<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a.opp-lat1:10.21-10.26</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a.opp-lat1:10.21-10.26</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a.opp-lat1"><div n="10" subtype="book" type="textpart"><div n="21" subtype="chapter" type="textpart"><p>An forte dicent: sicut potuit ibi esse secundum carnem et <lb/>
            non decimari, cur non etiam secundum animam sine decimatione <lb n="25"/>
            potuerit? hic respondetur: quia utique simplicem animae <lb/>
            substantiam incrementis augeri corporalibus nec illi putauerunt,

<note rend="script" type="footnote">1 possint <hi rend="italic">b</hi> genere <hi rend="italic">(in mg. add</hi>. is <hi rend="italic">m</hi>. 2) P generi? (s <hi rend="italic">exp. m</hi>. 1) <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            prosl!picere (pros <hi rend="italic">add. M</hi>. 2) <hi rend="italic">P</hi> 6 quo* (d <hi rend="italic">eras.) R</hi> 7 terraenique P <lb/>
            simul (Mt <hi rend="italic">mg. add. m</hi>. 2 primum) P 9 legit (s <hi rend="italic">exp. m</hi>. 1) <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            12 concupiscenciali <hi rend="italic">R</hi> concupiscentiali <hi rend="italic">(pritll</hi>. i <hi rend="italic">8. I.)</hi> S materiae <hi rend="italic">PS</hi> <lb/>
            materia <hi rend="italic">bd</hi> 13 assumptum P adsumptus <hi rend="italic">RS</hi> 14 iniquitatis <hi rend="italic">Rl</hi> <lb/>
            16 illius] illine uel cum <hi rend="italic">b</hi> 17 defandunt P 19 a 8. <hi rend="italic">l. M. 1 R</hi> <lb/>
            20 habraham <hi rend="italic">R</hi> 22 scriptura] scribtura P xpm scriptura <hi rend="italic">S</hi> 23 leuuitico <lb/>
            <hi rend="italic">(pr</hi>. u <hi rend="italic">8. b m. I) S</hi> 24 sicnt-esse <hi rend="italic">om. b</hi> 25 quur <hi rend="italic">PR</hi> 26 hic] <lb/>
            ad hoc <hi rend="italic">b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="325"/>
            qui eam corpus existimant, quorum in parte sunt maxime qui <lb/>
            eam ei parentibus creari opinantur. proinde in corporis semine <lb/>
            potest esse uis inuisibilis, quae incorporaliter numeros agit, <lb/>
            non oculis, sed intellectu discernenda ab ea corpulentia, quae <lb/>
            uisu tactuque sentitur . et ipsa quantitas corporis humani, <lb n="5"/>
            quae utique modulum seminis inconparabiliter excedit, satis <lb/>
            ostendit posse inde aliquid sumi, quod non habeat illam uim <lb/>
            seminalem, sed tantum corporalem substantiam, quae diuinitus <lb/>
            non de propagine concumbentium in carnem Christi adsumta <lb/>
            atque formata est. hoc autem de anima quis ualeat adfirmare, <lb n="10"/>
            quod utrumque habeat, et materiem seminis manifestam et <lb/>
            rationem seminis occultam? sed quid laborem in re, quae <lb/>
            persuaderi uerbis nemini forsitan potest, nisi tantum ac tale <lb/>
            ingenium sit, quod possit loquentis praeuolare conatum nec totum <lb/>
            expectare a sermone? breuiter itaque conligam: si potuit et <lb n="15"/>
            de anima fieri - quod cum de carne diceremus, forsitan <lb/>
            intellectum sit — ita est de traduce anima Christi, ut non <lb/>
            secum labem praeuaricationis adtraxerit; si autem sine isto <lb/>
            reatu non posset inde esse, non est inde. iam de ceterarum <lb/>
             animarum aduentu, utrum ex parentibus an desuper sint, <lb n="20"/>
            uincant qui potuerint. ego adhuc inter utrosque ambigo et <lb/>
            moueor aliquando sic, aliquando autem sic, saluo eo dumtaxat, <lb/>
            ut uel corpus esse animam uel aliquam corpoream qualitatem <lb/>
            siue coaptationem, si ita dicenda est, quam Graeci <sic>appovCav</sic> <lb/>
            uocant, non credam nec quolibet ista garriente me crediturum <lb n="25"/>
            esse confidam adiuuante deo mentem meam. 
