<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a.opp-lat1:11.21-11.40</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a.opp-lat1:11.21-11.40</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a.opp-lat1"><div n="11" subtype="book" type="textpart"><div n="21" subtype="chapter" type="textpart"><p>Haec opinio quomodo non sit aduersa ei, quod scriptum <lb n="5"/>
            est: fecit deus omnia; et ecce bona ualde, ubi inuenitur <lb/>
            diabolus non propria uoluntate deprauatus, sed ab ipso domino <lb/>
            deo factus malus ualde, quamuis conentur ostendere nec <lb/>
            insulse etiam uel inerudite adseratur non tantum conditione <lb/>
            prima, sed etiam nunc deprauatis tot uoluntatibus in summa <lb n="10"/>
            tamen omnia, quae creata sunt, id est uniuersam omnino <lb/>
            creaturam bonam esse ualde, non quo boni sint in ea mali, <lb/>
            sed quod non efficiant malitia sua, ut sub dei administratoris <lb/>
            imperio, uirtute, sapientia decus et ordo uniuersitatis aliqua <lb/>
            ex parte turpetur siue turbetur, cum suis quibusque uoluntatibus, <lb n="15"/>
            etiam malis, tribuantur certi et congrui limites <lb/>
            potestatum et pondera meritorum, ut etiam cum ipsis conuenienter <lb/>
            iusteque ordinatis uniuersitas pulchra sit: tamen, <lb/>
            quia cuilibet occurrit et uerum est atque manifestum iustitiae <lb/>
             ipsi esse contrarium, ut nullo praecedente merito hoc ipsum <lb n="20"/>
            in quoque deus damnet, quod in eo ipse creauerit, certaque <lb/>
            et euidens damnatio diaboli et angelorum eius ex euangelio <lb/>
            recitatur, ubi se dicturum dominus praenuntiauit eis qui a <lb/>
            sinistris sunt: ite in ignem aeternum, qui praeparatus <lb/>
             est diabolo et angelis eius, nullo modo in eo naturam,

<note type="footnote">6 Gen. 1, 31 24 Matth. 25, 41 </note>

<note type="footnote"> 1 sicut ibi] sic tibi <hi rend="italic">Rl</hi> 2 in initio <hi rend="italic">Pbd</hi> 3 ut <hi rend="italic">fin. om</hi>. S omnium <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            4 deprauaptus (n m. <hi rend="italic">1 exp.) S</hi> 5 aduers Bl ei (i a. <hi rend="italic">I. add. m</hi>. 2) <hi rend="italic">R <lb/>
            6 ubi-Ilalde om. d 7 ab] ap P</hi> 8 nec] <hi rend="italic">ut b 9 insulsae S</hi> etiam <lb/>
            (e <hi rend="italic">a. l. m. 1) E</hi> ineruditae <hi rend="italic">E</hi> ineruditae P 10 deprauatis (t <hi rend="italic">ex</hi> r <lb/>
            m. 1) <hi rend="italic">E</hi> . 12 quod <hi rend="italic">liid</hi> 13 ut] et <hi rend="italic">E</hi> amministratoris <hi rend="italic">E2PR</hi> <lb/>
            16 turbetur <hi rend="italic">b</hi> turpetur <hi rend="italic">b</hi> 16 certi (i <hi rend="italic">ex</hi> e <hi rend="italic">m</hi>. 1) <hi rend="italic">R</hi> milites (s. <hi rend="italic">l. <lb/>
             tn. 2 i</hi> limites) <hi rend="italic">R</hi> 18 pulcra <hi rend="italic">S</hi> 19 quilibet <hi rend="italic">bd</hi> 20 praecidente <lb/>
            <hi rend="italic">PR</hi> 21 quoque <hi rend="italic">E</hi> quoquo <hi rend="italic">PR</hi> unoquoque <hi rend="italic">S</hi> quoquam <hi rend="italic">bd</hi> <lb/>
            22 damnatio <hi rend="italic">El</hi> 23 eis in <hi rend="italic">ras</hi>. S 24 sunt] erunt <hi rend="italic">S</hi> paratus S <lb/>
            25 diabulo R1 </note>

<note type="footnote"> XXVIII. Aug. lIect. III pars 1. </note>

<note type="footnote"> 23</note> <lb n="25"/>
             
<pb n="354"/>
            quam deus creauit, sed malam propriam uoluntatem poena <lb/>
            ignis aeterni plectendam esse credendum est. 
</p></div><div n="22" subtype="chapter" type="textpart"><p>Nec eius naturam esse significatam, quod dictum est: <lb/>
            hoc est initium figmenti domini, quod fecit ut inludatur <lb/>
            ab angelis eius, sed uel corpus aerium, quod tali<lb n="5"/>
            uoluntati congruenter aptauit, uel ipsam ordinationem, in qua <lb/>
            eum fecit etiam nolentem utilem bonis, uel, quod praesciens <lb/>
            eum propria uoluntate malum futurum fecit eum tamen non <lb/>
            abstinens bonitatem suam in praebenda uita atque substantia <lb/>
            futurae etiam noxiae uoluntati, simul praeuidens, quanta de<lb n="10"/>
            illo bona esset sua mirabili bonitate ac potestate facturus. <lb/>
            initium autem figmenti domini dictus est, quod fecit ut <lb/>
            inludatur ab angelis eius, non quia ipsum primitus condidit <lb/>
            uel initio malum condidit, sed quia, cum sciret eum <lb/>
            ad hoc propria uoluntate malum futurum, ut bonis noceret,<lb n="15"/>
            creauit eum ad hoc, ut de illo bonis ipse prodesset. hoc est <lb/>
            enim: ut inludatur ab angelis eius, quoniam sic inluditur, <lb/>
            cum sanctis prosunt temtationes eius, quibus eos deprauare <lb/>
            conatur, ut malitia, in qua ipse esse uoluit, eo nolente sit <lb/>
            utilis seruis dei, qui hoc praeuidens eum finxit. ideo initium<lb n="20"/>
            ad inludendum, quia et mali homines, uasa eiusdem diaboli <lb/>
            et tamquam capitis corpus, quos nihilominus deus malos <lb/>
            futuros praeuidens creauit tamen ad utilitatem sanctorum, <lb/>
            similiter inluduntur, cum et ipsis nocere uolentibus praestatur <lb/>
            sanctis ex eorum conparatione cautela et pia sub deo humilitas<lb n="25"/>
            et intellegentia gratiae et exercitatio ad tolerandos malos et <lb/>
            probatio ad diligendos inimicos. sed ille est initium figmenti, <lb/>
            quod sic inluditur, quia praecedit istos et temporis antiquitate

<note type="footnote"> 5 aereum <hi rend="italic">b</hi> 7 etiam (e <hi rend="italic">ex</hi> u m. <hi rend="italic">1) E</hi> utilem (u 8. <hi rend="italic">l. m. 1) 12</hi> <lb/>
            8 eum <hi rend="italic">om. b</hi> eum <hi rend="italic">om. b</hi> 9 praeuenda P adque E1 10 uolnntatis <lb/>
            <hi rend="italic">PRS</hi> 11 bonitate (boni <hi rend="italic">in ras.) E</hi> potestate esset 8 12 <hi rend="italic">cap</hi>. <lb/>
            XX <hi rend="italic">E</hi> dictupis (ur <hi rend="italic">exp</hi>. m. <hi rend="italic">1) P</hi> 16 prodeesset P 18 deprabare <lb/>
            <hi rend="italic">El</hi> 19 esse <hi rend="italic">om. S</hi> 20 qui] quia <hi rend="italic">PRbd</hi> 21 eiusdem] <lb/>
            eius S 24 prestatur <hi rend="italic">E</hi> 25 cautela] cauta P humilitatis et <lb/>
            intelligentie gratia <hi rend="italic">b</hi> 28 &amp; inluditur <hi rend="italic">(exp. m. 1) S</hi> praecedet <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            praecedististos P </note> <lb/>
             
<pb n="355"/>
            et principatu malitiae. hoc autem illi deus per sanctos angelos <lb/>
            facit illo opere prouidentiae, quo creatas naturas administrat, <lb/>
            subdens uidelicet angelos malos angelis bonis, ut malorum <lb/>
            inprobitas non quantum nititur sed quantum sinitur possit; <lb/>
             nec tantum angelorum malorum, uerum et hominum, donec <lb n="5"/>
            etiam ista iustitia, qua uiuitur ex fide, quae nunc patienter in <lb/>
            hominibus exercetur, conuertatur in iudicium, ut possint et <lb/>
            ipsi non solum duodecim tribus Israhel, sed etiam angelos <lb/>
            iudicare. 
</p></div><div n="23" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quod ergo putatur numquam diabolus in ueritate <lb n="10"/>
            stetisse, numquam cum angelis beatam duxisse uitam, sed <lb/>
            ab ipso suae conditionis initio cecidisse, non sic accipiendum <lb/>
            est, ut non propria uoluntate deprauatus, sed malus a bono <lb/>
            deo creatus putetur: alioquin non ab initio cecidisse diceretur; <lb/>
            neque enim cecidit, si talis est factus. sed factus continuo <lb n="15"/>
            se a luce ueritatis auertit, superbia tumidus et propriae <lb/>
            potestatis delectatione corruptus . unde beatae atque angelicae <lb/>
            uitae dulcedinem non gustauit: quam non utique acceptam <lb/>
            fastidiuit, sed nolendo accipere deseruit et amisit. proinde <lb/>
             nec sui casus praescius esse potuit, quoniam sapientia pietatis <lb n="20"/>
            est fructus. ille autem continuo inpius consequenter et mente <lb/>
            caecus non ex eo, quod acceperat, cecidit, sed ex eo, quod <lb/>
            acciperet, si subdi uoluisset deo: quod profecto quia noluit,

<note type="footnote"> 6 cf. Rom. 1, 17 7 cf. Ps. 93, 15 8 cf. Matth. 19, 28 cf. <lb/>
            I Cor. 6, 3 </note>

