<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a.opp-lat1:3.21-3.24</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a.opp-lat1:3.21-3.24</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="21" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quomodo autem inmortalis factus sit homo et acceperit <lb/>
            ad escam cum aliis animalibus herbam pabuli ferentem semen <lb/>
            et lignum fructiferum et herbam uiridem, difficile est dicere. <lb/>
            si enim peccato mortalis effectus est, utique ante peccatum <lb/>
            non indigebat talibus cibis. neque enim posset corpus illud<lb n="5"/>
            fame corrumpi. nam illud, quod dictum est: crescite et <lb/>
            multiplicamini et inplete terram, quamquam nisi per <lb/>
            concubitum maris et feminae fieri non posse uideatur — unde <lb/>
            hinc quoque mortalium corporum existit indicium — potest <lb/>
            tamen dici alium modum esse potuisse in corporibus inmortalibus,<lb n="10"/>
            ut solo pietatis adfectu nulla corruptionis concupiscentia <lb/>
            filii nascerentur, nec mortuis parentibus successuri <lb/>
            nec ipsi morituri, donec terra inmortalibus hominibus inpleretur, <lb/>
            ac sic instituto iusto et sancto populo, qualem post <lb/>
            resurrectionem futurum credimus, nascendi etiam modus fieret:<lb n="15"/>
            potest quidem dici et, quomodo dicatur, alia consideratio est; <lb/>
            sed non etiam hoc quisquam dicere audebit ciborum indigentiam, <lb/>
            quibus reficiantur, nisi mortalibus corporibus esse posse. 
</p></div><div n="22" subtype="chapter" type="textpart"><p>Nonnulli autem etiam hoc suspicati sunt tunc interiorem <lb/>
            hominem factum, corpus autem hominis postea, cum ait scriptura: <lb n="20"/>
            et finxit deus hominem de limo terrae, ut, quod <lb/>
            dictum est: fecit, ad spiritum pertineat, quod autem: finxit, <lb/>
            ad corpus, nec adtenderunt masculum et feminam nonnisi <lb/>
            secundum corpus fieri potuisse. licet enim subtilissime disseratur <lb/>
            ipsam mentem hominis, in qua factus est ad imaginem <lb n="25"/>
            dei, quandam scilicet rationalem uitam, distribui in aeternae <lb/>
            contemplationis ueritatem et in rerum temporalium

<note type="footnote">1 homo inmortalia factus sit <hi rend="italic">PBSbd cum</hi> et <hi rend="italic">inc. cap</hi>. XX <hi rend="italic">E</hi> 2 ad <lb/>
            <hi rend="italic">om. PBlbd</hi> erbam 81 panuli <hi rend="italic">E1</hi> 3 erbam <hi rend="italic">S</hi> 4 peccata P1 <lb/>
            ó ciuis <hi rend="italic">E1</hi> possit S illud corpus <hi rend="italic">b</hi> 9 hincj huic <hi rend="italic">b</hi> extitit <hi rend="italic">Pb</hi> <lb/>
            existet <hi rend="italic">S</hi> exstitit <hi rend="italic">Rsd</hi> 10 modo Rl 11 pietatis] pie caritatis P piae <lb/>
            caritatis <hi rend="italic">SRbd</hi> 12 successuri. Nec ipsi <hi rend="italic">(sic) b</hi> 13 dona JB 14 iusto] <lb/>
            isto iusto S 17 ciuorum <hi rend="italic">El</hi> 18 reficiebantur <hi rend="italic">Pb</hi> reficiabantur <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            corporibus <hi rend="italic">om. E1 post</hi> posse <hi rend="italic">add</hi>. necessariam <hi rend="italic">SC</hi> 19 <hi rend="italic">nunc ElPBlSbd</hi> <lb/>
            28 adtendunt <hi rend="italic">PBlCbd</hi> nonnisi (non <hi rend="italic">s. I. m</hi>. 2) <hi rend="italic">E</hi> 24 subtilissimae <hi rend="italic">RS</hi> <lb/>
            26 quadam <hi rend="italic">SC</hi> rationabilem <hi rend="italic">E</hi> rationali <hi rend="italic">SC</hi> uita <hi rend="italic">SC</hi> 27 et in] <lb/>
            et in quandam <hi rend="italic">b</hi> administratione <hi rend="italic">E</hi> amministrationem <hi rend="italic">PRC</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="89"/>
