<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a.opp-lat1:4.1-4.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a.opp-lat1:4.1-4.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a.opp-lat1"><div n="4" subtype="book" type="textpart"><div n="1" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et consummata sunt caelum et terra et omnis <lb/>
            ornatus eorum. et consummauit deus in die sexto <lb/>
            opera sua, quae fecit; et requieuit deus die septimo <lb/>
            ab omnibus operibus suis, quae fecit. et benedixit <lb n="5"/>
            . deus diem septimum et sanctificauit eum, quia in <lb/>
            ipso requieuit ab omnibus operibus suis, quae inchoauit <lb/>
            deus facere. arduum quidem atque difficillimum <lb/>
            est uiribus intentionis nostrae uoluntatem scriptoris in istis <lb/>
            sex diebus mentis uiuacitate penetrare. utrum praeterierint <lb n="10"/>
            dies illi et addito septimo nunc per uolumina temporum non <lb/>
            re, sed nomine repetantur. in toto enim tempore multi dies <lb/>
            ueniunt praeteritis similes, nullus autem idem redit. utrum <lb/>
            ergo praeterierint dies illi, an istis, qui eorum uocabulis et <lb/>
            numero censentur, in temporum ordine cotidie transcurrentibus <lb n="15"/>
            illi in ipsis rerum conditionibus maneant, ut non solum in <lb/>
            illis tribus, antequam fierent luminaria, sed etiam in reliquis <lb/>
            item tribus diei nomen intellegamus in specie rei, quae creata <lb/>
            est, noctemque eius in priuatione uel defectu uel si quo alio <lb/>
            nomine melius significatur, cum amittitur species aliqua mutatione <lb n="20"/>
            a forma ad informitatem declinante atque uergente — <lb/>
            quae mutatio in omni creatura siue possibilitate inest, etiamsi <lb/>
            desit effectu, sicut in caelestibus superioribus, siue ad inplendam <lb/>
            in infimis rebus pulchritudinem temporalem per ordinatas <lb/>
             uices quorumque mutabilium cessionibus successionibusque <lb n="25"/>
            peragitur, sicut manifestum est in rebus terrenis atque <lb/>
            mortalibus - uespera uero in omnibus perfectae conditionis

<note type="footnote"> 2 Gen. 2 1-3 </note>

<note type="footnote"> 1 Explicuerunt capitula. in5 liber quartus <hi rend="italic">fol. 46 E</hi> 4 in die <hi rend="italic">PRSbd</hi> <lb/>
            12 nomina <hi rend="italic">ES</hi> 13 praeteris E1 similis P1 14 ergo] autem b <lb/>
            <hi rend="italic">praeterierunt PRSb</hi> istis EI <hi rend="italic">15 cottidie ES 16 condicionibus R</hi> <lb/>
            18 item <hi rend="italic">81 cum</hi> item <hi rend="italic">inc. cap</hi>. I <hi rend="italic">E</hi> 19 priuationS <hi rend="italic">b</hi> . defectum <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            ai (i <hi rend="italic">ex</hi> e <hi rend="italic">m</hi>. 1) <hi rend="italic">R</hi> 20 admittitur E 21 atquę <hi rend="italic">P</hi> 28 des it P <lb/>
            effectu] in aifectu <hi rend="italic">S</hi> effectus <hi rend="italic">EPPRb</hi> 25 decessionibua <hi rend="italic">bd</hi> successionibus <lb/>
            queperagitur <hi rend="italic">Rl</hi> 27 mortalibus <hi rend="italic">(8. I</hi>. ni. 2 al mutabilibus) <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            perfecte <hi rend="italic">EPS</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="94"/>
            quasi terminus quidam sit. mane autem incipientis exordium <lb/>
            — omnis enim creata natura certis suis initiis et finibus <lb/>
            continetur —: indagare difficile est. sed siue hoc siue illud <lb/>
            siue aliquid etiam tertium probabilius, quod dicatur, possit <lb/>
            inueniri, quod in progressu disputationis forsitan adparebit,<lb n="5"/>
            quemadmodum in illis diebus et nox et uespera et mane in-\' <lb/>
            tellegatur, non est tamen ab re, ut consideremus senarii numeri <lb/>
            perfectionem in ipsa interiore natura numerorum: quam mente <lb/>
            intuentes ea, quae sensibus etiam corporis adiacent, numeramus <lb/>
            numeroseque disponimus. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="2" subtype="chapter" type="textpart"><p>Inuenimus ergo senarium numerum primum esse perfectum <lb/>
            ea ratione, quod suis partibus conpleatur; sunt enim <lb/>
            et alii numeri aliis causis rationibusque perfecti. proinde <lb/>
            istum senarium ea ratione perfectum diximus, quod suis partibus <lb/>
            conpleatur, talibus dumtaxat partibus, quae multiplicatae<lb n="15"/>
            possint consummare numerum, cuius partes sunt; talis enim <lb/>
            pars numeri dici potest quota sit. nam ternarius numerus <lb/>
            potest dici pars non tantum senarii, cuius dimidia est, sed <lb/>
            omnium ampliorum, quam est ipse ternarius. nam et quaternarii <lb/>
            et quinarii pars maior ternarius est; potest enim diuidi<lb n="20"/>
            et quaternarius in tria et unum et quinarius in tria et duo. <lb/>
            et septenarii et octonarii et nouenarii et quidquid ultra est <lb/>
            numerorum pars est ternarius non maior uel dimidia, sed <lb/>
            minor. nam septenarius quoque diuidi potest in tria et quattuor <lb/>
            et octonarius in tria et quinque et nouenarius in tria<lb n="25"/>
            et sex; sed nullius horum potest dici ternarius quota sit <lb/>
            pars nisi tantum nouenarii, cuius pars tertia est sicut senarii <lb/>
            dimidia. itaque horum omnium, quos commemoraui, nullus