<note type="footnote"> 1 principatum <hi rend="italic">EP</hi> h.oc (ae <hi rend="italic">er.) R</hi> ille <hi rend="italic">PlR om. b</hi> 2 amministrat <lb/>
            <hi rend="italic">E2PR</hi> 4 improuitas <hi rend="italic">P</hi> 5 et hominum] etiam et hominum PRl <lb/>
            6 istaip (m <hi rend="italic">exp. m 1) P</hi> fide (f <hi rend="italic">ex</hi> i m. 2) <hi rend="italic">P</hi> 7 exerce*»tur (re <lb/>
            <hi rend="italic">er.) R</hi> 8 set <hi rend="italic">R</hi> angelos (n s. <hi rend="italic">I. m. 1) E</hi> 10 <hi rend="italic">cap</hi>. XXI <hi rend="italic">E; hinc<lb/>
             inc. Excerpta Eugippii (ed. Knoll 179, 14-182, 14)</hi> 11 duxisse (u <lb/>
            <hi rend="italic">sup</hi>. i <hi rend="italic">m. 1) S</hi> 12 condicionis <hi rend="italic">Eug</hi> caecidisse <hi rend="italic">P</hi> sic (c <hi rend="italic">sup</hi>. t <lb/>
            <hi rend="italic">add. m</hi>. 1) <hi rend="italic">S</hi> 13 deprauatus est <hi rend="italic">S</hi> 15 cecidit (ci s. <hi rend="italic">I. m. 1) E</hi> <lb/>
            talis (i <hi rend="italic">ex</hi> e <hi rend="italic">m. 1) R est]</hi> esset <hi rend="italic">P om. Eug</hi>. 16 superuia <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            proprie <hi rend="italic">E</hi> 19 fastidiauit (a <hi rend="italic">exp. tn. 1) S</hi> disseruit iJ1 20 praestius <lb/>
            <hi rend="italic">R</hi> quoniam (niam s. <hi rend="italic">l. add. m</hi>. 2) <hi rend="italic">R</hi> quam <hi rend="italic">b</hi> 22 cecus <hi rend="italic">SR</hi> <lb/>
            caecatus <hi rend="italic">Eug</hi>. 23 acciperet] acceperat <hi rend="italic">S</hi> subditio <hi rend="italic">P</hi> </note>

<note type="footnote"> 23* </note> <lb/>
             
<pb n="356"/>
            et ab eo quod accepturus erat cecidit et potestatem illius, <lb/>
            sub quo esse noluit, non euasit, factumque in illo est pondere <lb/>
            meritorum, ut nec iustitiae possit lumine delectari nec ab <lb/>
            eius sententia liberari. 
</p></div><div n="24" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quod ergo per Esaiam prophetam in eum dicitur:<lb n="5"/>
            quomodo cecidit de caelo lucifer mane oriens? contritus <lb/>
            est in terram qui mittebat ad omnes gentes. <lb/>
            tu autem dixisti sensu tuo: in caelum ascendam, super <lb/>
            sidera caeli ponam thronum meum, sedebo in monte <lb/>
            excelso super montes excelsos, qui sunt ad aquilonem,<lb n="10"/>
            ascendam super nubes, ero similis altissimo. <lb/>
            nunc autem ad inferos descendes et cetera, quae in <lb/>
            figura regis uelut Babylonis in diabolum dicta intelleguntur, <lb/>
            plura in eius corpus conueniunt, quod etiam de humano <lb/>
            genere congregat, et in eos maxime, qui ei per superbiam<lb n="15"/>
            cohaerent apostatando a mandatis dei. sicut enim qui erat <lb/>
            diabolus homo dictus est, ut in euangelio: inimicus homo <lb/>
            hoc fecit, ita qui homo erat diabolus dictus est, ut rursus <lb/>
            in euangelio: nonne ego uos duodecim elegi? et unus <lb/>
            ex uobis diabolus est. et sicut corpus Christi, quod est<lb n="20"/>
            ecclesia, dicitur Christus, sicut illud est: uos Abrahae <lb/>
            semen estis, cum paulo superius dixisset: Abrahae dictae <lb/>
            sunt promissiones et semini eius. non dicit: et seminibus <lb/>
            tamquam in multis, sed tamquam in uno: et <lb/>
            semini tuo, quod est Christus, et iterum: sicut enim

<note type="footnote"> 6 Es. 14, 12-15 17 Matth. 13, 28 19 Ioh. 6, 70 21 Gal. <lb/>
            3, 29. 16 25 I Cor. 12, 12 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 non (n <hi rend="italic">fin. s. Z. m. 1) E</hi> 5 <hi rend="italic">cap</hi>. XIII <hi rend="italic">E</hi> Isaiam <hi rend="italic">bd</hi> 9 tronum <lb/>
            P montem excelsum S 10 excelsus P 12 descendens <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            descendis <hi rend="italic">S</hi> 13 uelut] uel <hi rend="italic">S</hi> babyljjlonis P babyllonis <hi rend="italic">B</hi> babylonię <lb/>
            (i 8. <hi rend="italic">I. m. t) S</hi> 14 corpus <hi rend="italic">8. 1. m. 1 12</hi> 15 congregat] congruat p <lb/>
            congruebat <hi rend="italic">b</hi> 16 coherent <hi rend="italic">EPBS</hi> apostatando (ta <hi rend="italic">ante</hi> n a. <hi rend="italic">l. m. <lb/>
             1) R cap</hi>. XXIII <hi rend="italic">E</hi> 18 ita qui] itaque P1 qui <hi rend="italic">corr. m</hi>. 2 22 <lb/>
            dUbolus <lb/>
            ut (u stip. e <hi rend="italic">poe. m. 1) S</hi> 19 aone <hi rend="italic">S</hi> eligi <hi rend="italic">P</hi> 20 zabulus <hi rend="italic">(corr. m. 1) S</hi> <lb/>
            21 aeclesia <hi rend="italic">E</hi> habrahae P 22 habrahae P 28 promissionis P1 <lb/>
            semine P1 24 sed tamquam] sed quasi S et setaini tuo <hi rend="italic">om. S</hi> 25 qui <hi rend="italic">b</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="357"/>
            corpus unum est et membra habet multa, omnia <lb/>
            autem membra corporis cum sint multa unum est <lb/>
            corpus, ita et Christus: eo modo etiam corpus diaboli, <lb/>
            cui caput est diabolus, id est ipsa inpiorum multitudo maximeque <lb/>
             eorum, qui a Christo uel de ecclesia sicut de caelo <lb n="5"/>
            decidunt, dicitur diabolus et in ipsum corpus figurate multa <lb/>
            dicuntur, quae non tam capiti quam corpori membrisque conueniant. <lb/>
            itaque lucifer, qui mane oriebatur et cecidit, potest <lb/>
            intellegi apostatarum genus uel a Christo uel ab ecclesia: <lb/>
            quod ita conuertitur ad tenebras amissa luce, quam portabat, <lb n="10"/>
            quemadmodum qui conuertuntur ad deum a tenebris ad <lb/>
            lucem transeunt, id est qui fuerunt tenebrae lux fiunt. 
</p></div><div n="25" subtype="chapter" type="textpart"><p>Item in figura principis Tyri per Ezechielem prophetam <lb/>
            in diabolum dicta intelleguntur: tu es signaculum similitudinis <lb/>
            et corona decoris; in deliciis paradisi dei <lb n="15"/>
            fuisti. omni lapide pretioso ornatus es et cetera, quae <lb/>
            non tam in ipsum principem spiritum nequitiae quam in <lb/>
            corpus eius dicta conueniunt. paradisus enim dicta est ecclesia, <lb/>
            sicut legitur in Cantico canticorum: hortus conclusus, <lb/>
             fons signatus, puteus aquae uiuae, paradisus cum <lb n="20"/>
            fructu pomorum. inde ceciderunt uel aperta et corporali <lb/>
            separatione omnes haeretici uel occulta et spiritali, quamuis <lb/>
            in ea corporaliter esse uideantur, omnes conuersi ad uomitum <lb/>
            suum cum post remissionem omnium peccatorum paululum

<note type="footnote"> 14 Ezech. 28, 12. 13 19 Cant. 4,12. 15 .13 23 cf. Prou. 26, 11; <lb/>
            II Petro 2, 22. 21 </note>

<note type="footnote"> 4 maiime quae P õ aeclesia <hi rend="italic">EP</hi> 6 decidunt] ceciderunt <hi rend="italic">S</hi> figuratae <lb/>
            <hi rend="italic">E</hi> figuratae <hi rend="italic">PRS</hi> 7 capite P1 corpore P1 membrisquae P <lb/>
            membris <hi rend="italic">b</hi> conueniat P 8 oribatur P oaecidit P potest] <lb/>
            post <hi rend="italic">El</hi> 9 apostatarum <hi rend="italic">(alt</hi>. ta 8. <hi rend="italic">1. m. 1) E</hi> 11 quemammodum <hi rend="italic">EPR</hi> <lb/>
            conuertuntur <hi rend="italic">III</hi> 12 fiunt lux <hi rend="italic">Fug</hi>. 13 <hi rend="italic">cap</hi>. XXIIII <hi rend="italic">E</hi> hiezechielem <lb/>
            <hi rend="italic">PR*Eug</hi>. profetam <hi rend="italic">E</hi> prophętam <hi rend="italic">R</hi> 15 paradysi <hi rend="italic">R</hi> dei <hi rend="italic">om. b</hi> <lb/>
            16 praetioso <hi rend="italic">EPS</hi> praecioso <hi rend="italic">R</hi> ordinatus <hi rend="italic">S</hi> et 999 (uon <hi rend="italic">exp. m. 1) S</hi> <lb/>
            17 spirituumS <hi rend="italic">18 eius a. l. m. IS</hi> paradyssusR et ecclesiaP et aeclesia <lb/>
            (et 8. <hi rend="italic">1</hi>. m. 2 <hi rend="italic">add.) E</hi> 19 legitur <hi rend="italic">post</hi> canticorum <hi rend="italic">in b</hi> ortus <hi rend="italic">ElS</hi> <lb/>
            21 caecideruntP 22 hereticiEPRS <hi rend="italic">23 in 8. l.m.lR</hi> uideantur <hi rend="italic">(de add</hi>. <lb/>
            m. 2) <hi rend="italic">P</hi> 24 postremis nem P omnium <hi rend="italic">om. ES</hi> peccatorum euorum <hi rend="italic">S</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="358"/>
            ambulassent in uia iustitiae, in quibus facta sunt posteriora <lb/>
            deteriora prioribus et quibus expediebat non cognoscere uiam <lb/>
            iustitiae quam cognoscentibus retrorsum reflecti a tradito <lb/>
            sibi sancto mandato. hanc pessimam generationem dominus <lb/>
            describit, cum dicit spiritum nequam exire ab homine et cum<lb n="5"/>
            aliis septem redire et in domo, quam mundatam iam inuenerat <lb/>
            intrare, ut sint nouissima hominis illius peiora prioribus. tali <lb/>
            enim generi hominum, quod iam factum est corpus diaboli, <lb/>
            possunt haec uerba congruere: a die, qua creatus es tu <lb/>
            cum cherub, id est cum sede dei, quae interpretatur "multiplicata<lb n="10"/>
            scientia", et posui te in monte sancto dei, hoc <lb/>
            est in ecclesia — unde est: et exaudiuit me de monte <lb/>
            sancto suo - fuisti in medio lapidum flammeorum, <lb/>
            id est sanctorum spiritu feruentium, lapidum uiuorum, <lb/>
            ambulasti sine uitio tu in diebus tuis, ex quo die<lb n="15"/>
            creatus es tu, donec inuenta sunt delicta tua in te. <lb/>
            possunt diligentius ista tractari, ut fortassis ostendant non <lb/>
            solum et hunc intellectum esse in his uerbis posse, sed <lb/>
            omnino alium esse non posse. 
</p></div><div n="26" subtype="chapter" type="textpart"><p>Uerum quia longum est et alium sermonem exigit <lb n="20"/>
            eidem tantum quaestioni deputatum, nunc sufficiat ista conplexio <lb/>
            aut ab initio conditionis suae diabolum a beatitudine, <lb/>
            quam si uoluisset percepturus fuerat, inpia superbia cecidisse <lb/>
            aut alios esse angelos inferioris ministerii in hoc mundo, <lb/>
            inter quos secundum eorum quandam non praesciam beatitudinem<lb n="25"/>
            uixerat et a quorum societate cum sibi subditis

