<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a.opp-lat1:2.1-2.18</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a.opp-lat1:2.1-2.18</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="1" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et dixit deus: fiat firmamentum in medio aquarum <lb/>
            et sit diuidens inter aquam et aquam. et sic est <lb/>
            factum. et fecit deus firmamentum et diuisit deus <lb/>
            inter aquam, quae erat infra firmamentum, et inter<lb n="5"/>
            aquam, quae erat super firmamentum. et uocauit <lb/>
            deus firmamentum caelum. et uidit deus, quia bonum <lb/>
            est. et facta est uespera, et factum est mane, dies <lb/>
            secundus. de uerbo dei, quod dixit deus: fiat firmamentum <lb/>
            et cetera et de placito eius, quo uidit, quia bonum est,<lb n="10"/>
            et de uespera et de mane non opus est hic iterum similiterque <lb/>
            disserere, atque ita deinceps, quotienscumque ista repetuntur, <lb/>
            secundum superiorem inquisitionem interim consideranda esse <lb/>
            admonemus. utrum autem nunc illud caelum fiat, quod excedit <lb/>
            aeris omnia spatia eiusque omnem altitudinem, ubi<lb n="15"/>
            etiam luminaria stellaeque constituuntur quarto die. an ipse <lb/>
            aer uocetur firmamentum, merito quaeri potest. 
</p><p>Multi enim asserunt istarum aquarum naturam super sidereum <lb/>
            caelum esse non posse, quod sic habeant ordinatum <lb/>
            pondus suum, ut uel super terras fluitent uel in aere terris<lb n="20"/>
            proximo uaporaliter ferantur. neque quisquam istos debet ita <lb/>
            refellere, ut dicat secundum omnipotentiam dei, cui cuncta <lb/>
            possibilia sunt, oportere nos credere aquas etiam tam graues,

<note type="footnote"> 2 Gen. 1. 6-8 18 de his et sequentibus cf. etiam De ciuit. dei <lb/>
            lib. XIII 17. 18; XXII 11 </note>

<note type="footnote"> 1 Explicuerunt capitula. in5 liber secundus <hi rend="italic">(litt. uncial.)</hi> fol. 15 <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            Incipit liber II <hi rend="italic">(litt. maio rubr.)</hi> fol. 16a <hi rend="italic">P</hi> Incipit liber secundus <hi rend="italic">(litt. <lb/>
            mai. rubr.)</hi> fol. 24b <hi rend="italic">S</hi> 3 diuidens <hi rend="italic">om. S</hi> 5 aquam ęt aqijaiyi (et aquam <lb/>
            <hi rend="italic">del m. 1) E</hi> intra <hi rend="italic">(s. 1. m</hi>. 2 ai infra) <hi rend="italic">E</hi> infra (fra s. <hi rend="italic">I. m</hi>. 2) <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            6 firmamento S 8 factum <hi rend="italic">PRb</hi> uespere <hi rend="italic">PRb</hi> 9 quod] quo <hi rend="italic">E*bd</hi> <lb/>
            deus <hi rend="italic">om. PESbd</hi> fiat <hi rend="italic">om. El</hi> 10 quod <hi rend="italic">PEl</hi> 11 de <hi rend="italic">alt. om. PRSbd</hi> <lb/>
            hoc <hi rend="italic">EP</hi> 12 ita s. <hi rend="italic">I. m. 1 S</hi> quotiescumque <hi rend="italic">PEzbd</hi> reppetuntur <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            13 secundum <hi rend="italic">om. Pl</hi> superiorem (ri s. <hi rend="italic">I. m</hi>. 1) <hi rend="italic">P</hi> considerandam E1 <lb/>
            14 ammonemus <hi rend="italic">PlES</hi> illum <hi rend="italic">El</hi> 17 quaeri merito <hi rend="italic">Pbd</hi> 18 istam <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            sydereum <hi rend="italic">S</hi> 19 hordinatum <hi rend="italic">R</hi> 20 terram <hi rend="italic">PRbd</hi> 21 debera S <lb/>
            23 nos s. <hi rend="italic">I. m</hi>. 2 <hi rend="italic">S</hi> grauis P1 </note> <lb/>
             
<pb n="33"/>
            quam nouimus atque sentimus, caelesti corpori, in quo sunt <lb/>
            sidera, superfusas. nunc enim, quemadmodum deus instituerit <lb/>
            naturas rerum, secundum scripturas eius nos conuenit quaerere, <lb/>
            non, quid in eis uel ex eis ad miraculum potentiae suae uelit <lb/>
            operari. neque enim, si uellet deus sub aqua oleum aliquando <lb n="5"/>
            manere, non fieret; non ex eo tamen olei natura nobis esset <lb/>
            incognita, quod ita facta sit, ut adpetendo suum locum, etiam <lb/>
            si subterfusa fuerit, perrumpat aquas eisque se superpositam <lb/>
            conlocet. nunc ergo quaerimus, utrum conditor rerum, qui <lb/>
            omnia in mensura et numero et pondere disposuit, non <lb n="10"/>
            unum locum proprium ponderi aquarum circa terram tribuerit, <lb/>
            sed et super caelum, quod ultra limitem aeris circumfusum <lb/>
            atque solidatum est. 
</p><p>Quod qui negant esse credendum, de ponderibus elementorum <lb/>
            argumentantur, negantes ullo modo ita desuper quasi <lb n="15"/>
            quodam pauimento solidatum esse caelum, ut possit aquarum <lb/>
            pondera sustinere, quod talis soliditas nisi terris esse non <lb/>
            possit et, quidquid tale est, non caelum sed terra sit; non <lb/>
            enim tantum locis, sed etiam qualitatibus elementa distingui, <lb/>
            ut pro qualitatibus propriis etiam loca propria sortirentur. <lb n="20"/>
            aqua scilicet super terram, quae etiam si sub terra stat aut <lb/>
            labitur, sicut in antris cauernisque abditis, non tamen ea <lb/>
            terrae parte, quam supra, sed ea, quam infra se habet, continetur. <lb/>
            nam si ex parte superiore fuerit terrae pars ulla <lb/>
             delapsa, non manet super aquam, sed ea perrupta demergitur <lb n="25"/>
            et pergit ad terram: quo ueniens conquiescit tamquam in <lb/>
            loco suo, ut supra sit aqua, subter autem terra. unde

<note type="footnote"> 9 Sap. 11, 21 </note>

<note type="footnote"> 2 sydera <hi rend="italic">SR</hi> superfusa SI enim Et quemammodum <hi rend="italic">PlR</hi> <lb/>
            3 nos] non <hi rend="italic">El</hi> conuenit (n 8. <hi rend="italic">l. m. 1) E</hi> 4 numquid <hi rend="italic">Rl</hi> admiraculum <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> ammiraculum <hi rend="italic">PiBI</hi> uellit <hi rend="italic">R</hi> 7 appetendo. (s <hi rend="italic">eras.) S</hi> <lb/>
            8 se <hi rend="italic">om. J21</hi> 9 conlocet <hi rend="italic">El</hi> 11 pondere <hi rend="italic">S</hi> 14 quod] quo <hi rend="italic">El</hi> 16 quidam <lb/>
            E1 18 posset <hi rend="italic">PRl</hi> quidquid <hi rend="italic">E1</hi> quicquid <hi rend="italic">PRS</hi> 19 <hi rend="italic">post</hi> qualitatibus <lb/>
            <hi rend="italic">add</hi>. propriis <hi rend="italic">bd</hi> distinguuntur <hi rend="italic">b</hi> 20 sortiantur <hi rend="italic">S</hi> 21 sub terram <lb/>
            El 22 cabernisque <hi rend="italic">El</hi> 23 partem <hi rend="italic">El</hi> haba Bl 24 superiori <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            pars ulla terrae <hi rend="italic">PRbd</hi> 25 delabsa <hi rend="italic">P</hi> dilapsa <hi rend="italic">S</hi> dimergitur <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            27 aqua. (m <hi rend="italic">uidetur er.) P</hi> subter] subtus <hi rend="italic">d</hi> </note>

<note type="footnote"> XXVXTI. Aug. aeci. III pars 1</note>.

<note type="footnote"> 3 </note> <lb/>
             
<pb n="34"/>
            cognoscitur, quod etiam super aquas cum esset non ipsis aquis <lb/>
            portabatur, sed conpage terrae tenebatur, sicut sese habent <lb/>
            camerae speluncarum. 
</p><p>Hic occurrit admonere cauendum errorem, quem in libro <lb/>
            primo cauendum monui, ne forte, quia scriptum est in Psalmis:<lb n="5"/>
            fundauit terram super aquam, arbitretur aliquis nostrum <lb/>
            aduersus istos de ponderibus elementorum subtiliter disserentes <lb/>
            isto testimonio scripturarum esse nitendum, quia illi non retenti <lb/>
            auctoritate litterarum nostrarum et nescientes, quemadmodum <lb/>
            dictum sit, libros sanctos facilius inridebunt quam<lb n="10"/>
            illud repudiabunt, quod uel certis rationibus perceperunt uel <lb/>
            experimentis manifestissimis probauerunt. illud namque in <lb/>
            Psalmis aut figurate dictum recte accipi potest, ut, quoniam <lb/>
            caeli et terrae nomine saepe in ecclesia spiritales carnalesque <lb/>
            significantur, caelos ostenderit pertinere ad serenam intellegentiam<lb n="15"/>
            ueritatis dicens: qui fecit caelos in intellegentia, <lb/>
            terram uero ad fidem simplicem paruulorum non fabulosis <lb/>
            opinionibus incertam atque fallacem, sed prophetica et euangelica <lb/>
            praedicatione firmissimam, quae per baptismum solidatur, <lb/>
            et ideo subiecerit dicens: fundauit terram super aquam; <lb n="20"/>
            aut, si ad litteram cogit quisquam intellegi, non incongruenter <lb/>
            uel sublimia terrarum, siue continentium siue insularum, accipiuntur, <lb/>
            quae superiora sunt aquis, uel ipsa tegmina speluncarum, <lb/>
            quae super aquas pendula soliditate firmata sunt.

<note type="footnote"> 4 cf. pag. 28, 22 sqq. 6 Ps. 135, 6 16 Ps. 135, 5. </note>

<note type="footnote"> 1 quod <hi rend="italic">om. Pl</hi> 2 compagae <hi rend="italic">E</hi> sese] se <hi rend="italic">b</hi> 3 camere S 4 occurrit <lb/>
            <hi rend="italic">om</hi>. 81 ammonere <hi rend="italic">PlR</hi> 5 admonui <hi rend="italic">d</hi> admonuimus <hi rend="italic">b</hi> 6 aquas <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            7 aduersum S elimentorum <hi rend="italic">R</hi> discernentes <hi rend="italic">(a. l</hi>. fIJ. 2 ai disserentes) <lb/>
            <hi rend="italic">E</hi> 8 istoş (s <hi rend="italic">fin. exp. m</hi>. 1) <hi rend="italic">E</hi> nitendum Bl utendum 12* <lb/>
            renitendum <hi rend="italic">b</hi> retenenti <hi rend="italic">(alt</hi>. en <hi rend="italic">s. I. del. m</hi>. 1) <hi rend="italic">E</hi> 9 quemammodum <lb/>
            <hi rend="italic">PlR</hi> 10 inridebunt E* 11 perceperunt <hi rend="italic">(sup</hi>. per <hi rend="italic">m</hi>. 2 <hi rend="italic">add</hi>. at <lb/>
            ac) <hi rend="italic">E</hi> 13 figuratae <hi rend="italic">E</hi> 14 8*epe (a <hi rend="italic">er.) E</hi> aeclesia <hi rend="italic">E</hi> 15 significantur] <lb/>
            figurantur <hi rend="italic">b</hi> 16 intellegentia] intellectu <hi rend="italic">S</hi> 19 predicatione <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            firmissima <hi rend="italic">EPR1</hi> quae] aquae <hi rend="italic">PRl</hi> 21 quisquam cogit <hi rend="italic">PRSbd</hi> <lb/>
            intelligi esse terra ut possit aqua coęquare non incongruentur <hi rend="italic">sqq. b</hi> <lb/>
            22 continentia <hi rend="italic">(s. I. m</hi>. 2 <hi rend="italic">add</hi>. ai Q) <hi rend="italic">E</hi> siue <hi rend="italic">om. P</hi> 24 pendula (a <lb/>
            <hi rend="italic">ex</hi> e <hi rend="italic">m. 1) S</hi> firmate <hi rend="italic">S</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="35"/>
            quocirca nec ad litteram quisquam potest sic intellegere, quod <lb/>
            dictum est: fundauit terram super aquam, ut aquarum <lb/>
            pondus terreno ponderi subportando naturali ordine quasi <lb/>
            subiectum esse arbitretur. 
</p></div><div n="2" subtype="chapter" type="textpart"><p>Aerem uero aquis esse superiorem, quamuis propter <lb n="5"/>
            ampliora sui spatia etiam aridam contegat, hinc intellegitur <lb/>
            quod nullum uas ab ore inpressum repleri aquis potest: unde <lb/>
            satis indicat aeris naturam locum petere superiorem. uidetur <lb/>
            enim uas inane, sed aere plenum probatur, cum ore imo in <lb/>
            aquam deprimitur; quia enim per superiorem partem non <lb n="10"/>
            inuenit emicandi locum nec deorsum uersus inruptis aquis <lb/>
            subter eas natura ire sinitur, plenitudine sua repellit eas et <lb/>
            in uas non permittit intrare. cum autem uas ita conlocatur, <lb/>
            ut os non habeat deorsum, sed in latus inclinatum, intrat <lb/>
            aqua inferius exeunte aere superius. itemque si uasis erecti <lb n="15"/>
            os pateat in caelum, cum infundis aquam, euadit aer sursum <lb/>
            uersus ex aliis partibus, qua non infundis, et fit locus aquae <lb/>
            deorsum uersus intrandi. quodsi ui maiore uas deprimitur, <lb/>
            ut uel ex latere uel desuper aquae repente influant et undique <lb/>
            os uasis obtegant, disrumpit eas aer sursum nitens, ut eis ad <lb n="20"/>
            ima locum faciat; at ipsa disruptio singultus uasorum est, <lb/>
            dum partibus fugit, quia totus tam cito non potest propter <lb/>
            illius oris angustias. ita si aer super aquas ire cogitur, etiam <lb/>
            confluentes eas dissicit, cum exilientes inpetu eius inpulsae <lb/>
            ebulliunt et eum bullis crepantibus emittunt in sua