<note type="footnote">7 de senario numero cf. etiam De ciuit. dei lib. XI 30. 31 </note>

<note type="footnote"> 1 quidam terminus <hi rend="italic">bd</hi> inquipientis <hi rend="italic">El</hi> 6 quemammodum <hi rend="italic">ER</hi> <lb/>
            7 ab] abs <hi rend="italic">bd</hi> 8 interiora S interiori <hi rend="italic">bd</hi> 9 adiacet P1 10 numeroseque S <lb/>
            quaedisponimus (a <hi rend="italic">exp. m</hi>. 1) <hi rend="italic">P</hi> 11 primo <hi rend="italic">S</hi> 12 quod] que <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            16 sunt <hi rend="italic">E1</hi> tales <hi rend="italic">P</hi> 20 quinari <hi rend="italic">P</hi> 21 et <hi rend="italic">ante</hi> unum <hi rend="italic">in mg</hi>. P1 <lb/>
            et unum <hi rend="italic">om. RI</hi> 22 septinarii <hi rend="italic">S quicquid E2RS</hi> 24 septinarius <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            27 pars <hi rend="italic">post</hi> cuius (ar <hi rend="italic">in ras. m</hi>. 2) <hi rend="italic">P</hi> sicut &amp; <hi rend="italic">S</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="95"/>
            consummatur ex aliquot ternariis nisi senarius et nouenarius. <lb/>
            nam ille constat ex duobus ternariis, iste autem ex tribus. 
</p><p rend="script">Senarius ergo numerus, ut dicere coeperam, partibus suis <lb/>
            connumeratis et in summam ductis ipse conpletur. alii namque <lb/>
            sunt numeri, quorum partes simul ductae minorem summam <lb n="5"/>
            faciunt, alii uero ampliorem; certis autem interuallorum rationibus <lb/>
            pauciores inueniuntur, qui suis partibus conpleantur, <lb/>
            quarum summa nec citra insistat nec ultra excrescat, sed ad <lb/>
            tantum occurrat, quantus est ipse numerus, cuius partes sunt. <lb/>
             horum primus senarius est. nam unius in numeris nullae <lb n="10"/>
            partes sunt. sic enim dicitur et unum in numeris, quibus <lb/>
            numeramus, ut non habeat dimidium uel aliquam partem, <lb/>
            sed uere ac pure et simpliciter unum sit. duorum autem <lb/>
            pars unum est et ea dimidia nec ulla altera. ternarius uero <lb/>
            duas habet, unam, quae dici possit quota sit — quod est <lb n="15"/>
            unum; nam tertia eius est - et aliam maiorem, quae non <lb/>
            possit dici quota sit, id est duo; nec huius ergo conputari <lb/>
            possunt partes illae. de quibus agimus, id est quae dici <lb/>
            possunt quotae sint. porro quaternarius duas habet tales: nam <lb/>
            unum quarta eius est, duo dimidia; sed ambae in summam <lb n="20"/>
            ductae, id est unum et duo simul, ternarium faciunt. non <lb/>
            quaternarium. non ergo eum conplent partes suae, quia in <lb/>
            summa minore consistunt. quinarius non habet talem nisi <lb/>
            unam, id est ipsum unum, quae quinta pars eius est; nam <lb/>
            et duo quamuis pars eius minor sit et tria maior, neutra <lb n="25"/>
            tamen earum dici potest quota pars eius sit. senarius uero <lb/>
            tres partes tales habet: sextam, tertiam, dimidiam . sexta