<note type="footnote"> 5 cf. Matth. 12, 43—45 9 Ezecb. 28, 14. 15 12 Ps. 8, 5 </note>

<note type="footnote"> 1 ambulassent <hi rend="italic">(pr</hi>. s <hi rend="italic">ex</hi> n <hi rend="italic">tn</hi>. 1) <hi rend="italic">E</hi> 2 cognoscereat P1 3 a <hi rend="italic">om. b</hi> <lb/>
            5 describet P1 omine P 6 et in] in <hi rend="italic">Eug</hi>. 7 intrare <hi rend="italic">ES Eug:</hi> <lb/>
            inhabitare <hi rend="italic">PBbd</hi> 8 generi (i <hi rend="italic">sup</hi>. e <hi rend="italic">pos. m. 1) S</hi> 9 possint P es <lb/>
            <hi rend="italic">in ras. B est</hi> S tu <hi rend="italic">in ras. B om. S</hi> 10 cerubi <hi rend="italic">El</hi> interprae- <lb/>
            <hi rend="italic">tatur EPRS</hi> 11 <hi rend="italic">posuit PSbd</hi> posui tel pos»*uitae <hi rend="italic">B</hi> dei] <hi rend="italic">suo b</hi> <lb/>
            12 aeclesia <hi rend="italic">E</hi> et <hi rend="italic">om. S</hi> 14 spirituum <hi rend="italic">Eug</hi>. 16 delicta] dilecta <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            17 fortasse S ostendatur <hi rend="italic">Bbd</hi> 21 deputandum S <hi rend="italic">cap</hi>. XXV E <lb/>
            \'22 a] ab ea (b <hi rend="italic">et</hi> ea <hi rend="italic">add. in fine uers. m</hi>. 2) <hi rend="italic">R</hi> 23 erat 8. superuia <lb/>
            P caecidisse P 25 quadam S 26 uixerat (u <hi rend="italic">ex</hi> d <hi rend="italic">m. 1) E</hi> et <hi rend="italic">om. S</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="359"/>
            angelis suis tamquam archangelus cecidit per superbam <lb/>
            inpietatem — si hoc ullo modo adseri potest, quod mirum <lb/>
            si potest — aut certe rationem requirendam, quemadmodum <lb/>
            omnes sancti angeli, si inter illos aliquando pariter beatus <lb/>
            cum suis angelis diabolus uixit, nondum habuerint etiam ipsi <lb n="5"/>
            certam praescientiam perpetuae felicitatis suae, sed eam post <lb/>
            casum eius acceperint, aut quo merito ante peccatum suum <lb/>
            diabolus cum sociis suis a ceteris angelis discretus fuerit, <lb/>
            ut ipse sui futuri casus esset ignarus, illi autem certi permansionis <lb/>
            suae, dum tamen et peccatores angelos minime <lb n="10"/>
            dubitemus detrusos tamquam in carcerem caliginis huius <lb/>
            aeriae circa terras secundum apostolicam fidem in iudicio <lb/>
            puniendos seruari et in illa superna beatitate sanctorum angelorum <lb/>
            non esse incertam uitam aeternam nec nobis secundum <lb/>
             dei misericordiam et gratiam et fidelissimam pollicitationem <lb n="15"/>
            incertam futuram, cum fuerimus eis post resurrectionem et <lb/>
            istorum mutationem corporum copulati. ad hanc enim spem <lb/>
            uiuimus et eius promissionis gratia recreamur. quidquid autem <lb/>
            etiam de diabolo dici potest, cur eum deus creauerit, cum <lb/>
             talem praesciret futurum, et cur omnipotens eius uoluntatem <lb n="20"/>
            non conuertat in bonum, secundum ea, quae disseruimus. <lb/>
            cum de malis hominibus similiter quaereremus, siue intellegatur <lb/>
            siue credatur siue quid melius inueniri potest inueniatur. 
</p></div><div n="27" subtype="chapter" type="textpart"><p>Ab illo ergo, cuius super omnia, quae creauit, summa <lb/>
             potestas est, per angelos sanctos, a quibus inluditur diabolus,

<note type="footnote"> .10 cf. II Petro 2, 4 </note>

<note type="footnote"> 1 superbjam (i <hi rend="italic">del. m. 1) E</hi> superuiam <hi rend="italic">P</hi> superb.am (i <hi rend="italic">er.) S</hi> superbię <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> 2 impietatem <hi rend="italic">El</hi> et impictatem (et <hi rend="italic">add. m. 2) B</hi> 8 ratio est <lb/>
            requirenda <hi rend="italic">b</hi> quemammodum <hi rend="italic">E</hi> 4 si <hi rend="italic">om. S</hi> beatus] b-rõs <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            5 diabulus P 6 post (t <hi rend="italic">add. m. rec) P</hi> 7 casum] causam RI <lb/>
            suum peccatum <hi rend="italic">PRSbd</hi> 9 casus futuri <hi rend="italic">PRbd</hi> illi <hi rend="italic">(alt</hi>. 1 8 <hi rend="italic">l. et i <lb/>
            fin. ex</hi> e <hi rend="italic">m. 1) B</hi> 10 mineme P1 11 carcere <hi rend="italic">E</hi> 12 aereę <hi rend="italic">b</hi> 13 beatitudine <lb/>
            <hi rend="italic">PRS2bd</hi> 15 fedelissimam P 17 mutatione S copulari <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            enim] eius b 19 quur P cum <hi rend="italic">ex</hi> euitit <hi rend="italic">S</hi> 20 quur P 21 conuertit <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> desseruimus ij1 22 quaereremus] quaereremus accipiendum <lb/>
            puto 8 24 <hi rend="italic">hinc excerpit Eugippius ed. Knoll pag. 218, 14-221, 7</hi> <lb/>
            ergo] enim S 25 sanctos] suos <hi rend="italic">b</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="360"/>
            cum et de ipsius maliuolentia consulitur ecclesiae dei, non <lb/>
            est permissus temtare feminam nisi per serpentem nec uirum <lb/>
            nisi per feminam. sed in serpente ipse locutus est utens eo <lb/>
            uelut organo mouensque eius naturam eo modo, quo mouere <lb/>
            ille et moueri illa potuit ad exprimendos uerborum sonos et<lb n="5"/>
            signa corporalia, per quae mulier suadentis intellegeret uoluntatem. <lb/>
            in ipsa uero muliere, quia illa rationalis creatura erat, <lb/>
            quae motu suo posset uti ad uerba facienda, non ipse locutus <lb/>
            est, sed eius operatio atque persuasio, quamuis occulto <lb/>
            instinctu adiuuaret interius, quod exterius egerat per serpentem.<lb n="10"/>
            quod quidem si solo instinctu occultius ageret, sicut <lb/>
            egit in Iuda, ut traderet Christum, posset efficere in anima <lb/>
            superbo amore suae potestatis induta. sed, sicut iam dixi, <lb/>
            temtandi uoluntatem habet diabolus, in potestate autem nec <lb/>
            ut faciat habet nec quomodo faciat. quia permissus est ergo,<lb n="15"/>
            temtauit et, quomodo permissus est, ita temtauit; cui autem <lb/>
            generi hominum prodeesset quod faciebat, neque sciebat <lb/>
            neque uolebat et eo ipso inludebatur ab angelis. 
</p></div><div n="28" subtype="chapter" type="textpart"><p>Non itaque serpens uerborum sonos intellegebat, qui <lb/>
            ex illo fiebant ad mulierem. neque enim conuersa credenda<lb n="20"/>
            est anima eius in naturam rationalem, quandoquidem nec ipsi <lb/>
            homines, quorum rationalis natura est, cum daemon in eis loquitur <lb/>
            ea passione, cui exorcista requiritur, sciunt, quid loquantur:

<note type="footnote"> 12 cf. Ioh. 13, 2 </note>

<note type="footnote"> 1 et] det P1 maleuolentia <hi rend="italic">d</hi> consoletur 221 consulatur <hi rend="italic">b</hi> consolitur <lb/>
            <hi rend="italic">Pl</hi> aeclesiae (e <hi rend="italic">fin</hi>. 8. <hi rend="italic">I. m. 1) E</hi> aeccleeiae 8 3 <hi rend="italic">cap</hi>. XXVI <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            loquutus <hi rend="italic">R</hi> 4 quo mouereJ quomodo uere <hi rend="italic">Bib</hi> 6 et moueri] et <lb/>
            monere F1 monere et moueri <hi rend="italic">b</hi> illa <hi rend="italic">om. b</hi> ueruorum P 6 suadentes <lb/>
            P 7 mulier <hi rend="italic">El</hi> ratioqatipnalis <hi rend="italic">E</hi> rationabilis S 8 loquutus P <lb/>
            9 occultu 81 10 stinctu <hi rend="italic">El</hi> instinctu (u <hi rend="italic">sup</hi>. o <hi rend="italic">m. 1) R</hi> 11 stinctu Et <lb/>
            12 iudaw <hi rend="italic">(exp. m. 1) S</hi> animo <hi rend="italic">b</hi> 13 induta <hi rend="italic">(s. l. m. 2 add</hi>. al <lb/>
            duc) <hi rend="italic">E</hi> inducta <hi rend="italic">PRSbdEug</hi> 14 habet uoluntatem <hi rend="italic">S</hi> potestatem <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            15 <hi rend="italic">cap</hi>. XXVII <hi rend="italic">E</hi> ergo permissus est S 16 cui] quod SBI <lb/>
            17 prodęesset <hi rend="italic">E</hi> prodesset <hi rend="italic">RSbd</hi> faciebat (eb s. <hi rend="italic">l. m. 1) 8</hi> 20 fiebant <lb/>
            (n 8 <hi rend="italic">l. m. 1) 8</hi> 22 homnes P demon <hi rend="italic">P</hi> in <hi rend="italic">om. P</hi> in eia wp. <lb/>
            iis <hi rend="italic">scr. m. 1 S</hi> 28 eitorcista <hi rend="italic">E</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="361"/>
            quanto minus ille intellegeret uerborum sonos, quos per eum <lb/>
            et ex eo diabolus illo modo faciebat, qui hominem loquentem <lb/>
            non intellegeret, si eum a diabolica passione inmunis audiret! <lb/>
            nam et quod putantur audire et intellegere serpentes uerba <lb/>
            Marsorum, ut eis incantantibus prosiliant plerumque de <lb n="5"/>
            latebris, etiam illic diabolica uis operatur, ad agnoscendam <lb/>
            ubique prouidentiam quam rem cui rei naturali ordine <lb/>
            subiciat et quid etiam uoluntatibus malis sapientissima <lb/>
            potestate permittat, ut hoc magis habeat usus serpentes <lb/>
            moueri carminibus hominum quam ullum aliud genus animantium. <lb n="10"/>
            etiam haec enim non parua testatio est naturam <lb/>
            primitus humanam serpentis seductam esse conloquio. gaudent <lb/>
            enim daemones hanc sibi potestatem dari. ut ad incantationem <lb/>
            hominum serpentes moueant, ut quolibet modo fallant quos <lb/>
            possunt. hoc autem permittuntur ad primi facti memoriam <lb n="15"/>
            commendandam, quo sit eis quaedam cum hoc genere <lb/>
            familiaritas. porro ipsum primum factum ad hoc permissum <lb/>
            est, ut per naturam serpentis significaretur generi hominum, <lb/>
            cui erudiendo haec gesta conscribi oportebat, omnis diabolicae <lb/>
             temtationis similitudo: quod adparebit, cum in serpentem <lb n="20"/>
            proferri coeperit diuina sententia. 
</p></div><div n="29" subtype="chapter" type="textpart"><p>Proinde prudentissimus omnium bestiarum, hoc <lb/>
            est astutissimus, ita dictus est serpens propter astutiam <lb/>
            diaboli, quae in illo et de illo agebat dolum, quemadmodum <lb/>
             dicitur prudens uel astuta lingua, quam prudens uel astutus <lb n="25"/>
            mouet ad aliquid prudenter astuteque suadendum. non enim <lb/>
            est haec uis seu uirtus membri corporalis, quod uocatur <lb/>
            lingua, sed utique mentis, quae utitur ea. ita etiam dictus