<note type="footnote"> 1 potest] post potest P1 sic s. <hi rend="italic">l. m</hi>. 1 <hi rend="italic">R</hi> 3 terr.eno. Ca <hi rend="italic">et</hi> n <hi rend="italic">er.) E</hi> <lb/>
            terraeno P 5 <hi rend="italic">cap</hi>. \'II\' <hi rend="italic">E</hi> 10 aqua <hi rend="italic">PR</hi> per <hi rend="italic">om. b</hi> superiori <lb/>
            parte <hi rend="italic">b</hi> 11 emicandi] emigrandi <hi rend="italic">Rb</hi> emeandi <hi rend="italic">d</hi> irruptis <hi rend="italic">E2</hi> minutissimis <lb/>
            <hi rend="italic">E1</hi> 12 natura? <hi rend="italic">E</hi> ire natura <hi rend="italic">PRSbd</hi> repella <hi rend="italic">S</hi> reppellit <lb/>
            <hi rend="italic">R</hi> 15 uas <hi rend="italic">E*Pl</hi> erectios <hi rend="italic">Pl</hi> 18 ui]bi <hi rend="italic">El</hi> 20 dirrumpit <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            dirumpit <hi rend="italic">b</hi> 21 at <hi rend="italic">scripsi:</hi> ad <hi rend="italic">El</hi> et <hi rend="italic">E*PRSbd</hi> dirruptio <hi rend="italic">E</hi> disrupti <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            diruptio <hi rend="italic">b</hi> 22 quia (a 6. <hi rend="italic">l. m. 1) R</hi> totos <hi rend="italic">S</hi> potest exire <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            24 <hi rend="italic">post</hi> confluentes <hi rend="italic">sequitur in P</hi> abdissic, <hi rend="italic">sed m</hi>. 1 <hi rend="italic">del</hi>. eas (a <lb/>
            in rtw.) S dissicit] dispicit <hi rend="italic">PRX</hi> despicit <hi rend="italic">b</hi> disiicit <hi rend="italic">d; cf. Max Bonnet <lb/>
            Le Latin de Gregoire de Tours\' pag</hi>. 122, 3; 195, 3 exilientis <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            exsilientis P impetu Rl impetus <hi rend="italic">b</hi> impulsas <hi rend="italic">S</hi> impulsu <hi rend="italic">Rb</hi> <lb/>
            25 ebulliuntJ uulliunt <hi rend="italic">El</hi> bulliunt P eum] cum S uullis Et </note>

<note type="footnote"> 3* </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="36"/>
            properantem atque illis ad ima decidendi aditum dantem. si <lb/>
            autem sub aquas ire cogatur ex uase, ut illo cedente uas ab <lb/>
            ore in ima presso repleri uelis, facilius undis undique uersum <lb/>
            cooperitur, quam per os eius ab inferiore parte intrandi gutta <lb/>
            exigua reperit locum. <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="3" subtype="chapter" type="textpart"><p>Iam uero ignem ad superna emicantem etiam ipsius <lb/>
            naturam aeris uelle transcendere quis non sentiat? quandoquidem <lb/>
            si ardentem faculam capite deorsum quisque teneat, <lb/>
            nihilominus flammae crinis ad superiora contendit. sed quoniam <lb/>
            circumfusi ac superfusi aeris praepollenti constipatione subinde<lb n="10"/>
            ignis extinguitur et in eius qualitatem per abundantiam <lb/>
            superatus subinde commutatur ac uertitur, ad uniuersam eius <lb/>
            altitudinem transiliendam non potest perdurare. itaque super <lb/>
            aerem purus ignis esse dicitur caelum, unde etiam sidera <lb/>
            atque luminaria facta coniectant illius uidelicet igneae lucis<lb n="15"/>
            in eas formas, quas in caelo cernimus, conglobata dispositaque <lb/>
            natura; ac per hoc, sicut terrarum ponderibus et aer et <lb/>
            aqua cedit, ut ad terram perueniant, sic aquarum ponderi <lb/>
            et ipse aer cedit, ut uel ad terram uel ad aquam perueniat. <lb/>
            unde intellegi uolunt hoc modo necesse fuisse, ut aer quoque,<lb n="20"/>
            si quis eius particulam in spatiis illis sublimibus caeli posset <lb/>
            dimittere, pondere suo caderet, donec ad aeria subter spatia <lb/>
            perueniret. quapropter conligunt multo minus esse posse aquis <lb/>
            supra illud igneum caelum aliquid loci, cum illic aer multo <lb/>
            aquis leuior manere non possit. <lb n="25"/>
            
</p></div><div n="4" subtype="chapter" type="textpart"><p>Talibus eorum disputationibus cedens laudabiliter conatus <lb/>
            est quidam demonstrare aquas super caelos, ut ex ipsis uisi- .

<note type="footnote"> 26 cf. Basilii homil. in Hexaemeron III 8 et Hom. VIII 7 </note>

<note type="footnote"> 1 decidendi] deducendi <hi rend="italic">PR1</hi> deducendis b 2 cogitur <hi rend="italic">PRlbd</hi> nasae <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            3 compresso <hi rend="italic">S</hi> replere <hi rend="italic">E1R</hi> 4 inferiore <hi rend="italic">E1</hi> 5 repperit <hi rend="italic">EPRS</hi> <lb/>
            reperiat <hi rend="italic">b</hi> 6 <hi rend="italic">cap</hi>. III <hi rend="italic">E</hi> 7 aeris naturam <hi rend="italic">PRSbd</hi> nellet <hi rend="italic">Pl</hi> <lb/>
            9 flamme <hi rend="italic">S</hi> crinibus S 10 constippatione <hi rend="italic">E1</hi> 13 perdurare] perducere <lb/>
            J21 14 siddera pl sydera <hi rend="italic">S</hi> 16 percernimus <hi rend="italic">E</hi> dispositaque <lb/>
            (si 8. <hi rend="italic">I. m</hi>. 1) S 18 acedit <hi rend="italic">R</hi> perueniat S si <hi rend="italic">R1</hi> 19 acedit <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            perueniat 221 21 in <hi rend="italic">om. El</hi> spaciis S celi S possit <hi rend="italic">PRlS</hi> <lb/>
            22 cadere <hi rend="italic">E</hi> aerea <hi rend="italic">b</hi> 24 sup <hi rend="italic">b</hi> illuc <hi rend="italic">Rl</hi> 26 <hi rend="italic">cap</hi>. IIII <hi rend="italic">E</hi> caedens <hi rend="italic">R</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="37"/>
            bilibus conspicuisque naturis adsereret scripturae fidem. et <lb/>
            prius quidem, quod facillimum fuit, ostendit et hunc aerem <lb/>
            caelum appellari non solum sermone communi, secundum <lb/>
            quem dicimus serenum uel nubilum caelum, sed etiam nostrarum <lb/>
            ipsarum consuetudine scripturarum, cum dicuntur uolatilia <lb n="5"/>
            caeli, cum aues in hoc aere uolare manifestum sit; <lb/>
            et dominus cum de nubibus loqueretur, faciem caeli, inquit, <lb/>
            potestis probare. nubes autem etiam per proximum terris <lb/>
            aerem conglobari saepe cernimus, cum per decliuia iugorum <lb/>
            ita recumbunt, ut plerumque excedantur etiam cacuminibus <lb n="10"/>
            montium. cum ergo probasset et hunc aerem caelum dici, <lb/>
            nulla alia causa etiam firmamentum appellatum uoluit existimari, <lb/>
            nisi quia interuallum eius diuidit inter quosdam uapores <lb/>
            aquarum et istas aquas, quae corpulentius in terris fluitant. <lb/>
            et nubes quippe, sicut experti sunt qui inter eas in montibus <lb n="15"/>
            ambularunt, congregatione et conglobatione minutissimarum <lb/>
            guttarum talem speciem reddunt: quae si spissantur amplius, <lb/>
            ut coniungantur in unam grandem plures guttae minimae, <lb/>
            non eam patitur aer apud se teneri. sed eius ponderi ad ima <lb/>
            dat locum, et haec est pluuia. ergo ex aere, qui est inter <lb n="20"/>
            uapores umidos, unde superius nubila conglobantur, et maria <lb/>
            subterfusa, ostendere ille uoluit esse caelum inter aquam et <lb/>
            aquam. hanc ergo diligentiam considerationemque laude dignissimam <lb/>
            iudico. quod enim dixit. neque contra fidem est <lb/>
            et in promtu posito documento credi potest.

<note type="footnote"> 5 Matth. 6, 26 7 Matth. 16, 4 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 adserere <hi rend="italic">El</hi> adseret S 2 fuit] esset E1 ostenderet <hi rend="italic">El</hi> 3 appellare <lb/>
            <hi rend="italic">E</hi> 6 manifestum sit uolare <hi rend="italic">b</hi> 7 inquit caeli <hi rend="italic">PRbd</hi> inquid <lb/>
            R <hi rend="italic">8 per om. Sl 9 sepe S decliua Sl declibia PlRl</hi> iugerum <lb/>
            b 10 ut] et 2?1 13 diuida S 14 corpolentius <hi rend="italic">S</hi> 15 <hi rend="italic">cap</hi>. V <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            minu <lb/>
            16 ambulauerunt <hi rend="italic">bd</hi> congregatione <hi rend="italic">P</hi> conglobationem <hi rend="italic">P</hi> ..**tissimarum <lb/>
            <hi rend="italic">R</hi> notissimarum (o <hi rend="italic">ex</hi> u) <hi rend="italic">P</hi> 17 spassantur P 18 minime <hi rend="italic">SRb</hi> <lb/>
            19 non <hi rend="italic">om. R</hi> aput <hi rend="italic">EIPt</hi> pondere <hi rend="italic">S</hi> 20 dat] tad <hi rend="italic">El</hi> plubia <hi rend="italic">Et</hi> <lb/>
            21 humidos <hi rend="italic">EaPRaSbd</hi> 22 ille <hi rend="italic">eras. in R</hi> 23 considerationemquae <lb/>
            (a <hi rend="italic">exp. m</hi>. 1) <hi rend="italic">E</hi> laudem <hi rend="italic">El</hi> dignissimam <hi rend="italic">Et</hi> 24 contra§9 (se <lb/>
            <hi rend="italic">txp. m</hi>. 1) <hi rend="italic">S</hi> 25 promptu <hi rend="italic">PRSbd</hi> </note> <lb n="25"/>
            
<pb n="38"/>
            
</p><p>Quamquam possit uideri non inpedire propria pondera elementorum, <lb/>
            quomodo etiam super illud sublime caelum possint <lb/>
            esse aquae per illas minutias, per quas etiam super hoc <lb/>
            spatium aeris esse potuerunt. qui quamuis grauior et inferior <lb/>
            summo caelo subiaceat, procul dubio leuior est aquis, et<lb n="5"/>
            tamen, ut super eum sint uapores illi, nullo pondere prohibentur. <lb/>
            sic ergo et super illud caelum potest minutioribus <lb/>
            guttis leuior halitus umoris extendi, qui pondere cadere non <lb/>
            cogatur. ipsi quippe subtilissima ratione persuadent nullum <lb/>
            esse quamlibet exiguum corpusculum, in quo diuisio finiatur. <lb n="10"/>
            sed infinite omnia diuidi, quia omnis pars corporis corpus <lb/>
            est, et omne corpus habeat necesse est dimidium quantitatis <lb/>
            suae. ac per hoc si potest aqua, sicut uidemus, ad tantas <lb/>
            guttarum minutias peruenire, ut super istum aerem uaporaliter <lb/>
            feratur, qui natura leuior est aquis, cur non possit et<lb n="15"/>
            super illud leuius caelum minutioribus guttis et leuioribus <lb/>
            inmanere uaporibus? 
</p></div><div n="5" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quidam etiam nostri istos negantes propter pondera <lb/>
            elementorum aquas esse posse super caelum sidereum de <lb/>
            ipsorum siderum qualitatibus et meatibus conuincere moliuntur. <lb n="20"/>
            idem namque adserunt stellam, quam Saturni appellant, esse <lb/>
            frigidissimam eamque per annos triginta signiferum peragere <lb/>
            circulum eo, quod superiore ac per hoc ampliore ambitu <lb/>
            graditur. nam sol eundem circulum per annum conplet. et <lb/>
            luna per mensem tanto, ut dicunt, breuius quanto inferius, <lb n="25"/>
            ut spatio loci spatium temporis congruat. quaeritur itaque <lb/>
            ab eis, unde illa stella sit frigida, quae tanto ardentior esse <lb/>
            deberet, quanto sublimiore caelo rapitur. nam procul dubio <lb/>
            cum rotunda moles circulari motu agitur, interiora eius tardius <lb/>
            eunt, exteriora celerius, ut maiora spatia cum breuioribus ad

<note type="footnote">2 quomodo] quominus <hi rend="italic">d</hi> 6 eum] illa <hi rend="italic">b</hi> 7 illum <hi rend="italic">El</hi> 8 alitus <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            habitus <hi rend="italic">ElPl</hi> humoris <hi rend="italic">EsSLd</hi> 9 ipse <hi rend="italic">S</hi> 11 infinitae <hi rend="italic">SR</hi> 17 immanere <lb/>
            <hi rend="italic">El lSpoat</hi> propter <hi rend="italic">inc. cap</hi>. VI <hi rend="italic">E</hi> 19 posse <hi rend="italic">om. R</hi> sydereum <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> 21 iidem <hi rend="italic">d</hi> 22 frigidissima <hi rend="italic">El</hi> \'XXX\' <hi rend="italic">R</hi> 23 superior <hi rend="italic">Sd</hi> <lb/>
            26 spacium S 28 sublimior ecaelo <hi rend="italic">S</hi> 29 rotunda (0 <hi rend="italic">ex</hi> u <hi rend="italic">m</hi>. 1) <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            mutu Rt 30 <hi rend="italic">post</hi> exteriora <hi rend="italic">add</hi>. eius <hi rend="italic">in S</hi> spacia <hi rend="italic">S</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="39"/>
            eosdem gyros pariter occurrant, quae autem celerius utique <lb/>
            feruentius. proinde memorata stella magis debuit calida esse <lb/>
            quam frigida; quamuis enim suo motu, quoniam grande <lb/>
            spatium est, triginta annis totum ambitum permeet, tamen <lb/>
            caeli motu in contrarium rotata uelocius, quod cotidie necesse <lb n="5"/>
            est patiatur — sic, ut dicunt. caeli singulae conuersiones dies <lb/>
            singulos explicant —, calorem maiorem debuit caelo concitatiore <lb/>
            concipere. nimirum ergo eam frigidam facit aquarum <lb/>
            super caelum constitutarum illa uicinitas, quam nolunt credere, <lb/>
            qui haec, quae breuiter dixi, de motu caeli et siderum <lb n="10"/>
            disputant. his quidam nostri coniecturis agunt aduersus eos.. <lb/>
            qui nolunt aquas super caelum credere, et uolunt eam stellam <lb/>
            esse frigidam, quae iuxta summum caelum circuit, ut ex hoc <lb/>
            cogantur aquarum naturam iam non illic uaporali tenuitate, <lb/>
             sed glaciali soliditate pendere. quoquo modo autem et qualeslibet <lb n="15"/>
            aquae ibi sint, esse ibi eas minime dubitemus; maior <lb/>
            est quippe scripturae huius auctoritas quam omnis humani <lb/>
            ingenii capacitas. 
</p></div><div n="6" subtype="chapter" type="textpart"><p>Sed animaduersum est a quibusdam, quod nec ego <lb/>
             dissimulandum puto, non frustra, cum dixisset deus: fiat <lb n="20"/>
            firmamentum in medio aquarum, et sit diuisio inter <lb/>
            aquam et aquam, parum uisum esse subiungere: et sic <lb/>
            est factum, nisi adderetur: et fecit deus firmamentum; <lb/>
            et diuisit deus inter aquam, quae erat super firmamentum, <lb/>
            et inter aquam, quae erat sub firmamento.