</p></div><div n="22" subtype="chapter" type="textpart"><p>Est aliud testimonium non neglegendum, quod pro se <lb/>
            possunt proferre, qui uenire desuper animas credunt, dicente

<note type="footnote"> 1 maximae P 4 corpclentia S 6 utiqu.e P inconparabiliter]<lb/>
             incorporaliter 8 9 adsumpta <hi rend="italic">PRS</hi> 11 materięm <hi rend="italic">JR</hi> materiam <hi rend="italic">Sbd</hi> <lb/>
            13 peraaaderi (i <hi rend="italic">sup</hi>. e m. <hi rend="italic">1 superscr.) P</hi> nisij nisi si <hi rend="italic">Bb</hi> 14 loquentes <lb/>
            P praeualere <hi rend="italic">Pb</hi> .15 ezspectare <hi rend="italic">B</hi> colligamus S<lb/>
             18 secum <hi rend="italic">in mg. add. m. 1 P</hi> labem] et ipse labem P 20. aduentum<lb/>
             PS1 sint <hi rend="italic">Eug.: sit PBSbd</hi> 21 ambigor (r m. 1 <hi rend="italic">exp. uidetur) P</hi> <lb/>
            ambigo. (r <hi rend="italic">eras.) B</hi> 22 salbo P 24 grece P greci S armonian <hi rend="italic">PR</hi> <lb/>
            armoniam S harmoniam <hi rend="italic">b</hi> 25 non credam <hi rend="italic">om. SBJEug</hi> nec] ne S </note> <lb/>
             
<pb n="326"/>
            ipso domino: quod natum est ex carne, caro est; et <lb/>
            quod natum est ex spiritu, spiritus est. quid hac, <lb/>
            inquiunt, sententia determinatius non posse ex carne animam <lb/>
            nasci? quid est enim aliud anima quam spiritus uitae, creatus <lb/>
            utique, non creator? contra quos illi alii: quid enim, inquiunt,<lb n="5"/>
            nos aliud sentimus, qui dicimus carnem ex carne, animam ex <lb/>
            anima? nam ex utroque constat homo, de quo utrumque <lb/>
            uenire sentimus, carnem de carne operantis, spiritum de spiritu <lb/>
            concupiscentis, ut interim omittatur, quod illud dominus non <lb/>
            de carnali generatione, sed de spiritali regeneratione dicebat. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="23" subtype="chapter" type="textpart"><p>His igitur, quantum pro tempore potuimus, pertractatis <lb/>
            omnia paria uel paene paria ex utroque latere rationum testimoniorumque <lb/>
            momenta pronuntiarem, nisi eorum sententia, <lb/>
            qui animas ex parentibus creari putant, de baptismo paruulorum <lb/>
            praeponderaret. de quibus quid eis responderi possit, nondum <lb n="15"/>
            mihi interim occurrit; si quid forte postea deus dederit, si <lb/>
            . quam etiam scribendi concesserit facultatem studiosis talium, <lb/>
            non grauabor. nunc tamen non esse contemnendum testimonium <lb/>
            paruulorum, ut quasi refelli, si ueritas contra est, neglegatur, <lb/>
            ante denuntio. aut enim de hac re nihil quaerendum est, ut<lb n="20"/>
            sufficiat fidei nostrae scire nos, quo pie uiuendo - uenturi sumus, <lb/>
            etsi nesciamus, unde uenerimus; aut, si non inpudenter aestuat <lb/>
            anima rationalis etiam hoc nosse de se ipsa, absit peruicacia <lb/>
            contendendi, adsit diligentia requirendi, humilitas petendi, <lb/>
            perseuerantia pulsandi, ut, si nobis hoc expedire nouit, qui <lb n="25"/>