<note rend="script" type="footnote"> 1 ille 8. <hi rend="italic">I. m. 1 8</hi> 2 et s. <hi rend="italic">I. tn. 1 S om. Eug</hi> 3 non s. <hi rend="italic">I. m. 1 S</hi> <lb/>
            4 <hi rend="italic">cap</hi>. XXVIII <hi rend="italic">E</hi> 5 morsorum P1 6 late»«bris (re <hi rend="italic">er.) R</hi> cognox <lb/>
            /• <lb/>
            scendam <hi rend="italic">P BSbd</hi> agnoscendam <hi rend="italic">Eug</hi> 8 et] ut <hi rend="italic">Rlb</hi> 9 habeat magis S <lb/>
            11 etiam haec] et iam hoc <hi rend="italic">b</hi> 12 hamanam 81 13 enim] autem <hi rend="italic">Eug</hi>. <lb/>
            demones <hi rend="italic">S</hi> incantationes E1 14 moueantur <hi rend="italic">Eug</hi> 15 possint <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            permittantur <hi rend="italic">Et</hi> 16 conmendandam <hi rend="italic">R</hi> quod <hi rend="italic">PSbd,</hi> (d <hi rend="italic">er.) R</hi> <lb/>
            19 scribi <hi rend="italic">S</hi> 20 apparebit <hi rend="italic">E</hi> 22 <hi rend="italic">cap</hi>. XXVIIII <hi rend="italic">E</hi> 24 diabali <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            qui <hi rend="italic">b</hi> quemammodum <hi rend="italic">EPR</hi> 26 acjistutaeque <hi rend="italic">E</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="362"/>
            est stilus mendax scribarum; neque enim esse mendacem <lb/>
            pertinet nisi ad uiuentem atque sentientem . sed stilus mendax <lb/>
            dictus est, quod per eum mendax mendaciter operetur, quemadmodum <lb/>
            si et iste serpens mendax diceretur, quod eo diabolus <lb/>
            tamquam stilo mendaciter uteretur. <lb n="5"/>
            
</p><p>Hoc ideo commendandum putaui, ne quisquam existimans <lb/>
            animantia rationis expertia humanum habere intellectum uel <lb/>
            in animal rationale repente mutari seducatur in illam opinionem <lb/>
            ridiculam et noxiam reuolutionis animarum uel hominum in <lb/>
            bestias uel in homines bestiarum. sic ergo locutus est serpens<lb n="10"/>
            homini, sicut asina, in qua sedebat Balaam, locuta est homini, <lb/>
            nisi quod illud opus fuit diabolicum, hoc angelicum. habent <lb/>
            enim quaedam boni et mali angeli opera similia, sicut Moyses <lb/>
            et magi Pharaonis. uerum in his etiam boni angeli potentiores <lb/>
            sunt nec mali angeli etiam talium operum quidquam possunt,<lb n="15"/>
            nisi quod per bonos angelos permiserit deus, ut retribuatur <lb/>
            unicuique secundum cor eius uel secundum gratiam dei <lb/>
            utrumque iuste ac benigne per altitudinem diuitiarum sapientiae <lb/>
            et scientiae dei. 
</p></div><div n="30" subtype="chapter" type="textpart"><p>Dixit ergo serpens mulieri: quid quia dixit <lb n="20"/>
            deus: non edetis ab omni ligno paradisi? et dixit <lb/>
            mulier serpenti: a fructu ligni, quod est in paradiso, <lb/>
            edemus; de fructu autem ligni, quod est in medio <lb/>
            paradisi, dixit deus: non edetis ex eo neque tangetis <lb/>
            illud, ne moriamini. ideo prius interrogauit serpens et <lb n="25"/>
            respondit hoc mulier, ut praeuaricatio esset inexcusabilis neque

<note type="footnote"> 11 cf. Num. 22, 28 13 cf. Exod. 7, 10. 11 18 cf. Rom. 11, 33 <lb/>
            20 Gen. 3, 1-8 </note>

<note type="footnote"> 2 atque sentientem <hi rend="italic">om. P</hi> j mendatiter Sl quemammodum <hi rend="italic">ERS1</hi> <lb/>
            4 et <hi rend="italic">om. S</hi> 6 conmendandum <hi rend="italic">R</hi> 7 racionis <hi rend="italic">R</hi> exper*»»tia <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            8 animal rationale] animã. rationalg S mutare P1 oppinionem <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            9 reuolutiones P 10 uestiarum P1 <hi rend="italic">cap</hi>. XXX <hi rend="italic">E</hi> loquutus P <lb/>
            11 balam P 12 fuit opus <hi rend="italic">bd</hi> 15 nec] •&amp; (&amp; <hi rend="italic">in ras.) R</hi> quicquam <lb/>
            operum <hi rend="italic">S</hi> quicquam <hi rend="italic">SR</hi> 18 iustae 1-1 19 et scientiae <hi rend="italic">om. d</hi> <lb/>
            20 mulieri (i <hi rend="italic">fin. ex</hi> e m. <hi rend="italic">f) P</hi> 21 ęditis P 22 serpente P1 <hi rend="italic">fructi E</hi> <lb/>
            23 edimus <hi rend="italic">b</hi> 24 paradiso <hi rend="italic">EPR</hi> contingetis P 26 hgc <hi rend="italic">b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="363"/>
            ullo modo dici posset id, quod praeceperat deus, oblitam <lb/>
            fuisse mulierem, quamquam et obliuio praecepti, maxime <lb/>
            unius et tam necessarii, ad maximam culpam damnabilis <lb/>
            neglegentiae pertineret. uerum tamen euidentior eius transgressio <lb/>
            est, cum memoria retinetur et tamquam in illo deus <lb n="5"/>
            adsistens praesensque contemnitur. unde necessarium fuit, <lb/>
            cum in psalmo diceretur: et memoria retinentibus mandata <lb/>
            eius, addere: ut faciant ea. multi enim memoria <lb/>
            retinent, ut contemnant ea praeuaricationis maiore peccato, <lb/>
            ubi obliuionis nulla est excusatio. <lb n="10"/>
            
</p><p>Dixit ergo serpens mulieri: non morte moriemini. <lb/>
            sciebat enim deus, quoniam qua die manducaueritis <lb/>
            de eo aperientur uobis oculi et eritis sicut dii, <lb/>
            cognoscentes bonum et malum. quando his uerbis crederet <lb/>
            mulier a bona atque utili re diuinitus se fuisse prohibitos, <lb n="15"/>
            nisi iam inesset menti amor ille propriae potestatis et quaedam <lb/>
            de se superba praesumtio, quae per illam temtationem fuerat <lb/>
            conuincenda et humilianda? denique uerbis non contenta <lb/>
            serpentis considerauit lignum uiditque bonum ad escam <lb/>
            et decorum ad aspectum et non credens posse inde se <lb n="20"/>
            mori, arbitror, quod putauerit deum alicuius significationis <lb/>
            causa dixisse: si manducaueritis, morte moriemini. atque <lb/>
            ideo sumsit de fructu eius et manducauit et dedit etiam uiro <lb/>
            suo secum, fortassis etiam cum uerbo suasorio, quod scriptura <lb/>
            tacens intellegendum relinquit. an forte nec suaderi iam

<note type="footnote"> 7 Ps. 102, 18 11 Gen. 3, 4. 5 19 Gen. 3, 6 </note>

<note type="footnote"> 1 possit <hi rend="italic">PR</hi> 2 maxime <hi rend="italic">B</hi> 3 dampnabilis B2 6 contempnitur <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            8 adderent 8 retinent memoria <hi rend="italic">bd</hi> 9 contempnant <hi rend="italic">E28</hi> contemnat P <lb/>
            10 obliuionis (obli <hi rend="italic">8. I. m. 1) R</hi> 11 <hi rend="italic">cap</hi>. XXXI <hi rend="italic">E</hi> 12 quo <hi rend="italic">lib; sed<lb/>
             cf. 332, 20</hi> manducaberitis P 18 adaperientur <hi rend="italic">E*PRSbd</hi> dii] die P1 <lb/>
            15 utile P1 se <hi rend="italic">om. S</hi> 16 menti] ei S amor menti <hi rend="italic">illę b</hi> 17 de <lb/>
            se] deęşse <hi rend="italic">E</hi> praesumptio <hi rend="italic">EzRSbd</hi> 18 conuincendam <hi rend="italic">P</hi> humilanda <lb/>
            <hi rend="italic">E</hi> humiliandam <hi rend="italic">P</hi> contenta <hi rend="italic">ex</hi> contempta <hi rend="italic">corr. m. 1 S</hi> 20 posse <lb/>
            <hi rend="italic">om. S1</hi> se inde <hi rend="italic">S</hi> 22 adque <hi rend="italic">ElP</hi> 23 ideo s. <hi rend="italic">l. m. 1 S</hi> sumpsit <lb/>
            <hi rend="italic">EzRSbd</hi> dedit (de <hi rend="italic">8. I. m. 1) E</hi> 24 scribtura <hi rend="italic">EP</hi> 25 reliquit <lb/>
            <hi rend="italic">E2b</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="364"/>
            opus erat uiro, quando illam eo cibo mortuam non esse <lb/>
            cernebat? 
</p></div><div n="31" subtype="chapter" type="textpart"><p>Ergo ederunt. et aperti sunt oculi amborum. <lb/>
            quo nisi ad inuicem concupiscendum, ad peccati poenam <lb/>
            carnis ipsius morte conceptam, ut iam esset corpus non animale<lb n="5"/>
            tantum, quod poterat, si oboedientiam conseruarent, in <lb/>
            meliorem spiritalemque habitum sine morte mutari, sed iam <lb/>
            corpus mortis, in quo lex in membris repugnaret legi mentis? <lb/>
            neque enim clausis oculis facti erant et in paradiso deliciarum <lb/>
            caeci palpantesque oberrabant, ut uetitum lignum etiam nescientes <lb/>
            adtingerent palpantesque fructus prohibitos ignorando. <lb/>
            quomodo autem animalia et uolatilia adducta sunt ad <lb/>
            Adam, ut uideret, quid ea uocaret, si non uidebat? et quomodo <lb/>
            ipsa mulier ad uirum adducta est, quando facta est, ut de illa, <lb/>
            quam non uidebat, diceret: hoc nunc os ex ossibus meis<lb n="15"/>
            et caro de carne mea et cetera? postremo, quomodo uidit <lb/>
            mulier, quia bonum est lignum in escam et quia placet oculis <lb/>
            ad uidendum et decorum est cognoscere, si eorum clausi <lb/>
            erant oculi? 
</p><p>Nec tamen ideo propter unius uerbi translationem totum<lb n="20"/>
            figurate accipiendum est. uiderit enim, quemadmodum dixerit <lb/>
            serpens: aperientur uobis oculi. hoc enim eum scriptor <lb/>
            libri dixisse narrauit; in qua uero significatione uel sententia <lb/>
            dixerit, lectori considerare permisit. hoc autem, quod scriptum <lb/>
            est: et aperti sunt oculi eorum et cognouerunt, quia <lb n="25"/>
            nudi erant, ita scriptum est, quemadmodum omnia, quae <lb/>
            gesta narrantur, nec tamen ideo in allegoricam narrationem <lb/>
            nos debent ducere. neque enim et euangelista narrator dicta