<note type="footnote"> 20 Gen. 1, 6 23 Gen. 1, 7 </note>

<note type="footnote"> 3 BUO <hi rend="italic">om. S</hi> quoniam] quam b 4 est <hi rend="italic">om</hi>. b \'XXX\' <hi rend="italic">PR</hi> pprmeet] <lb/>
            perme et <hi rend="italic">Ex</hi> perimet <hi rend="italic">(m</hi>. 1 <hi rend="italic">exp</hi>. i <hi rend="italic">et s. I. inter</hi> e <hi rend="italic">et</hi> t a <hi rend="italic">add.) P</hi> <lb/>
            permeat R1 per metam <hi rend="italic">S</hi> 5 motum P moturp <hi rend="italic">S</hi> uelotius <hi rend="italic">R</hi> cottidie <lb/>
            <hi rend="italic">ES</hi> 6 <hi rend="italic">ante</hi> sic ut <hi rend="italic">add</hi>. quoniam <hi rend="italic">bd</hi> sic ut] si ut <hi rend="italic">E2PS</hi> 7 concitatiorem <lb/>
            <hi rend="italic">PRl</hi> concitare <hi rend="italic">S</hi> 10 syderum <hi rend="italic">S</hi> 11 nostri <hi rend="italic">in ras. a. m</hi>. 2 <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            aduersum <hi rend="italic">S</hi> 13 iuxta <hi rend="italic">om. Sl</hi> circtlit b 14 <hi rend="italic">post</hi> naturam <hi rend="italic">add</hi>. credere <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> non iam <hi rend="italic">PRSbd</hi> 15 glatiali <hi rend="italic">SR</hi> quoquo modo] quomodo <lb/>
            <hi rend="italic">PRl</hi> quo <hi rend="italic">b</hi> qualeslibet (s. <hi rend="italic">I</hi>. m. 2 at quaslibet) <hi rend="italic">E</hi> 16 <hi rend="italic">ante</hi> esse <lb/>
            <hi rend="italic">odd</hi>. cum <hi rend="italic">b</hi> ibi eas] eas ibi <hi rend="italic">PRbd</hi> minimę <hi rend="italic">R</hi> 18 capatitas <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            22 esse] est <hi rend="italic">S</hi> 24 erant <hi rend="italic">S</hi> supra <hi rend="italic">P</hi> 25 aqua <hi rend="italic">Ex</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="40"/>
            quod quidem sic intellegunt, ut personam patris declaratam <lb/>
            esse dicant in eo, quod scriptum est: et dixit deus: fiat <lb/>
            firmamentum in medio aquarum, et sit diuisio inter <lb/>
            aquam et aquam. et sic est factum, ac deinde, ut intellegatur <lb/>
            filius fecisse, quod a patre dictum est, ut fieret,<lb n="5"/>
            arbitrantur esse subnexum: et fecit deus firmamentum <lb/>
            et diuisit deus et cetera. 
</p><p>Sed cum antea legitur: et sic est factum, a quo intellegimus <lb/>
            factum? si a filio, quid opus erat iam dicere: et fecit <lb/>
            deus et quae sequuntur? si autem quod scriptum est: et<lb n="10"/>
            sic est factum, a patre intellexerimus factum, non iam <lb/>
            pater dicit et filius facit, et potest aliquid pater facere sine <lb/>
            filio, ut deinde filius non hoc, sed aliud similiter faciat: <lb/>
            quod est contra catholicam fidem. si autem illud, de quo <lb/>
            dicitur: et sic est factum, hoc idem fit, cum itidem dicitur:<lb n="15"/>
            et fecit deus, quid prohibet eundem intellegere facere quod <lb/>
            dixit, qui dixit, ut fieret? an etiam excepto eo, quod scriptum <lb/>
            est: et sic est factum, tantummodo in his uerbis, quibus <lb/>
            dicitur: et dixit deus: fiat, et postea dicitur: et fecit <lb/>
            deus, patris et filii personam uolunt intellegi? <lb n="20"/>
            
</p><p>Sed quaeri adhuc potest, utrum quasi iussisse filio patrem <lb/>
            debeamus accipere in eo, quod scriptum est: et dixit deus: <lb/>
            fiat. sed cur non scriptura curauit ostendere personam etiam <lb/>
            spiritus sancti? an ita trinitas intellegitur: et dixit deus: <lb/>
            fiat. et fecit deus. et uidit deus, quia bonum est? <lb n="25"/>
            sed non conuenit unitati trinitatis, ut filius quasi iussus <lb/>
            fecisse intellegatur, spiritus autem sanctus nullo sibi iubente <lb/>
            libere uidisse bonum esse, quod factum est. quibus enim <lb/>
            uerbis iuberet filio pater, ut faceret, cum ipse sit principale

<note type="footnote"> 1 quod <hi rend="italic">om</hi>. Pl quidam <hi rend="italic">EPRb</hi> 4 factum est <hi rend="italic">b</hi> 6 arbitrantur <lb/>
            (n <hi rend="italic">R. I. m</hi>. 1) <hi rend="italic">E</hi> subnixum R1 8 factum est <hi rend="italic">b</hi> 9 iam <hi rend="italic">om. S</hi> <lb/>
            10 sequntur <hi rend="italic">E</hi> secuntur <hi rend="italic">R</hi> 11 factum est <hi rend="italic">b</hi> 12 aliquid aliud S <lb/>
            13 alius P1 <hi rend="italic">om. S</hi> 15 factum est <hi rend="italic">b</hi> hoc] et hoc <hi rend="italic">El</hi> idem fit] <lb/>
            itidem <hi rend="italic">S</hi> 17 scriptum] dictum <hi rend="italic">b</hi> 18 factum est <hi rend="italic">b</hi> 20 fili <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            21 quere <hi rend="italic">S</hi> 23 scriptura non <hi rend="italic">Sbd</hi> curabit <hi rend="italic">R</hi> ostenderae Pl <lb/>
            etiam personam <hi rend="italic">PRbd</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="41"/>
            uerbum patris, per quod facta sunt omnia? an eo ipso, quod <lb/>
            scriptum est: fiat firmamentum, haec ipsa dictio uerbum <lb/>
            est patris, unigenitus filius, in quo sunt omnia, quae creantur, <lb/>
            etiam antequam creantur, et quidquid in illo est, uita est, <lb/>
            quia quidquid per eum factum est, in ipso uita est, et uita <lb n="5"/>
            utique creatrix. sub illo autem creatura? aliter ergo in illo <lb/>
            sunt ea, quae per illum facta sunt, quia regit et continet ea : <lb/>
            aliter autem in illo sunt ea, quae ipse est. ipse enim uita <lb/>
            est, quae ita in illo est. ut ipse sit, quoniam ipse uita est <lb/>
            lux hominum. quia ergo nihil creari posset siue ante tempora, <lb n="10"/>
            quod quidem non est creatori coaeternum, siue ab exordio <lb/>
            temporum siue in aliquo tempore, cuius creandi ratio, si <lb/>
            tamen ratio recte dicitur, non in dei uerbo patri coaeterno <lb/>
            coaeterna uita uiueret, propterea scriptura, priusquam insinuet <lb/>
             unamquamque creaturam, ex ordine, quo conditam dicit, <lb n="15"/>
            respicit ad dei uerbum, prius ponens: et dixit deus: fiat <lb/>
            illud. non enim inuenit ullam causam rei creandae, quam in <lb/>
            uerbo dei non inuenit creari debuisse. 
</p><p>Non ergo deus totiens dixit: fiat illa uel illa creatura, <lb/>
            quotiens in hoc libro repetitur: et dixit deus. unum quippe <lb n="20"/>
            uerbum ille genuit, in quo dixit omnia, priusquam facta sunt <lb/>
            singula; sed eloquium scripturae descendens ad paruulorum <lb/>
            capacitatem dum insinuat singillatim genera creaturarum per <lb/>
            singula respicit uniuscuiusque generis aeternam rationem in <lb/>
             uerbo dei. nec illa repetita ille tamen repetit: et dixit <lb n="25"/>
            deus. si enim uellet prius dicere: factum est firmamentum <lb/>
            in medio aquarum, ut esset diuisio inter aquam et aquam, <lb/>
            si quis ab eo quaereret, quomodo factum esset, recte

<note type="footnote"> 1 cf. Ioh. 1, 3 8 cf. Ioh. 1, 3. 4 </note>

<note type="footnote"> 4 creentur <hi rend="italic">PRSbd</hi> quicquid <hi rend="italic">E2ptRS</hi> cst <hi rend="italic">post</hi> illo s. <hi rend="italic">l. m, 1 P</hi> <lb/>
            5 quicquid <hi rend="italic">E2PzRS</hi> 6 illo Et ergoj enim <hi rend="italic">S</hi> ergo in <hi rend="italic">ras. m. 1 E</hi> <lb/>
            illa Sl 7 quae quae <hi rend="italic">S</hi> rega <hi rend="italic">S</hi> ea <hi rend="italic">ex</hi> &amp; <hi rend="italic">S</hi> 8 autem] enim S <lb/>
            9 ipsa uita <hi rend="italic">d</hi> 12 aliquo] alico R 14 insinuet] insuat <hi rend="italic">PIR</hi> 15 quod <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            22 scripturae] scripture (pture <hi rend="italic">in ras. m</hi>. 2) <hi rend="italic">R</hi> scribentis <hi rend="italic">(s. l. m</hi>. 2 at <lb/>
            scribentis) <hi rend="italic">E,bd</hi> 23 singulatim <hi rend="italic">d</hi> 24 respecit <hi rend="italic">E</hi> 25 ille] illae <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            26 diceret <hi rend="italic">E</hi> 28 quereret <hi rend="italic">S</hi> rectae <hi rend="italic">R</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="42"/>
            responderet: dixit deus: fiat, id est, in uerbo dei aeterno erat, ut <lb/>
            fieret. inde igitur incipit narrare unumquodque factum, quod <lb/>
            etiam post facti narrationem quaerenti, quomodo factum sit, <lb/>
            in reddenda ratione respondere deberet. 
</p><p>Cum ergo audimus: et dixit deus: fiat. intellegimus,<lb n="5"/>
            quod in uerbo dei erat, ut fieret. cum uero audimus: et sic <lb/>
            est factum, intellegimus factam creaturam non excessisse <lb/>
            praescriptos in uerbo dei terminos generis sui. cum uero <lb/>
            audimus: et uidit deus, quia bonum est, intellegimus in <lb/>
            benignitate spiritus eius non quasi cognitum, posteaquam<lb n="10"/>
            factum est, placuisse, sed potius in ea bonitate placuisse, ut <lb/>
            maneret factum, ubi placebat, ut fieret. 
</p></div><div n="7" subtype="chapter" type="textpart"><p>Ac per hoc manet adhuc causa requirendi, cur, posteaquam <lb/>
            dixit: et sic est factum, ubi perfectio iam operis <lb/>
            indicatur, addidit: et fecit deus, cum eo ipso, quod ait:<lb n="15"/>
            et dixit deus: fiat illud. et sic est factum, iam intellegatur <lb/>
            id deum dixisse in uerbo suo, et factum esse per <lb/>
            uerbum eius, atque ibi iam non solum patris, sed etiam filii <lb/>
            possit adparere persona. nam si propter ostendendam filii <lb/>
            personam repetitur ac dicitur: et fecit deus, numquid ergo <lb n="20"/>
            non per filium congregauit aquam tertio die, ut adpareret <lb/>
            arida, quia ibi non dicitur: et fecit deus congregari aquam, aut: <lb/>
            congregauit deus aquam? sed tamen etiam ibi, posteaquam <lb/>
            dixit: et factum est sic, tunc repetiuit dicens: et congregata <lb/>
            est aqua, quae est sub caelo. numquid etiam <lb n="25"/>
            lux non per filium facta est, ubi prorsus nullo modo repetiuit? <lb/>
            potuit enim et illic ita dicere: et dixit deus: fiat lux. et sic

<note type="footnote"> 24 Gen. 1, 9 </note>

<note type="footnote"> 2 igitur] ergo <hi rend="italic">Rbd</hi> inquipit El unumquidque <hi rend="italic">El</hi> 3 narrationem] <lb/>
            rationem E* quaerente <hi rend="italic">S</hi> 5 et <hi rend="italic">om. El</hi> 6 uero] uer.o (b <lb/>
            <hi rend="italic">er.) E</hi> 8 praescribtos <hi rend="italic">E</hi> perscriptos <hi rend="italic">SR, (in ras.) P</hi> 10 benignitate. <lb/>
            (m <hi rend="italic">er.) E</hi> 12 manere <hi rend="italic">El</hi> 14 operis iam <hi rend="italic">Sbd</hi> 16 illud] lux <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            18 ubi <hi rend="italic">d</hi> fili <hi rend="italic">E</hi> 19 fili <hi rend="italic">E</hi> 23 aquas <hi rend="italic">ES</hi> 25 <hi rend="italic">post</hi> caelo <hi rend="italic">sequitur</hi> <lb/>
            in congregationg undarG <hi rend="italic">in S</hi> 26 prorsus Et prossus <hi rend="italic">R</hi> nullo (n <lb/>
            <hi rend="italic">in ras. m. 2) E</hi> 27 et <hi rend="italic">ante</hi> dixit <hi rend="italic">om. S</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="43"/>
            est factum. et fecit deus lucem. et uidit quia bona est, aut <lb/>
            certe, sicut in aquarum congregatione, ut non diceret: et fecit <lb/>
            deus, sed tamen iterum repeteret: et dixit deus: fiat lux. et <lb/>
            sic est factum . et facta est lux. et uidit deus lucem quia <lb/>
            bona est. sed nullo modo repetens, posteaquam proposuit: <lb/>
            et dixit deus: fiat lux, nihil aliud intulit nisi: et facta <lb/>
            est lux, ac deinceps de placita luce et diuisa a tenebris et <lb/>
            utroque appellato nominibus suis sine ulla repetitione nan-auit. 
</p></div><div n="8" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quid sibi ergo uult in ceteris illa repetitio ? an eo modo <lb/>
            demonstratur primo die, quo lux facta est, conditionem spiritalis <lb n="10"/>
            et intellectualis creaturae lucis appellatione intimari <lb/>
            — in qua natura intelleguntur omnes sancti angeli atque <lb/>
            uirtutes - et propterea non repetiuit factum, posteaquam <lb/>
            dixit: facta est lux, quia non primo cognouit rationalis <lb/>
            creatura conformationem suam ac deinde formata est, sed in <lb n="15"/>
            ipsa sua conformatione cognouit, hoc est inlustratione ueritatis, <lb/>
            ad quam conuersa formata est, cetera uero, quae infra <lb/>
            sunt, ita creantur. ut prius fiant in cognitione rationalis <lb/>
            creaturae ac deinde in genere suo ? quapropter lucis conditio <lb/>
            prius est in uerbo dei secundum rationem, qua condita est, <lb n="20"/>
            hoc est in coaeterna patri sapientia, ac deinde in ipsa lucis <lb/>
            conditione secundum naturam, quae condita est: illic non <lb/>
            facta, sed genita, hic uero facta, quia ex informitate formata. <lb/>
            et ideo dixit deus: fiat lux. et facta est lux, ut, quod <lb/>
            ibi erat in uerbo, hic esset in opere. conditio uero caeli prius <lb n="25"/>
            erat in uerbo dei secundum genitam sapientiam, deinde facta <lb/>
            est in creatura spiritali, hoc est in cognitione angelorum <lb/>
            secundum creatam in illis sapientiam; deinde quod caelum