            melius quam nos quid nobis expediat utique nouit, det etiam

<note type="footnote"> 1 Ioh. 3,6 .24 cf. Matth. 7, 7. 11, </note>

<note type="footnote"> 1 et <hi rend="italic">om. b</hi> 2 est <hi rend="italic">fin. itucr. m. 1 P</hi> 3 carne* (m <hi rend="italic">eras.) R</hi> 4 quid <lb/>
            est enim] et quid enim est <hi rend="italic">b</hi> 5 utique] itaque <hi rend="italic">b</hi> alii <hi rend="italic">in tng. add. <lb/>
            m. 1 P</hi> 7 nam in <hi rend="italic">ras. Pl om. B1</hi> 8 sentimus (i <hi rend="italic">ex</hi> e m. 1) S <lb/>
            10 ge****»**||nerati&lt;me <hi rend="italic">(et</hi> in <hi rend="italic">mg. add</hi>. re) P 12 paene (a <hi rend="italic">exp. m</hi>. 1) P <lb/>
            pene <hi rend="italic">BS</hi> 13 monimenta <hi rend="italic">b</hi> 15 respondete <hi rend="italic">P12</hi> 17 quam om. <hi rend="italic">SPl;<lb/>
             sed in mg. cod. P add</hi>. m. 2 si quam concesserim P1 18 grauabor] <lb/>
            grauabor exponere S contempnendum <hi rend="italic">B</hi> 19 paruolorum S1 si <lb/>
            (i <hi rend="italic">ex</hi> e) <hi rend="italic">S</hi> 21 sufficiat] superficiat S quo pie] copiae P 23 racion\'alia <lb/>
            22 peruicatia <hi rend="italic">PR</hi> 24 contendepdi] contemnendi <hi rend="italic">S</hi> tondendi P </note> <lb/>
             
<pb n="327"/>
            hoc, qui dat bona data filiis suis. consuetudo tamen matris <lb/>
            ecclesiae in baptizandis paruulis nequaquam spernenda est <lb/>
            neque ullo modo superflua deputanda nec omnino credenda, <lb/>
            nisi apostolica esset traditio. habet enim et illa parua aetas <lb/>
            magnum testimonii pondus, quae prima pro Christo meruit <lb n="5"/>
            sanguinem fundere. 
</p></div><div n="24" subtype="chapter" type="textpart"><p>Admoneo sane, quantum ualeam, si quos ista praeoccupauit <lb/>
            opinio, ut animas credant ex parentibus propagari, <lb/>
            quantum possunt se ipsos considerent et interim sapiant <lb/>
            corpora non esse animas suas. nulla enim propior natura est, <lb n="10"/>
            qua diligenter inspecta possit etiam deus, qui supra omnem <lb/>
            creaturam suam incommutabilis permanet, incorporaliter cogitari, <lb/>
            quam ea, quae ad ipsius imaginem facta est, et nihil <lb/>
            uicinius aut fortasse nihil tam consequens, quam ut credito, <lb/>
            quod anima corpus sit, etiam deus corpus esse credatur. <lb n="15"/>
            propter hoc enim corporalibus adsuefacti et adfecti sensibus <lb/>
            nolunt animam credere aliud esse quam corpus, ne, si corpus <lb/>
            non fuerit, nihil sit, ac per hoc tanto magis timent etiam de <lb/>
            deo credere, quod corpus non sit, quanto magis timent deum <lb/>
             credere nihil esse. ita enim feruntur in phantasias uel phantasmata <lb n="20"/>
            imaginum, quae cogitatio de corporibus uersat, ut his <lb/>
            subtractis tamquam per inane pereundum sit reformident. ita <lb/>
            necesse est, ut et iustitiam et sapientiam pingant quodammodo <lb/>
            in cordibus suis cum formis et coloribus, quas non possunt incorporeas <lb/>
             cogitare, nec tamen dicunt, quando iustitia uel sapientia <lb n="25"/>
