<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a.opp-lat1:10.1-10.20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a.opp-lat1:10.1-10.20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a.opp-lat1"><div n="10" subtype="book" type="textpart"><div n="1" subtype="chapter" type="textpart"><p>Iam quidem ordo ipse uidetur exposcere, ut de peccato <lb/>
            primi hominis disseramus; sed quia de carne mulieris, quemadmodum <lb/>
            facta sit, scriptura narrauit, tacuit autem de <lb/>
            anima, multo magis nos fecit intentos, ut de hoc diligentius <lb n="5"/>
            inquiramus, quonam modo refelli possint siue non possint, <lb/>
            qui credunt animam de anima hominis sicut de carne carnem <lb/>
            fieri a parentibus in filios utriusque rei transfusis seminibus. <lb/>
            hinc enim primitus ad hoc mouentur, ut dicant, quod unam <lb/>
            animam deus fecerit, quam sufflauit in faciem hominis, quem <lb n="10"/>
            de puluere finxerat, ut ex illa iam ceterae crearentur animae <lb/>
            hominum sicut ex illius carne omnis etiam caro hominum, <lb/>
            quoniam primo Adam formatus est, deinde Eua. et ille quidem <lb/>
            unde habuerit corpus, unde animam, dictum est: corpus <lb/>
             uidelicet puluerem terrae, animam uero flatum dei; at illa de <lb n="15"/>
            illius latere cum facta dicatur, non dicitur quod eam deus <lb/>
            flando similiter animauerit, tamquam utrumque de illo ductum <lb/>
            sit, qui iam fuerat animatus. aut enim taceri oportuit, inquiunt, <lb/>
            etiam de anima uiri, ut eam, sicut possemus, datam diuinitus <lb/>
            uel intellegeremus uel certe crederemus, aut, si hoc propterea <lb n="20"/>
            scriptura non tacuit, ne animam quoque sicut hominis carnem <lb/>
            de terra factam esse putaremus, debuit et de mulieris anima <lb/>
            non taceri, ne putaretur ex traduce, si hoc uerum non est. <lb/>
            quapropter ideo tacitum est, inquiunt, quod in eius faciem <lb/>
            flauerit deus, quia illud est uerum, quod et anima ex homine <lb n="25"/>
            propagata est.

<note type="footnote"> 1 Explicuerunt capitula inč liber decimus dS gratias <hi rend="italic">fol</hi>. 149 <hi rend="italic">E</hi> Incipit <lb/>
            liber decimus <hi rend="italic">(litt. maio rubr.) fol</hi>. 233* <hi rend="italic">P</hi> Incipit liber decimus <hi rend="italic">(litt. <lb/>
            maio rubr.) tol</hi>. 174b <hi rend="italic">B</hi> 3 quemammodum <hi rend="italic">EPS</hi> 4 scribtura <hi rend="italic">EP</hi> <lb/>
            autem] enim <hi rend="italic">S</hi> 6 disquiramus <hi rend="italic">S</hi> 7 cre«*«dunt 22 carnem de <lb/>
            carne <hi rend="italic">bd</hi> 8 trasfusis E1 10 quam sufftauit] Buftlando <hi rend="italic">PBCbd</hi> sufflauit <lb/>
            <hi rend="italic">8; ceterum E</hi> suflauit <hi rend="italic">scribit</hi> 11 puluere* (m <hi rend="italic">eras.) B</hi> cetere <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            13 primum 8 aeua <hi rend="italic">80</hi> 16 dicitur (ur 8. <hi rend="italic">I. m. 1) E</hi> 17 similiter <lb/>
            flando 8 ductum] dictum <hi rend="italic">R180</hi> 18 fuerat (u <hi rend="italic">ex</hi> ec <hi rend="italic">m</hi>. 1) <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            19 anima. (m <hi rend="italic">eras.) B</hi> possimus <hi rend="italic">PB18</hi> 20 hoc scriptura <hi rend="italic">C</hi> 21 carnem <lb/>
            hominis <hi rend="italic">d</hi> 22 factum 221 de 8. <hi rend="italic">l. m. 1 E</hi> anima. (m <hi rend="italic">eras.) B</hi> <lb/>
            25 uerum est <hi rend="italic">Sbd</hi> </note>
</p><pb n="296"/><p>Huic suspicioni facile occurritur. si enim propterea putant <lb/>
            animam mulieris ex anima uiri factam, quia non scriptum <lb/>
            est, quod in mulieris faciem flauerit deus, cur credunt ex <lb/>
            uiro animatam feminam, quando ne id quidem scriptum est? <lb/>
            unde, si deus omnes animas hominum nascentium sicut<lb n="5"/>
            primam facit, propterea scriptura de aliis tacuit quoniam <lb/>
            posset, quod in una factum commemoratum est, etiam de <lb/>
            ceteris prudenter intellegi. itaque si oportuit nos per hanc <lb/>
            scripturam de hac re aliquid admoneri, magis, si aliquid <lb/>
            aliud fiebat in femina, quod in uiro factum non erat, ut ex<lb n="10"/>
            carne animata eius anima duceretur, non sicut uiri eius <lb/>
            aliunde corpus, aliunde anima; hoc ipsum, quod alio modo <lb/>
            fiebat, scriptura potius tacere non debuit, ne hoc itidem <lb/>
            factum putaremus, quod iam de illo didiceramus. proinde <lb/>
            quia non dixit ex anima uiri animam factam esse mulieris,<lb n="15"/>
            conuenientius creditur eo ipso nos admonere uoluisse nihil hic <lb/>
            aliud putare, quam de uiri anima noueramus, id est similiter <lb/>
            datam esse mulieri, cum praesertim esset euidentissimae <lb/>
            occasionis locus, ut, si non tunc, quando formata est, postea <lb/>
            certe diceretur, ubi ait Adam: hoc nunc os ex ossibus<lb n="20"/>
            meis et caro de carne mea. quanto enim carius amantiusque <lb/>
            diceret: et anima de anima mea! non tamen hinc tam magna <lb/>
            quaestio iam soluta est, ut unum horum manifestum certumque <lb/>
            teneamus. 
</p></div><div n="2" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quamobrem primo uidendum est, utrum sancta scriptura <lb n="25"/>
            libri huius, ab eius exordio pertractata, hinc nos dubitare

<note type="footnote"> 20 Gen. 2, 23 </note>

<note type="footnote"> 2 scribtum <hi rend="italic">EP</hi> 3 qur <hi rend="italic">E</hi> quur <hi rend="italic">EtPB</hi> 4 scribtum <hi rend="italic">ElP</hi> 5 unde <hi rend="italic">Rl</hi> <lb/>
            aut <hi rend="italic">R2</hi> nascentium hominum <hi rend="italic">S</hi> 6 scribtura <hi rend="italic">EP</hi> alis JB1 7 factum <lb/>
            <hi rend="italic">om. S</hi> commoratum <hi rend="italic">P</hi> 9 scribturam <hi rend="italic">EP</hi> haJJ.c (n <hi rend="italic">exp</hi>. m. 1) P <lb/>
            ammoneri <hi rend="italic">WPH,</hi> 10 fiebaat (n <hi rend="italic">exp. m. I) P</hi> 13 fiebat] faciebat <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            scribtura <hi rend="italic">EIP</hi> pocius <hi rend="italic">S</hi> 14 putaremus factum <hi rend="italic">S</hi> didiceramus <lb/>
            <hi rend="italic">(init</hi>. i <hi rend="italic">ex</hi> e m. <hi rend="italic">1) R</hi> 15 animam <hi rend="italic">om. P</hi> animam esse factam S factam <lb/>
            esse animam <hi rend="italic">bd</hi> 16 ammonere <hi rend="italic">FflPRS</hi> 18 mulieri esse <hi rend="italic">8</hi> euidentissime <lb/>
            <hi rend="italic">ES</hi> 21 ex carne b animantiusque 8 22 de anima <hi rend="italic">om. Pl</hi> <lb/>
            25 primum <hi rend="italic">PRSbd</hi> sCa <hi rend="italic">supra</hi> sacra <hi rend="italic">superscr. S</hi> 26 eius <hi rend="italic">om. S</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="297"/>
            permittat: tum recte fortasse requiremus, aut quaenam sententia <lb/>
            potius eligenda sit aut in rei huius incerto quem <lb/>
            modum tenere debeamus. certe enim sexto die fecit deus <lb/>
            hominem ad imaginem suam; ubi etiam dictum est: <lb/>
            masculum et feminam fecit eos. quorum illud superius, <lb n="5"/>
            ubi imago dei commemorata est, secundum animam, hoc <lb/>
            autem, ubi sexus differentia, secundum carnem accipiebamus. <lb/>
            et quoniam tot ac tanta testimonia, quae ibi considerata <lb/>
            atque tractata sunt, nos non sinebant eodem ipso sexto die <lb/>
            etiam formatum de limo hominem mulieremque de latere <lb n="10"/>
            eius accipere, sed hoc postea factum esse post illa primitus <lb/>
            opera dei, in quibus creauit omnia simul, quaesiuimus. quid <lb/>
            de hominis anima crederemus, discussisque omnibus disceptationis <lb/>
            nostrae partibus illud credibilius uel tolerabilius dici <lb/>
            uisum est. quod ipsa hominis anima in illis operibus facta <lb n="15"/>
            est, corporis uero eius in mundo corporeo tamquam in semine <lb/>
            ratio, ne cogeremur contra uerba scripturae aut sexto die <lb/>
            totum factum dicere, id est et de limo uirum et de eius <lb/>
            latere feminam, aut in illis sex dierum operibus nullo modo <lb/>
            factum esse hominem, aut corporis humani causalem rationem <lb n="20"/>
            tantummodo factam, animae autem nullam, cum potius <lb/>
            secundum ipsam sit homo ad imaginem dei; aut certe etsi <lb/>
            non contra uerba scripturae aperte posita, tamen dure atque <lb/>
            intolerabiliter diceremus uel in ea creatura spiritali, quae ad <lb/>
            hoc tantummodo creata esset, factam fuisse animae humanae <lb n="25"/>
            rationem, cum ipsa creatura, in qua ista ratio facta diceretur,

