<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a.opp-lat1:5.21-5.23</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a.opp-lat1:5.21-5.23</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a.opp-lat1"><div n="5" subtype="book" type="textpart"><div n="21" subtype="chapter" type="textpart"><p>Admoneri autem nos oportet his, quae in tempore <lb/>
            formantur atque nascuntur, quomodo ista considerare debeamus. <lb n="5"/>
            non enim frustra scriptum est de sapientia, quod amatoribus <lb/>
            suis ostendit se in uiis hilariter et in omni prouidentia <lb/>
            occurrit illis. nec omnino audiendi sunt, qui <lb/>
            putauerunt sublimes quidem mundi partes, id est a confinio <lb/>
            corpulentioris aeris huius et supra, diuina prouidentia gubernari, <lb n="10"/>
            hanc autem imam partem terrenam et humidam aerisque <lb/>
            huius uicinioris, qui terrarum et aquarum exhalationibus <lb/>
            humescit, in quo uenti nubesque consurgunt. casibus potius <lb/>
            et fortuitis motibus agitari. contra hos enim loquitur psalmus, <lb/>
            qui cum explicasset laudem caelestium se etiam ad ista <lb n="15"/>
            inferiora conuertit dicens: laudate dominum de terra, <lb/>
            dracones et omnes abyssi: ignis, grando, nix. glacies. <lb/>
            spiritus tempestatis, quae faciunt uerbum eius. nihil <lb/>
            enim tam uidetur casibus uolui quam omnes istae procellosae <lb/>
            ac turbulentae qualitates, quibus caeli huius inferioris, quod <lb n="20"/>
            non inmerito etiam terrae nomine deputatum est, facies <lb/>
            uariatur et uertitur. sed cum addidit: quae faciunt uerbum <lb/>
            eius, satis ostendit earum quoque rerum ordinem diuino <lb/>
            subditum imperio latere nos potius quam uniuersitatis deesse <lb/>
            naturae. quid autem? ore suo saluator, cum dicit unum

<note type="footnote"> 7 Sap. 6, 17 16 Ps 148, 7. 8 </note>

<note type="footnote"> 1 ille <hi rend="italic">Rb</hi> est] sunt <hi rend="italic">b</hi> plicita] placita <hi rend="italic">WR2</hi> iam lictata <hi rend="italic">S</hi> implicita <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> 2 suo. (s <hi rend="italic">er.) R</hi> cursu. <hi rend="italic">R</hi> cursus <hi rend="italic">Pl</hi> 3 amministrare <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            amministrare cessaret (ministrare cessaret <hi rend="italic">s. I</hi>. m. 2) <hi rend="italic">P</hi> 4 ammoneri <hi rend="italic">PR</hi> <lb/>
            iis <hi rend="italic">d</hi> 6 formantur (n <hi rend="italic">s. I. m</hi>. 1) <hi rend="italic">E</hi> 6 <hi rend="italic">post</hi> frustra <hi rend="italic">add. est</hi> his, <hi rend="italic">sup. <lb/>
            quod m</hi>. 1 <hi rend="italic">scr</hi>. id 8 de sapientia scriptum est <hi rend="italic">bd</hi> 7 hylariter <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            i r rt <lb/>
            9 mundi quidem <hi rend="italic">E</hi> R* (d <hi rend="italic">er.) R</hi> 10 supra Sl 11 imam] una <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            umidam <hi rend="italic">PR</hi> 12 exalationibus <hi rend="italic">Etl)</hi> 13 umescit <hi rend="italic">ElPR</hi> quo <hi rend="italic">s. 1. <lb/>
            m</hi>. 1 <hi rend="italic">R</hi> 14 pvting agitari (potius <hi rend="italic">exp. m</hi>. 1) <hi rend="italic">S</hi> agittari <hi rend="italic">R</hi> 17 drn.cones <lb/>
            (h <hi rend="italic">er.) E</hi> glaties <hi rend="italic">SR</hi> 20 turbolentae <hi rend="italic">SRl</hi> 21 in merito <hi rend="italic">PR</hi> <lb/>
            24 deesse <hi rend="italic">om. E</hi> 25 quod <hi rend="italic">PR</hi> cum <hi rend="italic">om. b</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="166"/>
            passerem non cadere in terram sine dei uoluntate, et quod <lb/>
            fenum agri post paululum mittendum in clibanum ipse tamen <lb/>
            uestiat. nonne confirmat non solum totam istam mundi <lb/>
            partem rebus mortalibus et corruptibilibus deputatam, uerum <lb/>
            etiam uilissimas eius abiectissimasque particulas diuina prouidentia<lb n="5"/>
            regi? 