<note rend="script" type="footnote"> 1 <hi rend="italic">post</hi> uidit <hi rend="italic">add</hi>. ds <hi rend="italic">SEx</hi> aut — <hi rend="italic">u</hi>. 6 deus <hi rend="italic">om P1</hi> 3 tamen] <lb/>
            tantum <hi rend="italic">d</hi> tamen iterum <hi rend="italic">om. P</hi> 4 lucem <hi rend="italic">om. El</hi> 5 <hi rend="italic">post</hi> est <hi rend="italic">duo<lb/>
             uersus uacui rel. R</hi> 6 et <hi rend="italic">init. om. El</hi> 8 nulla <hi rend="italic">E</hi> 9 <hi rend="italic">cap</hi>. VII <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            10 prima b quod <hi rend="italic">El</hi> 11 appellate P1 entimare <hi rend="italic">PRl</hi> 12 angeli <lb/>
            sancti <hi rend="italic">PRbd</hi> 14 racionalis <hi rend="italic">R</hi> 16 inlustratione Rl 19 creature <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            creaturae-suo <hi rend="italic">in ras. P</hi> 20 rationemq: <hi rend="italic">S</hi> qua] que <hi rend="italic">S</hi> 21 patris <hi rend="italic">E2Sb</hi> <lb/>
            22 qua <hi rend="italic">PRbd</hi> 23 hic <hi rend="italic">in ras. m. 2 E</hi> 25 esset] ess.&amp; (e <hi rend="italic">8. l. m. 2) R</hi> <lb/>
            28 creatgram <hi rend="italic">E</hi> quod <hi rend="italic">om. d</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="44"/>
            factum est, ut esset iam ipsa caeli creatura in genere proprio, <lb/>
            sic et discretio uel species aquarum atque terrarum, sic <lb/>
            naturae lignorum et herbarum, sic luminaria caeli, sic animantia <lb/>
            orta ex aquis ac terra. 
</p><p>Neque enim sicut pecora solo sensu corporis uident angeli<lb n="5"/>
            haec sensibilia; sed si quo sensu tali utuntur, agnoscunt ea <lb/>
            potius, quae melius nouerunt interius in ipso dei uerbo. a <lb/>
            quo inluminantur, ut sapienter uiuant, cum sit in eis lux, <lb/>
            quae primo facta est, si lucem spiritalem in illo die factam <lb/>
            intellegimus. quemadmodum ergo ratio, qua creatura conditur,<lb n="10"/>
            prior est in uerbo dei quam ipsa creatura, quae conditur, <lb/>
            sic et eiusdem rationis cognitio prius fit in creatura intellectuali, <lb/>
            quae peccato non tenebrata est, ac deinde ipsa conditio <lb/>
            creaturae. neque enim sicut nos ad percipiendam sapientiam <lb/>
            proficiebant angeli, ut inuisibilia dei per ea, quae facta sunt,<lb n="15"/>
            intellecta conspicerent . qui ex quo creati sunt, ipsa uerbi <lb/>
            aeternitate sancta et pia contemplatione perfruuntur atque <lb/>
            inde ista respicientes secundum id, quod intus uident, uel <lb/>
            recte facta adprobant uel peccata inprobant. 
</p><p rend="script">Nec mirum est, quod sanctis angelis suis in prima lucis<lb n="20"/>
            conditione formatis prius deus ostendebat, quod erat deinceps <lb/>
            creaturus. neque enim intellectum dei nossent, nisi quantum <lb/>
            ipse monstrasset. quis enim cognouit intellectum domini?

<note type="footnote"> 15 cf. Rom. 1, 20 22 cf. Rom. 11, 34-36 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 iam] etiam <hi rend="italic">PRSbd</hi> generi <hi rend="italic">E</hi> 2 et] ut et <hi rend="italic">(in ras. m</hi>. 2) <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            % <lb/>
            speties <hi rend="italic">R</hi> 3 natura <hi rend="italic">S</hi> herberum <hi rend="italic">S</hi> 6 sed <hi rend="italic">om. b</hi> si <hi rend="italic">(in fI/g. m</hi>. <lb/>
            2 ai siC) <hi rend="italic">E</hi> 7 que <hi rend="italic">E</hi> 8 sit] fit <hi rend="italic">ER1</hi> 10 intellegamus <hi rend="italic">PSRlbd</hi> <lb/>
            a <lb/>
            quemammodum <hi rend="italic">PRS</hi> qu* R1 quae S conditor <hi rend="italic">S</hi> 12 in <hi rend="italic">om. P</hi> <lb/>
            13 tenebrata non <hi rend="italic">bd</hi> conditio] cognitio <hi rend="italic">b</hi> 14 creaturae] creare P1 <lb/>
            <hi rend="italic">post</hi> creaturae <hi rend="italic">add</hi>. postea in genere proprio <hi rend="italic">b</hi> dl sapientiam <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            16 creati] facti <hi rend="italic">b</hi> uerbi <hi rend="italic">om. b</hi> 17 contemplatione (one <hi rend="italic">add. m</hi>. 2) <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            18 respicientes] respicientes (8. <hi rend="italic">I</hi>. m. 2 af de) <hi rend="italic">E</hi> despicientes <hi rend="italic">PR2Sbd</hi> <lb/>
            dispicientes R1 19 rectae <hi rend="italic">R</hi> 21 deus <hi rend="italic">om. El</hi> 22 creaturus <lb/>
            (u <hi rend="italic">fin. m</hi>. 1 <hi rend="italic">supra</hi> i) S 23 intellectum] sensum <hi rend="italic">S</hi> domini J <lb/>
            dl <hi rend="italic">PR</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="45"/>
            aut quis consiliarius illi fuit? aut quis prior dedit illi, et <lb/>
            retribuetur ei? quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt <lb/>
            omnia. ex ipso ergo discebant angeli, cum in eis fieret cognitio <lb/>
            creaturae deinceps faciendae, ac deinde fieret in genere proprio. 
</p><p>Quapropter iam luce facta, in qua intellegimus ab aeterna <lb n="5"/>
            luce formatam rationalem creaturam, cum in ceteris creandis <lb/>
            rebus audimus: et dixit deus: fiat, intellegamus ad aeternitatem <lb/>
            uerbi dei recurrentem scripturae intentionem. cum uero <lb/>
            audimus: et sic est factum, intellegamus in creatura intellectuali <lb/>
            factam cognitionem rationis, quae in uerbo dei est, <lb n="10"/>
            condendae creaturae, ut in ea natura prius quodam modo <lb/>
            facta sit, quae anteriore quodam motu in ipso dei uerbo <lb/>
            prior faciendam esse cognouit, ut postremo, cum audimus <lb/>
            repeti et dici, quod fecit deus, iam intellegamus in suo <lb/>
            genere fieri ipsam creaturam. porro cum audimus: et uidit <lb n="15"/>
            deus, quia bonum est, intellegamus benignitati dei placuisse, <lb/>
            quod factum est, ut pro modo sui generis maneret, <lb/>
            quod placuit, ut fieret, cum spiritus dei superferebatur <lb/>
            super aquam.. 
</p></div><div n="9" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quaeri etiam solet, quae forma et figura caeli esse <lb n="20"/>
            credenda sit secundum scripturas nostras. multi enim multum <lb/>
            disputant de his rebus, quas maiore prudentia nostri auctores <lb/>
            omiserunt ad beatam uitam non profuturas discentibus et <lb/>
            occupantes, quod peius est, multum pretiosa et rebus salubribus <lb/>
             inpendenda temporum spatia. quid enim ad me pertinet, <lb n="25"/>
            utrum caelum sicut sphaera undique concludat terram in <lb/>
            media mundi mole libratam, an eam ex una parte desuper

<note rend="script" type="footnote"> ■ II <lb/>
            1 illi] eius <hi rend="italic">PBlSbd</hi> dedit ei et retribuetur illi <hi rend="italic">(signa adscr</hi>. m. 2) <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            2 in <hi rend="italic">om. P er. R</hi> 5 qu*appt (p <hi rend="italic">ex</hi> p <hi rend="italic">m</hi>. 2) <hi rend="italic">R</hi> 7 audiuimus <hi rend="italic">El</hi> <lb/>
            aeternitatem <hi rend="italic">PRSbd, (s. I. m. 2 add.) E:</hi> aeterni <hi rend="italic">El</hi> 8 scribturae <lb/>
            <hi rend="italic">E</hi> 9 audiijimus <hi rend="italic">exp. m</hi>. 1 <hi rend="italic">E</hi> 10 factam] facta Et 11 condendae] <lb/>
            conditae <hi rend="italic">PRl</hi> natura] creatura <hi rend="italic">SE2</hi> 13 facienda <hi rend="italic">EPS</hi> <lb/>
            audiojmus <hi rend="italic">El</hi> 14 et] ac <hi rend="italic">bd</hi> 21 nostras] sčas S 22 his] iis <hi rend="italic">d</hi> <lb/>
            23 profutura <hi rend="italic">Pl</hi> dicentibus <hi rend="italic">P</hi> 24 pretiosa] prolixa <hi rend="italic">b</hi> praetiosa <hi rend="italic">EPRS</hi> <lb/>
            26 sphera <hi rend="italic">EPRS</hi> spęra b undi que P terra El 27 ea <hi rend="italic">E1</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="46"/>
            uelut discus operiat? sed quia de fide agitur scripturarum, <lb/>
            propter illam causam, quam non semel commemoraui, ne <lb/>
            quisquam eloquia diuina non intellegens, cum de his rebus <lb/>
            tale aliquid uel inuenerit in libris nostris uel ex illis audierit, <lb/>
            quod perceptis a se rationibus aduersari uideatur, nullo modo<lb n="5"/>
            eis cetera utilia monentibus uel narrantibus uel praenuntiantibus <lb/>
            credat, breuiter dicendum est de figura caeli hoc scisse <lb/>
            auctores nostros, quod ueritas habet; sed spiritum dei, qui <lb/>
            per eos loquebatur, noluisse ista docere homines nulli saluti <lb/>
            profutura.. <lb n="10"/>
            
</p><p>Sed, ait aliquis, quomodo non est contrarium his, qui <lb/>
            figuram sphaerae caelo tribuunt, quod scriptum est in litteris <lb/>
            nostris: qui extendit caelum sicut pellem? sit sane contrarium, <lb/>
            si falsum est, quod illi dicunt; hoc enim uerum est, <lb/>
            quod diuina dicit auctoritas, potius quam illud, quod humana <lb n="15"/>
            infirmitas conicit. sed si forte illud talibus illi documentis <lb/>
            probare potuerint, ut dubitari inde non debeat, demonstrandum <lb/>
            est hoc, quod apud nos de pelle dictum est, ueris illis <lb/>
            rationibus non esse contrarium; alioquin contrarium erit etiam <lb/>
            ipsis in alio loco scripturis nostris, ubi caelum dicitur uelut<lb n="20"/>
            camera esse suspensum. quid enim tam diuersum et sibimet <lb/>
            aduersum quam plana pellis extensio et camerae curua conuexio <lb/>
            ? quodsi oportet, sicut oportet, haec duo sic intellegere, <lb/>
            ut concordare utrumque nec sibimet repugnare inueniatur, <lb/>
            ita oportet etiam utrumlibet horum illis non aduersari disputationibus, <lb n="25"/>
            si eas forte ueras certa ratio declarauerit, quibus

<note type="footnote"> 13 Ps. 103, 2 20 cf. Es. 40, 22 </note>

<note type="footnote"> 1 operiant <hi rend="italic">El</hi> agitur (a <hi rend="italic">in ras.) R</hi> scribturarum <hi rend="italic">E</hi> 2 semel] <lb/>
            simul <hi rend="italic">b</hi> 3 intellens 81 5 a se rationibus] assertionibus b 6 momentibus <lb/>
            <hi rend="italic">E1</hi> pronuntiantibus (anti 8. <hi rend="italic">l. m</hi>. 1) <hi rend="italic">8,d</hi> 8 spiritus <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            9 eos] ipsos <hi rend="italic">PRSbd</hi> 11 his] iis <hi rend="italic">d</hi> 12 sperae <hi rend="italic">E</hi> spherae <hi rend="italic">PS</hi> spęre <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            litteris] libris <hi rend="italic">Sb</hi> 13 extendet <hi rend="italic">S</hi> sit] sit (t <hi rend="italic">m</hi>. 1 <hi rend="italic">super</hi> c <hi rend="italic">scr.) P</hi> <lb/>
            sic <hi rend="italic">N</hi> sanae <hi rend="italic">R</hi> 16 sed si forte <hi rend="italic">om. Pl</hi> 18 aput <hi rend="italic">ElR</hi> est de <lb/>
            pelle dictum <hi rend="italic">b</hi> ueris (e <hi rend="italic">supra</hi> i <hi rend="italic">m. 1) P</hi> 21 camera <hi rend="italic">PR</hi> 22 camere <lb/>
            Pl curba <hi rend="italic">E1</hi> conbexio E1 convexio (v <hi rend="italic">8. l. m</hi>. 1) <hi rend="italic">P</hi> 23 sicuti <lb/>
            <hi rend="italic">PRSbd</hi> 26 eas <hi rend="italic">om. 1 1</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="47"/>
            docetur caelum sphaerae figura undique esse conuexum, si <lb/>
            tamen probatur. 
</p><p>Et illa quidem apud nos camerae similitudo etiam secundum <lb/>
            litteram accepta non inpedit eos qui sphaeram dicunt. bene <lb/>
            quippe creditur secundum eam partem, quae super nos est, <lb n="5"/>
            de caeli figura scriptura loqui uoluisse. si ergo sphaera non <lb/>
            est, ex una parte camera est, ex qua parte caelum terram <lb/>
            contegit; si autem sphaera est, undique camera est. sed illud, <lb/>
            quod de pelle dictum est, magis urget, ne non sphaerae, quod <lb/>
            humanum est forte commentum, sed ipsi nostrae camerae <lb n="10"/>
            aduersum sit. quid autem hinc allegoriae senserim, Confessionum <lb/>
            nostrarum liber tertius decimus habet. siue igitur <lb/>
            ita, ut ibi posui, siue aliquo alio modo intellegendum sit <lb/>
            caelum sicut pellis extentum, propter molestos et nimios <lb/>
            exactores expositionis ad litteram hoc dico, quod, sicut arbitror, <lb n="15"/>
            omnium sensibus patet . utrumque enim fortasse, id <lb/>
            est et pellis et camera, figurate intellegi potest, utrumque <lb/>
            autem ad litteram quomodo possit, uidendum est. si enim <lb/>
            camera non solum curua, sed etiam plana recte dicitur, profecto <lb/>
             et pellis non solum in planum, uerum etiam in rotundum <lb n="20"/>
            sinum extenditur. nam et uter et uesica pellis est. 
</p></div><div n="10" subtype="chapter" type="textpart"><p>De motu etiam caeli nonnulli fratres quaestionem <lb/>
            mouent, utrum stet anne moueatur. quia, si mouetur,