<note type="footnote"> 3 Gen. ], 27 7 cf. lib. VI et VII 12 cf. Eccli. 18, 1 </note>

<note type="footnote"> 1 tum] tunc <hi rend="italic">PRSd</hi> ut nunc <hi rend="italic">b</hi> requirimus <hi rend="italic">PBl</hi> requiramus <hi rend="italic">b</hi> 2 elegenda <lb/>
            <hi rend="italic">8</hi> sit (it in <hi rend="italic">ras.) R</hi> aut (a <hi rend="italic">in ras. m. 2) B</hi> re JS1 <lb/>
            quemammodum <hi rend="italic">E</hi> quemadmodum <hi rend="italic">S</hi> 3 tenere debeamus] teneamus <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            6 commerata P1 7 accipiebamus (ba <hi rend="italic">s, I. m. 1) E</hi> 8 ac] et <hi rend="italic">8</hi> <lb/>
            9 sinebant] sciebat <hi rend="italic">8</hi> eodem] de <hi rend="italic">P</hi> 10 formato 221 12 quesiuimus <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 14 credebilius 12 15 illius <hi rend="italic">P1</hi> 16 corporis (s. <hi rend="italic">I add. m. 2</hi> <lb/>
            at corpus) <hi rend="italic">E</hi> seminege (ne <hi rend="italic">exp. m. f) P</hi> 17 co#geremur P scribturae <lb/>
            <hi rend="italic">E</hi> 20 esse factam <hi rend="italic">PBbd</hi> 23 durae <hi rend="italic">PlB</hi> 26 ista in <hi rend="italic">ras. B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="298"/>
            non commemoraretur in operibus dei, uel in aliqua creatura, <lb/>
            quae in illis commemoraretur operibus, factam rationem animae - uelut <lb/>
            in hominibus, qui iam sunt, facta ratio latet generandorum <lb/>
            filiorum — ac sic eam uel angelorum filiam uel, quod <lb/>
            est intolerabilius, alicuius elementi corporei crederemus. <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="3" subtype="chapter" type="textpart"><p>Sed nunc, si ob hoc mulier non de uiro, sed similiter <lb/>
            ut ille a deo factam animam adseritur accepisse, quia singulas <lb/>
            singulis deus facit, non erat facta in illis primis operibus <lb/>
            anima feminae; aut si generalis omnium animarum ratio facta <lb/>
            fuerat, sicut in hominibus ratio gignendi, reditur ad illud<lb n="10"/>
            durum ac molestum, ut uel angelorum uel, quod indignissimum <lb/>
            est, caeli corporei uel alicuius etiam inferioris elementi filias <lb/>
            animas hominum esse dicamus. ac per hoc uidendum est, <lb/>
            etsi latet, quid uerum sit, quid saltem tolerabilius dici possit: <lb/>
            utrum hoc, quod modo dixi, an in illis primis dei operibus<lb n="15"/>
            unam animam primi hominis factam, de cuius propagine <lb/>
            omnes hominum animae crearentur, an nouas subinde animas <lb/>
            fieri, quarum nulla uel ratio facta praecesserit in primis illis <lb/>
            sex dierum operibus dei. horum autem trium duo priora non <lb/>
            repugnant primis illis conditionibus, ubi simul omnia creata<lb n="20"/>
            sunt. siue enim in aliqua creatura tamquam in parente ratio <lb/>
            animae facta sit, ut omnes animae ab illa generentur, a deo <lb/>
            autem creentur, quando singulis hominibus dantur, sicut a <lb/>
            parentibus hominibus corpora, siue non ratio animae uelut in <lb/>
            parente ratio prolis, sed ipsa omnino, cum factus est dies, <lb n="25"/>
            facta sit anima, sicut ipse dies, sicut caelum et terra et caeli <lb/>
            lumina, congruenter dictum est: fecit deus hominem ad <lb/>
            imaginem suam. 
</p><p>Hoc uero tertium quomodo non repugnet ei sententiae, qua

<note type="footnote"> 1 eommemora-tur P 2 animae rationem S 8 hominibus] omnibus <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            5 elimenti P 7 singulis singalas 8 8 erit S 9 faeminae <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            10 re.ditur <hi rend="italic">R</hi> 12 uel] si <hi rend="italic">S</hi> 14 saltem P1 saltim <hi rend="italic">RS</hi> posset S<lb/>
             15 quo <hi rend="italic">El</hi> in <hi rend="italic">om. E</hi> 18 fiere P1 illis] illis QperibVQ <hi rend="italic">E</hi> 20 condicionibus <lb/>
            P 21 parentem P1 22 <hi rend="italic">pr</hi>. anima <hi rend="italic">B</hi> 28 dsatur-parentibae <lb/>
            <hi rend="italic">om. P1</hi> 24 hominibus <hi rend="italic">om. PRbd; cf. 312, 20</hi> 26 caeli luminaria <hi rend="italic">PB</hi> <lb/>
            luminaria caeli <hi rend="italic">bd</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="299"/>
            et sexto die factus accipitur homo ad imaginem dei et post <lb/>
            diem septimum uisibiliter creatus, non tam facile uideri <lb/>
            potest. nouas quippe animas fieri, quae neque ipsae neque <lb/>
            ratio earum tamquam in parente prolis sexto illo die facta <lb/>
            sit cum his operibus, a quibus consummatis et inchoatis deus <lb n="5"/>
            in die septimo requieuit, si dixerimus, cauendum est, ne <lb/>
            frustra tam diligenter scriptura commendet sex diebus consummasse <lb/>
            deum omnia opera sua, quae fecit bona ualde, si <lb/>
            aliquas adhuc naturas fuerat creaturus, quas nec ipsas nec <lb/>
            earum ibi rationes causaliter fecerit, nisi intellegatur rationem <lb n="10"/>
            quidem singillatim faciendarum animarum nascentibus quibusque <lb/>
            dandarum in se ipso habere, non in creatura aliqua condidisse, <lb/>
            sed, quia non alterius generis creatura est anima quam illius, <lb/>
            secundum quam sexto die factus est homo ad imaginem dei, <lb/>
            non recte dici deum ea facere nunc, quae tunc non consummauit. <lb n="15"/>
            iam enim tunc animam fecerat, quales et nunc facit; <lb/>
            et ideo non aliquod nouum creaturae genus nunc facit, quod <lb/>
            tunc in suis consummatis operibus non creauit, nec contra <lb/>
            illas causales rationes rerum futurarum, quas uniuersitati tunc <lb/>
            indidit, haec eius operatio est, sed potius secundum ipsas, <lb n="20"/>
            quandoquidem corporibus humanis, quorum ex illis primis <lb/>
            operibus propagatio continuata successione protenditur, tales <lb/>
            congruit animas inseri, quales nunc facit atque inserit. 
</p><p>Quapropter nihil iam timentes, ne contra uerba libri huius, <lb/>
            quae de prima illa sex dierum conditione conscripta sunt, <lb n="25"/>
            quaelibet harum trium sententiarum probabilitas uicerit, sentire <lb/>
            uideamur, suscipiamus diligentiorem quaestionis huius <lb/>
            pertractationem, quantum adiuuat deus, ne forte fieri possit,