            mouentur, ut uel laudent eas uel secundum eas aliquid agant,

<note type="footnote"> 1 bona data tiliis] data bona dare filiis <hi rend="italic">b</hi> data <hi rend="italic">om. R</hi> 2 ecclesiae <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            3 nec omnino credenda <hi rend="italic">om. S</hi> 4 traditio] ra..tio <hi rend="italic">(sic) R</hi> 7 ualeo <hi rend="italic">RlSd</hi> <lb/>
            8 ex parentibus credant <hi rend="italic">bd</hi> 10 proprior P, (pro s. <hi rend="italic">I</hi>. m. 2) S 14 credi.. <lb/>
            (to <hi rend="italic">eras.) R</hi> 15 aut corpus sit (aut <hi rend="italic">8. l. m</hi>. 2) <hi rend="italic">B</hi> 16 adsuae <lb/>
            facti <hi rend="italic">S</hi> assuefacti <hi rend="italic">(pr</hi>. s <hi rend="italic">m. 1 a. I.) B</hi> 17 ne si] nisi S 18 ac] hac <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            20 fantasias <hi rend="italic">S</hi> fantasmata <hi rend="italic">S</hi> 21 quaej q; 81 22 pereundQ <hi rend="italic">(fi sup</hi>. <lb/>
            o <hi rend="italic">superacr. m. 1) R</hi> pereundS <hi rend="italic">81</hi> reformident (re <hi rend="italic">in mg. add. m. 1) P</hi> <lb/>
            23 necesse (ne <hi rend="italic">8</hi>. 2. m. 1) <hi rend="italic">R</hi> et <hi rend="italic">om. #</hi> et] <hi rend="italic">uel S</hi> pingant <hi rend="italic">(pr</hi>. n <lb/>
            <hi rend="italic">8</hi>. L <hi rend="italic">m</hi>. 1) S 25 tamenj cum <hi rend="italic">b</hi> 26 laudent] andent (1 <hi rend="italic">eras.) R</hi> <lb/>
            agunt <hi rend="italic">R</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="328"/>
            quem colorem, quam staturam, quae liniamenta [uel quales <lb/>
            formas] conspexerint. sed de his alias et multa iam diximus <lb/>
            et, si deus uoluerit, ubi res uidebitur postulare, dicemus. <lb/>
            nunc quod dicere coeperamus, si de traduce animarum a <lb/>
            parentibus uel non dubitant quidam, quod ita sit, uel dubitant, <lb n="5"/>
            an ita sit, animam tamen corpus esse non audeant credere <lb/>
            aut dicere, maxime propter quod dixi, ne deum quoque ipsum <lb/>
            nihil aliud opinentur esse quam corpus, etsi excellentissimum, <lb/>
            etsi naturae cuiusdam propriae cetera supergredientis, corpus <lb/>
            tamen. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="25" subtype="chapter" type="textpart"><p>Denique Tertullianus, quia corpus esse animam credidit <lb/>
            non ob aliud, nisi quod eam incorpoream cogitare non potuit <lb/>
            et ideo timuit, ne nihil esset, si corpus non esset, nec de <lb/>
            deo ualuit aliter sapere: qui sane quoniam est acutus interdum <lb/>
            contra opinionem suam uisa ueritate superatur. quid enim <lb n="15"/>
            uerius dicere potuit quam id, quod ait quodam loco: omne <lb/>
            corporale passibile est? debuit ergo mutare sententiam, <lb/>
            qua paulo superius dixerat etiam deum corpus esse. neque <lb/>
            enim arbitror eum ita desipuisse, ut etiam dei naturam <lb/>
            passibilem crederet, ut iam non Christus in carne tantum <lb n="20"/>