<note type="footnote">11 Confession. XIII 15 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 spherae <hi rend="italic">EPS</hi> sphaere <hi rend="italic">R</hi> spere <hi rend="italic">b</hi> figuram En undeque P1 <lb/>
            2 probatur et illa <hi rend="italic">(sic coni.) b</hi> 3 camere <hi rend="italic">E</hi> 4 acceptam El spheram <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> speram <hi rend="italic">EPR</hi> spęră <hi rend="italic">b</hi> 5 ea parte <hi rend="italic">E1</hi> nos (s m. 1 <hi rend="italic">8. l.) E</hi> <lb/>
            6 scripturam <hi rend="italic">RSbd</hi> spera <hi rend="italic">E</hi> sphera <hi rend="italic">PRS</hi> spęra <hi rend="italic">b</hi> 8 conteget <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            contigit <hi rend="italic">PRl</hi> spera <hi rend="italic">E</hi> sphera <hi rend="italic">SM</hi> spPra <hi rend="italic">b</hi> undeque P1 9 urguet <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            sperae <hi rend="italic">E</hi> spherae <hi rend="italic">PRS</hi> spęrę b 10 nostri El camere <hi rend="italic">R</hi> 11 allegoricg <lb/>
            <hi rend="italic">PS</hi> allegorice <hi rend="italic">EPRbd</hi> 18 alio aliquo S 15 littera <hi rend="italic">El</hi> 16 fortasse] <lb/>
            forse P1 id est <hi rend="italic">om. b</hi> 17 intellegi figurat*e <hi rend="italic">E</hi> 18 autem J <lb/>
            enim <hi rend="italic">S</hi> 19 curba E1 rectae <hi rend="italic">R</hi> 20 rutundum <hi rend="italic">E1</hi> 21 <hi rend="italic">post</hi> uter <lb/>
            <hi rend="italic">add</hi>. sicut <hi rend="italic">bd</hi> uessica R ues Pl <hi rend="italic">ante</hi> pellis <hi rend="italic">add</hi>. sicut <hi rend="italic">P, quod<lb/>
             in R eras. est</hi> 22 <hi rend="italic">cap</hi>. VIII <hi rend="italic">E</hi> etiam <hi rend="italic">ante</hi> nonnulli <hi rend="italic">add. E</hi> questionem <lb/>
            S 23 mobunt E1 anne] an <hi rend="italic">bd</hi> mouetur] moueatur <hi rend="italic">b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="48"/>
            inquiunt, quomodo firmamentum est? si autem stat, quomodo <lb/>
            sidera, quae in illo fixa creduntur, ab oriente usque ad occidentem <lb/>
            circumeunt septentrionibus breuiores gyros iuxta cardinem <lb/>
            peragentibus, ut caelum, si est alius nobis occultus <lb/>
            cardo ex alio uertice, sicut sphaera, si autem nullus alius<lb n="5"/>
            cardo est, uelut discus rotari uideatur. quibus respondeo <lb/>
            multum subtilibus et laboriosis rationibus ista perquiri, ut <lb/>
            uere percipiatur, utrum ita an ita sit: quibus ineundis atque <lb/>
            tractandis nec mihi iam tempus est nec illis esse debet. <lb/>
            quos ad suam salutem et sanctae ecclesiae necessariam utilitatem<lb n="10"/>
            cupimus informari. hoc sane nouerint nec nomen firmamenti <lb/>
            cogere, ut stare caelum putemus — firmamentum enim <lb/>
            non propter stationem, sed propter firmitatem aut propter <lb/>
            intransgressibilem terminum superiorum et inferiorum aquarum <lb/>
            uocatum intellegere licet — nec, si ueritas caelum stare persuaserit, <lb n="15"/>
            inpediri nos circuitu siderum, ne hoc intellegere <lb/>
            possimus. et ab ipsis quippe, qui haec curiosissime et otiosissime <lb/>
            quaesiuerunt, inuentum est etiam caelo non moto, si <lb/>
            sola sidera mouerentur, fieri potuisse omnia, quae in ipsis <lb/>
            siderum conuersionibus animaduersa atque conprehensa sunt. <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="11" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et dixit deus: congregetur aqua, quae est sub <lb/>
            caelo, in congregationem unam, et adpareat arida. <lb/>
            et factum est sic . et congregata est aqua, quae est <lb/>
            sub caelo, in congregationem suam, et adparuit arida. <lb/>
            et uocauit deus aridam terram et congregationem

<note type="footnote">21 Gen. 1, 9. 10 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 sydera <hi rend="italic">S</hi> in <hi rend="italic">om. Pl</hi> 3 septStrionalibus <hi rend="italic">b</hi> giros S 5 sphera <hi rend="italic">PRS <lb/>
            spera E spera b 6 cardo est alius S</hi> 8 an] <hi rend="italic">an non bd adque 1*</hi> <lb/>
            9 iam mihi <hi rend="italic">d</hi> 10 salutem suam <hi rend="italic">VRbd</hi> aeclesiae <hi rend="italic">E</hi> 12 caelum <lb/>
            <hi rend="italic">om. b</hi> 18 firmitatem] firmamentum <hi rend="italic">S</hi> 15 intellegere. Licet nec <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            ueritas (u 8. <hi rend="italic">I. m</hi>. 1) <hi rend="italic">E</hi> 16 inpedire <hi rend="italic">S</hi> inpedire Pl circditu <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            nec <hi rend="italic">SR2b</hi> ne. (c <hi rend="italic">er.) E</hi> 17 possumus <hi rend="italic">PRlb</hi> haec (s. <hi rend="italic">I. m</hi>. 2 aJ hoc) K <lb/>
            hoc b 18 quaesierunt <hi rend="italic">PRbd</hi> 19 mouerentur] uerterentur <hi rend="italic">Rlbd</hi> <lb/>
            20 conpraehensa <hi rend="italic">ER</hi> 21 quae sub caelo est <hi rend="italic">Rbd</hi> 22 congregatione <lb/>
            una Et 23 sub caelo est <hi rend="italic">PRbd</hi> 24 congregatione E1 suam] sua <hi rend="italic">El</hi> <lb/>
            unam <hi rend="italic">bd</hi> 25 congregationes <hi rend="italic">PR\'bd</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="49"/>
            aquae uocauit mare. et uidit deus, quia bonum est. <lb/>
            iam de hoc opere dei propter alterius rei quaerendae necessitatem <lb/>
            in primo nostro uolumine satis tractauimus. hic itaque <lb/>
            breuiter admonemus, ut, quem forte non mouet, quando <lb/>
            species aquarum terrarumque creata sit, quaerere, accipiat <lb n="5"/>
            isto die non esse factum, nisi ut secernerentur haec duo <lb/>
            elementa inferiora. quem uero mouet, cur in diebus facta <lb/>
            sit lux et caelum, extra dies autem uel ante omnes dies <lb/>
            aqua et terra, et cur ad dei uerbum facta sint illa dicente <lb/>
            deo: fiat, haec autem deo quidem dicente discreta, non autem <lb n="10"/>
            deo dicente facta inueniantur: habet, quod salua fide intellegat. <lb/>
            scilicet id, quod dictum est ante dierum enumerationem: <lb/>
            terra erat inuisibilis et inconposita, cum commendaret <lb/>
            scriptura, cuiusmodi terram fecerat deus, quia praedixerat: . <lb/>
            in principio fecit deus caelum et terram, nihil aliud <lb n="15"/>
            his uerbis quam materiae corporalis informitatem insinuare <lb/>
            uoluisse, eligens eam usitatius appellare quam obscurius, si <lb/>
            tamen tardo intellectui non subrepat, ut, materiam et speciem <lb/>
            quia uerbis scriptura separat, conetur haec duo etiam tempore <lb/>
             separare, tamquam prius fuerit materia et ei temporis interuallo <lb n="20"/>
            interposito postea sit addita species, cum deus haec <lb/>
            simul creauerit materiamque formatam instituerit, cuius informitatem <lb/>
            usitato, ut dixi, uocabulo uel terrae uel aquae <lb/>
            scriptura praedixit. terra enim et aqua etiam suis qualitatibus <lb/>
            id existentia quod uidemus tamen propter facilem corruptionem

<note type="footnote">3 lib. I 12. 13 13 Gen. 1, 2 15 Gen. 1, 1 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 aquarum <hi rend="italic">PRlSbd</hi> 3 nostro <hi rend="italic">8. I. m</hi>. 1 <hi rend="italic">R</hi> 4 ammonemus <hi rend="italic">PlR <lb/>
            post</hi> mouet <hi rend="italic">add</hi>. quaerere <hi rend="italic">EPPRSbd</hi> 5 speties <hi rend="italic">R</hi> sint <hi rend="italic">E1</hi> quaerere <lb/>
            <hi rend="italic">om. FBSbd</hi> 7 uero] enim <hi rend="italic">b</hi> 8 autem <hi rend="italic">om. E1</hi> 9 aquar?m <lb/>
            (rum <hi rend="italic">exp</hi>. m. 2) <hi rend="italic">E</hi> 10 dicente quidem deo <hi rend="italic">SRbd</hi> dicente deo P qui- <lb/>
            \' dem om. <hi rend="italic">P</hi> discre»ta (a <hi rend="italic">er.) P</hi> 11 dõ 8. <hi rend="italic">I. m</hi>. 1 <hi rend="italic">P</hi> 12 scilicet (e <lb/>
            <hi rend="italic">sup</hi>. i <hi rend="italic">a m</hi>. 1) <hi rend="italic">P</hi> enumerationem dierum <hi rend="italic">b</hi> 13 inuisibilis] IN <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            inanis <hi rend="italic">R</hi> incomposita <hi rend="italic">EPRbd</hi> 16 his <hi rend="italic">g. I</hi>. m. 1 <hi rend="italic">R</hi> infonnitate * <lb/>
            (m <hi rend="italic">er.) R</hi> 17 elegens <hi rend="italic">PlJty</hi> 18 materiam (8. <hi rend="italic">I. m</hi>. 2 ai em) <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            19 qua S duo haec <hi rend="italic">PBxbd</hi> 22 materiam quae <hi rend="italic">R</hi> 24 predixit <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            25 id <hi rend="italic">om. S</hi> existtentn. <hi rend="italic">(pr</hi>. i <hi rend="italic">m. 2 ex</hi> t, s in <hi rend="italic">ras.,</hi> i <hi rend="italic">er.) E</hi> </note>

<note type="footnote"> XXVUL Ang. sect. III pars 1. </note>

<note type="footnote">4 </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="50"/>
            propinquiora sunt eidem informitati quam caelestia corpora. <lb/>
            et quoniam per enumerationem dierum iam ex informi quaeque <lb/>
            formata numerantur et ex ista corporali materia iam <lb/>
            factum caelum narrauerat, cuius multum distat species a terrenis, <lb/>
            iam, quod ex ea formandum in rerum infima parte <lb/>
            restabat, noluit sub his uerbis in rerum creatarum ordinem <lb/>
            inserere, ut diceretur: fiat, non acceptura ista residua informitate <lb/>
            talem speciem, qualem acceperat caelum, sed iam <lb/>
            inferiorem et infirmiorem atque informitati proximam, ut his <lb/>
            potius uerbis, cum dicitur: congregentur aquae, et: adpareat <lb n="10"/>
            arida, acceperint haec duo species proprias istas <lb/>
            notissimas nobisque tractabiles, aqua mobilem, terra inmobilem: <lb/>
            ideo de illa dictum est: congregetur, de hac: adpareat; <lb/>
            aqua enim est labiliter fluxa, terra stabiliter fixa. 
</p></div><div n="12" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et dixit deus: germinet terra herbam pabuli <lb n="15"/>
            ferentem semen secundum genus et secundum similitudinem <lb/>
            et lignum fructiferum faciens fructum, cuius <lb/>
            semen eius in ipso in similitudinem suam super terram. <lb/>
            et factum est sic. et eiecit terra herbam pabuli semen <lb/>
            habentem secundum suum genus et secundum similitudinem <lb n="20"/>
            et lignum fructiferum faciens fructum. <lb/>
            cuius semen eius in ipso secundum genus super <lb/>
            terram. et uidit deus, quia bonum est. et facta est <lb/>
            uespera, et factum est mane dies tertius. hic moderamen <lb/>
            ordinatoris aduertendum est, ut, quoniam distincta

<note type="footnote"> 15 Gen. 1, 11-18 </note>

<note type="footnote"> 2 quoniam (am <hi rend="italic">in ras.) R</hi> 3 iam <hi rend="italic">er. R</hi> 4 distant El 5 infirma <hi rend="italic">PR1</hi> <lb/>
            6 noluit <hi rend="italic">b</hi> creaturum E1 creaturarum <hi rend="italic">E2 PS</hi> creadarum <hi rend="italic">b</hi> ordine <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            9 ipfirmiorem (in <hi rend="italic">exp, m</hi>. 1) <hi rend="italic">E</hi> 11 duae <hi rend="italic">PS</hi> propias <hi rend="italic">S</hi> 12 nobis <lb/>
            quae <hi rend="italic">R</hi> aquã <hi rend="italic">P</hi> aqua. <hi rend="italic">R</hi> terram <hi rend="italic">EPS</hi> immobilem <hi rend="italic">EPR</hi> <lb/>
            13 <hi rend="italic">ante</hi> ideo <hi rend="italic">add</hi>. et <hi rend="italic">SRbd ante</hi> adpareat <hi rend="italic">add</hi>. autem <hi rend="italic">d</hi> 14 lauitur <lb/>
            <hi rend="italic">El</hi> 15 pauuli <hi rend="italic">E1</hi> 16 genus suum S 18 eius <hi rend="italic">addidi sec</hi>. LXX <lb/>
            in ipso] sit in ipso <hi rend="italic">bd</hi> sit ipsius (sit <hi rend="italic">8. l. m</hi>. 2) <hi rend="italic">E</hi> ipsius <hi rend="italic">SR post</hi> ipso <lb/>
            <hi rend="italic">tres litt. er. P</hi> in] secundum <hi rend="italic">bd om. PS</hi> 19 eiecit terra] eiecit ds <hi rend="italic">ER-</hi> <lb/>
            proiecit ds <hi rend="italic">S</hi> produxit terra <hi rend="italic">PRlbd</hi> 20 suum <hi rend="italic">om. d</hi> genus suum b <lb/>
            semilitudinem P1 22 in ipso] in sit <hi rend="italic">EPRS</hi> insit <hi rend="italic">b</hi> in eo sit <hi rend="italic">d</hi> 25 ordinatores <lb/>
            <hi rend="italic">Rl</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="51"/>
            quaedam creatura est herbarum atque lignorum ab specie <lb/>
            terrarum et aquarum, ut in elementis numerari non possint, <lb/>
            seorsum de illis diceretur, ut exirent de terra, et seorsum <lb/>
            illis redderentur illa solita, ut diceretur: et factum est sic, <lb/>
            ac deinde repeteretur, quod factum est, seorsum quoque indicaretur <lb n="5"/>
            deum uidisse, quia bonum est, tamen, quia fixa <lb/>
            radicibus continuantur terris et conectuntur, ista quoque ad <lb/>
            eundem diem pertinere uoluerit. 
</p></div><div n="13" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et dixit deus: fiant luminaria in firmamento <lb/>
            caeli, sic ut luceant super terram in inchoationem <lb n="10"/>
            diei et noctis et ut diuidant inter diem et noctem, <lb/>
            et sint in signa et in tempora et in dies et in annos; et <lb/>
            sint in splendorem in firmamento caeli, sic ut luceant <lb/>
            super terram. et factum est sic. et fecit deus duo <lb/>
            luminaria magna, luminare maius in inchoationem <lb n="15"/>
            diei et luminare minus in inchoationem noctis, et <lb/>
            stellas: et posuit ea deus in firmamento caeli. sic ut <lb/>
            luceant super terram et ut sint in inchoationem diei <lb/>
            et noctis et ut diuidant inter lucem et tenebras. et <lb/>
            M uidit deus, quia bonum est. et facta est uespera, et <lb n="20"/>
            factum est mane dies quartus. in hoc quarto die quaerendum <lb/>
            est, quid sibi uelit ista ordinatio, ut prius uel fierent <lb/>
            uel secernerentur aqua et terra priusque terra germinaret, <lb/>
            quam in caelo sidera fierent. neque enim possumus dicere <lb/>
             electa esse quaeque meliora, quibus dierum series ita distingueretur, <lb n="25"/>
            ut finis et medium maxime. ornatius eminerent;