            administrationem, atque ita fieri quasi masculum et feminam illa <lb/>
            parte consulente, hac obtemperante: in hac tamen distributione <lb/>
            non recte dicitur imago dei, nisi illud, quod inhaeret contemplandae <lb/>
            incommutabili ueritati. in cuius rei figura Paulus <lb/>
            apostolus uirum tantum dicit imaginem et gloriam dei; mulier <lb n="5"/>
            autem, inquit, gloria uiri est itaque quamuis hoc in <lb/>
            duobus hominibus diuersi sexus exterius secundum corpus <lb/>
            figuratum sit, quod etiam in una hominis interius mente <lb/>
            intellegitur, tamen et femina, quia corpore femina est, renouatur <lb/>
            etiam ipsa in spiritu mentis suae in agnitionem dei <lb n="10"/>
            secundum imaginem eius, qui creauit, ubi non est masculus <lb/>
            et femina. sicut enim ab hac gratia renouationis et reformatione <lb/>
            imaginis dei non separantur feminae, quamuis in sexu, <lb/>
            corporis earum aliud figuratum sit, secundum quod uir solus <lb/>
            dicitur esse imago et gloria dei, sic et in ipsa prima conditione <lb n="15"/>
            hominis secundum id, quod et femina homo erat, habebat <lb/>
            utique mentem suam eandemque rationalem, secundum quam <lb/>
            ipsa quoque facta est ad imaginem dei. sed propter unitatem <lb/>
            coniunctionis, fecit deus, inquit, hominem ad imaginem <lb/>
             dei. ac ne quisquam putaret solum spiritum hominis factum, <lb n="20"/>
            quamuis secundum solum spiritum fieret ad imaginem dei, <lb/>
            fecit illum, inquit, masculum et feminam fecit illos, <lb/>
            ut iam etiam corpus factum intellegatur. rursus ne quisquam <lb/>
            arbitraretur ita factum, ut in homine singulari uterque sexus <lb/>
             exprimeretur, sicut interdum nascuntur, quos androgynos

<note type="footnote">6 I Cor. 11, 7 </note>

<note type="footnote">2 hac] ac <hi rend="italic">E1</hi> optemperante <hi rend="italic">S</hi> 3 illut P inheret <hi rend="italic">EC</hi> ineret <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            contemplande <hi rend="italic">R</hi> 6 inquid <hi rend="italic">R</hi> itaque] ita <hi rend="italic">ES</hi> 9 femina] femina <lb/>
            est P, est <hi rend="italic">er. R</hi> quia] quae <hi rend="italic">bd</hi> et corp. <hi rend="italic">C</hi> est c. fem. <hi rend="italic">bd</hi> feminata <lb/>
            E <hi rend="italic">est om. P</hi> 10 <hi rend="italic">agnitione Sd</hi> 11 eius] ei\' (d <hi rend="italic">er.) R</hi> 12 enim] <lb/>
            autem <hi rend="italic">PRSbd (a. I. m</hi>. 2) <hi rend="italic">E</hi> refonnatione. (m <hi rend="italic">er.) P</hi> 18 sexu (s <lb/>
            <hi rend="italic">ex</hi> n <hi rend="italic">m</hi>. 2) <hi rend="italic">E</hi> 14 secundum] propter <hi rend="italic">PRbd</hi> solus uir <hi rend="italic">S</hi> 15 gloria. (m <lb/>
            <hi rend="italic">er.) E</hi> 17 itaque <hi rend="italic">S</hi> rationalem E1 19 inquid P 22 inquit <lb/>
            illum <hi rend="italic">810</hi> fecit illos <hi rend="italic">om. bd</hi> 28 rursum <hi rend="italic">PRlbd</hi> 24 facta » <lb/>
            25 <hi rend="italic">post</hi> nascuntur <hi rend="italic">add</hi>. homines <hi rend="italic">SC</hi> androginos <hi rend="italic">E</hi> androgenos <hi rend="italic">S</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="90"/>
            uocant, ostendit se singularem numerum propter coniunctionis <lb/>
            unitatem posuisse et quod de uiro mulier facta est, sicut <lb/>
            postea manifestabitur, cum id, quod hic breuiter dictum est, <lb/>
            diligentius coeperit explicari; et ideo pluralem numerum continuo <lb/>
            subiecit dicens: fecit eos et benedixit eos. sed, ut<lb n="5"/>
            iam dixi, diligentius in consequenti scriptura de hominis <lb/>
            creatione requiremus. 