<note type="footnote"> 3 Gen. 3, 7 8 cf. Rom. 7, 23 12 cf. Gen. 2, 19. 22. 23 <lb/>
            26 cf. Luc. 24, 18-31 <lb/>
            1 illom P1 cibu El mortua <hi rend="italic">B</hi> 3 <hi rend="italic">cap</hi>. XXXII <hi rend="italic">E</hi> . 4 quo] <lb/>
            Quomodo <hi rend="italic">b</hi> ó morte] memoriae S concepta <hi rend="italic">El</hi> 7 mutare P <lb/>
            9 diliciarum <hi rend="italic">PR</hi> 12 autem B. <hi rend="italic">l. m. 1 8</hi> et uolatilia <hi rend="italic">post</hi> sunt <hi rend="italic">legitur <lb/>
            </hi> in <hi rend="italic">8</hi> 15 ex] de <hi rend="italic">Sd</hi> 21 quemammodum <hi rend="italic">ESB</hi> quaemammodum P <lb/>
            22 eum 8. <hi rend="italic">l. tn. 1 R</hi> scribtor <hi rend="italic">EPR1</hi> scriptura S 24 scribtum <hi rend="italic">ElP</hi> <lb/>
            26 scribtum <hi rend="italic">EyP</hi> quemammodum <hi rend="italic">EPR</hi> 28 et <hi rend="italic">om. E1</hi> narratur S</note> <lb/>
             
<pb n="365"/>
            cuiusquam figurata ex eius persona inserebat, ac non ex <lb/>
            persona sua, quae fuerant gesta, narrabat, cum diceret de <lb/>
            illis duobus, quorum erat unus Cleophas, quod, cum fregisset <lb/>
            eis dominus panem, aperti sunt oculi eorum et cognouerunt <lb/>
            eum, quem per uiam non cognouerant, non utique <lb n="5"/>
            clausis oculis ambulantes, sed eum cognoscere non ualentibus. <lb/>
            sicut ergo ibi, sic nec isto loco narratio figurata est, quamuis <lb/>
            translato uerbo scriptura usa sit, ut apertos diceret oculos, <lb/>
            qui et antea patebant: apertos utique ad aliquid intuendum . <lb/>
            et cogitandum, quod antea numquam aduerterant. ubi enim <lb n="10"/>
            ad transgrediendum praeceptum audax curiositas mota est, <lb/>
            auida experiri latentia, quidnam tacto uetito sequeretur, et <lb/>
            noxia libertate habenas prohibitionis rumpere delectata, probabilius <lb/>
            existimans non esse mortem, quam timuerant, secuturam <lb/>
            — tale quippe pomum credendum est fuisse in illa <lb n="15"/>
            arbore, cuius generis poma iam in aliis arboribus innoxia <lb/>
            senserant — magis crediderunt posse deum peccantibus facile <lb/>
            ignoscere, quam patienter tulerunt non cognoscere, quidnam <lb/>
            esset uel cur eos inde cibum sumere uetuisset. mox ergo ut <lb/>
             praeceptum transgressi sunt intrinsecus gratia deserente omnino <lb n="20"/>
            nudati, quam typho quodam et superbo amore suae potestatis <lb/>
            offenderant, in sua membra oculos iniecerunt eaque motu eo, <lb/>
            quem non nouerant, concupiuerunt. ad hoc ergo aperti sunt <lb/>
            oculi, ad quod antea non patebant, quamuis ad alia paterent. <lb/>
             
</p></div><div n="32" subtype="chapter" type="textpart"><p>Haec mors ea die accidit, qua factum est quod deus <lb n="25"/>
            uetuit. amisso quippe statu mirabili corpus ipsum — qui <lb/>
            status etiam de ligno uitae uirtute mystica praebebatur, per

<note type="footnote"> 2 narrabagt (n <hi rend="italic">del. nJ. 1) E</hi> 3 unus erat <hi rend="italic">Bbd</hi> cleopas <hi rend="italic">E1P</hi> <lb/>
            6 cognouerunt <hi rend="italic">P</hi> 6 ualentes S 7 nec] in <hi rend="italic">b</hi> 8 scribtura <hi rend="italic">E1P</hi> sit] <lb/>
            uideatur <hi rend="italic">b</hi> 12 auida <hi rend="italic">in ras. R</hi> 13 abenas El 16 arbore (re <hi rend="italic">corr. <lb/>
            m</hi>. 2) <hi rend="italic">R</hi> 17 magis] unde magis <hi rend="italic">PJRlbd</hi> deum posse <hi rend="italic">PBSbd</hi> 18 tulerit <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            quidnam (nam <hi rend="italic">8. l. m. 1) B</hi> 19 uel <hi rend="italic">om. E</hi> quur P ciuum <hi rend="italic">El</hi> <lb/>
            ut ergo <hi rend="italic">PBSbd</hi> 21 typq <hi rend="italic">EPIrb</hi> tyfo <hi rend="italic">BS3</hi> tipo 81 22 iniecterunt <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            eaquae <hi rend="italic">E</hi> eaquae <hi rend="italic">PB2</hi> eo <hi rend="italic">om. b</hi> 23 qug (e <hi rend="italic">ex</hi> a) <hi rend="italic">S</hi> nouerunt <hi rend="italic">PBl</hi> <lb/>
            concupierunt iZ1 <hi rend="italic">cap</hi>. XXXIII <hi rend="italic">E</hi> 24 aliam <hi rend="italic">PB</hi> parterent <hi rend="italic">PB</hi> <lb/>
            26 qui] cui <hi rend="italic">bd</hi> 27 statutus <hi rend="italic">B</hi> mistica <hi rend="italic">SB</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="366"/>
            quem nec morbo temtari nec mutari aetate potuissent, ut hoc <lb/>
            in eorum carne quamuis adhuc animali et in melius postea <lb/>
            commutanda iam tamen significaretur per escam ligni uitae, <lb/>
            quod ex ipso spiritali alimento sapientiae, cuius sacramentum <lb/>
            illud lignum erat, fit in angelis per aeternitatis participationem,<lb n="5"/>
            ut in deterius non mutentur — hoc ergo amisso statu corpus <lb/>
            eorum duxit morbidam et mortiferam qualitatem, quae inest <lb/>
            etiam pecorum carni, ac per hoc etiam eundem motum, quo <lb/>
            fit in pecoribus concumbendi adpetitus, ut succedant nascentia <lb/>
            morientibus, sed tamen etiam in ipsa iam poena suae generositatis<lb n="10"/>
            index anima rationalis bestialem motum in membris <lb/>
            suae carnis erubuit eique incussit pudorem non solum, quia <lb/>
            hoc ibi sentiebat, ubi numquam antea tale aliquid senserat, <lb/>
            uerum etiam quod ille pudendus motus de praecepti transgressione <lb/>
            ueniebat. ibi enim sensit, qua prius gratia uestiretur,<lb n="15"/>
            quando in sua nuditate nihil indecens patiebatur. ibi conpletum <lb/>
            est: domine, in uoluntate tua praestitisti decori <lb/>
            meo uirtutem. auertisti autem faciem tuam, et factus <lb/>
            sum conturbatus. denique illa conturbatione ad folia ficulnea <lb/>
            cucurrerunt, succinctoria consuerunt et quia glorianda deseruerant <lb n="20"/>
            pudenda texerunt. nec arbitror eos cogitasse aliquid in illis <lb/>
            foliis, quod talibus congrueret contegi iam membra prurientia; <lb/>
            sed occulto instinctu ad hoc illa conturbatione conpulsi sunt, <lb/>
            ut etiam talis poenae suae significatio a nescientibus fieret, <lb/>
            quae peccatorem facta conuinceret et doceret scripta lectorem.