<note type="footnote"> 2 uidere P1 8 ipse <hi rend="italic">1ISb</hi> 4 facta (a fift. <hi rend="italic">ex</hi> u) est <hi rend="italic">S</hi> 5 a] in P <lb/>
            7 scriptura <hi rend="italic">legitwr ante</hi> tam <hi rend="italic">in S</hi> 9 naturas adhuc <hi rend="italic">S</hi> creaturas P1 <lb/>
            quas <hi rend="italic">om. 8</hi> 11 singilatim P 12 condidisse <hi rend="italic">(pr</hi>. i ex e <hi rend="italic">m. 1) R</hi> <lb/>
            15 dici] dicimus <hi rend="italic">b</hi> 16 animam 8. <hi rend="italic">I. m. 1 S</hi> nunc (c <hi rend="italic">add. m</hi>. 2) <hi rend="italic">22</hi> <lb/>
            17 aliquid <hi rend="italic">22b</hi> 18 suis <hi rend="italic">8. I. m. 1 S om. b</hi> 22 successio propagatio <lb/>
            continuata successione P 28 congruet S qualis P 24 iam nihil <hi rend="italic">bd</hi> <lb/>
            uerba <hi rend="italic">om. S</hi> 25 conacribta <hi rend="italic">EP</hi> 26 uit$rit S 27 questionem <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            28 adiubat 2?1 posset S </note> <lb/>
             
<pb n="300"/>
            ut, si non liquidam, de qua dubitari ultra non debeat, tam <lb/>
            certe acceptabilem de hac re sententiam nanciscamur, ut eam <lb/>
            tenere, donec certum aliquid elucescat, non sit absurdum. <lb/>
            quodsi ne hoc quidem potuerimus, documentorum momentis <lb/>
            undique pariterque nutantibus saltem non uidebitur nostra<lb n="5"/>
            dubitatio laborem deuitasse quaerendi, sed adfirmandi temeritatem, <lb/>
            ut me, si quis recte iam certus est, docere dignetur, <lb/>
            si quem uero nec diuini eloquii nec perspicuae rationis auctoritas, <lb/>
            sed sua praesumtio certum fecerat, dubitare mecum non <lb/>
            dedignetur. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="4" subtype="chapter" type="textpart"><p>Ac primum illud firmissime teneamus animae naturam <lb/>
            nec in naturam corporis conuerti, ut quae iam fuit anima, <lb/>
            fiat corpus, nec in naturam animae inrationalis, ut quae fuit <lb/>
            anima hominis, fiat pecoris, nec in naturam dei, ut quae fuit <lb/>
            anima, fiat quod est deus, atque ita uicissim nec corpus nec<lb n="15"/>
            animam inrationalem nec substantiam, qua deus est, conuerti <lb/>
            et fieri animam humanam. illud etiam non minus certum esse <lb/>
            debet animam non esse nisi creaturam dei. quapropter, si neque <lb/>
            de corpore neque de anima inrationali neque de se ipso <lb/>
            deus animam fecit hominis, restat, ut aut de nihilo eam faciat<lb n="20"/>
            aut de aliqua spiritali, tamen rationali creatura. sed de nihilo <lb/>
            fieri aliquid consummatis operibus, quibus creauit omnia simul, <lb/>
            uiolentum est uelle monstrare et, utrum perspicuis documentis <lb/>
            obtineri possit, ignoro. nec exigendum est a nobis, quod uel <lb/>
            conprehendere homo non ualet uel, si iam ualet, mirum, si <lb n="25"/>
            persuadere cuiquam potest, nisi tali, qui etiam nullo homine <lb/>
            docere conante potest etiam ipse tale aliquid intellegere.

<note type="footnote"> 1 dubitare <hi rend="italic">PR</hi> 2 sentiam <hi rend="italic">P</hi> nonciscamur <hi rend="italic">P</hi> 4 ne] non b <lb/>
            5 saltim <hi rend="italic">PR</hi> 7 rectam P 8 perspicue <hi rend="italic">EP</hi> praespicuae 8 9 praesumptio <lb/>
            <hi rend="italic">PRSbd</hi> fecerit <hi rend="italic">b</hi> 11 flrmissimae <hi rend="italic">R</hi> ę.ųimJl.ę animae <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            12 natura <hi rend="italic">E</hi> fuerat 8 13 inrationabilis 8 14 peccoris 8 15 corpos <lb/>
            <hi rend="italic">(sup. fin</hi>. 0 m. 1 u <hi rend="italic">superscr.) R</hi> 16 inrationabilem <hi rend="italic">S</hi> qua] <lb/>
            quae <hi rend="italic">bd</hi> 18 si nequae <hi rend="italic">R</hi> 19 inrationali] rationali S 20 hominis <lb/>
            fecit <hi rend="italic">PRSbd</hi> 21 tamen rationali <hi rend="italic">om. P</hi> 22 quibus <hi rend="italic">om. R1</hi> 23 praespicuis <lb/>
            S 24 optineri S 25 conpraehendere <hi rend="italic">ElPR</hi> si] se P <lb/>
            ualet] ualeat <hi rend="italic">PRSbd</hi> 26 tali. (a <hi rend="italic">eras.) P</hi> 27 conante docere S <lb/>
            ipse etiaip aliquid tale (etiam <hi rend="italic">exp. m</hi>. 1) S </note> <lb/>
             
<pb n="301"/>
            tutius est igitur de huius modi rebus non humanis agere coniecturis, <lb/>
            sed diuina testimonia perscrutari. 
</p></div><div n="5" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quod ergo ex angelis tamquam parentibus deus creet <lb/>
            animas, nulla mihi de canonicis libris occurrit auctoritas. <lb/>
            multo minus itaque ex mundi corporeis elementis; nisi forte <lb n="5"/>
            illud mouet, quod apud Ezechielem prophetam, cum demonstratur <lb/>
            resurrectio mortuorum, redintegratis corporibus ex <lb/>
            quattuor uentis caeli aduocatur spiritus, quo perflante uiuificantur, <lb/>
            ut surgant. sic enim scriptum est: et dixit mihi <lb/>
            dominus: propheta super spiritum, propheta, fili hominis, <lb n="10"/>
            et dic ad spiritum: haec dicit dominus: a <lb/>
            quattuor partibus uentorum caeli ueni et inspira <lb/>
            in mortuos hos, et uiuant. et prophetaui, sicut praecepit <lb/>
            mihi dominus, et introiuit spiritus uitae in eos, <lb/>
            et reuixerunt et steterunt super pedes suos, congregatio <lb n="15"/>
            multa ualde. ubi mihi uidetur prophetice significatum <lb/>
            non ex illo tantum campo, ubi res ipsa demonstrabatur, sed <lb/>
            ex toto orbe terrarum resurrecturos homines, et hoc per <lb/>
            flatum quattuor mundi partium fuisse figuratum. neque enim <lb/>
            etiam flatus ille ex corpore domini substantia erat spiritus <lb n="20"/>
            sancti, quando sufflauit et ait: accipite spiritum sanctum, <lb/>
            sed utique significatum est sic etiam ab ipso procedere spiritum <lb/>
            sanctum, quomodo ab eius corpore flatus ipse processit. <lb/>
            sed quia mundus non ita deo coaptatur ad unitatem personae, <lb/>
             sicut caro illa uerbo eius unigenito filio, non possumus dicere <lb n="25"/>
            ita esse animam de substantia dei, quemadmodum flatus ille <lb/>
            a quattuor uentis de natura mundi factus est; sed tamen