</p></div><div n="23" subtype="chapter" type="textpart"><p>Nunc aduertendum est, quod, posteaquam dixit: et sic <lb/>
            est factum, statim subiecit: et uidit deus omnia, quae <lb/>
            fecit, et ecce bona ualde, ubi intellegitur potestas et<lb n="10"/>
            facultas ipsa data naturae humanae sumendi ad escam pabulum <lb/>
            agri et fructus ligni. ad hoc enim intulit: et sic est factum, <lb/>
            quod ab illo loco inchoauerat, ubi ait: et dixit deus: ecce <lb/>
            dedi uobis pabulum seminale et cetera. nam si ad omnia, <lb/>
            quae supra dicta sunt, rettulerimus, quod ait: et sic est<lb n="15"/>
            factum, consequens erit, ut fateamur etiam creuisse illos <lb/>
            iam et multiplicatos inpleuisse terram in eodem sexto die, <lb/>
            quod eadem scriptura testante post multos annos factum inuenimus. <lb/>
            quapropter, cum data esset facultas haec edendi, et <lb/>
            hoc deo dicente homo cognouisset, dicitur: et sic est factum, <lb n="20"/>
            in hoc utique, quod deo dicente homo cognouit. nam si id <lb/>
            etiam tunc egisset, id est in escam illa, quae data sunt, <lb/>
            etiam uescendo adsumsisset, seruaretur illa consuetudo scripturae, <lb/>
            ut, posteaquam dictum est: et sic est factum, quod <lb/>
            ad exprimendam praecedentem cognitionem pertinet, deinde <lb n="25"/>
            inferretur etiam ipsa operatio ac diceretur: et acceperunt et

<note rend="script" type="footnote"> 1 ostendit se] ostendisse <hi rend="italic">R</hi> se <hi rend="italic">om. El</hi> 8 manifestatur <hi rend="italic">EPRSC</hi> <lb/>
            ljiil (h m. <hi rend="italic">1 exp.) E</hi> brebiter <hi rend="italic">El</hi> 4 explicare <hi rend="italic">EXC</hi> 6 dixij dixi si <lb/>
            <hi rend="italic">8. l. m</hi>. 2 <hi rend="italic">E</hi> in s. <hi rend="italic">l. P</hi> 8 animaduertendum <hi rend="italic">b</hi> 9 factum est <hi rend="italic">Sbd</hi> <lb/>
            10 <hi rend="italic">pr</hi>. et <hi rend="italic">om</hi>. Pl 13 inchoaberat P1 14 uos <hi rend="italic">b</hi> pauulum <hi rend="italic">Ex</hi> seminalem <lb/>
            <hi rend="italic">E</hi> etc. <hi rend="italic">bd</hi> si] et si <hi rend="italic">PBI G</hi> 15 dicta <hi rend="italic">bis pos. S</hi> ret- <lb/>
            <hi rend="italic">tulerimus Eretulerimus PRSbd 16 confiteamur PRSbd creauisse E</hi> <lb/>
            19 haec facultas <hi rend="italic">PRSbd</hi> aedendi <hi rend="italic">E</hi> 20 deo <hi rend="italic">om. El</hi> cognouisse <lb/>
            (s. <hi rend="italic">I. m</hi>. 2 af set) <hi rend="italic">E</hi> factum est <hi rend="italic">S</hi> 22 esca. (m cr.) <hi rend="italic">R</hi> quae <lb/>
            (q <hi rend="italic">s. l, m</hi>. 1) <hi rend="italic">R</hi> 23 assumsisset <hi rend="italic">Pd</hi> assumpsisset <hi rend="italic">SRb</hi> 25 ad s. <hi rend="italic">I. <lb/>
            m</hi>. 1 P 26 ferretur 81 </note> <lb/>
             
<pb n="91"/>
            ederunt. poterat enim ita dici, etiamsi non rursus nominaretur <lb/>
            deus, sicut illo loco, posteaquam dictum est: congregetur <lb/>
            aqua, quae est sub caelo, in congregationem unam, <lb/>
            et adpareat arida, subinfertur: et sic est factum, ac <lb/>
            deinde non dicitur: et fecit deus, sed tamen ita repetitur: <lb n="5"/>
            et congregata est aqua in congregationem suam et <lb/>
            cetera. 
