <lb/>
            <hi rend="italic">Pbd</hi> roboratur <hi rend="italic">ex</hi> probatur m. 1 S 22 hii <hi rend="italic">1!;2p\'-</hi> hi. <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            dracljonem <hi rend="italic">E</hi> drachonS <hi rend="italic">P</hi> 28 mosi P 25 fecrit Rl </note> <lb n="25"/>
            
<pb n="189"/>
            
</p></div><div n="14" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quaeri autem merito potest, causales illae rationes, <lb/>
            quas mundo indidit, cum primum simul omnia creauit. quomodo <lb/>
            sint institutae: utrum ut, quemadmodum uidemus <lb/>
            cuncta nascentia uel fruticum uel animalium, in suis conformationibus <lb/>
            atque incrementis sua pro diuersitate generum <lb n="5"/>
            diuersa spatia peragerent temporum, an ut, quemadmodum <lb/>
            creditur factus Adam. sine ullo progressu incrementorum uirili <lb/>
            aetate continuo formarentur. sed cur non utrumque illas <lb/>
            credimus habuisse, ut hoc ex eis futurum esset, quod facturo <lb/>
            placuisset? si enim illo modo dixerimus, incipit contra ipsas <lb n="10"/>
            factum uideri non solum etiam illud de aqua uinum, sed et <lb/>
            omnia miracula, quae contra naturae usitatum cursum fiunt; <lb/>
            si autem isto modo, multo erit absurdius istas ipsas cotidianas <lb/>
            naturae formas et species contra illas primarias omnium <lb/>
            nascentium causales rationes suorum temporum peragere <lb n="15"/>
            spatia. restat ergo, ut ad utrumque modum habiles creatae <lb/>
            sint, siue ad istum, quo usitatissime temporalia transcurrunt, <lb/>
            sine ad illum, quo rara et mirabilia fiunt, sicut deo facere <lb/>
            placuerit, quod tempori congruat. 
</p></div><div n="15" subtype="chapter" type="textpart"><p>Uerum tamen sic factus est homo, quemadmodum <lb n="20"/>
            illae primae causae habebant, ut fieret primus homo, quem <lb/>
            non ex parentibus nasci, qui nulli praecesserant, sed de limo <lb/>
            formari oportebat secundum causalem rationem, in qua primitus <lb/>
            factus erat. nam si aliter factus est, non eum deus in illorum <lb/>
            sex dierum operibus fecerat. in quibus cum dicitur factus, <lb n="25"/>
            ipsam causam utique fecerat deus, qua erat suo tempore <lb/>
            homo futurus et secundum quam fuerat ab illo faciendus, <lb/>
            qui simul et consummauerat inchoata propter perfectionem