            neque in carne et anima, sed in ipso uerbo, per quod facta <lb/>
            sunt omnia, passibilis et commutabilis esse credatur: quod <lb/>
            absit a corde christiano. item cum animae etiam colorem <lb/>
            daret aerium ac lucidum, uentum est ad sensus, quibus eam <lb/>
            membratim quasi corpus instruere conatus est et ait: hic<lb n="25"/>
            erit homo interior, alius exterior, dupliciter unus; <lb/>
            habens et ille oculos et aures suas, quibus populus

<note type="footnote">16 Tertull. de anima 7 <hi rend="italic">(ed. A. Reifferscheid et G. Wmowa pag. <lb/>
            308. 22</hi> 25 ibid. <hi rend="italic">cap. 9 (p. 312, 2-5)</hi> </note>

<note type="footnote"> 1 lineamenta <hi rend="italic">bd</hi> uel quales formas <hi rend="italic">om. PBS</hi> 2 aliis Sl multas <lb/>
            <hi rend="italic">PR</hi> 8 dieemus] <hi rend="italic">docebimus</hi> 4 traduce.. (re <hi rend="italic">eras.) B</hi> 9 proprie <lb/>
            <hi rend="italic">Sb</hi> snpergredientcs <hi rend="italic">P</hi> 11 in tertullianus 8 14 ualuit] uoluit <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            acutus est <hi rend="italic">bd</hi> 16 id] quod id <hi rend="italic">b</hi> omne] esse <hi rend="italic">b</hi> 20 Christus non <hi rend="italic">d</hi> <lb/>
            21 <hi rend="italic">alt</hi>. in <hi rend="italic">om. S</hi> quod (d <hi rend="italic">8. l. m. 1) P</hi> 28 colorem] <hi rend="italic">colerem S</hi> 24 aereuma <lb/>
            25 instruere] instituere <hi rend="italic">b</hi> 26 dnbliciter B1 27 populus] Paulus <hi rend="italic">in textu<lb/>
             habetur ed. A. Retfferscheid et G. Wissowa p. 312, 3</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="329"/>
            dominum audire et uidere debuerat, habens et ceteros <lb/>
            artus per quos et in cogitationibus utitur et in somnis <lb/>
            fungitur. 
</p><p>Ecce, quibus auribus et quibus oculis debuit audire et <lb/>
            uidere deum populus, quibus anima in somnis fungitur, cum, <lb n="5"/>
            si ipsum Tertullianum quisquam uideret in somnis, numquam <lb/>
            se diceret ab eo uisum et cum eo locutum, quem uicissim <lb/>
            ipse non uidisset. postremo, si anima se ipsam uidet in <lb/>
            somnis, cum iacentibus utique uno loco membris corporis sui <lb/>
            ipsa per uarias imagines euagatur, quas uidet, quis eam <lb n="10"/>
            uidit aliquando in somnis aerii coloris et lucidi, nisi forte ut <lb/>
            cetera, quae similiter falso uidet? nam et hoc potest uidere. <lb/>
            sed absit, ut eam talem, cum euigilauerit, credat; alioquin <lb/>
            quando se aliter uiderit, quod magis crebrum est, aut mutata <lb/>
             erit anima eius, aut nec tunc animae uidetur substantia, sed <lb n="15"/>
            imago corporis incorporea, quae miro modo sicut in cogitatione <lb/>
            formatur. quis enim Aethiops non paene semper nigrum <lb/>
            se uidit in somnis aut, si in alio colore se uidit, non magis <lb/>
            miratus est, si fuit cum illo memoria? aerio tamen colore ac <lb/>
             lucido nescio utrum se umquam uidisset, si numquam istum <lb n="20"/>
            legisset uel audisset. 