<note type="footnote">17 Ps. 29, 8 </note>

<note type="footnote">2 adhuc (8. <hi rend="italic">l. m. 1) R</hi> animali adhuc S et] licet <hi rend="italic">S</hi> 3 aescam P <lb/>
            4 sapientiae <hi rend="italic">om. b</hi> 5 bonis angelis <hi rend="italic">b</hi> 7 quod 8 8 <hi rend="italic">cap</hi>. XXXIIU <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            9 concumbendi (d <hi rend="italic">ex</hi> t <hi rend="italic">m. 1) E</hi> appetitus <hi rend="italic">E</hi> 10 ipsa; (m <hi rend="italic">er.) R</hi> <lb/>
            iam <hi rend="italic">om. b</hi> poena. (m <hi rend="italic">er.) R</hi> 11 uindex <hi rend="italic">b</hi> uestialem <hi rend="italic">E1</hi> membrum <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> 12 erubit <hi rend="italic">R</hi> eiquę <hi rend="italic">P</hi> 13 hoc 8. <hi rend="italic">1. m. 1 S</hi> ibi] cibi <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            solaibi S 14 motus] modus <hi rend="italic">b</hi> 17 bona uoluntate (bona <hi rend="italic">add. m</hi>. 2) <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            prestitisti <hi rend="italic">ES</hi> 18 tuam a me <hi rend="italic">Sb</hi> 20 gloriando b 23 instinctu <hi rend="italic">(alt</hi>. <lb/>
            n 8. <hi rend="italic">l. m. 1) E</hi> instintu <hi rend="italic">Pl</hi> instincto <hi rend="italic">Rl</hi> tinctu S1 24 poene <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            signiflcatione S 25 peccatorem <hi rend="italic">E1</hi> factum <hi rend="italic">b</hi> conuincerent <hi rend="italic">SB1</hi> <lb/>
            scribta <hi rend="italic">EP</hi> scriptura b lectorum P1 </note><lb n="25"/>
            
</p><pb n="367"/></div><div n="33" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et audierunt uocem domini dei ambulantis in <lb/>
            paradiso ad uesperam. ea quippe hora tales iam conuenerat <lb/>
            uisitari, qui defecerant a luce ueritatis. fortassis autem aliis <lb/>
            intrinsecus uel effabilibus uel ineffabilibus modis deus cum <lb/>
            illis antea loquebatur, sicut etiam cum angelis loquitur ipsa <lb n="5"/>
            incommutabili ueritate inlustrans mentes eorum, ubi est <lb/>
            intellectus nosse simul quaecumque etiam per tempora non <lb/>
            fiunt simul: forte, inquam, sic cum eis loquebatur, etsi non <lb/>
            tanta participatione diuinae sapientiae, quantam capiunt angeli, <lb/>
            tamen pro humano modulo, quantumlibet minus, sed ipso <lb n="10"/>
            genere uisitationis et locutionis; fortassis etiam illo qui fit <lb/>
            per creaturam siue in extasi spiritus corporalibus imaginibus <lb/>
            siue ipsis sensibus corporis aliqua specie praesentata uel ad <lb/>
            uidendum uel ad audiendum, sicut in angelis suis solet <lb/>
             uideri deus uel sonare per nubem. nunc tamen quod audierunt <lb n="15"/>
            uocem dei ambulantis in paradiso ad uesperam, nonnisi per <lb/>
            creaturam uisibiliter factum est, ne substantia illa inuisibilis <lb/>
            et ubique tota, quae patris et filii est et spiritus sancti, corporalibus <lb/>
            eorum sensibus locali et temporali motu adparuisse <lb/>
            credatur. <lb n="20"/>
            
</p><p>Et absconderunt se Adam et mulier eius a facie <lb/>
            domini in medio ligno, quod est in paradiso. cum deus <lb/>
            auertit intrinsecus faciem suam et fit homo conturbatus, non <lb/>
            miremur haec fieri, quae similia sunt dementiae, per nimium <lb/>
             pudorem ac timorem illo quoque occulto instinctu non <lb n="25"/>
            quiescente, ut ea nescientes facerent, quae aliquid

<note type="footnote"> 1 Gen. 3, 8 </note>

<note type="footnote"> 1 deambulantts <hi rend="italic">E1</hi> ambulantes P1 2 <hi rend="italic">sup</hi>. et a <hi rend="italic">m. 1</hi> ea <hi rend="italic">S</hi> ora S <lb/>
            3 uisitare <hi rend="italic">PB2bd</hi> defecerant <hi rend="italic">Rl</hi> autem] enim <hi rend="italic">PRbd</hi> in aliis <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            4 uel effabilibus <hi rend="italic">om. P</hi> 6 incomutabili <hi rend="italic">R</hi> mentem S 9 quantU <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            12 ecstasi <hi rend="italic">d</hi> 13 speciae <hi rend="italic">PS</hi> presentata <hi rend="italic">S</hi> 14 uideri solet S <lb/>
            16 uesueram <hi rend="italic">P1</hi> 18 ubiquae P1 que <hi rend="italic">P</hi> patris] est patris <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            fili E1 est <hi rend="italic">om. b</hi> sancti est <hi rend="italic">P</hi> 21 faciae S 22 ligni E1 <lb/>
            23 fięęt <hi rend="italic">E</hi> non non S 25 quoquae <hi rend="italic">P</hi> 26 quae-significarent <hi rend="italic">in <lb/>
            mg. m. 1 appos. R</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="368"/>
            significarent quandoque scituris posteris, propter quos ista conscripta <lb/>
            sunt. 
</p></div><div n="34" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et uocauit dominus deus Adam et dixit illi: Adam <lb/>
            ubi e s ? increpantis uox est, non ignorantis. et hoc sane ad <lb/>
            aliquam pertinet significationem, quod sicut praeceptum uiro<lb n="5"/>
            datum est, per quem perueniret ad feminam, ita uir prior <lb/>
            interrogatur; praeceptum enim a domino per uirum usque ad <lb/>
            feminam, peccatum autem a diabolo per feminam usque ad <lb/>
            uirum. haec mysticis significationibus plena sunt non id <lb/>
            agentibus, in quibus facta sunt, sed de his agente potentissima<lb n="10"/>
            sapientia dei. non autem nunc significata reseramus, <lb/>
            sed gesta defendimus. 
</p><p>Respondit ergo Adam: uocem tuam audiui in paradiso <lb/>
            et timui, quia nudus sum, et absondi me. satis probabile <lb/>
            est solere deum per creaturam tali actioni congruam <lb n="15"/>
            in forma humana primis illis hominibus adparere; quos tamen <lb/>
            numquam permisit aduertere nuditatem suam eorum intentionem <lb/>
            in superna sustollens, nisi post peccatum pudendum <lb/>
            in membris motum poenali membrorum lege sensissent. sic <lb/>
            ergo adfecti sunt, ut solent adfici homines sub oculis hominum;<lb n="20"/>
            et talis adfectio de peccati poena erat eum latere uelle, quem <lb/>
            latere nihil potest, et ab eo carnem occultare, qui cordis <lb/>
            inspector est. sed quid mirum, si superbe uolentes esse sicut <lb/>
            dii euanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est <lb/>
            insipiens cor eorum? se quippe dixerunt esse sapientes in <lb n="25"/>
            abundantia sua et illo auertente faciem stulti facti sunt. quod <lb/>
            enim iam ipsos pudebat erga se ipsos, unde sibi et succinctoria

<note type="footnote"> 3 Gen. 3, 9 13 Gen. 3, 10 23 cf. Rom. 1, 21. 22 </note>

<note type="footnote"> 1 scribta P 3 <hi rend="italic">cap</hi>. XXXV <hi rend="italic">E</hi> dfts <hi rend="italic">om. S</hi> Adam <hi rend="italic">in fine om. lib</hi>. <lb/>
            4 ignorantes P1 6 priori P1 7 preceptum <hi rend="italic">S</hi> 8 fiminam P <lb/>
            autem <hi rend="italic">om</hi>. S diabulo <hi rend="italic">PR</hi> 9 misticis <hi rend="italic">S</hi> 10 agente] id <hi rend="italic">agente PltSd</hi> <lb/>
            illud agente <hi rend="italic">b</hi> 17 intentione <hi rend="italic">E</hi> 18 nisi] nisi cura <hi rend="italic">d</hi> 19 poenale <hi rend="italic">PRl</hi> <lb/>
            sic (c s. <hi rend="italic">l. m</hi>. 1) <hi rend="italic">R</hi> 21 de peccati <hi rend="italic">om. P1</hi> paena P earn] cum <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            uellent b 22 lateri <hi rend="italic">R</hi> 23 superue P superbi <hi rend="italic">bd</hi> sicut] qui sicut S <lb/>
            24 die P1 26 habundantia <hi rend="italic">R</hi> 27 ergasse P1 </note> <lb/>
             
<pb n="369"/>
            fecerant, multo uehementius ab illo etiam sic succincti uideri <lb/>
            uerebantur, qui tamquam familiari temperamento ad eos. <lb/>
            uidendos per creaturam uisibilem uelut humanos oculos adferebat. <lb/>
            si enim propterea sic adparebat, ut homines tamquam <lb/>
            cum homine loquerentur, quemadmodum Abraham ad quercum <lb n="5"/>
            Mambrae, illa ipsa prope amicitia pudore onerabat post <lb/>
            peccatum, quae fiduciam dabat ante peccatum; nec iam illam <lb/>
            nuditatem audebant ostendere talibus oculis, quae displicebat <lb/>
            et suis. 
</p></div><div n="35" subtype="chapter" type="textpart"><p>Dominus ergo uolens iam peccatores moro iustitiae <lb n="10"/>
            interrogatos punire amplius quam illa erat poena, de qua iam <lb/>
            cogebantur erubescere, quis nuntiauit, inquit, tibi, quia <lb/>
            nudus es, nisi a ligno quod praeceperam tibi tantum <lb/>
            ne ex eo manducares ab eo edisti? hinc enim mors concepta <lb/>
            propter dei sententiam, qui sic fuerat comminatus, fecit <lb n="15"/>
            aduerti concupiscentialiter membra, ubi dicti sunt aperti oculi, <lb/>
            et secutum est, quod puderet. et dixit Adam: mulier, <lb/>
            quam dedisti mecum, haec mihi dedit a ligno, et edi. <lb/>
            superbia! numquid dixit: peccaui? habet deformitatem confusionis <lb/>
            et non habet confessionis humilitatem. ad hoc ista <lb n="20"/>
            conscripta sunt, quia et ipsae interrogationes nimirum ad hoc <lb/>
            factae sunt, ut et ueraciter et utiliter scriberentur, quia, si <lb/>
            mendaciter, non utique utiliter, ut aduertamus, quo morbo <lb/>
            superbiae laborent homines hodie nonnisi in creatorem

<note type="footnote"> 5 cf. Gen. 18, 1 12 Gen. 3, 11 17 Gen. 3, 12 </note>

<note type="footnote"> 1 etiam <hi rend="italic">om. S</hi> 2 familiare <hi rend="italic">P</hi> 3 uiuendos <hi rend="italic">P</hi> 4 sic (c 8. <hi rend="italic">l. m. 1) R</hi> <lb/>
            apparebat <hi rend="italic">E</hi> 5 quemaminodum <hi rend="italic">EPRS</hi> ad] at J21 6 mambre <hi rend="italic">Sbd</hi> <lb/>
            pudore (o <hi rend="italic">ex</hi> u <hi rend="italic">m. 1) E</hi> pudorem <hi rend="italic">b</hi> honerabat S 7 quae-peccatum <lb/>
            <hi rend="italic">m. 1 in mg. suppl. P</hi> 10 iam nolens <hi rend="italic">S</hi> more] morte <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            11 erat illa <hi rend="italic">PRSbd</hi> 12 inquid nuntiauit <hi rend="italic">S</hi> 13 quod] quo <hi rend="italic">S</hi> preceperam <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> 14 aedisti <hi rend="italic">S cap</hi>. XXXVI <hi rend="italic">E</hi> 16 ubi] et ibi <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            17 puderent <hi rend="italic">b</hi> 18 mecum] mihi S me*cum <hi rend="italic">(uolvit</hi> mihi <hi rend="italic">scribere) P<lb/>
             post</hi> edi <hi rend="italic">sequitur:</hi> eia <hi rend="italic">in d</hi> 19 superbia <hi rend="italic">om. b</hi> superuia <hi rend="italic">P</hi> habet] <lb/>
            superbia habet <hi rend="italic">b</hi> confusionis deformitatem <hi rend="italic">bd</hi> 20 humilitatem (li 8. <hi rend="italic">I. <lb/>
            m. 1) P</hi> hęc b 21 <hi rend="italic">conscribta ElP</hi> sunt] eunt <hi rend="italic">nimirum S ipse Pb <lb/>
            nimirum om. S 241aborarent E laborant PRb</hi> hodiaeP\'5 <hi rend="italic">conantur S</hi> </note>