</p></div><div n="22" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et certe isti, qui hoc negant nec sanctis eloquiis tantae <lb/>
            auctoritatis adquiescunt, si in hac mundi parte, quam putant <lb/>
            fortuitis motibus perturbari potius quam sapientia diuinae <lb/>
            summitatis regi et, ut hoc quasi probent, gemino abutuntur<lb n="10"/>
            argumento, uel quod supra commemoraui de inconstantia <lb/>
            tempestatum uel de felicitatibus atque infelicitatibus hominum, <lb/>
            quod non pro uitae meritis accidunt, uiderent tantum ordinem, <lb/>
            quantus in membris carnis cuiuslibet animantis adparet, non <lb/>
            dico medicis, qui haec propter artis suae necessitatem diligenter<lb n="15"/>
            patefacta et dinumerata rimati sunt, sed cuiuis <lb/>
            mediocris cordis et considerationis homini, nonne clamarent <lb/>
            ne puncto quidem temporis deum, a quo est omnis mensurarum <lb/>
            modus, omnis parilitas numerorum, omnis ordo ponderum, <lb/>
            ab eius gubernatione cessare? quid ergo absurdius, <lb n="20"/>
            quid insulsius sentiri potest quam eam totam esse uacuam <lb/>
            nutu et regimine prouidentiae, cuius extrema et exigua uideas <lb/>
            tanta dispositione formari, ut aliquanto adtentius cogitata <lb/>
            ineffabilem incutiant admirationis horrorem? et cum animae <lb/>
            natura naturae corporis antecellat, quid est dementius quam

<note type="footnote">1 cf. Matth. 10, 29 2 cf. Matth. 6, 30 </note>

<note type="footnote"> 1 uoluntate dei S uolumtatem <hi rend="italic">El</hi> uoluntate. <hi rend="italic">P</hi> 2 foenum S <lb/>
            faenum <hi rend="italic">PR</hi> paulolum S 3 totam] tatam S 4 deputari b 5 abiectissimasqu.e <lb/>
            <hi rend="italic">R</hi> 6 regi] geri S 7 tantae (n s. <hi rend="italic">I. tn</hi>. 1) <hi rend="italic">E</hi> 8 in <lb/>
            <hi rend="italic">om. El</hi> hanc <hi rend="italic">S</hi> partem <hi rend="italic">ElS</hi> parte. <hi rend="italic">R</hi> 9 sapientiae <hi rend="italic">Eb</hi> sapientia* <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> sapiencia <hi rend="italic">R</hi> diuine S 11 dein constantia <hi rend="italic">R</hi> 14 ęj\\lŞ <lb/>
            carnis (eius <hi rend="italic">del. m</hi>. 1) <hi rend="italic">S</hi> 15 hoc <hi rend="italic">b</hi> 16 cuius <hi rend="italic">ER</hi> cuiju.s <hi rend="italic">P</hi> cuiusuis <lb/>
            (uis <hi rend="italic">s. I</hi>. m. 1) S cuiuslibet b 17 homini. (s <hi rend="italic">er.) R</hi> 19 <hi rend="italic">cum uoce</hi> <lb/>
            omnia <hi rend="italic">inc. cap</hi>. XXVI <hi rend="italic">E</hi> 21 insulsius] incsultius <hi rend="italic">S</hi> sentire P1 <lb/>
            22 notu (0 ex u) <hi rend="italic">P</hi> extrema est (est <hi rend="italic">exp. m. 1) S</hi> 23 adtentius <hi rend="italic">El</hi> <lb/>
            diutius S cogitataiii <hi rend="italic">E</hi> 24 ammirationis <hi rend="italic">PR</hi> 25 naturam <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            naturae <hi rend="italic">om. b</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="167"/>
            putare nullum esse diuinae prouidentiae iudicium de moribus <lb/>
            hominum, cum in eorum carne tanta eius sollertiae clareant <lb/>
            et demonstrentur indicia? sed quia haec minima in promtu <lb/>
            sunt sensibus nostris et ea facile uestigamus, elucet in eis <lb/>
            ordo rerum; at illa, quorum ordinem uidere non possumus, <lb n="5"/>
            inordinata arbitrantur. qui esse non putant. nisi quod uidere <lb/>
            possunt, aut, si putant, tale aliquid putant, quale uidere consueuerunt. <lb/>
            </p></div><div n="23" subtype="chapter" type="textpart"><p>Nos autem, quorum gressus, ne in illam peruersitatem <lb/>
            incidamus, eadem diuina prouidentia per sanctam scripturam <lb n="10"/>
            regit, ex ipsis quoque operibus dei eodem adiuuante indagare <lb/>
            conemur, ubi haec simul creauerit, cum a consummatis suis <lb/>