</p></div><div n="24" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quod autem non singillatim ut in ceteris etiam de <lb/>
            humana creatura dixit: et uidit deus, quia bonum est, <lb/>
            sed post hominem factum datamque illi potestatem uel dominandi <lb n="10"/>
            uel edendi subintulit de omnibus: et uidit deus <lb/>
            omnia, quae fecit, et ecce bona ualde, merito quaeri <lb/>
            potest. potuit enim primo reddi homini singillatim, quod <lb/>
            singillatim ceteris, quae antea facta sunt, redditum est, tum <lb/>
            demum de omnibus dici, quae fecit deus, ecce bona ualde. <lb n="15"/>
            an forte, quia sexto die perficiuntur omnia, propterea de <lb/>
            omnibus dicendum fuit: uidit deus omnia, quae fecit, et <lb/>
            ecce bona ualde, non singillatim de his, quae ipso die <lb/>
            facta sunt ? cur ergo de pecoribus et bestiis et reptilibus <lb/>
             terrae dictum est, quae ad eundem diem sextum pertinent ? <lb n="20"/>
            nisi forte illa et singillatim in suo genere et cum ceteris uniuersaliter <lb/>
            dici bona meruerunt, et homo factus ad imaginem <lb/>
            dei nonnisi cum ceteris hoc dici meruit. an quia perfectus <lb/>
            nondum erat, quia nondum erat in paradiso constitutus? quasi <lb/>
             uero, posteaquam ibi constitutus est, dictum sit, quod hic <lb n="25"/>
            praetermissum est. 
</p><p>Quid ergo dicemus ? an, quia praesciebat deus hominem

<note type="footnote"> 2 Gen. 1, 9 </note>

<note type="footnote"> 2 illo] in illo <hi rend="italic">PB!bd</hi> loco <hi rend="italic">om. S</hi> 3 sub caelo eet <hi rend="italic">bd</hi> in <hi rend="italic">om. C</hi> <lb/>
            congregatione una <hi rend="italic">ElPR</hi> congregatio una C 5 repetiturJ reperitur <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            6 congregationes suas <hi rend="italic">EPRSCbd; cf. pag. 48, 24</hi> 10 uel dominandi <lb/>
            <hi rend="italic">om. S</hi> 12 que <hi rend="italic">B</hi> queri <hi rend="italic">S</hi> 13 <hi rend="italic">(et</hi> 14) singulatim <hi rend="italic">d</hi> 14 ante <hi rend="italic">SR2</hi> <lb/>
            16 proficiuntur <hi rend="italic">R</hi> 17 et ecce <hi rend="italic">om. Ex</hi> 18 his] iis <hi rend="italic">d</hi> qui <hi rend="italic">El</hi> <lb/>
            19 bestiis et <hi rend="italic">om. E</hi> 20 pertinet E1 21 et illa <hi rend="italic">b</hi> et <hi rend="italic">fin. om. El</hi> <lb/>
            23 meruit <hi rend="italic">Rl</hi> 24 constitutus (n <hi rend="italic">a. l. m</hi>. 1) <hi rend="italic">R</hi> 26 praetennissus <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            27 dicimus <hi rend="italic">PB!SCb</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="92"/>
            peccaturum nec in suae imaginis perfectione mansurum, non <lb/>
            singillatim, sed cum ceteris eum dicere uoluit bonum, uelut <lb/>
            intimans, quid esset futurum ? quia, cum ea, quae facta sunt, <lb/>
            in eo, quod facta sunt, quantum acceperunt, manent, sicut <lb/>
            uel illa, quae non peccauerunt, uel illa, quae peccare non<lb n="5"/>
            possunt, et singula bona et in uniuerso omnia ualde bona <lb/>
            sunt. non enim frustra est additum: ualde, quia et corporis <lb/>