<note rend="script" type="footnote"> 1 aliquod El aliquo <hi rend="italic">SR</hi> 2 et ille <hi rend="italic">S</hi> 3 <hi rend="italic">cap</hi>. II <hi rend="italic">E</hi> 4 summa <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            e <lb/>
            ipse] in se <hi rend="italic">PRlbd</hi> 5 ducte <hi rend="italic">S</hi> 6 autem] uero <hi rend="italic">PRbd</hi> 7 paucior*»s <lb/>
            <hi rend="italic">(corr. m</hi>. 1) <hi rend="italic">R</hi> inueniunt P1 8 cit*ra <hi rend="italic">P</hi> consistat <hi rend="italic">S</hi> 10 horum] <lb/>
            quorum <hi rend="italic">S</hi> unus <hi rend="italic">PJR1</hi> 11 et unum] unum <hi rend="italic">PRSbd</hi> 13 et] ac <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            14 ea] eo (o <hi rend="italic">in ras.) B est Pb</hi> 15 habeat El quota sit <hi rend="italic">s. l. m</hi>. 1 <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            17 posset <hi rend="italic">El</hi> quota. (e <hi rend="italic">er.) E post</hi> nec <hi rend="italic">lit</hi>. 2 <hi rend="italic">litt. R</hi> partes <lb/>
            <hi rend="italic">conputari possunt PBSbd</hi> 18 ille <hi rend="italic">SB</hi> 20 summa <hi rend="italic">E</hi> 21 id est duo &amp; <lb/>
            unum <hi rend="italic">S</hi> duo, simul ternarium <hi rend="italic">(sic) b</hi> 22 in <hi rend="italic">Bl</hi> 24 pars (ar in <lb/>
            <hi rend="italic">ras.) P</hi> 25 pars (ar in <hi rend="italic">ras.) P</hi> neultra <hi rend="italic">P</hi> 27 liabgt <hi rend="italic">b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="96"/>
            eius unum est, tertia duo, dimidia tria. haec autem partes <lb/>
            in summam ductae, id est unum et duo et tria, simul eundem <lb/>
            consummant perficiuntque senarium. 
</p><p>Iam septenarius non habet talem partem nisi septimam,. <lb/>
            quod est unum, octonarius tres: octauam, quartam, dimidiam,<lb n="5"/>
            id est: unum, duo et quattuor . sed haec similiter ductae <lb/>
            septenarium faciunt infra insistentem, non ergo inplent eundem <lb/>
            octonarium. nouenarius duas habet: nonam, quod est unum, <lb/>
            et tertiam, quod est tria. haec autem simul quaternarium <lb/>
            faciunt longe nouenario minorem. denarius tres habet partes<lb n="10"/>
            tales: unum decimam, duo quintam, quinque dimidiam: qui <lb/>
            numeri simul ducti ad octonarium perueniunt, non ad denarium. <lb/>
            undenarius non habet nisi solam undecimam, sicut <lb/>
            septenarius solam septimam et quinarius solam quintam et <lb/>
            ternarius solam tertiam et binarius solam dimidiam, quod in<lb n="15"/>
            omnibus unum est. duodenarius uero partibus suis talibus <lb/>
            simul ductis non ipse consummatur, sed exceditur; ampliorem <lb/>
            quippe duodenario numerum faciunt: nam usque ad sedecim <lb/>
            perueniunt. habet enim eas quinque: duodecimam, sextam. <lb/>
            quartam, tertiam, dimidiam . nam duodecima eius unum est, <lb n="20"/>
            sexta duo, quarta tria, tertia quattuor, dimidia sex: unum <lb/>
            autem et duo et tria et quattuor et sex in summam ducta <lb/>
            sedecim faciunt. 
</p><p>Et ne multis morer, in infinita serie numerorum plures <lb/>
            numeri reperiuntur, qui tales partes aut non habent nisi singulas,<lb n="25"/>
            sicut ternarius et quinarius et ceteri eiusmodi, aut ita