</p><p>Quid? quod ducuntur homines talibus uisis et de scripturis <lb/>
            nobis uolunt praescribere tale aliquid esse non animam, <lb/>
            sed ipsum deum, qualis figuraliter sanctorum spiritibus demonstratus <lb/>
             est, qualis etiam in sermone allegorico ponitur. similia

<note type="footnote"> 1 dominum] deO <hi rend="italic">b</hi> 2 per quos (s. <hi rend="italic">I</hi>. m. 2 quibua) <hi rend="italic">B</hi> cogitatibus <lb/>
            <hi rend="italic">ed. Reiff. et Wiss</hi>. somnia] somniis <hi rend="italic">Reiff. Wiss</hi>. 5 fungitur (r ex <lb/>
            m) <hi rend="italic">P</hi> 7 loquutum <hi rend="italic">PR,</hi> (m. <hi rend="italic">1 ex</hi> loquentS) 8 8 ae] semet <hi rend="italic">8</hi> 9 loco] <lb/>
            in loco <hi rend="italic">b</hi> 10 uarias (a <hi rend="italic">fin. superscr. m. 1 sup</hi>. e) <hi rend="italic">8</hi> imagine senagatuT <lb/>
            Rt euagatnr] peruagatur <hi rend="italic">S</hi> quas uidet <hi rend="italic">om. RS</hi> uidet] <lb/>
            uidit P quis aliquando se uidet in somnis <hi rend="italic">sqq. 8</hi> eam uidit <hi rend="italic">om. PRl <lb/>
            11 post</hi> aliquando in <hi rend="italic">mg. add. m</hi>. 2 se uidit <hi rend="italic">R</hi> coleris <hi rend="italic">P</hi> et] ac <hi rend="italic">bd</hi> <lb/>
            12 poten <hi rend="italic">S</hi> 14 quod] quid 81 16 tunc anima <hi rend="italic">R</hi> 16 <hi rend="italic">cum uoee</hi> sicut <lb/>
            <hi rend="italic">incipit cod. E</hi> sicut] sit <hi rend="italic">E</hi> 17 etiops <hi rend="italic">P</hi> ethiops <hi rend="italic">R</hi> poena <hi rend="italic">PS</hi> <lb/>
            18 uidet <hi rend="italic">Sb</hi> uidet <hi rend="italic">8</hi> 19 aereo <hi rend="italic">b</hi> 20 umquas <hi rend="italic">8</hi> uidisset] quis <lb/>
            uidet et S 22 dicuntur <hi rend="italic">R</hi> scribturis <hi rend="italic">EP</hi> 24 spirittlibus <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            25 allegorico (go <hi rend="italic">8. l. m. 1) 8</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="330"/>
            quippe sunt illa uisa talibus dictis. ac sic errant, constituentes <lb/>
            in corde suo simulacra uanae opinionis nec intellegentes ita <lb/>
            sanctos de suis uisis talibus iudicasse, qualiter iudicarent, si <lb/>
            talia diuinitus in figuris dicta legerent uel audirent: sicut <lb/>
            septem spicae et septem boues septem anni sunt, sicut linteum<lb n="5"/>
            quattuor lineis alligatum uelut discus plenus uariis animalibus <lb/>
            orbis terrarum est cum omnibus gentibus, sic omnia cetera et <lb/>
            multo magis, quae de rebus incorporeis corporalibus significantur <lb/>
            non rebus, sed imaginibus. 