<note type="footnote"> XXVIII. Aug. eect. III para 1. </note>

<note type="footnote"> 24 </note> <lb/>
             
<pb n="370"/>
            conantes referre, si quid egerint mali, cum sibi uelint tribui, <lb/>
            si quid egerint boni. mulier, inquit, quam dedisti mecum, <lb/>
            id est quam dedisti, ut esset mecum, haec mihi dedit a <lb/>
            ligno, et edi: quasi ad hoc data sit, ut non ipsa potius <lb/>
            oboediret uiro et ambo deo. <lb n="5"/>
            
</p><p>Et dixit dominus deus mulieri: quid hoc fecisti? <lb/>
            et dixit mulier: serpens seduxit me, et manducaui. <lb/>
            nec ista confitetur peccatum, sed in alterum refert inpari <lb/>
            sexu, pari fastu. ex his tamen natus est nec eos imitatus est. <lb/>
            sed plane pluribus malis exercitus, qui dixit et dicet usque<lb n="10"/>
            ad terminum saeculi: ego dixi: domine, miserere mei; <lb/>
            sana animam meam, quoniam peccaui tibi. quanto <lb/>
            melius sic et isti! sed adhuc ceruices peccatorum non conciderat <lb/>
            dominus. restabant labores, dolores, mortes et omnis <lb/>
            contritio saeculi et gratia dei, qua tempore oportuno subuenit<lb n="15"/>
            hominibus, quos adflictos docuit non de se ipsis debere praesumere. <lb/>
            serpens, inquit, seduxit me, et manducaui: quasi <lb/>
            cuiusquam suasio praecepto dei debuerit anteponi. 
</p></div><div n="36" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et dixit dominus deus serpenti: quia fecisti <lb/>
            hoc, maledictus tu ab omnibus pecoribus et ab <lb n="20"/>
            omnibus bestiis, quae sunt super terram. super pectus <lb/>
            tuum et uentrem tuum ambulabis et terram edes <lb/>
            omnes dies uitae tuae. et inimicitias ponam inter <lb/>
            te et inter mulierem et inter semen tuum et inter <lb/>
            semen eius. ipsa tibi seruabit caput, et tu seruabis<lb n="25"/>
            eius calcaneum. tota ista sententia figurata est nec aliud

<note type="footnote"> 6 Gen. 3, 13 11 Ps. 40, 5 13 cf. Ps. 128, 4 19 Gen. 3, 14. 15 </note>

<note type="footnote"> 1 cum] tamen <hi rend="italic">b</hi> sini P uelent P 2 inquid <hi rend="italic">81 B</hi> 4 ędi S <lb/>
            <hi rend="italic">6 cap</hi>. XXXVII <hi rend="italic">E</hi> 7 manducaui (ca <hi rend="italic">8. l. m. 1) P</hi> 10 eierci*»tus (ta <lb/>
            <hi rend="italic">er.) R</hi> exercitatus <hi rend="italic">PSbd</hi> 12 quoniam] quia <hi rend="italic">Sbd</hi> 13 sic (c <hi rend="italic">s. I. m. I) P</hi> <lb/>
            14 restabat P mortis <hi rend="italic">PRSbd</hi> omnes <hi rend="italic">P</hi> 15 contrictio P contribio <lb/>
            <hi rend="italic">R</hi> opportuno <hi rend="italic">Ebd</hi> 16 hi quos (hi 8. <hi rend="italic">I. m. 2) R</hi> praesummere <lb/>
            <hi rend="italic">R1</hi> presumere <hi rend="italic">S</hi> 17 inquid <hi rend="italic">S</hi> 19 serpenti (i <hi rend="italic">sup</hi>. e <hi rend="italic">m</hi>. 1) <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            20 <hi rend="italic">ante</hi> hoc <hi rend="italic">add</hi>. tu <hi rend="italic">E2PRSd</hi> peccoribus <hi rend="italic">S</hi> 24 inter <hi rend="italic">ante</hi> mulierem <lb/>
            om. <hi rend="italic">PRSbd fin</hi>. inter <hi rend="italic">om. Rbd</hi> 25 eius <hi rend="italic">(corr. m. 1 ex</hi> illius) <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            illius <hi rend="italic">bd</hi> ipse <hi rend="italic">PS</hi> seruauit <hi rend="italic">EP</hi> 26 sententiaip (m <hi rend="italic">exp. m. 1) P</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="371"/>
            ei debet scriptoris fides narrationisque ueritas, nisi ne illam <lb/>
            dictam fuisse dubitemus. quod enim positum est: et dixit <lb/>
            dominus deus serpenti, uerba scribentis sunt; haec exigenda <lb/>
            sunt per proprietatem. hoc ergo uerum est dictum <lb/>
            esse serpenti. iam cetera uerba dei sunt, quae libero lectoris <lb n="5"/>
            intellectui relinquuntur, utrum proprie an figurate accipi <lb/>
            debeant, sicut in exordio uoluminis huius nostri praelocuti <lb/>
            sumus. proinde quod serpens, cur hoc fecerit, non est interrogatus, <lb/>
            potest uideri, quod non ipse utique id in sua natura <lb/>
            et uoluntate fecerat, sed diabolus de illo et per illum et in <lb n="10"/>
            illo fuerat operatus, qui iam ex peccato inpetatis ac superbiae <lb/>
            suae igni destinatus fuerat sempiterno. nunc ergo quod serpenti <lb/>
            dicitur et ad eum, qui per serpentem operatus est, <lb/>
            utique refertur, procul dubio figuratum est; nam his uerbis <lb/>
            temtator ille describitur, qualis generi humano futurus esset, <lb n="15"/>
            quod genus humanum propagari tunc coepit, quando haec in <lb/>
            diabolum est tamquam in serpentem prolata sententia. haec <lb/>
            itaque uerba quomodo figuris expositis accipienda sint, et in <lb/>
            illis duobus aduersus Manichaeos editis libris de Genesi, <lb/>
            quantum potuimus, disseruimus et, si quid diligentius et <lb n="20"/>
            congruentius alias potuerimus, deus aderit, ut efficiamus; <lb/>
            nunc tamen nostra intentio in aliud quam suscepimus nullo <lb/>
            exigente auertenda est. 
</p></div><div n="37" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et mulieri dixit: multiplicans multiplicabo

<note type="footnote"> 24 Gen. 3, 16 </note>

<note type="footnote"/>

<note type="footnote">1 debet ei <hi rend="italic">bd</hi> scribtoris <hi rend="italic">EP</hi> narrationis quae <hi rend="italic">PB</hi> ueritas. <lb/>
            Ne sine illani <hi rend="italic">S</hi> 2 dictum <hi rend="italic">El</hi> dicta <hi rend="italic">B</hi> fuisset <hi rend="italic">E</hi> dubitemus <lb/>
            fuisse S <hi rend="italic">cap</hi>. XXXVIII <hi rend="italic">E</hi> 3 uerba] uerba sola <hi rend="italic">PRbd</hi> suunt <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            et hęc <hi rend="italic">b</hi> 4 sunt 8. <hi rend="italic">I. m. 1 B</hi> uere est dictum <hi rend="italic">b</hi> 5 esse] est <hi rend="italic">PBSd <lb/>
            om. b</hi> 6 intellectu S relinquntur E1 relincuntur 81 relinquentur <hi rend="italic">PRb</hi> <lb/>
            propriae <hi rend="italic">PlS</hi> an] ac 81 liguratae <hi rend="italic">E</hi> 8 quur <hi rend="italic">ElPB</hi> 9 id (d in <lb/>
            n <hi rend="italic">mut. m. n E</hi> in <hi rend="italic">om. ES</hi> 10 diabolum E1 11 ac] et <hi rend="italic">b</hi> supernie <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 12 nunc-figuratum est <hi rend="italic">om</hi>. S 14 his] in his <hi rend="italic">E2Psd</hi> 15 temtatur <lb/>
            P futurus] pjrgfuturus <hi rend="italic">E profuturus</hi> P 16 csepit S 19 duobus] <lb/>
            diabolusP1 <hi rend="italic">manicheos EPBS aeditistf</hi> genisiJJ 21 adaeritiS1 <lb/>
            22 aliud tendit quam b 23 aduertenda est b 24 Et ęjţ iųţęT J11QĮięTęJ11 <lb/>
            mulieri dixit <hi rend="italic">(del. m. I) P</hi> multiplicans <hi rend="italic">om. EP</hi> </note>

<note type="footnote">24* </note> <lb/>
             
<pb n="372"/>
            tristitias tuas et gemitum tuum; in tristitiis paries <lb/>
            filios, et ad uirum tuum conuersio tua, et ipse tui <lb/>
            dominabitur. haec quoque in mulierem dei uerba figurate <lb/>
            ac prophetice multo commodius intelleguntur. uerum tamen. <lb/>
            quia nondum pepererat femina nec dolor et gemitus parientis<lb n="5"/>
            nisi ex corpore mortis est, quae illa praecepti transgressione <lb/>
            concepta est, animalibus quidem etiam tunc membris, sed si <lb/>
            homo non peccasset, non utique morituris et alio quodam <lb/>
            statu feliciore uicturis, donec post uitam bene gestam in <lb/>
            melius mutari mererentur, sicut iam supra pluribus locis<lb n="10"/>
            insinuauimus, refertur haec poena et ad proprietatem litterae, <lb/>
            nisi quia id, quod dictum est: et ad uirum tuum conuersio <lb/>
            tua, et ipse tui dominabitur, uidendum est, <lb/>
            quemadmodum proprie possit accipi. neque enim et ante <lb/>
            peccatum aliter factam fuisse decet credere mulierem, nisi ut<lb n="15"/>
            uir ei dominaretur et ad eum ipsa seruiendo conuerteretur. <lb/>
            sed recte accipi potest hanc seruitutem significatam, quae <lb/>
            cuiusdam condicionis est potius quam dilectionis, ut etiam <lb/>
            ipsa talis seruitus, qua homines hominibus postea serui esse <lb/>
            coeperunt, de poena peccati reperiatur exorta. dixit quidem<lb n="20"/>
            apostolus: per caritatem seruite inuicem; sed nequaquam <lb/>
            diceret: inuicem dominamini. possunt itaque coniuges per <lb/>
            caritatem seruire inuicem; sed mulierem non permittit <lb/>
            apostolus dominari in uirum. hoc enim uiro potius sententia <lb/>
            dei detulit et maritum habere dominum meruit mulieris non <lb n="25"/>
            natura, sed culpa: quod tamen nisi seruetur, deprauabitur <lb/>
            amplius natura et augebitur culpa.