<note type="footnote"> 1 est unum <hi rend="italic">b</hi> bae. (c <hi rend="italic">er.) EP</hi> hae <hi rend="italic">Sltbd</hi> 2 summa <hi rend="italic">E</hi> 4 septinarius <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> septima <hi rend="italic">El</hi> 5 octabam <hi rend="italic">El,</hi> (u <hi rend="italic">ex</hi> b m. 1) <hi rend="italic">R</hi> et <lb/>
            quartam <hi rend="italic">E</hi> 6 &amp; duo <hi rend="italic">S</hi> haec <hi rend="italic">El</hi> hae <hi rend="italic">PRbd</hi> similiter] similiter <lb/>
            <hi rend="italic">(8. l</hi>. m. 2 aJ simul) <hi rend="italic">E</hi> simul <hi rend="italic">PRSbd</hi> 7 septinarium <hi rend="italic">S</hi> insistentem] <lb/>
            existentg <hi rend="italic">b</hi> complent <hi rend="italic">E2PRSbd</hi> 9 tertia <hi rend="italic">P</hi> bae. (c <hi rend="italic">er.) EPR</hi> <lb/>
            hae <hi rend="italic">Sbd</hi> 10 nobenario <hi rend="italic">El</hi> partes habet tales <hi rend="italic">S</hi> tales partes <hi rend="italic">PRbd</hi> <lb/>
            11 decimam (a <hi rend="italic">ex</hi> u <hi rend="italic">m</hi>. 1) <hi rend="italic">E</hi> 14 septinarius <hi rend="italic">S</hi> 17 excedit <hi rend="italic">b</hi> 18 duodenario. <lb/>
            S <hi rend="italic">19 quinque] quippe E1 20 duodecimam El</hi> 22 ductam Ei <lb/>
            23 faciunt] sunt <hi rend="italic">PRSbd</hi> 24 <hi rend="italic">cum</hi> in <hi rend="italic">inc. cap</hi>. III <hi rend="italic">E</hi> seriae S senae P\' <lb/>
            25 repperiuntur <hi rend="italic">EPRS</hi> inueniuntur <hi rend="italic">b</hi> aut <hi rend="italic">om. S</hi> 26 huiusmodi S </note> <lb/>
             
<pb n="97"/>
            plures habent tales partes, ut in unum ductae atque in <lb/>
            summam redactae uel citra insistant, sicut est octonarius et <lb/>
            nouenarius et alii plurimi, uel ultra excedant, sicut duodecimus <lb/>
            et duodeuicesimus et multi tales. plures ergo reperiuntur <lb/>
            quilibet horum quam illi, qui perfecti uocantur, eo, <lb n="5"/>
            quod suis simul ductis talibus partibus conpleantur. nam <lb/>
            post senarium duodetricesimus inuenitur, qui similiter suis <lb/>
            partibus talibus constat; habet enim eas quinque: uicesimam <lb/>
            et octauam, quartam decimam, septimam, quartam, dimidiam; <lb/>
            id est: unum et duo et quattuor et septem et quattuordecim <lb n="10"/>
            . quae simul ductae eundem duodetricesimum conplent; <lb/>
            fiunt enim uiginti octo. et quanto magis numerorum ordo <lb/>
            procedit, tanto productioribus pro rata portione interuallis <lb/>
            reperiuntur hi numeri, qui suis talibus partibus in summam <lb/>
            redactis ad se ipsos occurrunt, dicunturque perfecti. quorum <lb n="15"/>
            enim numerorum tales partes simul ductae non inplent eosdem <lb/>
            numeros, quorum partes sunt, inperfecti nominantur; <lb/>
            quorum autem etiam excedunt, plus quam perfecti appellantur. 
</p><p>Perfecto ergo numero dierum, hoc est senario, perfecit deus <lb/>
             opera sua, quae fecit. ita enim scriptum est: et consummauit <lb n="20"/>
            deus in die sexto opera sua, quae fecit. magis <lb/>
            autem in istum numerum intentus fio, cum considero etiam <lb/>
            ordinem operum ipsorum. sicut enim idem numerus gradatim