<note type="footnote"> 1 <hi rend="italic">cap</hi>. XVIIII <hi rend="italic">E</hi> ille <hi rend="italic">R</hi> 3 quemammodum <hi rend="italic">PR</hi> 4 fru.ticum R <lb/>
            6 peragerent (a <hi rend="italic">sup</hi>. e <hi rend="italic">m. 1) S</hi> quemammodum <hi rend="italic">EPRlS</hi> 8 formaretur <lb/>
            <hi rend="italic">EP</hi> conformarentur <hi rend="italic">bd</hi> 9 1;11]. habuisse (ha <hi rend="italic">exp. m</hi>. 2) <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            facturo] factori <hi rend="italic">bd</hi> 10 inquipit <hi rend="italic">Et</hi> incipiet <hi rend="italic">Rbd</hi> 11 et 8. <hi rend="italic">I. m</hi>. 1 <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            13 multum <hi rend="italic">b</hi> ipsas istas <hi rend="italic">bd</hi> cottidianas <hi rend="italic">E</hi> 16 auiles <hi rend="italic">El</hi> abiles Sl <lb/>
            creaturf (in <hi rend="italic">mg</hi> af create) b 17 istt1ą <hi rend="italic">(corr. m</hi>. 1) S usitatissimae <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            18 facere] placere <hi rend="italic">El</hi> 20 quemammodum <hi rend="italic">EPR</hi> 28 consUlllmauerat <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            consummauerat has perspicuas species producens inchoata <hi rend="italic">sqq. b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="190"/>
            causalium rationum et inchoauerat consummanda propter ordinem <lb/>
            temporum. si ergo in illis primis rerum causis, quas mundo <lb/>
            primitus creator inseruit, non tantum posuit, quod de limo <lb/>
            formaturus erat hominem, sed etiam quemadmodum formaturus. <lb/>
            utrum sicut in matris utero, an in forma iuuenali, procul<lb n="5"/>
            dubio sic fecit, ut illic praefixerat; neque enim contra dispositionem <lb/>
            suam faceret. si autem uim tantum ibi posuit <lb/>
            possibilitatis, ut homo fieret, quoquo modo fieret, ut et sic <lb/>
            et sic posset, id est, ut id quoque ibi esset. quia et sic et <lb/>
            sic posset, unum autem ipsum modum, quo erat facturus,<lb n="10"/>
            in sua uoluntate seruauit, non mundi constitutioni contexuit, <lb/>
            manifestum est etiam sic non factum esse hominem contra <lb/>
            quam erat in illa prima conditione causarum, quia ibi erat <lb/>
            etiam sic fieri posse, quamuis non ibi erat ita fieri necesse <lb/>
            esse . hoc enim non erat in conditione creaturae, sed in placito<lb n="15"/>
            creatoris, cuius uoluntas rerum est necessitas. 
</p></div><div n="16" subtype="chapter" type="textpart"><p>Nam et nos pro captu infirmitatis humanae iam in <lb/>
            ipsis rebus tempore exortis possumus nosse, quid in cuiusque <lb/>
            natura sit, quod experimento perceperimus; sed utrum etiam <lb/>
            futurum sit ignoramus. est quippe in natura huius, uerbi<lb n="20"/>
            gratia, iuuenis, ut senescat; sed utrum etiam hoc sit in dei <lb/>
            uoluntate, nescimus. sed nec in natura esset, nisi in dei <lb/>
            uoluntate prius fuisset, qui condidit omnia. et utique occulta <lb/>
            ratio est senectutis in corpore iuuenali uel iuuentutis in corpore <lb/>
            puerili; neque enim oculis cernitur, sicut ipsa in puero <lb n="25"/>
            pueritia, sicut iuuentus in iuuene, sed alia quadam notitia

<note type="footnote"> 1 inchoauerat rationes cansales flendorum mundo imprimens consummanda <lb/>
            <hi rend="italic">sqq. b</hi> consurpmanda <hi rend="italic">E</hi> 2 primitns <hi rend="italic">E</hi> mundo (n s. <hi rend="italic">I</hi>. <lb/>
            m. 1) <hi rend="italic">R</hi> 4 quemammodum <hi rend="italic">EPR</hi> formaturos <hi rend="italic">S</hi> 5 iuuenili <hi rend="italic">bd</hi> <lb/>
            7 fecerat <hi rend="italic">Eug. (Knoll 232, 27) a uoce</hi> si <hi rend="italic">incip. cap</hi>. XX <hi rend="italic">E</hi> 8 ut <lb/>
            et] ut <hi rend="italic">8</hi> 9 <hi rend="italic">alt</hi>. id] ideo <hi rend="italic">b prius</hi> ct <hi rend="italic">om. b</hi> 11 constitutione <hi rend="italic">PR</hi> constitutiong <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> 12 etiam] enim <hi rend="italic">Eug. (ed. Kndll 233, 3)</hi> 13 quam] quod <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            14 etift s. <hi rend="italic">l. m. 2 P</hi> 16 est rerum necessitas <hi rend="italic">S</hi> rerum necesaitas <lb/>
            est <hi rend="italic">PRbd</hi> 18 noscere <hi rend="italic">b</hi> 19 quod] quam <hi rend="italic">b</hi> 21 <hi rend="italic">post</hi> senescat <hi rend="italic">addita<lb/>
             sunt</hi> uerba <hi rend="italic">uers</hi>. 19 sed utrum-senescat <hi rend="italic">tn</hi>. 2 <hi rend="italic">in mg. R</hi> hoc sit <lb/>
            etiam <hi rend="italic">PRS</hi> hoc etiam sit <hi rend="italic">bd</hi> 24 iuuenili <hi rend="italic">bd</hi> iuuentatis <hi rend="italic">Eug</hi>. <lb/>
            26 iuuentas <hi rend="italic">Eug</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="191"/>
            conligitur inesse in natura quiddam latens, quo educantur <lb/>
            in promtu numeri occulti uel iuuentutis a pueritia uel senectutis <lb/>
            a iuuentute. occulta est ergo ista ratio, qua fit, ut hoc <lb/>
            esse possit, sed oculis; menti autem non est occulta . utrum <lb/>
            autem hoc etiam necesse sit, omni modo nescimus. et illam <lb n="5"/>
            quidem, qua fit. ut esse possit, esse in natura ipsius corporis <lb/>
            nouimus; illam uero, qua fit, ut necesse sit, manifestum est <lb/>
            illic non esse. 
</p></div><div n="17" subtype="chapter" type="textpart"><p>Sed fortassis in mundo est, ut necesse sit; istum hominem <lb/>
            senescere; si autem nec in mundo est, in deo est. hoc enim <lb n="10"/>
            necessario futurum est, quod ille uult, et ea uere futura <lb/>
            sunt. quae ille praesciuit; nam multa secundum inferiores <lb/>
            causas futura sunt. sed si ita sunt et in praescientia dei, <lb/>
            uere futura sunt; si autem ibi aliter sunt, ita potius futura <lb/>
            sunt, sicut ibi sunt, ubi qui praescit falli non potest. nam <lb n="15"/>
            futura dicitur senectus in iuueue, sed tamen futura non est, <lb/>
            si ante moriturus est. hoc autem ita erit, sicut se habent <lb/>
            aliae causae siue mundo contextae siue in dei praescientia <lb/>
            reseruatae; nam secundum quasdam causas futurorum moriturus <lb/>
            erat Ezechias, cui deus addidit quindecim annos ad uitam, <lb n="20"/>
            id utique faciens, quod ante constitutionem mundi se facturum <lb/>
            esse praesciebat et in sua uoluntate seruabat. non ergo id <lb/>
            fecit, quod futurum non erat; hoc enim magis erat futurum, <lb/>
            quod se facturum esse praesciebat. nec tamen illi anni additi <lb/>
            recte dicerentur, nisi ad aliquid adderentur, quod se aliter in <lb n="25"/>
            aliis causis habuerat. secundum aliquas igitur causas inferiores