<note type="footnote"> 9 Ezech. 37, 9. 10 21 Ioh. 20, 22 </note>

<note type="footnote"> 1 totius J21 coniecturas <hi rend="italic">Pl</hi> 2 praescrutari S 3 creet deus <lb/>
            animas <hi rend="italic">8</hi> 6 cfezechielem hiezechielem <hi rend="italic">PS</hi> demonstratis E1demonstra*»tur <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 7 retintegratis E1 8 perflante (1 <hi rend="italic">ex</hi> r <hi rend="italic">m</hi>. 1) <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            uiuificentur <hi rend="italic">PRSbd</hi> 9 scribtum <hi rend="italic">EiP</hi> 10 profeta flli <hi rend="italic">E</hi> 12 spira <hi rend="italic">Blb</hi> <lb/>
            13 hos 8. <hi rend="italic">l. m. 1 R</hi> 14 introiit <hi rend="italic">PBS</hi> 15 pedes s. <hi rend="italic">I. m. 1 R</hi> <lb/>
            16 propheticae <hi rend="italic">EB</hi> significatur E1 18 per hoc flatum <hi rend="italic">S</hi> 21 suflanit <lb/>
            <hi rend="italic">E</hi> 22 sic] sič <hi rend="italic">b</hi> 23 ipse] ille <hi rend="italic">PRbd</hi> 24 coaptatur (u <hi rend="italic">corr. m. <lb/>
            2) B</hi> 26 ita] id <hi rend="italic">S</hi> quemammodum <hi rend="italic">EP</hi> quem a.modum (d <hi rend="italic">eras.) R</hi> </note><lb/>
             
<pb n="302"/>
            aliud eum fuisse, aliud significasse puto, quod exemplo flatus <lb/>
            ,&lt;x corpore domini procedentis recte intellegi potest, etiamsi <lb/>
            Ezechiel propheta illo loco non resurrectionem carnis, qualis <lb/>
            proprie futura est, sed inopinatam desperati populi reparationem <lb/>
            per spiritum domini, qui repleuit orbem terrarum, figurata<lb n="5"/>
            reuelatione praeuidit. 
</p></div><div n="6" subtype="chapter" type="textpart"><p>Illud ergo iam uideamus, cuinam potius sententiae diuina <lb/>
            testimonia suffragentur: eine, qua dicitur unam animam deum <lb/>
            fecisse et dedisse primo homini, unde ceteras faceret, sicut <lb/>
            ex eius corpore cetera hominum corpora, an ei, qua dicitur<lb n="10"/>
            singulas singulis facere, sicut illi unam, non ex illa ceteras. <lb/>
            illud enim, quod per Esaiam dicit: omnem flatum ego <lb/>
            feci, cum hoc eum de anima dicere quae sequuntur satis <lb/>
            ostendant, ad utrumque accipi potest. nam siue ex una primi <lb/>
            hominis anima siue ex aliquo suo secreto omnes procul dubio<lb n="15"/>
            animas ipse facit. 
</p><p>Et illud, quod scriptum est: qui finxit singillatim <lb/>
            corda eorum, si nomine cordium uoluerimus animas intellegere, <lb/>
            neque hoc repugnat cuiquam duorum, de quibus nunc <lb/>
            ambigimus. siue enim ex una illa, quam flauit in faciem <lb n="20"/>
            primi hominis, ipse utique singulas fingit, sicut etiam corpora, <lb/>
            siue singulas uel fingat et mittat uel in eis ipsis, quibus <lb/>
            miserit, eas fingat, quamquam hoc non mihi uideatur dictum, <lb/>
            nisi ex eo, quod per gratiam nostrae animae ad imaginem <lb/>
            dei renouatione formantur. unde dicit apostolus: gratia <lb n="25"/>
            enim salui facti estis per fidem et hoc non ex uobis, <lb/>
            sed dei donum est; non ex operibus, ne forte quis

<note type="footnote"> 5 cf. Sap. 1, 7 12 Es. 57, 16 17 Ps. 32, 15 25 Ephes. 2,8—10 </note>

<note type="footnote"> 1 eum aliud 8 3 hiezechiel <hi rend="italic">PS</hi> ezechihel <hi rend="italic">B</hi> 4 propriae <hi rend="italic">BS</hi> <lb/>
            inopinata <hi rend="italic">El</hi> 6 reuelatio nepraeuidit <hi rend="italic">B</hi> 8 animam unam <hi rend="italic">Rbd</hi> <lb/>
            9 homine P1 10 de qua <hi rend="italic">S</hi> 11 singulas] singula <hi rend="italic">E</hi> 12 esiam <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            Isaiam <hi rend="italic">d</hi> omne <hi rend="italic">PR</hi> 13 sequntur E1 secuntur S 14 ostendant] <lb/>
            osdant <hi rend="italic">P</hi> 15 aliquo (qu 8. <hi rend="italic">I. m</hi>. 1) <hi rend="italic">R</hi> 16 fecit <hi rend="italic">b</hi> 17 singulatim P <lb/>
            21 finxit 81 fingit-singulas <hi rend="italic">om. Pl</hi> 25 reuocatione (n in <hi rend="italic">ras</hi>. m. <lb/>
            2) B 27 dunum dei <hi rend="italic">Bbd</hi>\' </note> <lb/>
             
<pb n="303"/>
            extollatur. ipsius enim sumus figmentum creati in <lb/>
            Christo Iesu in operibus bonis. non enim per hanc gratiam <lb/>
            fidei corpora nostra creata uel ficta possumus intellegere, . <lb/>
            sed sicut in psalmo dictum est: cor mundum crea in me, <lb/>
            deus. <lb n="5"/>
            
</p><p>Hinc esse etiam illud puto: qui finxit spiritum hominis <lb/>
            in ipso; tamquam aliud sit factam animam mittere, aliud in <lb/>
            ipso homine facere, id est reficere ac renouare. sed etiam <lb/>
            hoc si non de gratia, in qua renouamur, sed de natura, in <lb/>
            qua nascimur, intellegamus, ad utramque sententiam duci <lb n="10"/>
            potest, quia uel ex una illa primi hominis tamquam semen <lb/>
            animae adtractum ipse fingit in homine, ut uiuificet corpus, <lb/>
            siue spiritum uitae non ex illa propagine, sed aliunde corpori <lb/>
            infusum ipse itidem fingit per mortales sensus carnis, ut fiat <lb/>
            homo in animam uiuam. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="7" subtype="chapter" type="textpart"><p>Illud sane de libro Sapientiae, ubi ait: sortitus sum <lb/>
            animam bonam et, cum essem magis bonus, ueni ad <lb/>
            corpus incoinquinatum, diligentiorem considerationem <lb/>
            flagitat. magis enim uidetur adtestari opinioni, qua non ex <lb/>
            una propagari, sed desuper animae uenire creduntur ad corpora. <lb n="20"/>
            uerum tamen quid est: sortitus sum animam bonam? <lb/>
            quasi aut in illo animarum fonte, si ullus est, aliae sint <lb/>
            animae bonae, aliae non bonae, quae sorte quadam exeunt, <lb/>
            quaenam cui homini tribuatur, aut alias deus ad horam conceptorum <lb/>
            uel nascentium faciat bonas, alias non bonas, quarum <lb n="25"/>
            quisque habeat sorte, quae acciderit. mirum, si hoc eos saltem <lb/>
            adiuuat, qui credunt animas alibi factas singillatim mitti a

<note type="footnote"> 4 Ps. 50, 12 6 Zacb. 12, 1 16 Sap. 8, 19. 20 </note>

<note type="footnote"> 1 creati] creatum <hi rend="italic">PRbd; cf. 250, 19</hi> S fincta <hi rend="italic">EPBS*</hi> figmenta 81 <lb/>
            6 etiam illud esse <hi rend="italic">bd</hi> 9 renouamur (m <hi rend="italic">retract. m</hi>. 2) <hi rend="italic">R</hi> 11 ila P1 <lb/>
            17 essem P1 18 inquoinquinatUm P 20 desuper (d <hi rend="italic">s. I. m</hi>. 2) <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            22 aut] ut P1 fontes (s <hi rend="italic">ras.) S</hi> si ullus] inllus <hi rend="italic">8</hi> animae <lb/>
            sint aliae <hi rend="italic">S</hi> 23 bone <hi rend="italic">(bis) S</hi> sortxe <hi rend="italic">P</hi> exeant <hi rend="italic">bd</hi> 24 aut <hi rend="italic">ex</hi> ad <lb/>
            <hi rend="italic">m. 1 E</hi> horam (h 8. <hi rend="italic">I. m</hi>. 1) <hi rend="italic">E</hi> oram <hi rend="italic">R</hi> 26 sortem P sortemque b <lb/>
            quae <hi rend="italic">om. b</hi> accederet <hi rend="italic">S</hi> saltim <hi rend="italic">PRS</hi> 27 adiubat <hi rend="italic">ElPR1</hi> <lb/>
            singilatim P1 </note> <lb/>
             