            operibus requieuit, quorum species per ordinem temporum <lb/>
            usque nunc operatur. consideremus ergo cuiuslibet arboris <lb/>
            pulchritudinem in robore, ramis. frondibus, pomis: haec species <lb n="15"/>
            non utique repente tanta ac talis exorta est. sed quo etiam <lb/>
            ordine nouimus. surrexit enim a radice. quam terrae primum <lb/>
            germen infixit, atque inde omnia illa formata et distincta <lb/>
            creuerunt. porro illud germen ex semine: in semine ergo illa <lb/>
            omnia primitus fuerunt non mole corporeae magnitudinis, <lb n="20"/>
            sed ui potentiaque causali. nam illa magnitudo copia terrae <lb/>
            humorisque congesta est. sed illa in exiguo grano mirabilior <lb/>
            praestantiorque uis est, qua ualuit adiacens humor conmixtus <lb/>
            terrae tamquam materies uerti in ligni illius qualitatem, in <lb/>
            ramorum diffusionem, in foliorum uiriditatem ac figuram; in

<note type="footnote"> 2 iu s. <hi rend="italic">I. m</hi>. 1 <hi rend="italic">E</hi> tantae <hi rend="italic">SRb</hi> solerciae <hi rend="italic">R</hi> 3 demonstrentur <lb/>
            is <hi rend="italic">m</hi>. 1 <hi rend="italic">8. I.) S</hi> promptu <hi rend="italic">Sbd</hi> 4 inuestigamus (in s. <hi rend="italic">I. m</hi>. 1) <hi rend="italic">Rbd</hi> <lb/>
            õ ad <hi rend="italic">ElSl</hi> illa quorum] aUquorum <hi rend="italic">S</hi> 7 99 possunt <hi rend="italic">ERl</hi> consuerunt <lb/>
            <hi rend="italic">PR</hi> 9 in <hi rend="italic">s. I. m</hi>. 1 <hi rend="italic">E</hi> 11 adiubante El 12 a <hi rend="italic">om. b</hi> <lb/>
            14 <hi rend="italic">cap</hi>. XXVII <hi rend="italic">E</hi> arboribus <hi rend="italic">E</hi> 15 pulchritu nem <hi rend="italic">E</hi> pomis] pomis <lb/>
            pendentibus <hi rend="italic">S</hi> 16 est exorta <hi rend="italic">Sbd</hi> quo] a quorum <hi rend="italic">(in mg</hi>. sed <lb/>
            quo etiam) <hi rend="italic">P</hi> 17 radice. (s <hi rend="italic">er.) P</hi> 18 atque (t <hi rend="italic">s. I. m</hi>. 1) <hi rend="italic">S</hi> 19 creauemnt <lb/>
            <hi rend="italic">E</hi> ex semine (se <hi rend="italic">m</hi>. 1 s. <hi rend="italic">I.) E</hi> in semine: ergo <hi rend="italic">(sic) b</hi> <lb/>
            20 fuerunt primitus <hi rend="italic">PRbd</hi> molae <hi rend="italic">R</hi> 21 ui] in <hi rend="italic">b</hi> causaliter <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            22 umorisquae <hi rend="italic">El</hi> humorisque (s <hi rend="italic">m</hi>. 1 s. <hi rend="italic">I.) S</hi> congesta] quamgesta <hi rend="italic">Et</hi> <lb/>
            23 prestantiorque <hi rend="italic">ES</hi> praestantiorque (r <hi rend="italic">fin. s, I. m</hi>. 1) <hi rend="italic">R</hi> qu.a <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            amor <hi rend="italic">EXR</hi> commixtus <hi rend="italic">PRSbd</hi> 24 illus <hi rend="italic">El</hi> qualitate <hi rend="italic">El</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="168"/>
            fructuum formas et opulentiam omniumque ordinatissimam <lb/>
            distinctionem. quid enim ex arbore illa surgit aut pendet. <lb/>
            quod non ex quodam occulto thesauro seminis illius extractum <lb/>
            atque depromtum est? at illud semen ei arbore licet non <lb/>
            illa sed altera, atque illa rursus ex altero semine; aliquando<lb n="5"/>
            autem et arbor ex arbore, cum surculus demitur atque plantatur. <lb/>
            ergo et semen ex arbore et arbor ex semine et arbor ex <lb/>
            arbore. semen autem ex semine nullo modo, nisi arbor interueniat <lb/>
            prius; arbor uero ex arbore, etiamsi semen non interueniat. <lb/>
            alternis igitur successionibus alterum ex altero, sed<lb n="10"/>
            utrumque ex terra nec ex ipsis terra; prior igitur eorum <lb/>
            parens terra. sic et animalia: potest incertum esse utrum ex <lb/>
            ipsis semina, an ipsa ex seminibus; quodlibet tamen horum <lb/>
            prius, ex terra certissimum est. 