<note type="footnote"> 20 Gen. 2, 2. </note>

<note type="footnote"> 1 atque] atquae P aut S 2 insistant] eiiatant <hi rend="italic">S</hi> 3 nobenarius El <lb/>
            ultra <hi rend="italic">om</hi>. P1 4 duodeuicensimus <hi rend="italic">:Łtp</hi> duodeui.ce.simus <hi rend="italic">R</hi> duodeuiginti <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            duodeuigesimus <hi rend="italic">d</hi> erga <hi rend="italic">S</hi> repperiuntur <hi rend="italic">ER</hi> repperiunt P1 5 ille P <lb/>
            6 simul suis <hi rend="italic">PRb</hi> ta..libus P 7 duodetricensimus <hi rend="italic">ElP</hi> duodetriginta <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> duodetrigeshnus <hi rend="italic">d</hi> 8 talibus partibus <hi rend="italic">PMSbd</hi> talibus <hi rend="italic">a. I</hi>. <lb/>
            m. 1 <hi rend="italic">S</hi> consistat <hi rend="italic">S</hi> uicensimam <hi rend="italic">PRI</hi> uigesimam <hi rend="italic">E2cl</hi> 9 et <hi rend="italic">om. bd</hi> <lb/>
            octabam EI dimiam pi <hi rend="italic">10 et septem om. Rl</hi> septem] <hi rend="italic">septimam El</hi> <lb/>
            et om. <hi rend="italic">R</hi> XIIII <hi rend="italic">R</hi> 11 duodetricensimum <hi rend="italic">ElP</hi> duodetrigesimum <hi rend="italic">d</hi> <lb/>
            12 xxvrn P magis <hi rend="italic">om. RSd</hi> 18 procedet <hi rend="italic">S</hi> praecedit <hi rend="italic">PR</hi> portione] <lb/>
            proportione <hi rend="italic">b</hi> . 14 repperiuntur <hi rend="italic">EPRS</hi> hii <hi rend="italic">EP</hi> ta»*libus <lb/>
            (bu <hi rend="italic">8</hi>. Z. <hi rend="italic">m</hi>. 1) <hi rend="italic">P</hi> 15 re,dactis (d <hi rend="italic">er.) R</hi> ad] a <hi rend="italic">R</hi> dicunturque Et <lb/>
            quarum <hi rend="italic">S</hi> 18 etiam <hi rend="italic">om. b</hi> 20 quae (e <hi rend="italic">8</hi>. I. m. 1) <hi rend="italic">E</hi> 21 sexto] <lb/>
            septimo <hi rend="italic">b</hi> 22 isto numero <hi rend="italic">S</hi> 23 opperam <hi rend="italic">R</hi> </note>