<pb n="304"/>
            deo singulis quibusque corporibus hominum, ac non illos potius, <lb/>
            qui pro meritis operum, quae ante corpus egerunt, in <lb/>
            corpora mitti animas dicunt. secundum quid enim aliae bonae, <lb/>
            aliae non bonae uenire ad corpora possunt putari nisi secundum <lb/>
            opera sua? neque enim secundum naturam, in qua fiunt<lb n="5"/>
            ab illo, qui omnes naturas bonas facit. sed absit, ut contradicamus <lb/>
            apostolo, qui dicit nondum natos nihil egisse boni <lb/>
            aut mali, unde confirmat non potuisse se ex operibus dici, <lb/>
            sed ex uocante: maior seruiet minori, cum de geminis <lb/>
            ageret adhuc in Rebeccae utero constitutis. sequestremus ergo . <lb n="10"/>
            paululum hoc de libro Sapientiae testimonium; neque enim <lb/>
            neglegendi sunt, seu errent seu uerum sapiant, qui hoc specialiter <lb/>
            et singulariter de anima illa dictum putant mediatoris <lb/>
            dei et hominum hominis Christi Iesu. quod, si necesse fuerit, <lb/>
            quale sit postea considerabimus, ut, si Christo conuenire non<lb n="15"/>
            potuerit, quaeramus, quemadmodum id accipere debeamus, ne <lb/>
            contra apostolicam fidem ueniamus putantes habere animas <lb/>
            aliqua merita operum suorum, priusquam incipiant in corporibus <lb/>
            uiuere. 
</p></div><div n="8" subtype="chapter" type="textpart"><p>Nunc illud uideamus quemadmodum dictum sit: auferes<lb n="20"/>
            spiritum eorum, et deficient et in puluerem suum <lb/>
            conuertentur. emittes spiritum tuum, et creabuntur; <lb/>
            et innouabis faciem terrae. pro illis enim, qui arbitrantur <lb/>
            animas ex parentibus sicut corpora creari, hoc uidetur sonare, <lb/>
            cum sic intellegitur, ut spiritum eorum propterea dixerit, quod<lb n="25"/>
            eum homines ex hominibus acceperint: qui cum mortui fuerint, <lb/>
            non eis poterit ab hominibus reddi, ut resurgant, quia non rursus <lb/>
            quemadmodum, quando nati sunt, a parentibus ducitur, sed deus

<note type="footnote"> 9 cf. Rom. 9, 12. 10 20 Ps. 103, 29. 30 </note>

<note type="footnote"> 3 secundo <hi rend="italic">R</hi> enim quid <hi rend="italic">S</hi> 7 dicit] sit 81 8 se <hi rend="italic">om. PRSbd</hi> <lb/>
            9 seruiat <hi rend="italic">PR</hi> 10 reueccae E1 11 paulolum S 12 sunt <hi rend="italic">om. 81</hi> <lb/>
            14 homini christo S 15 considerauimus <hi rend="italic">E1</hi> 16 quemammodum <hi rend="italic">EP</hi> <lb/>
            17 ueniamus fidem <hi rend="italic">PRSbd</hi> 18 inquipiant E1 20 <hi rend="italic">cap</hi>. X <hi rend="italic">E</hi> quemammodum <lb/>
            <hi rend="italic">E</hi> aufer <hi rend="italic">PRlb</hi> 21 puluerem] terram S suam S <lb/>
            22 reuertentur <hi rend="italic">Sb</hi> emittis S emitte <hi rend="italic">Rb</hi> 23 renouabis <hi rend="italic">S</hi> 25 intellegatur <lb/>
            <hi rend="italic">PRbd</hi> 28 quemammodum <hi rend="italic">E</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="305"/>
            eum reddet, qui resuscitat mortuos. ae per hoc eundem spiritum <lb/>
            dixit eorum, cum moriuntur, dei autem, cum resurgunt. <lb/>
            quod possunt illi, qui non ex parentibus, sed deo mittente <lb/>
            animas uenire adserunt, pro sua opinione sic intellegere, ut <lb/>
            eorum dixerit spiritum, cum moriuntur, quia in eis erat et <lb n="5"/>
            ab eis exit, dei autem, cum resurgunt, quod ab ipso mittitur, <lb/>
            ab ipso redditur. proinde etiam hoc testimonium neutri eorum <lb/>
            aduersatur. 
</p><p>Ego uero arbitror melius intellegi hoc dictum de gratia dei, <lb/>
            qua interius renouamur. omnium enim superborum secundum <lb n="10"/>
            terrenum hominem uiuentium et de sua uanitate praesumentium <lb/>
            quodammodo aufertur spiritus proprius, cum exuunt se <lb/>
            ueterem hominem et infirmantur, ut perficiantur expulsa superbia, <lb/>
            dicentes domino per humilem confessionem: memento, <lb/>
            quia puluis sumus, quibus dictum erat: quid superbit <lb n="15"/>
            terra et cinis? per oculum quippe fidei contuentes dei <lb/>
            iustitiam, ut non uelint constituere suam, semet ipsos despiciunt, <lb/>
            sicut Iob dicit, et distabescunt et aestimant se terram <lb/>
            et cinerem; hoc est enim: et in puluerem suum conuertentur. <lb/>
             accepto autem spiritu dei dicunt: uiuo autem iam <lb n="20"/>
            non ego, uiuit autem in me Christus. sic innouatur <lb/>
            facies terrae per noui testamenti gratiam numerositate sane. <lb/>
            torum. 
</p></div><div n="9" subtype="chapter" type="textpart"><p>Illud etiam, quod apud Ecclesiasten scriptum est: et <lb/>
             conuertatur puluis in terram, sicut fuit, et spiritus <lb n="25"/>
            reuertatur ad deum, qui dedit eum, neutri sententiae

<note type="footnote"> 1 ef. II Mach. 7, 23 14 Ps. 102, 14 15 Eccli. 10, 9 16 cf. <lb/>
            Bom. 10, 8 19 Pe. 103, 29 20 Gal. 2, 20 24 Eccle. 12, 7 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 dlxerit <hi rend="italic">S</hi> resurgant Sl 8 mittenti P 4 uenire (i <hi rend="italic">ex</hi> e <hi rend="italic">m. I) E</hi> <lb/>
            asвenmt <hi rend="italic">E</hi> intelligere P 6 exiit <hi rend="italic">b</hi> 7 hoc etiam <hi rend="italic">Rbtl</hi> nentris <lb/>
            <hi rend="italic">PESbd</hi> 9 hoc (c I. <hi rend="italic">I. m. 1) 8</hi> 10 qu.a P renouamus <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            12 quodjjdmmodolll (corr. <hi rend="italic">m. 1) P</hi> se] seu <hi rend="italic">S</hi> 13 inftrmatur <hi rend="italic">El</hi> <lb/>
            perflcientur P perficiantar (a corr. fII. 2; u <hi rend="italic">tvp. ras.) B</hi> saperaia P <lb/>
            16 saperbis <hi rend="italic">b</hi> 17 nonj nolentes <hi rend="italic">b</hi> aellint <hi rend="italic">PBl</hi> despiciant Bl <lb/>
            decipiant (iri <hi rend="italic">mg</hi>. al despiciunt) <hi rend="italic">b</hi> 20 dei s. <hi rend="italic">I. M. 1 S</hi> 24 aput <hi rend="italic">,E\'P</hi> <lb/>
            acribtum EtP. </note>