</p><p>Sicut autem in ipso grano inuisibiliter erant omnia simul,<lb n="15"/>
            quae per tempora in arborem surgerent, ita ipse mundus <lb/>
            cogitandus est, cum deus simul omnia creauit, habuisse simul <lb/>
            omnia, quae in illo cum illo facta sunt, quando factus est <lb/>
            dies, non solum caelum cum sole et luna et sideribus, quorum <lb/>
            species manet motu rotabili, et terram et abyssos, quae uelut <lb n="20"/>
            inconstantes motus patiuntur atque inferius adiuncta partem <lb/>
            alteram mundo conferunt, sed etiam illa, quae aqua et terra <lb/>
            produxit potentialiter atque causaliter, priusquam per tem- . <lb/>
            porum moras ita exorerentur, quomodo nobis iam nota sunt <lb/>
            in eis operibus, quae deus usque nunc operatur. <lb n="25"/>
            
</p><p rend="script">Quae cum ita sint, hic est liber creaturae caeli et <lb/>
            terrae, cum factus est dies, fecit deus caelum et

<note type="footnote"> 26 Gen. 2, 4. 5 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 opulenciam <hi rend="italic">R</hi> 2 quidj quidquid P quicquid <hi rend="italic">R</hi> aut] et <hi rend="italic">b</hi> 3 ex <lb/>
            illo occulto quodam <hi rend="italic">S</hi> tensauro <hi rend="italic">E1</hi> seminias <hi rend="italic">E</hi> 4 depromptum <hi rend="italic">Sbd <lb/>
            ad EXR 5 rursum S</hi> altero] <hi rend="italic">alio S 11 utrQq; (u init. 8. I.) P</hi> nec <lb/>
            ex] nex <hi rend="italic">(corr. m</hi>. 1) <hi rend="italic">S</hi> 14 <hi rend="italic">post</hi> terra <hi rend="italic">add</hi>. esse <hi rend="italic">d</hi> 15 <hi rend="italic">cap</hi>. XXVIII <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            18 cum] et cura <hi rend="italic">d</hi> facta] creata <hi rend="italic">S</hi> 20 manent S terra <hi rend="italic">EPb</hi> <lb/>
            terra. (e <hi rend="italic">er.) R</hi> abyssus <hi rend="italic">EPRSb</hi> uelud <hi rend="italic">S</hi> 21 paciuntur <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            adiuncta <hi rend="italic">El</hi> 22 quae <hi rend="italic">om. Et</hi> 23 produxef (ef m. 2 <hi rend="italic">in ras.) E</hi> <lb/>
            24 exorirentur <hi rend="italic">Sbd</hi> 26 quaecum P1 quaecumq; RP2 sint (i <hi rend="italic">ex</hi> u) <hi rend="italic">R</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="169"/>
            terram et omne uiride agri, antequam esset super <lb/>
            terram, et omne fenum agri. antequam exortum est. <lb/>
            non sic, quomodo facit opere, quo nunc usque operatur per <lb/>
            pluuiam et hominum agriculturam — ad hoc enim adiunctum <lb/>
            est: non enim pluerat deus super terram nec erat <lb n="5"/>
            homo qui operaretur terram — sed illo modo, quo <lb/>
            creauit omnia simul senarioque dierum numero consummauit. <lb/>
            cum diem, quem fecit, eis, quae fecit, sexies praesentauit <lb/>
            non alternante spatio temporaliter, sed ordinata cognitione <lb/>
            causaliter. a quibus operibus in die septimo requieuit. etiam <lb n="10"/>