<note type="footnote">20 cf. IV Reg. 20, 6; Es. 38, 5 </note>

<note type="footnote">1 conligitur <hi rend="italic">El</hi> quoddam <hi rend="italic">b</hi> 2 promptu <hi rend="italic">SRd</hi> prompto. <hi rend="italic">b</hi> iuuentatis <lb/>
            <hi rend="italic">Eug</hi>. 3 occulta- <hi rend="italic">E</hi> ista] illa <hi rend="italic">b</hi> qua? <hi rend="italic">E</hi> 4 possit (i ex e <lb/>
            <hi rend="italic">m</hi>. 1) <hi rend="italic">S</hi> 5 omni modo] omnino <hi rend="italic">d</hi> 6 possit (i <hi rend="italic">ex</hi> e <hi rend="italic">m</hi>. 1) <hi rend="italic">S</hi> esse <hi rend="italic">om. b</hi> <lb/>
            7 <hi rend="italic">cap</hi>. XXI <hi rend="italic">E</hi> illa <hi rend="italic">S</hi> 10 enim] autem <hi rend="italic">b</hi> 18 praescientia (ci s. <hi rend="italic">I. m</hi>. <lb/>
            1) <hi rend="italic">S</hi> 17 ante] an P1 18 in mundo <hi rend="italic">b</hi> praescientiani <hi rend="italic">E</hi> 19 resernate <lb/>
            <hi rend="italic">R a uoce</hi> nam <hi rend="italic">incip. cap</hi>. XXII <hi rend="italic">E</hi> futurorum causas <lb/>
            <hi rend="italic">PRSbd Eug</hi>. 20 \'XV\' R 21 facturum] futurum <hi rend="italic">b</hi> 24 facturum <lb/>
            <hi rend="italic">ex</hi> futurum <hi rend="italic">corr. m. 1 R</hi> 2o rectae <hi rend="italic">R</hi> ad] ad <hi rend="italic">(in mg. add. m</hi>. 1) P <lb/>
            <hi rend="italic">om. Rbd</hi> adderetur <hi rend="italic">Elbd</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="192"/>
            iam uitam finierat; secundum illas autem, quae sunt in <lb/>
            uoluntate et praescientia dei, qui ex aeternitate nouerat, quid <lb/>
            illo tempore facturus erat — et hoc uere futurum erat — <lb/>
            tunc erat finiturus uitam, quando finiuit uitam, quia, etsi <lb/>
            oranti concessum est, etiam sic eum oraturum ut tali orationi<lb n="5"/>
            concedi oporteret ille utique praesciebat, cuius praescientia <lb/>
            falli non poterat. et ideo quod praesciebat necessario futurum <lb/>
            erat. 
</p></div><div n="18" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quapropter. si omnium futurorum causae mundo sunt <lb/>
            insitae, cum ille factus est dies, quando deus creauit omnia<lb n="10"/>
            simul. non aliter Adam factus est, cum de limo formatus <lb/>
            est, sicut est credibilius iam perfectae uirilitatis, quam erat <lb/>
            in illis causis, ubi deus hominem in sex dierum operibus <lb/>
            fecit. ibi enim erat non solum, ut ita fieri posset, uerum <lb/>
            etiam ut ita eum fieri necesse esset. tam enim non facit<lb n="15"/>
            deus contra causam, quam sine dubio uolens praestituit, quam <lb/>
            contra uoluntatem suam non facit. si autem non omnes causas <lb/>
            in creatura primitus condita praefixit, sed aliquas in sua <lb/>
            uoluntate seruauit, non sunt quidem illae, quas in sua <lb/>
            uoluntate seruauit, ex istarum quas creauit necessitate pendentes:<lb n="20"/>
            non tamen possunt esse contrariae, quas in sua uolun- <lb/>
            . tate seruauit, illis, quas sua uoluntate constituit, quia dei <lb/>
            uoluntas non potest sibi esse contraria. istas ergo sic condidit, <lb/>
            ut ex illis esse illud, cuius causae sunt, possit, sed non <lb/>
            necesse sit; illas autem sic abscondit, ut ex eis esse necesse<lb n="25"/>
            sit hoc, quod ex istis fecit, ut esse possit. 
</p></div><div n="19" subtype="chapter" type="textpart"><p>Solet item quaeri, utrum animale corpus prius homini <lb/>
            formatum sit e limo, quale nunc habemus, an spiritale, quale <lb/>
            resurgentes habebimus. quamquam enim hoc in illud