<note type="footnote"> XXVIII. Ang. sect. III pui 1. </note>

<note type="footnote"> t:U </note> <lb/>
             
<pb n="306"/>
            contra alteram suffragatur, sed inter utramque consistit. cum <lb/>
            enim isti dixerint hinc probari non a parentibus, sed a deo <lb/>
            animam dari, quod conuerso puluere in terram suam, id est <lb/>
            carne, quae de puluere facta est, reuerteretur spiritus ad <lb/>
            deum, qui dedit illum, respondent illi: utique ita est. redit<lb n="5"/>
            enim spiritus ad deum, qui eum dedit homini primo, quando <lb/>
            in eius faciem sufflauit conuerso puluere, id est humano corpore, <lb/>
            in terram suam, unde primitus factum est. neque enim <lb/>
            ad parentes erat spiritus rediturus, quamuis inde sit creatus <lb/>
            ex illo uno, qui homini primo datus est, sicut nec ipsa caro<lb n="10"/>
            post mortem ad parentes reuertitur, a quibus eam constat <lb/>
            certe esse propagatam. quemadmodum ergo caro non redit <lb/>
            ad homines, ex quibus creata est, sed ad terram, unde primo <lb/>
            homini formata est, ita et spiritus non redit ad homines, a <lb/>
            quibus transfusus est, sed ad deum, a quo primae illi carni <lb n="15"/>
            datus est. 
</p><p>Quo testimonio sane satis admonemur ex nihilo deum fecisse <lb/>
            animam, quam primo homini dedit, non ex aliqua iam facta <lb/>
            creatura sicut corpus ex terra; et ideo, cum redit, non habet. <lb/>
            quo redeat, nisi ad auctorem, qui eam dedit, non ad eam<lb n="20"/>
            creaturam, ex qua facta est, sicut corpus ad terram. nulla est <lb/>
            enim creatura, ex qua facta est, quia ex nihilo facta est, ac <lb/>
            per hoc ad factorem redit, quae redit, a quo ex nihilo facta <lb/>
            est. non enim omnes redeunt, quoniam sunt, de quibus dicitur: <lb/>
            spiritus ambulans et non reuertens. ,<lb n="25"/>
            
</p></div><div n="10" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quocirca difficile est quidem omnia de hac re

<note type="footnote">7 cf. Gen. 2, 7 8 cf. Gen. 3, 19 25 Ps. 77,. 39 </note>

<note type="footnote"> 1 alterum <hi rend="italic">PR</hi> sufragatur Et 2 iste P ; diierit P1 3 quo ES <lb/>
            4 carnem <hi rend="italic">PRl</hi> puluereip (m <hi rend="italic">exp. m</hi>. 1) <hi rend="italic">P</hi> reuertetur <hi rend="italic">PBSbd</hi> <lb/>
            5 ilium] eum <hi rend="italic">S</hi> responderunt <hi rend="italic">b</hi> 6 dedit eum <hi rend="italic">S</hi> 7 suflauit E1 <lb/>
            8 suam <hi rend="italic">om. PBbd</hi> 10 que <hi rend="italic">P</hi> primo homini S 11 reuertetur <hi rend="italic">8</hi> <lb/>
            certe constat <hi rend="italic">PRSbd</hi> 12 propagato. <hi rend="italic">S1</hi> quemammodum <hi rend="italic">E-</hi> 14 formata <lb/>
            (ta <hi rend="italic">8. l: m. 1) P</hi> ad homines <hi rend="italic">om. Sl</hi> 15 carne 22 \'17 ammonemur <lb/>
            <hi rend="italic">PR cum uoce</hi> ex <hi rend="italic">incipit cap</hi>. XII <hi rend="italic">E</hi> . 22 ac] hac <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            23 factorem suam <hi rend="italic">b</hi> 26 omnia (n s. <hi rend="italic">1.) B</hi> hac (h <hi rend="italic">8. I. m. 1) P</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="307"/>
            scripturarum sanctarum testimonia conligere: quod etsi fieri possit, <lb/>
            ut non solum commemorentur sed etiam pertractentur, in <lb/>
            magnam sermonis longitudinem pergunt; sed tamen, nisi aliquid <lb/>
            tam certum proferatur, quam certa proferuntur, quibus <lb/>
            ostenditur, quod deus animam fecerit uel quod eam primo <lb n="5"/>
            homini dederit, quonam modo per diuini eloquii testimonium <lb/>
            ista quaestio soluatur ignoro. si enim scriptum esset, quod <lb/>
            similiter sufflauerit deus in faciem formatae mulieris et facta <lb/>
            fuerit in animam uiuam, iam quidem plurimum lucis accederet, <lb/>
            qua cuique formatae carni hominis non ex parentibus dari <lb n="10"/>
            animam crederemus, adhuc tamen expectaretur, quid proprie <lb/>
            teneretur in prole, qui nobis modus usitatus est hominis ex <lb/>
            homine. prima uero mulier aliter facta est, et ideo adhuc dici <lb/>
            posset animam propterea non ex Adam diuinitus Euae datam, <lb/>
            quia non ex illo tamquam proles orta est. si autem homini, <lb n="15"/>
            qui primus ex illis natus est, commemoraret scriptura non ex <lb/>
            parentibus ductam, sed desuper animam datam, illud iam in <lb/>
            ceteris etiam tacente scriptura oporteret intellegi. 
</p></div><div n="11" subtype="chapter" type="textpart"><p>Nunc itaque et illud consideremus, utrum neutram <lb/>
            confirmet sententiam, sed utrique possit adcommodari, quod <lb n="20"/>
            scriptum est: per unum hominem peccatum in hunc <lb/>
            mundum intrauit et per peccatum mors, et ita in <lb/>
            omnes homines pertransiit, in quo omnes peccauerunt; <lb/>
            et paulo post: sicut per unius delictum in omnes homines <lb/>
             in condemnationem, ita et per unius iustificationem <lb n="25"/>
            in omnes homines ad iustificationem uitae. <lb/>
            sicut enim per inoboedientiam unius hominis

<note type="footnote">21 Rom. 5, 12. 18. 19 </note>

<note type="footnote">1 conligere <hi rend="italic">El</hi> posset <hi rend="italic">b</hi> 5 primi <hi rend="italic">R</hi> 6 <hi rend="italic">cap</hi>. XIII <hi rend="italic">E</hi> eloqui P <lb/>
            7 questio <hi rend="italic">PS</hi> solbatur P scribtum <hi rend="italic">ElP</hi> 8 suflauerit <hi rend="italic">El</hi> 10 carnis <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> 11 propriae <hi rend="italic">BS</hi> 14 potest <hi rend="italic">P</hi> possit <hi rend="italic">S</hi> 15 ex illo (ex s. <hi rend="italic">I</hi>. <lb/>
            m. 1) B prolis S 16 prius <hi rend="italic">P1</hi> scribtura <hi rend="italic">EP</hi> 17 in ceteris <lb/>
            <hi rend="italic">om. S</hi> 18 scribtura <hi rend="italic">EP</hi> scriptura de ceteris oporteret <hi rend="italic">S</hi> 19 <hi rend="italic">cap..</hi>. <lb/>
            Xini <hi rend="italic">E</hi> et <hi rend="italic">om. P1 eras. R</hi> considerjpmus (a <hi rend="italic">exp. m</hi>. 1) <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            20 sed] an <hi rend="italic">S</hi> 21 scribtum <hi rend="italic">EP</hi> intrauit in hunc mundum <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            23 pertran siit 22 25 in] ad <hi rend="italic">PRSbd</hi> condempnationem <hi rend="italic">E28</hi> </note>

<note type="footnote">20* </note> <lb/>
             
<pb n="308"/>
            peccatores constituti sunt multi, ita et per unius oboedientiam <lb/>
            iusti constituentur multi. ex his enim uerbis <lb/>
            apostoli qui defendunt animarum propaginem sententiam suam <lb/>
            sic adstruere moliuntur: si secundum solam carnem, inquiunt, <lb/>
            potest intellegi peccatum uel peccator, non cogimur in his<lb n="5"/>
            uerbis ex parentibus animam credere; si autem quamuis per <lb/>
            inlecebram carnis non tamen peccat nisi anima, quomodo <lb/>
            accipiendum est, quod dictum est : in quo omnes peccauerunt, <lb/>
            si non ex Adam etiam anima sicut caro propagata <lb/>
            est? aut quomodo per illius inoboedientiam peccatores<lb n="10"/>
            constituti sunt, si tantum secundum carnem in illo, non <lb/>
            etiam secundum animam fuerunt? 
</p><p>Cauendum est enim, ne uel deus uideatur auctor esse <lb/>
            peccati, si dat animam carni, in qua eam peccare necesse sit, <lb/>
            uel possit esse anima praeter ipsius Christi, cui liberandae a <lb n="15"/>
            peccato non sit christiana gratia necessaria, quia non peccauit <lb/>
            in Adam, si omnes in eo peccasse secundum carnem tantum, <lb/>
            quae de illo creata est, non etiam secundum animam dictum <lb/>
            est: quod usque adeo contrarium est ecclesiasticae fidei, ut <lb/>
            parentes ad percipiendam gratiam sancti baptismi etiam cum <lb n="20"/>
            paruulis atque infantibus currant, in quibus si hoc uinculum <lb/>
            peccati soluitur, quod tantummodo carnis, non etiam quod <lb/>
            animae est, merito quaeritur, quid eis obesset, si in illa aetate <lb/>
            de corpore sine baptismo exirent. si enim per hoc sacramentum <lb/>
            corpori eorum consulitur, non et animae, deberent et mortui <lb n="25"/>
            baptizari; at cum uideamus hoc uniuersaliter ecclesiam retinere, <lb/>
            ut cum uiuentibus curratur et uiuentibus succurratur, <lb/>
            ne, cum mortui fuerint, nihil fieri possit quod prosit, non <lb/>
            uidemus, quid aliud possit intellegi, nisi unumquemque