<note type="footnote"> XXVIII. Aug. seet. III psrs J. </note>

<note type="footnote"> 7 </note> <lb/>
             
<pb n="98"/>
            partibus suis in trigonum surgit — nam ita sequuntur unum, <lb/>
            duo, tria, ut nullus alius interponi possit, quae singulae <lb/>
            senarii partes sunt quibus constat: unum sexta, duo tertia, <lb/>
            tria dimidia — ita uno die facta est lux, duobus autem <lb/>
            sequentibus fabrica mundi huius: uno superior pars, id est <lb n="5"/>
            firmamentum, altero inferior, id est mare et terra . sed partem <lb/>
            superiorem nullis alimentorum corporalium generibus inpleuit, <lb/>
            quia non ibi erat positurus corpora tali refectione indigentia. <lb/>
            at inferiorem, quam sibi congruentibus animalibus ornaturus <lb/>
            erat, necessariis eorum indigentiae cibis ante ditauit. reliquis<lb n="10"/>
            ergo tribus diebus ea creata sunt, quae intra mundum, id <lb/>
            est intra istam uniuersitatem uisibilem ex elementis omnibus <lb/>
            factam, uisibilia suis et congruis motibus agerentur . primo <lb/>
            in firmamento luminaria, quia prius erat factum firmamentum, <lb/>
            deinde in inferiore animantia, sicut ordo ipse poscebat, uno<lb n="15"/>
            die aquarum. alio terrarum. nec quisquam ita demens est, <lb/>
            ut audeat dicere non potuisse deum facere uno die cuncta, <lb/>
            si uellet, aut, si uellet, biduo: uno die spiritalem creaturam <lb/>
            et alio die corporalem, siue uno die caelum cum omnibus <lb/>
            pertinentibus et alio terram cum omnibus. quae in ea sunt . <lb n="20"/>
            et omnino quando uellet et quamdiu uellet et quomodo uellet. <lb/>
            quis est, qui dicat uoluntati eius aliquid potuisse resistere? 
</p></div><div n="3" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quapropter, cum eum legimus sex diebus omnia perfecisse <lb/>
            et senarium numerum considerantes inuenimus esse <lb/>
            perfectum, atque ita creaturarum ordinem currere, ut etiam<lb n="25"/>
            ipsarum partium, quibus iste numerus perficitur, adpareat <lb/>
            quasi gradata distinctio, ueniat etiam illud in mentem, quod

<note type="footnote"> 1 surget <hi rend="italic">S</hi> secuntur <hi rend="italic">S</hi> sequuntur <hi rend="italic">(alt</hi>. u 8. <hi rend="italic">l</hi>. m. 1) <hi rend="italic">E</hi> 2 ut] et <hi rend="italic">E1</hi> <lb/>
            que 81 singuli 8 8 sexta] sex 81 4 tria <hi rend="italic">om. S</hi> dimidia tria <lb/>
            (tiia <hi rend="italic">m</hi>. 2 <hi rend="italic">exp. et</hi> sexta <hi rend="italic">superser.) S</hi> die. <hi rend="italic">(pr</hi>. i <hi rend="italic">s. I. m</hi>. 1; i <hi rend="italic">er.) P</hi> <lb/>
            5 una <hi rend="italic">b</hi> pars (ar <hi rend="italic">in ras.) P</hi> 6 altera <hi rend="italic">b</hi> 9 ad <hi rend="italic">El</hi> 10 necessariis <lb/>
            (iis <hi rend="italic">paene er.) S</hi> ciuis <hi rend="italic">E1</hi> 12 aelementis P 15 inferiore] feriore <hi rend="italic">E1</hi> <lb/>
            16 nec] ne <hi rend="italic">El</hi> 18 uellit <hi rend="italic">(ante</hi> biduo) <hi rend="italic">P</hi> uiduo <hi rend="italic">E1</hi> 19 alio die] <lb/>
            alio <hi rend="italic">PJRSbd</hi> 21 <hi rend="italic">prim</hi>. et <hi rend="italic">om. PRlbd</hi> quandiu P 22 est s. <hi rend="italic">l. m</hi>. 1 <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            25 creaturarum omnium <hi rend="italic">S</hi> 27 gradata] grata <hi rend="italic">S</hi> distintio Rt <lb/>
            Ueniat <hi rend="italic">sqq. ineip. cap</hi>. IiII <hi rend="italic">E</hi> III <hi rend="italic">in b</hi> illa <hi rend="italic">El</hi> mente <hi rend="italic">Et</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="99"/>
            alio loco scripturarum ei dicitur: omnia in mensura et <lb/>
            numero et pondere disposuisti, atque ita cogitet anima, <lb/>
            quae potest. inuocato in auxilium deo et inpertiente atque. <lb/>
            inspirante uires, utrum haec tria, mensura, numerus, pondus, <lb/>
             in quibus deum disposuisse omnia scriptum est, erant alicubi, <lb n="5"/>
            antequam crearetur uniuersa natura, an etiam ipsa creata <lb/>
            sunt. et, si erant antea, ubi erant. neque enim ante creaturam <lb/>
            erat aliquid nisi creator. in ipso ergo erant. sed quomodo? <lb/>
            nam et ista. quae creata sunt, in ipso esse legimus . an illa <lb/>
             sicut ipse, ista uero sicut in illo, a quo reguntur et guber-_ <lb n="10"/>
            nantur? et quomodo illa ipse? neque enim deus mensura est <lb/>
            aut numerus aut pondus aut ista omnia. an secundum id, <lb/>
            quod nouimus mensuram in his, quae metimur, et numerum <lb/>
            in his, quae numeramus, et pondus in his, quae adpendimus, <lb/>
            non est deus ista? secundum id uero, quod mensura omni <lb n="15"/>
            rei modum praefigit et numerus omni rei speciem praebet <lb/>
            et pondus omnem rem ad quietem ac stabilitatem trahit, ille <lb/>
            primitus et ueraciter et singulariter ista est, qui terminat <lb/>
            omnia et format omnia et ordinat omnia, nihilque aliud dictum <lb/>
            intellegitur, quomodo per cor et linguam humanam potuit: <lb n="20"/>
            omnia in mensura et numero et pondere disposuisti, <lb/>
            nisi: omnia in te disposuisti? 
</p><p>Magnum est paucisque concessum excedere omnia, quae <lb/>
            metiri possunt, ut uideatur mensura sine mensura, excedere <lb/>
             omnia, quae numerari possunt, ut uideatur numerus sine <lb n="25"/>
            numero, excedere omnia, quae pendi possunt, ut uideatur <lb/>
            pondus sine pondere.