<note type="footnote">9 Gen. 1. 14-19 </note>

<note type="footnote">1 quedam <hi rend="italic">R om. El</hi> creaturaip (m <hi rend="italic">exp. m</hi>. 1) <hi rend="italic">R</hi> 4 illis <lb/>
            <hi rend="italic">s. I. m</hi>. 1 <hi rend="italic">R</hi> 10 sicut <hi rend="italic">SR2</hi> ut <hi rend="italic">bd</hi> luceat <hi rend="italic">El</hi> 11 ut <hi rend="italic">om</hi>. S 12 in <hi rend="italic">ante</hi> <lb/>
            temp. <hi rend="italic">om. EPSbd</hi> in dies] dies <hi rend="italic">E</hi> in annos] annos <hi rend="italic">ES</hi> 13 splendore <lb/>
            <hi rend="italic">E</hi> splendore» <hi rend="italic">R</hi> sic ut] sicut <hi rend="italic">PSR2</hi> ut <hi rend="italic">bd</hi> 15 incoationem <hi rend="italic">ElSl <lb/>
            16 et pr. om. b 17 eas ESRZb</hi> flrmamentum S <hi rend="italic">sicut SPR ut bd</hi> 18 inchoatione <lb/>
            <hi rend="italic">E</hi> 19 ut 8. <hi rend="italic">I. m</hi>. 1 <hi rend="italic">P</hi> 20 factum (ai a s. <hi rend="italic">I. m</hi>. 2) <hi rend="italic">E,PRSb</hi> <lb/>
            uespere <hi rend="italic">SR2b</hi> uespera* P 22 quod <hi rend="italic">E</hi> fiere*t <hi rend="italic">R</hi> 23 aquae <hi rend="italic">PSb</hi> <lb/>
            et] a <hi rend="italic">Pb</hi> et <hi rend="italic">(in ras. m</hi>. 1) <hi rend="italic">R</hi> priusque] prius quae <hi rend="italic">R</hi> prius quippe <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            26 fines <hi rend="italic">ER2</hi> emineret S </note>

<note type="footnote"> 4* </note> <lb/>
             
<pb n="52"/>
            septem quippe dierum medius quartus est. occurrit enim <lb/>
            illud, quia septimo die non est facta ulla creatura. an forte <lb/>
            lux primi diei magis respondet ad quietem septimi, ut eo <lb/>
            modo concinentibus finibus iste rerum ordo texatur eminentibus <lb/>
            de medio luminibus caeli? sed si primus dies septimo<lb n="5"/>
            concinit, debet ergo et secundus sexto concinere. quid autem <lb/>
            simile habet firmamentum caeli cum homine facto ad imaginem <lb/>
            dei? an quia caelum totam superiorem mundi partem occupat, <lb/>
            et homini in totam inferiorem potestas dominandi tributa est ? <lb/>
            sed quid agimus de pecoribus et bestiis, quas ipso die sexto<lb n="10"/>
            in sua genera terra produxit? quae illis cum caelo potest <lb/>
            esse conlatio? 
</p><p rend="script">An potius, quoniam primo facta intellegitur lucis nomine <lb/>
            spiritalis creaturae formatio, consequens erat, ut corporalis <lb/>
            quoque creatura, id est mundus iste uisibilis fieret, qui factus<lb n="15"/>
            est biduo propter duas partes suas maximas, quibus constat <lb/>
            uniuersus, caelum scilicet et terram? secundum hanc rationis <lb/>
            conlationem, qua et ipsa uniuersa creatura spiritalis et corporalis <lb/>
            saepe caelum et terra nominatur, ita ut globus quoque iste <lb/>
            turbulentioris aeris terrenae parti deputetur — exhalationibus<lb n="20"/>
            quippe humidis corporascit — si quid uero tranquilli aeris <lb/>
            est, ubi uentosi atque procellosi motus non possunt existere, <lb/>
            ad caelestem partem pertineat, post hanc uniuersitatem molis <lb/>
            corporeae fabricatam, quae uno loco tota est, quo conlocatus

<note rend="script" type="footnote"> mo <lb/>
            2 VII (mo <hi rend="italic">add. m. 2) P</hi> 3 diei s. <hi rend="italic">I. P</hi> respondet <hi rend="italic">E1 post</hi> <lb/>
            quietem <hi rend="italic">add</hi>. diei <hi rend="italic">PRSbd</hi> 4 concinentibusj continentibus <hi rend="italic">E\'</hi> concinnat <lb/>
            P1 concin;;nantibus 221 conicientibm S finibus <hi rend="italic">om. Pl</hi> rerum <lb/>
            <hi rend="italic">om. PRSbd</hi> tessatur <hi rend="italic">El</hi> 5 dej e S 6 concinnet <hi rend="italic">PBl</hi> <lb/>
            conci.nere (n <hi rend="italic">er.) R</hi> 8 qui <hi rend="italic">Rl</hi> cael6 Rt 9 <hi rend="italic">post</hi> totam <lb/>
            <hi rend="italic">add. m</hi>. 2 s. <hi rend="italic">I</hi>. parte <hi rend="italic">E</hi> 10 <hi rend="italic">ante</hi> bestiis <hi rend="italic">add</hi>. de <hi rend="italic">PSRlbd</hi> 11 suo <lb/>
            genere <hi rend="italic">PRbd</hi> 12 conlatio El collatio <hi rend="italic">PR</hi> 13 primO. <hi rend="italic">b</hi> 16 uiduo E1 <lb/>
            17 uniuersum Et uniuersus mundus <hi rend="italic">b</hi> terra <hi rend="italic">E</hi> hanc] hanc ergo S <lb/>
            18 conlationem <hi rend="italic">E18</hi> collationem <hi rend="italic">PR</hi> qua] quae <hi rend="italic">S om. P</hi> et <hi rend="italic">eras. R</hi> <lb/>
            ipsa <hi rend="italic">om. P1</hi> uniuersa <hi rend="italic">om</hi>. S 20 turbo lentigris 81 terreni <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            terr$enae (a <hi rend="italic">pro exp. m</hi>. 1) <hi rend="italic">E</hi> exalationibus <hi rend="italic">EPRS</hi> 23 perteneat <lb/>
            <hi rend="italic">PlRl</hi> 24 corporae E1 corporaee S conlocatus <hi rend="italic">ElS</hi> locatus <hi rend="italic">b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="53"/>
            est mundus, consequens erat, ut inpleretur partibus intra <lb/>
            uniuersum, quae de loco in locum congruis motibus agerentur. <lb/>
            cuius generis herbae atque arbores non sunt. radicibus quippe <lb/>
            istae fixae sunt terrae et, quamuis habeant motus incrementorum <lb/>
             suorum, de locis tamen propriis non mouentur nisibus <lb n="5"/>
            suis, sed, ubi fixa sunt. ibi aluntur et crescunt; propterea <lb/>
            magis pertinent ad terram quam ad genera rerum, quae in <lb/>
            aquis et terris mouentur. quia ergo uisibili mundo constituendo, <lb/>
            hoc est caelo et terrae, duo sunt adtributi dies, restat, ut <lb/>
            his mobilibus et uisibilibus partibus, quae creantur intra <lb n="10"/>
            illum, tres dies reliqui deputentur; et quia, sicut caelum <lb/>
            prius factum est, ita prius est ordinandum huiusmodi partibus <lb/>
            suis, quarto die fiunt sidera, quibus super terram lucentibus <lb/>
            habitatio quoque inlustretur inferior, ne habitatores eius in <lb/>
            habitationem tenebrosam inducantur. et ideo, quia infirma <lb n="15"/>
            corpora inferiorum habitatorum succedente motibus quiete <lb/>
            reparantur, factum est, ut circumeunte sole diei noctisque <lb/>
            uicissitudine propter uicissitudinem dormiendi et uigilandi <lb/>
            potirentur, nox uero illa non indecora remaneret, sed lunae <lb/>
            ac siderum luce et ipsos consolaretur homines, quibus plerumque <lb n="20"/>
            operandi est nocturna etiam necessitas, et quibusdam <lb/>
            animalibus, quae lucem solis ferre non possunt, ad sufficientiam <lb/>
            temperaretur. 
</p></div><div n="14" subtype="chapter" type="textpart"><p>Illud autem, quod dictum est: et sint in signa et in <lb/>
            tempora et in dies et in annos, quis non uideat, quam <lb n="25"/>
            obscure positum sit quarto die coepisse tempora, quasi

<note type="footnote">24 Gen. I, 14 </note>

<note type="footnote"> 3 haerbae <hi rend="italic">R</hi> 4 ista <hi rend="italic">PBSbd</hi> fixa <hi rend="italic">PRSbd</hi> 6 aluuntur <hi rend="italic">E</hi> 8 aquis <lb/>
            (a s. <hi rend="italic">I. m</hi>. 1) P1 9 atribati <hi rend="italic">E</hi> 10 nisibilibus 221 11 prius caelam <lb/>
            <hi rend="italic">PRSbd</hi> 12 ornandum <hi rend="italic">Rbd</hi> 18 suis. Quarto <hi rend="italic">(sic distinguit) b</hi> <lb/>
            15 inducantur <hi rend="italic">M1</hi> 16 quietae E1 17 reparatur <hi rend="italic">b</hi> 18 propter uicissitndinem <lb/>
            <hi rend="italic">om. E1</hi> 19 poterentur <hi rend="italic">Pl ante</hi> non s. <hi rend="italic">I. m</hi>. 2 <hi rend="italic">add</hi>. ut <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            non S1 21 etiam est <hi rend="italic">b</hi> etiam nocturna <hi rend="italic">PRSbd</hi> quidam <hi rend="italic">P1</hi> <lb/>
            2stemperarentur PRi <hi rend="italic">24 c. VIlli E infin.om.PRSbd</hi> 25etinannoset <lb/>
            in dies <hi rend="italic">E</hi> in <hi rend="italic">ante</hi> annos <hi rend="italic">om. S</hi> 26 obscura <hi rend="italic">PR</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="54"/>
            superius triduum sine tempore praeterire potuerit? quis igitur <lb/>
            animo penetrat. quomodo illi tres dies transierunt, antequam <lb/>
            inciperent tempora, quae quarto die dicuntur incipere, uel <lb/>
            utrum omnino transierint dies illi? an circa speciem factae <lb/>
            rei dies appellatus sit et circa priuationem nox? ut nondum <lb n="5"/>
            specie formata materia nox dicta sit, unde formanda erant <lb/>
            cetera, sicut potest quamuis in rebus formatis intellegi tamen <lb/>
            ex ipsa mutabilitate informitas materiae; non enim spatiis <lb/>
            uel locorum quasi remotior uel temporum quasi anterior <lb/>
            discerni potest. an potius in ipsa re facta atque formata<lb n="10"/>
            eadem mutabilitas, hoc est deficiendi, ut ita dixerim, possit <lb/>
            bilitas, nox appellata sit, quia inest rebus factis, etiamsi non <lb/>
            mutentur. posse mutari? uespera autem et mane non quasi <lb/>
            per temporis praeteritionem et aduentum, sed per quendam <lb/>
            terminum, quo intellegitur, quousque sit naturae proprie modus.<lb n="15"/>
            unde sit naturae alterius consequenter exordium? an aliqua <lb/>
            alia ratio sit horum uerborum diligentius uestiganda? 
</p><p>Quis in tantum secretum facile inrumpat et quae signa <lb/>
            dicat, cum dicit de sideribus: et sint in signa? neque enim <lb/>
            illa dicit, quae obseruare uanitatis est, sed utique utilia et<lb n="20"/>
            huius uitae usibus necessaria, quae uel nautae obseruant in <lb/>
            gubernando uel omnes homines ad praeuidendas aeris qualitates <lb/>
            per aestatem et hiemem et autumnalem uernalemque <lb/>
            temperiem. et nimirum haec uocat tempora, quae per sidera <lb/>
            fiunt, non spatia morarum, sed uicissitudines adfectionum <lb n="25"/>
            caeli huius. nam si aliquis uel corporalis uel spiritalis motus <lb/>
            conditionem istorum luminarium praecessit, ut aliquid a futura <lb/>
            expectatione per praesens in praeteritum traiceret, sine

<note type="footnote"> 1 tridum <hi rend="italic">E</hi> igitur] ergo <hi rend="italic">bd</hi> 2 penetret <hi rend="italic">b</hi> transierint <hi rend="italic">EaPaRbd</hi> <lb/>
            transire potuerint <hi rend="italic">S</hi> 3 inquiperent <hi rend="italic">Et</hi> 5 ait] est <hi rend="italic">S</hi> pribationera <hi rend="italic">El</hi> <lb/>
            nox] nos E1 6 nox] nos El 7 formatis (ati <hi rend="italic">in ras.) R</hi> tamenJ <lb/>
            cQ b 8 ex] in <hi rend="italic">PSbd</hi> ex <hi rend="italic">(in ras.) R</hi> mutabilitatem <hi rend="italic">El</hi> 10 refecta 81 <lb/>
            12 rebus] in rebus <hi rend="italic">Pb,</hi> (in <hi rend="italic">eras.) R</hi> 13 uesperae <hi rend="italic">S</hi> 15 quod <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            propriae <hi rend="italic">PRSb</hi> proprius <hi rend="italic">d</hi> 18 inrumpat <hi rend="italic">El</hi> 20 et <hi rend="italic">om. PRlb</hi> <lb/>
            22 homines omnes <hi rend="italic">E</hi> puidendos <hi rend="italic">b</hi> aeris <hi rend="italic">om. S</hi> 23 hiaemem <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            24 nemiram Pl uocat 2J1 25 uicissitudine <hi rend="italic">P</hi> 28 traiecerit <hi rend="italic">S</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="55"/>
            tempore esse non potuit. et quis obtineat non fuisse nisi ab exordio <lb/>
            siderum conditorum? sed certae horae et dies et anni, <lb/>
            quos usitate nouimus, non fierent nisi motibus siderum. <lb/>
            itaque si hoc modo intellegamus tempora, dies et annos, ut <lb/>
             articulos quosdam, quos per horologia conputamus, uel in <lb n="5"/>
            caelo notissimos, cum ab oriente usque in meridianam altitudinem <lb/>
            sol insurgit atque inde rursus usque in occidentem <lb/>
            uergit, ut possit deinceps aduerti uel lunam uel aliquod <lb/>
            sidus ab oriente statim post occasum solis emergere, quod <lb/>
            item cum ad meridianam caeli uenerit altitudinem, medium <lb n="10"/>
            noctis indicet, tunc scilicet occasurum, cum sole redeunte fit <lb/>
            mane; dies autem totos solis ab oriente usque ad occidentem <lb/>
            circuitus; annos uero uel istos usitatos solis anfractus, non <lb/>
            cum ad orientem, quod cotidie facit, sed cum ad eadem loca <lb/>
            siderum redit - quod non facit nisi peractis trecentis sexaginta <lb n="15"/>
            quinque diebus et sex horis, id est quadrante totius <lb/>
            diei, quae pars quater ducta cogit interponi unum diem, <lb/>
            quod Romani bissextum uocant, ut ad eundem circuitum <lb/>
            redeatur, uel etiam maiores et occultiores annos; nam conpletis <lb/>
             aliorum siderum spatiis maiores anni fieri dicuntur —: <lb n="20"/>
            si ergo ita intellegamus tempora, dies, annos, nemo dubitat <lb/>
            haec sideribus et luminaribus fieri. ita enim positum est, ut <lb/>
            incertum sit, utrum ad omnia sidera pertineat, quod dictum <lb/>
            est: sint in signa et in tempora et in dies et in annos.