            membra, si etiam singula pulchra sunt, multo sunt tamen <lb/>
            in uniuersi corporis conpage omnia pulchriora; quia oculum, <lb/>
            uerbi gratia, placitum atque laudatum, tamen, si separatum <lb n="10"/>
            a corpore uideremus, non diceremus tam pulchrum quam in <lb/>
            illa conexione membrorum, cum loco suo positus in uniuerso <lb/>
            corpore cerneretur. ea uero, quae peccando amittunt decus <lb/>
            proprium, nullo modo tamen efficiunt, ut non etiam ipsa <lb/>
            recte ordinata cum toto atque uniuerso bona sint. homo igitur <lb n="15"/>
            ante peccatum et in suo genere utique bonus erat; sed scriptura <lb/>
            praetermisit hoc dicere, ut illud potius diceret, quod <lb/>
            futurum aliquid praenuntiaret. non enim falsum de illo dictum <lb/>
            est. qui enim singillatim bonus est, magis utique cum omnibus <lb/>
            bonus est. non autem, quando cum omnibus bonus est, <lb n="20"/>
            sequitur, ut etiam singillatim bonus sit. moderatum est itaque, <lb/>
            ut id diceretur, quod et in praesenti uerum esset et praescientiam <lb/>
            significaret futuri. deus enim naturarum optimus <lb/>
            conditor, peccantium uero iustissimus ordinator est, ut etiam, <lb/>
            si qua singillatim fiunt delinquendo deformia, semper tamen <lb n="25"/>
            cum eis uniuersitas pulchra sit. sed iam ea, quae sequuntur, <lb/>
            in sequenti uolumine pertractemus.

<note type="footnote"> 4 in-sunt <hi rend="italic">in mg. sup. add. P</hi> quo <hi rend="italic">B</hi> 6 bona sunt <hi rend="italic">b</hi> omnia <lb/>
            <hi rend="italic">om. Pbd</hi> bona ualde <hi rend="italic">Sbd</hi> 7 ualde 8. <hi rend="italic">I. P</hi> 8 si <hi rend="italic">om. S</hi> multa <hi rend="italic">El</hi> <lb/>
            9 aniuerso <hi rend="italic">b</hi> 11 uiderimus <hi rend="italic">PRlC</hi> in s. <hi rend="italic">l</hi>. m. 1 <hi rend="italic">E</hi> 12 in <hi rend="italic">om. Rl</hi> <lb/>
            13 ammittunt <hi rend="italic">B</hi> 14 tamen modo <hi rend="italic">bd</hi> ut (t s. <hi rend="italic">I. m</hi>. 1) <hi rend="italic">E</hi> non <lb/>
            (n <hi rend="italic">fin. 8. I. m</hi>. 1 <hi rend="italic">E</hi> 15 rectae <hi rend="italic">SR</hi> 16 in <hi rend="italic">om. CRlb</hi> utique genere <hi rend="italic">d</hi> <lb/>
            18 de illo falsum S 20 bonus <hi rend="italic">init. exp. m.1 E</hi> 22 idj ad <hi rend="italic">in ras. m</hi>. 2 <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            quod et] et quod <hi rend="italic">b</hi> quod <hi rend="italic">PRld</hi> praesentia <hi rend="italic">El</hi> 24 uero <hi rend="italic">om. 8</hi> <lb/>
            26 sequntur <hi rend="italic">E</hi> secuntur <hi rend="italic">S</hi> 27 Expl. liber tertius. incipiunt capitula <hi rend="italic">fol</hi>. <lb/>
            45 <hi rend="italic">E</hi> Explicit liber tertius <hi rend="italic">(litt. maio col.) fol</hi>. 63b <hi rend="italic">P</hi> Eiplicit liber tertius <lb/>
            ;: Incipit liber quartus <hi rend="italic">(litt. maio col.) fol</hi>. 78* <hi rend="italic">R pag</hi>. 76b <hi rend="italic">S fol</hi>. 24* <hi rend="italic">C</hi> </note> 
<pb n="93"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>