</p></div><div n="26" subtype="chapter" type="textpart"><p>Noluit tamen Tertullianus animam crescere substantia<lb n="10"/>
            sicut corpus, adserens etiam timoris sui causam: ne etiam <lb/>
            decrescere dicatur substantia, inquit, atque ita et <lb/>
            defectura credatur. et tamen, quia per corpus eam localiter <lb/>
            tendit, non inuenit exitum incrementorum eius, quam uult de <lb/>
            semine exiguo aequari corporis quantitati, et ait: sed uis<lb n="15"/>
            eius, in quo naturalia peculia consita retinentur, <lb/>
            saluo substantiae modulo, quo a primordio inflata <lb/>
            est, paulatim cum carne producitur. hoc forte non intellegeremus, <lb/>
            nisi adhibita similitudine planum faceret, quod <lb/>
            dicebat. constitue, inquit, certum pondus auri uel<lb n="20"/>
            argenti, rudem adhuc massam: conlectus habitus est <lb/>
            illi et futuro interim minor, tamen continens intra <lb/>
            lineam moduli totum quod natura est auri uel argenti. <lb/>
            dehinc cum in lamminam massa laxatur, maior

<note type="footnote"> 5 cf. Gen. 41, 26 cf. Act. 10, 11. 12 11 Tertull. de anima 37 <lb/>
            <hi rend="italic">(ed. A. Meifferacheid et O. Wissowa p</hi>. 364, <hi rend="italic">9-24)</hi> </note>

<note type="footnote"> 1 uisis 8 8 iudicarent] iudicant <hi rend="italic">b</hi> 4 figuris (eup. <hi rend="italic">fin</hi>. a <hi rend="italic">auperacr</hi>. <lb/>
            i) S 5 apice <hi rend="italic">S</hi> spi»«ce (c <hi rend="italic">a m</hi>. 2) <hi rend="italic">R</hi> septem <hi rend="italic">ante</hi> boues <hi rend="italic">ex</hi> sempm <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            lintheam <hi rend="italic">b</hi> 6 lineis] linteis <hi rend="italic">PRl</hi> 10 subsubstantia <hi rend="italic">E</hi> substantiA <hi rend="italic">B</hi>. <lb/>
            11 asserens <hi rend="italic">EPR</hi> afferens <hi rend="italic">bd</hi> 12 substantia dicatur <hi rend="italic">PBSbdj<lb/>
             item TertulL p. 364, 9</hi> inquid Ets 15 quantitati (B. <hi rend="italic">I. m</hi>. 2 t <lb/>
            qualitati) <hi rend="italic">R</hi> 16 quo] qua <hi rend="italic">TertulL</hi> retinerentur <hi rend="italic">E</hi> 17 salbo P <lb/>
            18 producatur <hi rend="italic">PRl</hi> producatur in membris <hi rend="italic">b</hi> 19 athibita <hi rend="italic">El</hi> adibita <hi rend="italic">S <lb/>
            post</hi> similitudine <hi rend="italic">addunt:</hi> eorum quae uidemus <hi rend="italic">bd</hi> 20 constitute (a <lb/>
            <hi rend="italic">exp. m. 1) R</hi> inquid E1 21 argenti (ar <hi rend="italic">add</hi>. m. 2) 8 est abitus S<lb/>
             22 minora <hi rend="italic">S tamen]</hi> tam <hi rend="italic">S</hi> 23 lineam] uenara <hi rend="italic">S</hi> 24 laminam <hi rend="italic">Sbd Tert</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="331"/>
            efficitur initio suo per dilatationem ponderis certi, <lb/>
            non per adiectionem, dum extenditur, non dum <lb/>
            augetur. etsi sic quoque augetur, dum extenditur; <lb/>
            licet enim et habitu augeri, cum statu non licet. <lb/>
            tunc et splendor ipse prouehitur auri uel argenti, <lb n="5"/>
            qui prius fuerat quidem et in massa, sed obscurior, <lb/>
            non tamen nullus . tunc. et alii atque alii habitus <lb/>
            accedunt pro facilitate materiae, qua duxerit eam, <lb/>
            qui agit, nihil conferens modulo nisi effigiem. proinde <lb/>
             et animae crementa reputanda non substantiua, <lb n="10"/>
            sed prouocatiua. 