<note type="footnote"> 1 Sap. 11, 21 9 cf. Rom. 11, 36 </note>

<note type="footnote"> 3 inpertinente Et 5 alicui <hi rend="italic">b</hi> 6 natura] creatura <hi rend="italic">PJRSbd (8. I. m</hi>. <lb/>
            2 ai creatura) <hi rend="italic">E</hi> 8 erat (a <hi rend="italic">m</hi>. 1 <hi rend="italic">in ras.) E</hi> 9 legemus <hi rend="italic">P post <lb/>
            an litura 10 litt. in R</hi> 11 ips$S <hi rend="italic">12 omnia ista b 13 his (s. I. <lb/>
             m</hi>. 2 ai eia) <hi rend="italic">E</hi> eis <hi rend="italic">PBSbd</hi> 14 his <hi rend="italic">El</hi> eis <hi rend="italic">PJRSbd (bis)</hi> adpendimus <lb/>
            E1 15 uero <hi rend="italic">El</hi> 16 omnis <hi rend="italic">S</hi> 17 stabilem <hi rend="italic">S</hi> 18 iste <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            19 dictum aliud <hi rend="italic">S</hi> 20 per (8. <hi rend="italic">l. m</hi>. 2 at et) <hi rend="italic">E</hi> potuit] dici potuit <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            21 disposuisti* (s <hi rend="italic">er.) E</hi> 23 omniaque <hi rend="italic">R</hi> 24 me.tiri (n <hi rend="italic">er.) E</hi> <lb/>
            25 omniaq; <hi rend="italic">R</hi> 26 adpendi <hi rend="italic">PRSbd</hi> </note>

<note type="footnote"> 7* </note> 
<pb n="100"/>
            
</p></div><div n="4" subtype="chapter" type="textpart"><p>Neque enim mensura et numerus et pondus in lapidibus <lb/>
            tantummodo et lignis atque eiusmodi molibus et quantiscumque <lb/>
            corporalibus uel terrestribus uel caelestibus animaduerti <lb/>
            et cogitari potest. est autem mensura aliquid agendi, <lb/>
            ne sit inreuocabilis et inmoderata progressio; et est numerus<lb n="5"/>
            et adfectionum animi et uirtutum, quo ab stultitiae deformitate <lb/>
            ad sapientiae formam decusque conligitur; et est pondus <lb/>
            uoluntatis et amoris, ubi adparet, quanti quidque in adpetendo, <lb/>
            fugiendo, praeponendo postponendoque pendatur . at haec <lb/>
            animorum atque mentium et mensura alia mensura cohibetur,<lb n="10"/>
            et numerus alio numero formatur, et pondus alio pondere <lb/>
            rapitur. mensura autem sine mensura est, cui aequatur quod <lb/>
            de illa est, nec alicunde ipsa est; numerus sine numero est, <lb/>
            quo formantur omnia, nec formatur ipse; pondus sine pondere <lb/>
            est, quo referuntur, ut quiescant, quorum quies purum gaudium<lb n="15"/>
            est, nec illud iam refertur ad aliud. 
</p><p>Sed nomina mensurae et numeri et ponderis quisquis nonnisi <lb/>
            uisibiliter nouit, seruiliter nouit. transcendat itaque omne, <lb/>
            quod ita nouit, aut si nondum potest, nec ipsis nominibus <lb/>
            haereat, de quibus cogitare nisi sordide non potest. tanto<lb n="20"/>
            enim magis cuique ista in superioribus cara sunt, quanto ipse <lb/>
            minus est in inferioribus caro. quodsi non uult aliquis ea <lb/>
            uocabula, quae in rebus infirmis et abiectissimis didicit, transferre <lb/>
            ad illa sublimia, quibus intuendis mentem serenare <lb/>
            conatur, non est urgendus, ut faciat. dum enim hoc