<note type="footnote"> 3 qui (i <hi rend="italic">tup</hi>. e <hi rend="italic">supertcr</hi>. m. 1) P 4 astrnere <hi rend="italic">PRSbd</hi> 6 cogimnr <lb/>
            <hi rend="italic">(i ex e m. 1) It</hi> 6 ex] <hi rend="italic">sex S 10 quomodo s. I. m. 1 B</hi> 11 sant, <lb/>
            sij sant malti: si <hi rend="italic">b</hi> 18 <hi rend="italic">cap</hi>. XV <hi rend="italic">E ne]</hi> ęeeine <hi rend="italic">E</hi> 15 posset <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            liueranda P1 21 parbolis P 22 solbitur P non &amp; 1. m, 1 B <lb/>
            24 ex*i*rent (e <hi rend="italic">eras.) Jt</hi> 25 corpori eorum et non animae consulitor <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            26 aecleaiam <hi rend="italic">E</hi> 27 curratur] wccurratar <hi rend="italic">E</hi> 28 possit fieri <hi rend="italic">bd</hi> <lb/>
            29 intelligi P parbalam P1 </note> <lb/>
             
<pb n="309"/>
            paruulum non esse nisi Adam et corpore et anima et ideo illi <lb/>
            Christi gratiam necessariam. aetas quippe illa in se ipsa nihil <lb/>
            egit uel boni uel mali; proinde ibi anima innocentissima est, <lb/>
            si ex Adam propagata non est. unde quomodo possit iuste <lb/>
            ire in condemnationem, si de corpore sine baptismo exierit, <lb n="5"/>
            quisquis istam sententiam de anima tenens potuerit demonstrare <lb/>
            mirandus est. 
</p></div><div n="12" subtype="chapter" type="textpart"><p>Uerissime quippe ac ueracissime scriptum est: caro <lb/>
            concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus <lb/>
            carnem; sed tamen carnem sine anima concupiscere nihil <lb n="10"/>
            posse puto quod omnis doctus indoctusque non dubitet. ac <lb/>
            per hoc ipsius concupiscentiae carnalis causa non est in anima <lb/>
            sola, sed multo minus est in carne sola. ex utroque enim <lb/>
            fit: ex anima scilicet, quod sine illa delectatio nulla sentitur, <lb/>
            ex carne autem, quod sine illa carnalis delectatio non sentitur. <lb n="15"/>
            carnem itaque concupiscentem aduersus spiritum dicit apostolus <lb/>
            carnalem procul dubio delectationem, quam de carne <lb/>
            et cum carne spiritus habet aduersus delectationem, quam <lb/>
            solus habet. solus quippe habet, ni fallor, illud desiderium <lb/>
             non cum carnis uoluptate uel carnalium rerum cupiditate <lb n="20"/>
            conmixtum, quo desiderat et deficit anima in atria domini; <lb/>
            solus habet etiam illud, de quo ei dicitur: concupisti <lb/>
            sapientiam: serua mandatum, et dominus praebebit <lb/>
            illam tibi. nam cum spiritus imperat membris corporis, ut <lb/>
            huic desiderio seruiant, quo solus accenditur, uelut cum

<note type="footnote">8 Gal. 5, 17 21 cf. Ps. 88, 8 22 Eccli. 1, 26 </note>

<note type="footnote">1 anima. (m <hi rend="italic">eras.) R</hi> 2 gratia necessaria <hi rend="italic">PRl</hi> 8 ibi (i <hi rend="italic">fin. s. I</hi>. <lb/>
            m. 1) P 4 iustae P1 iuste (e in <hi rend="italic">ras.) B</hi> 5 exierat <hi rend="italic">PRl</hi> exigerit <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            7 mirandus 4iiş (diis <hi rend="italic">exp. m</hi>. 1) P est s. <hi rend="italic">I. m. 1 It</hi> 8 <hi rend="italic">cap</hi>. XVI <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            ueracissimae <hi rend="italic">B</hi> scribtum <hi rend="italic">E1 P</hi> 11 indoctusque] et indoctus <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            dubitat 8 12 anima (ni s. <hi rend="italic">l</hi>. m. 1) 8 13 enim 8. <hi rend="italic">I. m. 1 S</hi> 18 et <lb/>
            cum carne <hi rend="italic">om. P1</hi> . habet (t s. <hi rend="italic">l. m</hi>. 2) <hi rend="italic">P</hi> 19 habet s. <hi rend="italic">l. m</hi>. 1 <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            ni] nisi (si <hi rend="italic">B. l. m. 1 ezp.) E</hi> nisi <hi rend="italic">PSSbd</hi> 20 uoluptatem P1 cupiditate <lb/>
            (di <hi rend="italic">B. I. m. 1) R</hi> 21 quo] quod P quo. 2J 22 ei <hi rend="italic">om. S</hi> <lb/>
            23 mandatum <hi rend="italic">Hl</hi> praebebit (bi <hi rend="italic">s. J. m. 2) E</hi> (ebit <hi rend="italic">in ras. m. 2) S</hi> <lb/>
            praebet <hi rend="italic">ElPSbd</hi> 25 qui <hi rend="italic">S</hi> asumitur <hi rend="italic">PR</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="310"/>
            adsumitur codex, cum aliquid scribitur, legitur, disputatur, auditur, <lb/>
            cum denique panis frangitur esurienti et cetera humanitatis <lb/>
            ac misericordiae praestantur officia, oboedientiam caro <lb/>
            exhibet, non concupiscentiam mouet. his atque huius modi <lb/>
            bonis desideriis, quibus sola anima concupiscit, cum aduersatur<lb n="5"/>
            aliquid, quod eandem animam secundum carnem delectat, <lb/>
            tunc dicitur caro concupiscere aduersus spiritum et spiritus <lb/>
            aduersus carnem. 
</p><p>Sic enim dicta est caro in eo, quod secundum ipsam facit <lb/>
            anima, cum ait: caro concupiscit, quemadmodum dictum<lb n="10"/>
            est: auris audit et oculus uidet, quis enim nescit, quod anima <lb/>
            potius et per aurem audiat et per oculum uideat? ita loquimur <lb/>
            et cum dicimus; manus tua subuenit homini, cum aliquid <lb/>
            porrecta manu datur, quo cuiquam subueniatur. quodsi de <lb/>
            ipso etiam fidei oculo, ad quem pertinet credere, quae per<lb n="15"/>
            carnem non uidentur, dictum est: uidebit omnis caro <lb/>
            salutare dei, non utique nisi de anima, qua uiuit caro, cum <lb/>
            etiam per ipsam carnem nostram Christum pie uidere, id est <lb/>
            formam, qua indutus est propter nos, non pertineat ad con-r <lb/>
            cupiscentiam, sed ad ministerium carnis, ne forte aliquis ita<lb n="20"/>
            uelit accipere, quod dictum est: uidebit omnis caro salutare <lb/>
            dei: quanto congruentius dicitur caro concupiscere, <lb/>
            quando anima non solum carni animalem uitam praebet, <lb/>
            uerum etiam secundum ipsam carnem aliquid concupiscit, <lb/>
            quod in potestate non est, ne concupiscat, quamdiu inest <lb n="25"/>
            peccatum in membris, id est uiolenta quaedam carnis inlecebra <lb/>
            in corpore mortis huius, ueniens de uindicta illius peccati, <lb/>
            unde propaginem ducimus, secundum quam omnes ante gratiam <lb/>
            filii sunt irae. contra quod peccatum militant sub gratia