</p><p rend="script">Quis hunc crederet cum isto corde tam disertum esse <lb/>
            potuisse? sed tremenda ista sunt, non ridenda. ad hoc enim <lb/>
            numquid cogeretur, si aliquid cogitare posset, quod et sit et <lb/>
            corpus non sit? quid autem absurdius quam putare massam <lb n="15"/>
            cuiuspiam metalli ex aliqua parte crescere posse, dum tunditur, <lb/>
            nisi decrescat ex altera, uel augeri latitudine, nisi <lb/>
            crassitudine minuatur? aut ullum esse corpus manente naturae <lb/>
            suae quantitate, quod undique crescat, nisi rarescat? <lb/>
             quomodo igitur inplebit anima ex illa stilla seminis <lb n="20"/>
            magnitudinem corporis, quod animat, si et ipsa corpus est, <lb/>
            cuius substantia nullo accessu crescat? quomodo, inquam, <lb/>
            inplebit carnem, quam uiuificat, nisi tanto rarior fuerit, quanto

<note rend="script" type="footnote"> 1 per] pro <hi rend="italic">E</hi> dilation em Rl 2 adiectetionem <hi rend="italic">E</hi> 4 et <hi rend="italic">om. S</hi> <lb/>
            b prouehitur] perhibetur <hi rend="italic">ERSb</hi> peribetur <hi rend="italic">(in mg. add</hi>. aJ prouchitur <hi rend="italic">id-</hi> <lb/>
            gue m. 2) P auri] augeri (ge <hi rend="italic">prima man. del. m</hi>. 2 <hi rend="italic">retract. et 8. I. <lb/>
             addid</hi>. al auri) E uel] et <hi rend="italic">S</hi> 6 qui prius fueratj opus fuerat <hi rend="italic">EPR, <lb/>
            (in ras. utrumque uocab.)</hi> S prius <hi rend="italic">om. Tert</hi>. 7 abitus <hi rend="italic">S</hi> 9 proinde] <lb/>
            itajRadf <hi rend="italic">Tert. 10 incrementa PBSbd</hi> 11 prouocatiua] prouectiua <lb/>
            <hi rend="italic">Tertull Å. Reiff. Wias. 364, 24</hi> 12 hunc] nunc (,n. 2 8. <hi rend="italic">I</hi>. ai hunc) <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            u <lb/>
            diesertum S 13 ista sunt] esse punt (ta <hi rend="italic">add. 8. I. m. 1; Mtpra</hi> esse <lb/>
            <hi rend="italic">add. m. 2</hi> al ista sunt) <hi rend="italic">E</hi> ista] ita <hi rend="italic">b</hi> 14 numquid] nunquam <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            cogitare] cogere S possit <hi rend="italic">S</hi> 16 non <hi rend="italic">8. I. m. 1 S</hi> 17 de crescat <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            18 crassitudinem <hi rend="italic">B</hi> crassitudinS inuatur P 19 nisi rarescat <hi rend="italic">om. 81</hi> <lb/>
            20 inpleuit <hi rend="italic">E1</hi> stella <hi rend="italic">Ex</hi> 22 nulla <hi rend="italic">R</hi> crescit (i ex a m <hi rend="italic">1) R</hi> <lb/>
            23 inpleuit <hi rend="italic">ElPRC</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="332"/>
            grandius, quod animauerit? timuit uidelicet, ne deficeret <lb/>
            etiam minuendo, si cresceret, et non timuit, ne deficeret <lb/>
            rarescendo, cum cresceret. sed quid amplius inmorer, quando <lb/>
            et sermo pergit in prolixiorem modum, quam petit terminandi <lb/>
            necessitas, et sententia mea iam satis nota sit, uel . quid<lb n="5"/>
            certum teneam uel unde adhuc dubitem et quare dubitem? <lb/>
            proinde et hoc uolumen iam concludatur, ut quae sequuntur <lb/>
            deinde uideamus. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>