<note type="footnote"> 2 huiusmodi <hi rend="italic">PRSbd</hi> mobilibus <hi rend="italic">El</hi> 4 autern] etiam <hi rend="italic">PRSbd <lb/>
            (8. I. m</hi>. 2 at etia) <hi rend="italic">E</hi> 6 et adfectionum om. <hi rend="italic">b</hi> affectionum <lb/>
            <hi rend="italic">lib</hi>. 8 uolnntatis <hi rend="italic">El</hi> quique E1 adpetendo » 9 postponendoqu.e <lb/>
            (a <hi rend="italic">er.) E</hi> postponendo quae <hi rend="italic">S</hi> at] ad <hi rend="italic">E</hi> sed <hi rend="italic">PRSE*bd</hi> <lb/>
            hic <hi rend="italic">b</hi> 10 et <hi rend="italic">er. R</hi> 12 sine] nisi <hi rend="italic">Ex</hi> 18 ali*unde <hi rend="italic">P</hi> aliunde <hi rend="italic">RSbd <lb/>
            cum</hi> numerus <hi rend="italic">inc</hi>. VI <hi rend="italic">E</hi> 14 formantur (n <hi rend="italic">s. I. m</hi>. 2) <hi rend="italic">S</hi> ipse formatur <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            15 est <hi rend="italic">om. S</hi> 16 iam] tamen <hi rend="italic">b</hi> aliud (s. <hi rend="italic">I. m</hi>. 2 at gaudin) <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            17 nomine <hi rend="italic">S</hi> et ponderis et numeri <hi rend="italic">P</hi> 18 uisibiliter] uiliter <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            ui... liter <hi rend="italic">R</hi> nouit (pr; uit <hi rend="italic">add. a. I. m</hi>. 2) <hi rend="italic">E</hi> seruiliter nouit <lb/>
            <hi rend="italic">om</hi>. S 19 nominibus (n <hi rend="italic">init. 8. I. m</hi>. 1) <hi rend="italic">R</hi> 20 hereat <hi rend="italic">EPBS</hi> sordidę <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> sordid.e P 22 caro] cara <hi rend="italic">S</hi> 23 infimis <hi rend="italic">E2sbd</hi> 24 sublimis <lb/>
            (mi <hi rend="italic">s. I</hi>. m. 1) <hi rend="italic">R</hi> 25 urguendus <hi rend="italic">PRS</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="101"/>
            intellegatur, quod intellegendum est, non magnopere curandum est. <lb/>
            quid uocetur. scire oportet tamen, cuiusmodi similitudo est <lb/>
            inferiorum ad superiora. non enim aliter recte hinc illuc ratio <lb/>
            tendit et nititur. 
</p><p>Jam uero si quisquam dicit creatam esse mensuram et <lb n="5"/>
            numerum et pondus, in quibus deum omnia disposuisse <lb/>
            scriptura testatur, si in illis omnia disposuit, eadem ipsa ubi <lb/>
            disposuit? si in aliis, quomodo ergo in ipsis omnia, quando <lb/>
            ipsa in aliis? non itaque dubitandum est illa esse extra ea, <lb/>
            quae disposita sunt, in quibus omnia disposita sunt <lb n="10"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>