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 quid (s. I. m. 2 at s) E optineat EP</hi> 2 sed certae] <hi rend="italic">secutę S</hi> <lb/>
            certe <hi rend="italic">EP</hi> ore <hi rend="italic">El</hi> 3 usitat»e (a <hi rend="italic">er.) P</hi> fierint <hi rend="italic">d</hi> nisi <hi rend="italic">El</hi> <lb/>
            4 itaque <hi rend="italic">om. Bl</hi> si hoc <hi rend="italic">in ras. R</hi> dies] et dies S et annos <lb/>
            <hi rend="italic">una. S</hi> 5 <hi rend="italic">ante</hi> articulos <hi rend="italic">add</hi>. tempora <hi rend="italic">bd,</hi> m. 2 <hi rend="italic">add</hi>. id est sicut <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            orologia <hi rend="italic">ElSl</hi> computamus <hi rend="italic">E</hi> 6 notissimos] notamus <hi rend="italic">S</hi> 7 insurgit <lb/>
            (it <hi rend="italic">ex</hi> &amp; <hi rend="italic">m</hi>. 1) <hi rend="italic">S</hi> 8 uergit (it <hi rend="italic">ex</hi> &amp; <hi rend="italic">m</hi>. 1) <hi rend="italic">S</hi> luna <hi rend="italic">PRSbd</hi> 9 sydus <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            10 meridianam] mediam <hi rend="italic">E*PBSbd</hi> 11 occursurum P1 12 totos <hi rend="italic">E1. <lb/>
            in ras. R</hi> totus <hi rend="italic">S</hi> occidentem] orientem <hi rend="italic">E\'-Pld</hi> 13 istos <hi rend="italic">om. S</hi> <lb/>
            anfractõs <hi rend="italic">SIB</hi>! amfractus <hi rend="italic">b</hi> 14 cottidie <hi rend="italic">ES</hi> lo trecentos <hi rend="italic">PlB</hi> 16 sexj <lb/>
            tribus <hi rend="italic">S oris B</hi> 17 pars s. <hi rend="italic">I. m. 1 B</hi> 18 bisextum <hi rend="italic">b</hi> eundem] <lb/>
            eum P1 19 completis <hi rend="italic">Eb</hi> 21 <hi rend="italic">ante</hi> annos <hi rend="italic">add</hi>. et <hi rend="italic">E2Sbd</hi> dubitat <lb/>
            a(t <hi rend="italic">in ras.) R</hi> 24 in tempora] tempora <hi rend="italic">ElPBlbd</hi> et in dies] et dies <hi rend="italic">ElB1</hi> <lb/>
            in <hi rend="italic">ante</hi> annos <hi rend="italic">om. S</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="56"/>
            an signa et tempora ad cetera, dies uero et anni ad solem <lb/>
            tantummodo. 
</p></div><div n="15" subtype="chapter" type="textpart"><p>Qualis etiam luna facta sit, multi loquacissime inquirunt. <lb/>
            atque utinam inquirentes loquantur ac non potius docere <lb/>
            conantes! dicunt enim ideo plenam factam, quia non decebat, <lb n="5"/>
            ut deus inperfectum aliquid illo die faceret in sideribus, quo <lb/>
            scriptum est, quod facta sint sidera. qui autem resistunt, <lb/>
            dicunt: ipsa ergo debuit prima luna dici, non quarta decima; <lb/>
            quis enim incipit ita numerare? ego autem medius inter istos <lb/>
            ita sum, ut neutrum adseram, sed plane dicam, siue primam<lb n="10"/>
            siue plenam lunam deus fecerit, fecisse perfectam. ipsarum <lb/>
            enim naturarum est deus auctor et conditor. omnis autem res <lb/>
            quidquid progressu naturali per tempora congrua quodammodo <lb/>
            prodit atque explicat etiam ante continebat occultum, si non <lb/>
            specie uel mole corporis, ui tamen et ratione naturae. nisi <lb n="15"/>
            forte arbor, quae per hiemem pomis uacua foliisque nudata <lb/>
            est, tunc inperfecta dicenda est, aut uero in primordiis etiam <lb/>
            suis, cum adhuc nullum fructum dedisset, inperfecta erat illa <lb/>
            natura. quod non tantum de arbore, sed nec de ipso eius <lb/>
            semine recte diceretur, ubi omnia, quae progressu temporis<lb n="20"/>
            quodammodo procedunt, modis inuisibilibus latent. quamquam <lb/>
            si aliquid deus inperfectum fecisse diceretur, quod deinde ipse <lb/>
            perficeret, quid reprehensionis haberet ista sententia? iure <lb/>
            autem displiceret, si id. quod ab illo inchoatum esset, ab alio <lb/>
            perfectum esse diceretur. <lb n="25"/>
            
</p><p>Qui ergo de terra non queruntur, quam fecit deus, cum in <lb/>
            principio fecit caelum et terram, quia inuisibilis erat et inconposita <lb/>
            et postea tertia die conspicua redditur atque

<note type="footnote"> 3 <hi rend="italic">cap</hi>. X <hi rend="italic">E</hi> 6 quo] quod <hi rend="italic">El</hi> 7 est <hi rend="italic">onl. b</hi> sunt <hi rend="italic">b</hi> 8 debuit <lb/>
            ergo <hi rend="italic">S</hi> 9 inquipit <hi rend="italic">El</hi> enumerare <hi rend="italic">Sbd</hi> 10 adseram <hi rend="italic">E1</hi> 11 perfectum <lb/>
            <hi rend="italic">E1</hi> 13 quicquid <hi rend="italic">E2SR</hi> progressu (u iłJ <hi rend="italic">ras</hi>. m. 2) <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            14 etsi <hi rend="italic">EJPRSbd</hi> 15 ui] sui <hi rend="italic">RIPbd</hi> et <hi rend="italic">om. R\'bd</hi> 20 quae] q; <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            22 fecisse (i <hi rend="italic">sup</hi>. e <hi rend="italic">m. 1) P</hi> 23 repraehensionis <hi rend="italic">EPR</hi> sentencia <hi rend="italic">R</hi> sentia-E1 <lb/>
            24 esset] esse <hi rend="italic">S</hi> 25 diceretur (dicerentur <hi rend="italic">P)</hi> esse perfectum <hi rend="italic">PRSbd</hi> <lb/>
            26 quid <hi rend="italic">S</hi> quaeruntur <hi rend="italic">EPR1</hi> 27 <hi rend="italic">ante</hi> caelum <hi rend="italic">add</hi>. deus <hi rend="italic">PRSbd</hi> <lb/>
            terra <hi rend="italic">E1</hi> incomposita <hi rend="italic">EPbd</hi> 28 tertio <hi rend="italic">PRSbd</hi> componitur <hi rend="italic">EPRbd</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="57"/>
            conponitur, quid sibi de luna tenebras faciunt quaestionum? aut <lb/>
            si, quod de terra dictum est, non temporis interuallo, cum <lb/>
            simul deus materiam rebus concreauerit, sed narrationis <lb/>
            distributione intellegunt dictum, cur in hoc, quod etiam oculis <lb/>
            uideri potest, non intuentur integrum corpus habere lunam <lb n="5"/>
            et tota sua rotunditate perfectum, etiam cum lumine corniculato <lb/>
            siue incipiens ad terras lucere siue desinens fulget? si ergo <lb/>
            lumen in ea crescit uel perficitur uel minuitur, non luminare <lb/>
            ipsum, sed illud, quod accenditur, uariatur; si autem ex una <lb/>
            sphaerulae suae parte semper lucet, sed, dum eam partem <lb n="10"/>
            conuertit ad terram, donec totam conuertat, quod a prima <lb/>
            usque ad quartam decimam fit, crescere uidetur, semper est <lb/>
            plena, sed terrae habitatoribus non semper adparet. haec eadem <lb/>
            ratio est, et si solis radiis inlustratur. non enim potest etiam <lb/>
            sic, cum soli proxima est, nisi lucidis cornibus adparere, quia <lb n="15"/>
            cetera pars, quae tota in orbem inlustratur, non est ad terras, <lb/>
            ut uideri possit, nisi cum soli contraria est, ut totum terris <lb/>
            adpareat, quod eius inluminat. 
</p><p>Non desunt tamen, qui non eo se arbitrari dicunt lunam <lb/>
             primitus a deo quartam decimam factam, quia plena facta <lb n="20"/>
            credenda est, sed quia in scripturis dei uerba sic habent: <lb/>
            lunam factam in inchoationem noctis; tunc autem noctis <lb/>
            exordio uidetur, cum plena est, alias uero et per diem incipit <lb/>
            uideri ante plenitudinem et in progressu noctis tanto ampliore <lb/>
             quanto minuitur. sed qui per inchoationem noctis non intellegit <lb n="25"/>
            nisi principatum — nam et graecum uerbum hoc magis

<note type="footnote"> 22 Ps. 135, 9 </note>

<note type="footnote"> 1 tenebras de luna PR 3 materiam rebus] res <hi rend="italic">b</hi> 4 distributionem <hi rend="italic">ElPl <lb/>
            distributionem R 5 uidere S 6 rutunditate El cornibulato P</hi> <lb/>
            corniculato (nicu <hi rend="italic">in ras</hi>. m. 2) <hi rend="italic">R</hi> 7 inquipiens <hi rend="italic">El</hi> 8 crescet <hi rend="italic">PlR</hi> <lb/>
            9 adcenditur <hi rend="italic">S</hi> 10 sperulae <hi rend="italic">ER</hi> sphernlae <hi rend="italic">PS</hi> spęrulę <hi rend="italic">b</hi> partem <lb/>
            (rtem 111. 2 in <hi rend="italic">ras.) E</hi> 11 conuertet <hi rend="italic">S</hi> quod in <hi rend="italic">ras. m. 2 E</hi> 12 ad <lb/>
            om. <hi rend="italic">b</hi> fit] fecit S 14 sij cum <hi rend="italic">S</hi> sol <hi rend="italic">b</hi> 16 totam <hi rend="italic">S</hi> inlustrata <lb/>
            P1 17 possit (t <hi rend="italic">a. I. m</hi>. 1) <hi rend="italic">P</hi> 18 illuminatur <hi rend="italic">d</hi> 23 inquipiunt <lb/>
            <hi rend="italic">E1</hi> 24 anpliore S 25 minuetur S 26 et hoc <hi rend="italic">b</hi> magis <lb/>
            hoc S </note> <lb/>
             
<pb n="58"/>
            indicat, cum dictum est: <sic>ap/rav</sic>, et in Psalmis apertius scriptum <lb/>
            est: solem in potestatem diei, lunam et stellas in potestatem <lb/>
            noctis — non cogitur a quarta decima numerare et <lb/>
            credere lunam factam primo esse non primam. 
</p></div><div n="16" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quaeri etiam solet, utrum caeli luminaria ista conspicua. <lb n="5"/>
            id est sol et luna et stellae, aequaliter fulgeant, sed, quod <lb/>
            diuersis interuallis distent a terra, propterea diuersa claritate <lb/>
            magis minusque nostris oculis adpareant. et de luna quidem <lb/>
            qui haec dicunt, non dubitant eam minus lucere quam solem, <lb/>
            a quo etiam perhibent inlustrari. multas autem stellas uel<lb n="10"/>
            aequales soli uel etiam maiores audent dicere, sed longius <lb/>
            positas paruas uideri. et nobis quidem potest fortasse sufficere. <lb/>
            quoquo modo se ista res habeat, artifice deo condita sidera. <lb/>
            quamquam teneamus auctoritate apostolica dictum: alia gloria <lb/>
            solis et alia gloria lunae etalia gloria stellarum; stella <lb n="15"/>
            enim ab stella differt in gloria. sed quia possunt adhuc <lb/>
            dicere. etiamsi non resistant apostolo: differunt quidem in <lb/>
            gloria. sed ad oculos terrenorum, aut, quia hoc propter resurgentium <lb/>
            similitudinem dicebat apostolus, qui non utique ad <lb/>
            oculos aliter erunt et in se aliter, differunt quidem et in se <lb n="20"/>
            ipsis sidera in gloria, sed tamen nonnulla sunt etiam sole <lb/>
            maiora, ipsi uiderint, quemadmodum soli tam magnum tribuant <lb/>
            principatum. ut eum radiis suis quasdam stellas et eas quidem <lb/>
            principales, quibus amplius subplicant isti quam ceteris, et tenere <lb/>
            dicant et retro agere a cursu proprio. non enim fit uerisimile