<note type="footnote"> 21 Gal. 5, 13 24 cf. I Tim. 2, 12 </note>

<note type="footnote"> 3 figuratae <hi rend="italic">EP2</hi> 4 propheticae <hi rend="italic">E</hi> propheticae <hi rend="italic">PlS</hi> b faemina <hi rend="italic">PS</hi> <lb/>
            6 praecepti <hi rend="italic">Pl</hi> 7 si <hi rend="italic">ex</hi> hi <hi rend="italic">JR</hi> 9 feliciori S 11 poenae <hi rend="italic">P</hi> pena <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            littere <hi rend="italic">22</hi> 13 tui dominabitur] tibi dominabitur <hi rend="italic">ES</hi> dominabitur tui <hi rend="italic">P2Rbd</hi> <lb/>
            14 quemammodum <hi rend="italic">EP</hi> propriae <hi rend="italic">PlS</hi> lo facta El 16 uerteretur <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            18 conditionis <hi rend="italic">Sbd</hi> 19 seruitus] dixit in adam <hi rend="italic">Pl</hi> qua <hi rend="italic">om</hi>. P1 <lb/>
            hominebus P1 esse serui <hi rend="italic">PRbd</hi> 20 coeperint <hi rend="italic">b</hi> repperiatur <hi rend="italic">EPR <lb/>
            repperi S</hi> 21 apostolos Pl seruite <hi rend="italic">(t sup. r m. 1) S 22 diceret (in mg. m 1</hi> <lb/>
            diieratj <hi rend="italic">S</hi> \'J4 sententiamR sentia P1 dei sententia <hi rend="italic">bd</hi> 26 deprababiturP </note>
</p><pb n="373"/></div><div n="38" subtype="chapter" type="textpart"><p>Dixit ergo et ad uirum eius: quia audisti uocem <lb/>
            mulieris tuae et edisti de ligno, de quo praeceperam <lb/>
            tibi de eo solo non edere, maledicta terra in operibus <lb/>
            tuis; in tristitiis edes illam omnes dies uitae <lb/>
            tuae. spinas et tribulos edet tibi, et edes fenum agri. <lb n="5"/>
            in sudore faciei tuae edes panem tuum, donec conuertaris <lb/>
            in terram, ex qua sumtus es, quia terra es, <lb/>
            et in terram ibis. hos esse in terra labores humani generis <lb/>
            quis ignorat? et quia non essent, si felicitas quae in paradiso <lb/>
            fuerat teneretur, non est utique dubitandum; ac per hoc <lb n="10"/>
            etiam proprie uerba haec primitus accipere ne pigeat. seruanda <lb/>
            . tamen est et expectanda significatio prophetiae, quam maxime <lb/>
            hic intuetur dei loquentis intentio. neque enim frustra et ipse <lb/>
            Adam miro quodam instinctu tunc uocauit nomen mulieris <lb/>
            suae "Uitam", subiciens etiam: quoniam ista est mater <lb n="15"/>
            omnium uiuentium. nam et haec non scriptoris narrantis <lb/>
            uel adfirmantis, sed ipsius primi hominis uerba intellegenda <lb/>
            sunt, ut diceret: quoniam haec est mater omnium <lb/>
            uiuentium, tamquam nominis a se inpositi causam inferens, <lb/>
            cur eam uocauerit "Uitam". <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="39" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et fecit dominus deus Adae et mulieri eius <lb/>
            tunicas pelliceas et induit eos. et hoc significationis <lb/>
            gratia factum est, sed tamen factum, sicut illa, quae significationis <lb/>
            gratia dicta sunt, sed tamen dicta sunt. hoc enim, <lb/>
            quod saepe dixi nec me saepius piget dicere, a narratore <lb n="25"/>
            rerum proprie gestarum exigendum est, ut ea narret facta

<note type="footnote">1 Gen. 3, 17-19 15 Gen. 3, 20 21 Gen. 3, 21 </note>

<note type="footnote">1 <hi rend="italic">cap</hi>. XXXVIIII <hi rend="italic">E</hi> et <hi rend="italic">om. b</hi> 2 preceram <hi rend="italic">P</hi> preceperam <hi rend="italic">5</hi> <lb/>
            3 aedere S 5 tribulos (bu in bo m. 1) <hi rend="italic">E</hi> edet] det Bl germinabit <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> faenum <hi rend="italic">E</hi> foenum <hi rend="italic">SJR</hi> 6 reuertaris <hi rend="italic">S</hi> 7 sumptus <hi rend="italic">WBSbd</hi> <lb/>
            8 humano generi <hi rend="italic">S</hi> 11 propriae <hi rend="italic">P18</hi> 12 profetiae <hi rend="italic">E</hi> maxime <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            18 loquentes <hi rend="italic">Pl</hi> neque in <hi rend="italic">ras</hi>. m. 2 <hi rend="italic">R</hi> 14 miro] maiori b tunc] <lb/>
            nunc <hi rend="italic">ES</hi> non P1 16 scribtoris <hi rend="italic">EP</hi> 17 adfinpjrmantis (mir <hi rend="italic">exp. m. <lb/>
            1) E</hi> 18 haec om. <hi rend="italic">S</hi> 19 nomines P1 20 quur <hi rend="italic">PR</hi> 22 tonicas 81 <lb/>
            pellicias <hi rend="italic">EPRS</hi> 25 sepe <hi rend="italic">PltS</hi> sepius <hi rend="italic">J&gt;2BS</hi> 26 propriae <hi rend="italic">SS <lb/>
            om. P</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="374"/>
            esse quae facta sunt et dicta esse quae dicta sunt. sicut <lb/>
            autem in factis quaeritur, quid factum sit et quid significet, <lb/>
            ita in uerbis, et quid dictum sit et quid significet. siue enim <lb/>
            figurate siue proprie dictum sit, quod dictum esse narratur, <lb/>
            dictum tamen esse non debet putari figuratum. <lb n="5"/>
            
</p><p>Et dixit deus: ecce Adam factus est tamquam unus <lb/>
            ex nobis in cognoscendo bonum et malum. quoniam <lb/>
            hoc, per quodlibet et quomodolibet dictum sit, deus tamen <lb/>
            dixit, non aliter intellegendum est, quod ait: unus ex nobis, <lb/>
            nisi propter trinitatem numerus pluralis accipiatur, sicut<lb n="10"/>
            dictum erat: faciamus hominem, sicut etiam dominus de <lb/>
            se et patre: ueniemus ad eum et mansionem apud eum <lb/>
            faciemus. replicatum est igitur in caput superbi, quo exitu <lb/>
            concupiuerit quod a serpente suggestum est: et eritis sicut <lb/>
            dii, ecce, inquit, Adam factus est tamquam unus ex<lb n="15"/>
            nobis. uerba enim sunt haec dei, non tam huic insultantis <lb/>
            quam ceteros, ne ita superbiant, deterrentis, propter quos ista <lb/>
            conscripta sunt. factus est, inquit, tamquam unus ex <lb/>
            nobis in cognoscendo -bonum et malum. quid aliud <lb/>
            intellegendum nisi exemplum timoris incutiendi esse propositum,<lb n="20"/>
            quod non solum non fuerit factus, qualis fieri uoluit, <lb/>
            sed nec illud, quod factus fuerat, conseruauit? 
</p></div><div n="40" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et nunc, inquit deus, ne aliquando extendat <lb/>
            manum et sumat de ligno uitae et edat et uiuat in <lb/>
            aeternum. et dimisit illum dominus deus de paradiso

<note type="footnote"> 6 Gen. 3, 22 11 Gen. 1, 26 12 Ioh. 14, 23 23 Gen. 3, 22. 23 </note>

<note type="footnote"> 1 et] et ea (ea <hi rend="italic">add. m. 2) M</hi> 3 et <hi rend="italic">post</hi> uerbis <hi rend="italic">om. PRxb</hi> 4 figurat.e <lb/>
            <hi rend="italic">E</hi> propriae <hi rend="italic">PlSSl</hi> 6 <hi rend="italic">cap</hi>. XL <hi rend="italic">E Hinc extorpit Eugippius ed. <lb/>
             Knoll 221, 12-223, 5</hi> 8 quolibet P1 et om. <hi rend="italic">PBl</hi> sit (t <hi rend="italic">ex</hi> d) <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            9 quodj et quod <hi rend="italic">b</hi> 11 hominem ad imaginem nostram 8 12 patre] <lb/>
            de patre <hi rend="italic">PRbd</hi> aput El 14 concupierit <hi rend="italic">P</hi> et eritis <hi rend="italic">S:</hi> <lb/>
            eritis <hi rend="italic">EPRbdEug; sed cf. 332, 21</hi> 15 die Pl di <hi rend="italic">Eug</hi>. 17 superbiam <lb/>
            <hi rend="italic">El</hi> superuiant P 18 conscribta <hi rend="italic">EtP</hi> inquid <hi rend="italic">PSI</hi> tamquam] <lb/>
            quasi <hi rend="italic">Eug</hi>. 19 cognoscendum P 22 conseruabit E1 23 <hi rend="italic">cap</hi>. <lb/>
            XLI <hi rend="italic">E</hi> aliquando (ali 0. <hi rend="italic">l. m. 1) B</hi> 24 aedat 8 25 illtujl <lb/>
            <hi rend="italic">(corr. m. 1) S</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="375"/>
            uoluptatis operari terram, ex qua sumtus est. superiora <lb/>
            uerba dei sunt; hoc autem factum propter ipsa uerba secutum <lb/>
            est. alienatus enim a uita non solum quam fuerat, si praeceptum <lb/>
            seruasset, cum angelis accepturus, sed ab illa etiam, <lb/>
            quam ducebat in paradiso felici quodam corporis statu, <lb n="5"/>
            separari utique debuit a ligno uitae . siue quod ei ipso illi <lb/>
            subsisteret felix ille ipse status corporis ex re uisibili, uirtute <lb/>
            inuisibili, siue quod in eo esset et sacramentum uisibile <lb/>
            inuisibilis sapientiae, alienandus inde utique fuerat uel iam <lb/>
            moriturus uel etiam tamquam excommunicatus, sicut etiam <lb n="10"/>
            in hoc paradiso, id est ecclesia solent a sacramentis altaris <lb/>
            uisibilibus homines disciplina ecclesiastica remoueri. 
</p><p>Et eiecit Adam et conlocauit eum contra paradisum <lb/>
            uoluptatis. et hoc significandi gratia factum est, sed tamen <lb/>
            factum, ut contra paradisum, quo beata uita etiam spiritaliter <lb n="15"/>
            significabatur, habitaret peccator utique in miseria. et ordinauit <lb/>
            Cherubin et flammeam romphaeam, quae uertitur, <lb/>
            custodire uiam ligni uitae. hoc per caelestes <lb/>
            utique potestates etiam in paradiso uisibili factum esse credendum <lb/>
             est, ut per angelicum ministerium esset illic ignea <lb n="20"/>
            quaedam custodia: non tamen frustra factum esse nisi quia <lb/>
            significat aliquid etiam de spiritali paradiso non est utique <lb/>
            dubitandum._
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>