<note type="footnote">1 finierat (ni <hi rend="italic">s. I</hi>. m. 1) <hi rend="italic">E</hi> 2 qui] quia <hi rend="italic">S</hi> 9 <hi rend="italic">cap</hi>. XXIII <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            11 cum-fonnatus est <hi rend="italic">om. Eug. (ed. Knoll 234, 26)</hi> limo terrae <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            12 perfecte <hi rend="italic">EPR</hi> 15 fecit <hi rend="italic">PRSbd</hi> 16 prestituit <hi rend="italic">S</hi> 19 ille <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            quas* <hi rend="italic">R</hi> 20 seruabit <hi rend="italic">El</hi> 22 in sua <hi rend="italic">b</hi> constituit] instituit <hi rend="italic">PRaSabd</hi> <lb/>
            24 esset (t 8. <hi rend="italic">I. add. m</hi>. 2) <hi rend="italic">E</hi> posset <hi rend="italic">S</hi> ut possit (ut <hi rend="italic">s. I. m</hi>. 2) <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            25 abscondidit <hi rend="italic">Eug. (ed. Kniill</hi> 235, 10) 26 posset <hi rend="italic">S</hi> 27 <hi rend="italic">cap. XXIIIIE</hi> <lb/>
            28 an] non <hi rend="italic">ER</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="193"/>
            mutabitur — seminatur enim corpus animale, resurgit corpus <lb/>
            spiritale — tamen quid prius homini factum sit, ideo disceptatur, <lb/>
            quia, si animale factum est, non hoc recipiemus, <lb/>
            quod in illo perdidimus, sed tanto melius quanto spiritale <lb/>
            animali praeponendum est, quando erimus aequales angelis <lb n="5"/>
            dei. sed angeli possunt aliis et iustitia praeponi; numquid et <lb/>
            domino? de quo tamen dictum est: minorasti eum paulo <lb/>
            minus ab angelis. unde. nisi propter carnis infirmitatem, <lb/>
            quam sumsit ex uirgine formam serui accipiens, in qua <lb/>
            moriens a seruitute nos redimeret? sed quid hinc diutius <lb n="10"/>
            disseramus? non enim obscura est apostoli sententia de hac <lb/>
            re. qui cum uoluisset adhibere testimonium, quo probaret <lb/>
            esse corpus animale, non tam de suo uel de cuiusquam <lb/>
            hominis corpore, quod in praesenti uidebatur, quam de hoc <lb/>
            ipso scripturae huius loco recoluit et adhibuit dicens: si est <lb n="15"/>
            corpus animale, est et spiritale. sic et scriptum est: <lb/>
            factus est primus homo Adam in animam uiuentem. <lb/>
            nouissimus Adam in spiritum uiuificantem. sed non <lb/>
            primum quod spiritale est, sed quod animale, postea <lb/>
            spiritale. primus homo de terra terrenus; secundus <lb n="20"/>
            homo de caelo caelestis. qualis terrenus, tales et <lb/>
            terreni; et qualis caelestis, tales et caelestes. et quomodo <lb/>
            induimus imaginem terreni, induamus et imaginem <lb/>
            eius qui de caelo est. quid dici potest ad hoc? <lb/>
            imaginem ergo caelestis hominis nunc ex fide portamus habituri <lb n="25"/>
            in resurrectione, quod credimus; imaginem autem terreni <lb/>
            hominis ab ipso exordio humanae generationis induimus.