<note type="footnote"> 2 Ps. 135, 8. 9 14 I Cor. 15, 41 . </note>

<note type="footnote"> 1 arcim El archin <hi rend="italic">IPPBS</hi> 3 a quartfi decima J21 numerari <hi rend="italic">ElS</hi> <lb/>
            5 <hi rend="italic">cap</hi>. XI <hi rend="italic">E</hi> 6 quod <hi rend="italic">om. b</hi> 7 distenta <hi rend="italic">S</hi> 8 minusque] minusquod <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            \'appareant (n <hi rend="italic">s. I. m</hi>. 1) <hi rend="italic">S</hi> 9 hoc S minus eam <hi rend="italic">PRSbd</hi> solem] <lb/>
            solet <hi rend="italic">E</hi> 10 illustari <hi rend="italic">b</hi> autem] etiam <hi rend="italic">in ras. m</hi>. 2 <hi rend="italic">R</hi> 12 paruas] <lb/>
            possint <hi rend="italic">S</hi> 13 quoquo] qui quoquo <hi rend="italic">b</hi> artifice] scimus artifice <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            15 <hi rend="italic">pr</hi>. et <hi rend="italic">om. EPJRbd</hi> 16 ab] a b 17 resistunt S 18 terraenorum <lb/>
            <hi rend="italic">R</hi> resurrectionum <hi rend="italic">S</hi> 19 qui] quia <hi rend="italic">P</hi> 20 aliter. Differunt <lb/>
            <hi rend="italic">(sic!) b</hi> 22 quemammodum P1 tam magnum soli <hi rend="italic">S</hi> 24 amplius <lb/>
            isti quam ceteris supplicant <hi rend="italic">PRSbd</hi> suplicant <hi rend="italic">EP</hi> temere <hi rend="italic">(8. I</hi>. <lb/>
            m. 2 <hi rend="italic">supra</hi> me <hi rend="italic">scr</hi>. ne) <hi rend="italic">E</hi> 25 a <hi rend="italic">om. E</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="59"/>
            maiores aut etiam aequales uiolentia radiorum eius posse <lb/>
            superari. aut si superiores signorum stellas uel septentrionum <lb/>
            maiores esse adserunt, quae nihil tale a sole patiuntur, cur <lb/>
            istas per signa circumeuntes amplius uenerantur V cur <lb/>
            eas signorum dominas perhibent? etsi enim regradationes illas <lb n="5"/>
            siderum, uel fortasse tarditates, non a sole fieri quisque contendat, <lb/>
            sed aliis occultioribus causis, soli tamen istos in suis <lb/>
            deliramentis, quibus uim fatorum a ueritate deuii suspicantur, <lb/>
            praecipuam tribuere potestatem ex libris eorum certe manifestum <lb/>
            est. <lb n="10"/>
            
</p><p>Sed dicant quod uolunt de caelo alieni a patre, qui est in <lb/>
            caelis; nobis autem de interuallis et magnitudine siderum <lb/>
            subtilius aliquid quaerere talique inquisitioni rebus grauioribus <lb/>
            et melioribus tempus necessarium inpendere non expedit nec <lb/>
            congruit. et melius credimus esse ea ceteris maiora luminaria, <lb n="15"/>
            quae sancta scriptura ita commendat: et fecit deus duo <lb/>
            luminaria magna, quae tamen non sunt aequalia. nam consequenter <lb/>
            dicit, cum ea ceteris praeposuerit, inter se ipsa <lb/>
            litfen\'e. ait enim: luminare maius in inchoationem diei <lb/>
             et luminare minus in inchoationem noctis. certe enim <lb n="20"/>
            uel hoc concedent oculis nostris, ut ea manifestum sit amplius <lb/>
            . ceteris lucere super terram nec diem clarere nisi luce solis <lb/>
            nec noctem tot stellis adparentibus ita lucere, si luna desit, <lb/>
            quemadmodum praesentia illius inlustratur. 
</p></div><div n="17" subtype="chapter" type="textpart"><p>De fatis autem qualeslibet eorum argutias et quasi

<note type="footnote">16 Gen. 1, 16 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 3 adserunt <hi rend="italic">El</hi> solo <hi rend="italic">R</hi> 4 ista <hi rend="italic">PRd</hi> signa] singula <hi rend="italic">S</hi> 5 proseptem <lb/>
            <lb/>
            hibent <hi rend="italic">S</hi> 8 factorum <hi rend="italic">ES</hi> deuiis S deui (septem <hi rend="italic">exp. m. 2) E</hi> <lb/>
            suapicuntur P1 9 tribue <hi rend="italic">(fin. iters.) R</hi> 14 necessarium tempus <hi rend="italic">PRSbd</hi> <lb/>
            non] nec <hi rend="italic">PMSbd</hi> 15 congruet <hi rend="italic">S</hi> ea esse <hi rend="italic">PRSbd</hi> 16 et <hi rend="italic">om. EPR</hi> <lb/>
            17 magna luminaria <hi rend="italic">EPRb; sed cf. pag</hi>. 51, 15 aequalia (e <hi rend="italic">8. I. m</hi>. <lb/>
            1) <hi rend="italic">E</hi> 19 differe <hi rend="italic">El</hi> inchoatione S 20 inchoationeip (m <hi rend="italic">exp. m</hi>. 1) S <lb/>
            21 concedat <hi rend="italic">b</hi> manifesta <hi rend="italic">S</hi> 22 caeteris <hi rend="italic">R</hi> clarere] clarere super <lb/>
            terram S 24 quemammodum <hi rend="italic">PlR</hi> inlustratur <hi rend="italic">El</hi> 25 <hi rend="italic">cap</hi>. XII <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            fa.tis <hi rend="italic">B post</hi> autem <hi rend="italic">add</hi>. siderum <hi rend="italic">bd</hi> qualeslibet <hi rend="italic">Et</hi> argutias] <lb/>
            angustias <hi rend="italic">PRl, in marg. b</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="60"/>
            de mathesi documentorum experimenta, quae illi <foreign xml:lang="grc">ἀποτελέσματα</foreign>  <lb/>
             uocant, omnino a nostrae fidei sanitate respuamus; <lb/>
            talibus enim disputationibus etiam orandi causas nobis auferre <lb/>
            conantur et inpia peruersitate in malis factis, quae rectissime <lb/>
            reprehenduntur, ingerunt accusandum potius deum auctorem<lb n="5"/>
            siderum quam hominem scelerum. sed quod animae nostrae <lb/>
            non sint natura corporibus ne quidem caelestibus subditae, <lb/>
            audiant et philosophos suos; quia uero terrenis corporibus <lb/>
            illa corpora superiora non ad ea, quae ipsi tractant, potentiora <lb/>
            sunt, uel hinc aliquando cognoscant, quia, cum multa corpora<lb n="10"/>
            diuersorum generum, uel animantium uel herbarum et arbustorum, <lb/>
            uno simul puncto temporis seminentur unoque puncto <lb/>
            temporis innumerabiliter multa nascantur, non tantum diuersis, <lb/>
            sed etiam isdem terrarum locis tantae sunt uarietates in progressibus, <lb/>
            in actibus et passionibus eorum, ut uere isti, sicut<lb n="15"/>
            dicitur, perdant sidera, si ista considerent. 
</p><p>Quid autem insulsius et hebetius quam, cum istis rebus <lb/>
            conuincuntur, dicere ad solos homines sibi subiciendos fatalem <lb/>
            stellarum pertinere rationem? in quibus tamen etiam ipsi de <lb/>
            geminis conuincuntur, quorum diuerse uiuentium, diuerse<lb n="20"/>
            felicium uel infelicium diuerseque morientium easdem plerumque <lb/>
            constellationes accipiunt, quia, etsi interfuit aliquid, cum de <lb/>
            utero funderentur, in nonnullis tamen tantum interest, quantum

<note type="footnote"> 19 cf. Gen. 25, 25 </note>

<note type="footnote"> 1 matesi <hi rend="italic">P om. ES eras. in R</hi> experimentum <hi rend="italic">Pb</hi> experimenta (a <lb/>
            <hi rend="italic">in ras.) R</hi> apotelesmata <hi rend="italic">ESb</hi> apotelismata <hi rend="italic">P</hi> aputuelesmata (tueles <lb/>
            <hi rend="italic">m</hi>. 2 <hi rend="italic">in ras. quae in mg. add</hi>. ai apotelesmata) <hi rend="italic">R</hi> 2 nostre <hi rend="italic">S</hi> respuimus <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> 4 impia <hi rend="italic">E</hi> 5 repraehenduntur <hi rend="italic">ER</hi> accusandum] ad <lb/>
            causandum <hi rend="italic">(in mg</hi>. at accusandtt) <hi rend="italic">b</hi> 6 hominum scelera <hi rend="italic">b</hi> scelerum] <lb/>
            scelerum commissorum S 7 sit <hi rend="italic">El</hi> nature (e <hi rend="italic">in ras. m</hi>. 2) <hi rend="italic">R</hi> nec <hi rend="italic">Eb</hi> <lb/>
            subdite <hi rend="italic">S</hi> 8 philosphos <hi rend="italic">S</hi> suos (s <hi rend="italic">init</hi>. s. <hi rend="italic">I</hi>. m. 1) <hi rend="italic">S</hi> quia] <lb/>
            quid Rl 10 quia <hi rend="italic">om. PRi</hi> 12 unoquoque <hi rend="italic">R</hi> 14 hiadem <hi rend="italic">EPR</hi> <lb/>
            iisdem <hi rend="italic">bd</hi> tante <hi rend="italic">R</hi> progressibus] professipyjbus (oni <hi rend="italic">exp. m</hi>. 1) <hi rend="italic">E <lb/>
            15 possessionibm PRl</hi> uere isti] <hi rend="italic">uesti S</hi> 16 considerantd 17 quam <lb/>
            <hi rend="italic">om. E1</hi> 18 sibi <hi rend="italic">om. b</hi> subitiendos <hi rend="italic">R</hi> 19 ipsis <hi rend="italic">SR2</hi> 20 gminis <hi rend="italic">El</hi> <lb/>
            diuersae <hi rend="italic">ESPR</hi> uiuorum <hi rend="italic">PR</hi> diuersae <hi rend="italic">EPR</hi> 21 uel infelicium <lb/>
            <hi rend="italic">om. Pl</hi> diuersaeque <hi rend="italic">EPRS</hi> 23 in <hi rend="italic">om. El</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="61"/>
            ab istis conprehendi conputatione non possit. manus sequentis <lb/>
            Iacob, dum nascerentur, inuenta est pedem fratris praecedentis <lb/>
            tenens; usque adeo sic nati sunt, quasi unus infans in duplum <lb/>
            prolixior nasci uideretur. horum certe constellationes, quas <lb/>
            appellant, nullo modo dispares esse potuerunt. quid ergo uanius, <lb n="5"/>
            quam ut illas constellationes intuens mathematicus ad eundem <lb/>
            horoscopum, ad eandem lunam diceret unum eorum a matre <lb/>
            dilectum, alterum non dilectum? si enim aliud diceret, falsum <lb/>
            profecto diceret; si autem hoc diceret, uerum quidem, sed <lb/>
            non secundum suorum librorum ineptas cantiunculas diceret. <lb n="10"/>
            quodsi huic historiae, quia de nostris profertur, nolunt credere, <lb/>
            numquid et naturam rerum delere possunt? cum ergo se minime <lb/>
            falli dicant, si horam conceptionis inuenerint, saltem <lb/>
            sicut homines non dedignentur conceptum considerare geminorum. <lb/>
            <lb n="15"/>
            
</p><p>Ideoque fatendum est, quando ab istis uera dicuntur, instinctu <lb/>
            quodam occultissimo dici, quem nescientes humanae mentes <lb/>
            patiuntur. quod cum ad decipiendos homines fit, spirituum <lb/>
            seductorum operatio est: quibus quaedam uera de temporalibus <lb/>
            rebus nosse permittitur partim subtilioris sensus acumine, <lb n="20"/>
            quia corporibus subtilioribus uigent, partim experientia callidiore <lb/>
            propter tam magnam longitudinem uitae, partim sanctis <lb/>
            angelis, quod ipsi ab omnipotente deo discunt, etiam iussu eius <lb/>
            sibi reuelantibus, qui merita humana occultissimae iustitiae <lb/>
            sinceritate distribuit. aliquando autem idem nefandi spiritus etiam <lb n="25"/>
            quae ipsi facturi sunt uelut diuinando praedicunt. quapropter

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 conpraehendi ER posset b</hi> 2 nascerentur <hi rend="italic">(n fin. s. I. m. 1) E</hi> <lb/>
            5 esse] se P poterunt <hi rend="italic">Pb</hi> potuerunt <hi rend="italic">(pr</hi>. u <hi rend="italic">in ras</hi>. m. 2) <hi rend="italic">R</hi> 7 oroscopum <lb/>
            <hi rend="italic">Ex</hi> ad] et ad <hi rend="italic">b</hi> matre] mare <hi rend="italic">Ex</hi> 9 uerum] et uerum S <lb/>
            10 canticulas <hi rend="italic">S</hi> 11 storiae El proferuntur P 13 horam (h <hi rend="italic">in ras</hi>. <lb/>
            m. 2) <hi rend="italic">R</hi> saltim <hi rend="italic">PSR1</hi> 14 hominis <hi rend="italic">Rl</hi> 16 <hi rend="italic">cap</hi>. XIII <hi rend="italic">E</hi> stinctu Rl <lb/>
            17 mentis <hi rend="italic">PR</hi> 18 spiritum <hi rend="italic">ElS</hi> 19 operatio est (o est <hi rend="italic">in ras. m</hi>. 2) <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            uero P 20 rebus <hi rend="italic">om</hi>. P1 permittunt P permittuntur b promittitur <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            partim] partim quia <hi rend="italic">Sbd</hi> 21 <hi rend="italic">ante</hi> quia <hi rend="italic">add</hi>. partim <hi rend="italic">bd</hi> subtilibus <hi rend="italic">ES</hi> <lb/>
            partim-partim <hi rend="italic">in mg. inf. m</hi>. 1 <hi rend="italic">R</hi> 22 partem <hi rend="italic">R</hi> a sanctis <hi rend="italic">b</hi> 24 occultissime <lb/>
            <hi rend="italic">PS</hi> 25 iidem <hi rend="italic">d</hi> 26 ipsi quae <hi rend="italic">S</hi> sunt <hi rend="italic">om</hi>. P1 uelud <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            praedicunt <hi rend="italic">(aup</hi>. u <hi rend="italic">m</hi>. 2 <hi rend="italic">add</hi>. ai a) E predicunt P qujapropter (i <hi rend="italic">del. tn</hi>. 1) P</note> <lb/>
             
<pb n="62"/>
            bono christiano siue mathematici siue quilibet inpie diuinantium, <lb/>
            maxime dicentes uera, cauendi sunt, ne consortio daemoniorum <lb/>
            animam deceptam pacto quodam societatis inretiant. 
</p></div><div n="18" subtype="chapter" type="textpart"><p>Solet etiam quaeri, utrum caeli luminaria ista conspicua <lb/>
            corpora sola sint an habeant rectores quosdam spiritus suos,<lb n="5"/>
            et, si habent, utrum ab eis etiam uitaliter inspirentur, sicut <lb/>
            animantur carnes per animas animalium, an sola sine ulla <lb/>
            permixtione praesentia. quod licet non facile conprehendi possit, <lb/>
            arbitror tamen in processu tractandarum scripturarum oportuniora <lb/>
            loca posse occurrere, ubi nobis de hac re secundum sanctae<lb n="10"/>
            auctoritatis regulas etsi non ostendere certum aliquid, tamen <lb/>
            credere licebit. nunc autem seruata semper moderatione piae <lb/>
            grauitatis nihil credere de re obscura temere debemus, ne <lb/>
            forte, quod postea ueritas patefecerit, quamuis libris sanctis <lb/>
            sine testamenti ueteris siue noui nullo modo esse possit aduersum, <lb n="15"/>
            tamen propter amorem nostri erroris oderimus. nunc <lb/>
            ad librum operis nostri iam tertium transeamus. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>