            suam requiem eiusdem diei notitiae gaudioque praebere <lb/>
            dignatus . et ideo non eum in quolibet opere suo , sed in sua <lb/>
            requie benedixit et sanctificauit. unde nullam ulterius creaturam <lb/>
            instituens, sed ea. quae omnia simul fecit, administratorio <lb/>
            actu gubernans et regens sine cessatione operatur, <lb n="15"/>
            simul et requiescens et operans, sicut iam ista tractata sunt. <lb/>
            quorum operum eius, quae nunc usque operatur, per uolumina <lb/>
            temporum explicandorum uelut exordium narrandi sumens ait <lb/>
            scriptura: fons autem ascendebat de terra et inrigabat <lb/>
            omnem faciem terrae. de quo fonte quia diximus, quod <lb n="20"/>
            dicendum putauimus, ea quae sequuntur ab alio consideremus <lb/>
            exordio.

<note type="footnote"> 19 Gen. 2, 6 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 omnia uiride <hi rend="italic">R</hi> 2 faenum <hi rend="italic">PR</hi> 3 quoinodo] quod <hi rend="italic">El</hi> 4 agrii <lb/>
            <lb/>
            culturam hominum <hi rend="italic">S</hi> 5 nec-terram <hi rend="italic">repetitum m</hi>. 1 <hi rend="italic">del. S</hi> 6 terram <lb/>
            (ter <hi rend="italic">ex</hi> su <hi rend="italic">m. 1) E</hi> 7 creauerat <hi rend="italic">S</hi> 8 ei <hi rend="italic">S</hi> qui <hi rend="italic">b</hi> sexiens <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            sexaies <hi rend="italic">S</hi> prestauit <hi rend="italic">E</hi> 11 eius P1 notitiamque <hi rend="italic">S</hi> gaudioque <lb/>
            <hi rend="italic">om. S</hi> 12 dignatus (s. <hi rend="italic">l. m</hi>. 2 ai r) <hi rend="italic">E</hi> in <hi rend="italic">pr. om. E1</hi> 13 sanctificauit <lb/>
            eum <hi rend="italic">S</hi> 14 instituens] constituens <hi rend="italic">S, (m</hi>. 2 s. <hi rend="italic">I.) E</hi> amministratorio <lb/>
            <hi rend="italic">WR</hi> 15 actu] acquibus (ac <hi rend="italic">exp. m. 1) S</hi> regens] mouens <hi rend="italic">PRSbd</hi> <lb/>
            operetur <hi rend="italic">E</hi> 16 tracta <hi rend="italic">(pr</hi>. a <hi rend="italic">ex</hi> e) <hi rend="italic">R</hi> 17 usque nunc <hi rend="italic">PRSbd</hi> <lb/>
            explicftndorum <lb/>
            uolumina] lumina El 18 temporum corporum (corporum in <hi rend="italic">mg. add.) R</hi> <lb/>
            21 eaque <hi rend="italic">R</hi> sequntur <hi rend="italic">EP</hi> secuntur <hi rend="italic">SR</hi> 22 Explicit liber quintus. <lb/>
            incipiunt capitula libri sexti <hi rend="italic">fol</hi>. 82 <hi rend="italic">E</hi> Explicuit liber quintus;! incipit <lb/>
            liber sextus aure li Auguatini <hi rend="italic">(litt. maio color.) fol. 180B P Explicit liber</hi> <lb/>
            quintus Incip liber VI aureli augustini <hi rend="italic">fol</hi>. 113a <hi rend="italic">R</hi> Explicit liber quintus <lb/>
            <hi rend="italic">(litt. maio atr.)</hi> Incip liber sextus <hi rend="italic">(litt. maio rubr.) pag</hi>. 144b <hi rend="italic">S fol</hi>. 44b C </note> 
<pb n="170"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>