<note type="footnote"> o cf. Matth. 22, 30 7 Ps. 8, 6 9 cf. Phil. 2, 7 15 I Cor. <lb/>
            15, 44-49 </note>

<note type="footnote"> 1 resurgetJE,/Sr surgetPRbd 2 <hi rend="italic">quodS 6pr</hi>. et] ex6 8 carnis propter <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            9 sumpsit (sum s. <hi rend="italic">I. m. 1) S,Rbd</hi> 10 nos a seruitute <hi rend="italic">PRSbd</hi> <lb/>
            15 athibuit <hi rend="italic">P</hi> 16 sic et] sic etenim <hi rend="italic">bd</hi> 18 spiritu <hi rend="italic">El</hi> spu <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            spiritum (m s. <hi rend="italic">l. m. 1) S</hi> 19 primum] prius <hi rend="italic">E</hi> 20 terrą.enus <lb/>
            (a <hi rend="italic">exp. tJI. 1) E</hi> 22 talis <hi rend="italic">R</hi> 23 induamur <hi rend="italic">b</hi> 24 ad hoc dici <lb/>
            potest <hi rend="italic">PRSbd</hi> 26 resurrectionerp (m <hi rend="italic">exp. m. 1) S</hi> </note>

<note type="footnote">XXVIII. Aug. nect. III pars 1. </note>

<note type="footnote"> 18 </note> 
<pb n="194"/>
            
</p></div><div n="20" subtype="chapter" type="textpart"><p>Hic occurrit alia quaestio, quomodo renouemur, si non <lb/>
            ad hoc per Christum reuocamur, quod in Adam prius eramus. <lb/>
            quamquam enim multa non in pristinum, sed in melius <lb/>
            renouentur, ab inferiore tamen statu, quam quo erant antea, <lb/>
            renouantur. unde . ergo ille filius mortuus erat et reuixit,<lb n="5"/>
            perierat et inuentus est, unde illi profertur stola prima, si <lb/>
            non inmortalitatem recipit, quam perdidit Adam? quomodo <lb/>
            autem perdidit inmortalitatem, si corpus habuit animale? <lb/>
            neque enim animale corpus, sed spiritale erit, cum corruptibile <lb/>
            hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit inmortalitatem.<lb n="10"/>
            nonnulli his angustiis coartati, ut et illa <lb/>
            constet sententia, qua exemplum de animali corpore hinc <lb/>
            datum est, ut diceretur: factus est primus homo Adam <lb/>
            in animam uiuentem, [nouissimus Adam in spiritum <lb/>
            uiuificantem], et ista renouatio receptioque inmortalitatis<lb n="15"/>
            non absurde dicatur in pristinum futura, in <lb/>
            illud scilicet, quod Adam perdidit, putauerunt prius quidem <lb/>
            hominem fuisse corporis animalis, sed, dum in paradiso <lb/>
            constitutus est, eum fuisse mutatum, sicut nos quoque <lb/>
            resurrectione mutabimur. hoc quidem liber Geneseos non<lb n="20"/>
            commemorat; sed ut possint utraque testimonia scripturarum <lb/>
            inter se consentire, siue illud, quod de animali corpore <lb/>
            dictum est, siue illa, quae de renouatione nostra plurima <lb/>
            in sanctis litteris reperiuntur, hoc tamquam necessario consequi <lb/>
            crediderunt. <lb n="25"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>