<note type="footnote"> 16 Luc. 3, 6 29 cf. Ephes. 2, 8 </note>

<note type="footnote"> 1 codix JJ1 <hi rend="italic">8 prestantor E 4 atsque R</hi> 5 aduersagtur <hi rend="italic">(n expm.<lb/>
             1) P</hi> 7 <hi rend="italic">et</hi> 8 aduersQ <hi rend="italic">S</hi> 10 quemammodum <hi rend="italic">E</hi> 11 animo <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            12 adiat 221 18 et cum] etiam cum <hi rend="italic">b</hi> 14 gubueniatur <hi rend="italic">E Bubuenitur S</hi> <lb/>
            17 dei] dni <hi rend="italic">S</hi> 18 piae <hi rend="italic">S</hi> 19 pertinet <hi rend="italic">S</hi> 22 concupiscit <hi rend="italic">S</hi> 25 quandiu <lb/>
            (u <hi rend="italic">ex</hi> 0) <hi rend="italic">P</hi> 29 filii-gratia <hi rend="italic">in mg, suppl. tn. 1 P</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="311"/>
            constituti, non ut non sit in eorum corpore, quamdiu ita mortale <lb/>
            est, ut et mortuum iure dicatur, sed ut non regnet. non <lb/>
            autem regnat, cum desideriis eius, id est his, quae secundum <lb/>
            carnem contra spiritum concupiscuntur, non oboeditur. proinde <lb/>
            apostolus numquid ait: non sit peccatum in uestro mortali <lb n="5"/>
            corpore — sciebat quippe inesse peccati delectationem, quam <lb/>
            peccatum uocat, deprauata scilicet ex prima transgressione <lb/>
            natura - sed, non, inquit, regnet peccatum in uestro <lb/>
            mortali corpore ad oboediendum desideriis eius, nec <lb/>
            exhibeatis membra uestra arma iniquitatis peccato? <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="13" subtype="chapter" type="textpart"><p>Secundum hanc sententiam nec rem absurdissimam <lb/>
            dicimus, quod caro sine anima concupiscat, nec Manichaeis <lb/>
            consentimus, qui cum uiderent non posse carnem sine anima <lb/>
            concupiscere aliam quandam animam suam ex alia natura deo <lb/>
             contraria carnem habere putauerunt, unde concupiscat aduersus <lb n="15"/>
            spiritum. nec alicui animae non esse necessariam Christi <lb/>
            gratiam dicere cogimur, cum dicitur nobis: quid meruit anima <lb/>
            infantis, unde illi perniciosum sit non percepto christiani baptismi <lb/>
            sacramento exire de corpore, si nec proprium aliquod <lb/>
             peccatum commisit nec ex illa est, quae in Adam prima <lb n="20"/>
            peccauit? 
</p><p>Non enim de pueris grandiusculis agimus, quibus quidem <lb/>
            peccatum proprium nolunt adtribuere quidam nisi ab anni <lb/>
            quarti decimi articulo, cum pubescere coeperint. quod merito <lb/>
             crederemus, si nulla essent peccata, nisi quae membris genitalibus <lb n="25"/>
            admittuntur. quis uero audeat adfirmare furta, mendacia, <lb/>
            periuria non esse peccata, nisi qui -talia uult inpune <lb/>
            committere? at his plena est puerilis aetas, quamuis in eis

<note type="footnote"> 8 Rom. 6, 12. 13 </note>

<note type="footnote"> 1 non <hi rend="italic">ante</hi> ut s. <hi rend="italic">Z. m. 1 S</hi> quandiu <hi rend="italic">P</hi> 6 peccati <hi rend="italic">inesse S</hi> <lb/>
            7 transgresBionem (m <hi rend="italic">exp. m</hi>. 1) <hi rend="italic">P</hi> 8 inquid R* 11 hanc (n 8. <hi rend="italic">l. m</hi>. <lb/>
            1) JB sententiam] senten <hi rend="italic">in fine uersus S</hi> absurdiasimam (d <hi rend="italic">in<lb/>
             ras.) jB</hi> 12 manicheis <hi rend="italic">EPMS</hi> 16 contraria. (m <hi rend="italic">eras.) R</hi> contraria <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            concapiscant <hi rend="italic">P</hi> 24 cum pubescere] conpubescere S 25 membris 8. <hi rend="italic">l. <lb/>
            m. 1 S</hi> 26 aramittuntur <hi rend="italic">P221</hi> 27 pe.iuria (r <hi rend="italic">8. Z. m</hi>. 1 <hi rend="italic">eras.) E</hi> <lb/>
            28 pueralis <hi rend="italic">E</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="312"/>
            non ita ut in maioribus punienda uideantur, quod sperentur <lb/>
            annis accedentibus, quibus ratio conualescat, posse praecepta <lb/>
            salutaria Melius intellegere eisque libentius oboedire. sed nunc <lb/>
            de pueris non agimus, quorum carnalem ac puerilem uoluntatem <lb/>
            uel corporis uel animi si ueritas et aequitas obpugnauerit,<lb n="5"/>
            quibus possunt uiribus dictorum atque factorum repugnant. pro <lb/>
            qua? nisi pro falsitate et iniquitate, quae suffragan uidebitur <lb/>
            eis uel ad percipienda, quae alliciunt, uel ad uitanda, quae <lb/>
            offendunt. de infantibus loquimur, non quia nascuntur plerumque <lb/>
            de adulteris; neque enim in prauis moribus naturae dona <lb n="10"/>
            culpanda sunt, aut propterea non debuerunt germinare frumenta, <lb/>
            quod ea seuit furantis manus. aut uero ipsis parentibus <lb/>
            obfutura sit iniquitas sua, si se ad deum conuertendo correxerint? <lb/>
            quanto minus filiis, si recte uixerint!\'
</p></div><div n="14" subtype="chapter" type="textpart"><p>Sed illa aetas uehementem quaestionem monet, cuius<lb n="15"/>
            anima, cum peccatum nullum habeat de proprio uoluntatis <lb/>
            arbitrio, quaeritur quomodo possit iustificari per illius unius <lb/>
            hominis oboedientiam, si per alterius unius inoboedientiam <lb/>
            rea non est. haec uox eorum est, qui animas hominum ex <lb/>
            hominibus parentibus creatas uolunt non quidem nisi a creatore<lb n="20"/>
            deo, sed sicut etiam corpora. non enim et haec parentes <lb/>
            creant, ac non ille, qui ait: priusquam te formarem in <lb/>
            utero, noui te. 
</p><p>Quibus respondetur animas quidem corporibus hominum <lb/>
            deum nonas singillatim dare ad hoc, ut in carne peccati de <lb n="25"/>
            originali peccato ueniente recte uiuendo carnalesque

<note type="footnote"> 22 Hier. 1, 5 </note>

<note type="footnote"> 4 uoluptatem <hi rend="italic">EPPBSbd</hi> 5 si ueritas] seueritas S 7 falsiętate (e <lb/>
            <hi rend="italic">exp. m</hi>. 1) <hi rend="italic">E</hi> eufragari <hi rend="italic">E</hi> Buffragare P 9 quia] qui <hi rend="italic">E</hi> 10 adulteris] <lb/>
            adulteriis <hi rend="italic">PR*sbd</hi> 11 germinari <hi rend="italic">Bb</hi> 12 seruit E1 seruerit <hi rend="italic">S</hi> aeuerit <hi rend="italic">PMbd</hi> <lb/>
            13 offutura <hi rend="italic">b</hi> correxerint] corripuerint <hi rend="italic">b</hi> 15 illa] illud (ud in ras.) <hi rend="italic">12</hi> <lb/>
            aetaa] aetas si <hi rend="italic">P</hi> (si <hi rend="italic">eras.) B</hi> aetas sic <hi rend="italic">b</hi> aetas hic <hi rend="italic">d</hi> 16 propria (a <lb/>
            <hi rend="italic">exp. m. 1; , sub</hi> e <hi rend="italic">pos. m</hi>. 2) <hi rend="italic">E</hi> propriae <hi rend="italic">S</hi> 17 iustificare <hi rend="italic">PRX</hi> 18 hominis <lb/>
            <hi rend="italic">om. Bl</hi> oboedientiam] inoboedientiam <hi rend="italic">B</hi> ai-inoboedientiatn <lb/>
            <hi rend="italic">om. R</hi> 20 creatore (a 8. <hi rend="italic">I. m</hi>. 1) P 21 hoc 6 26 singillatim <lb/>
            <hi rend="italic">E1</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="313"/>
            concupiscentias sub dei gratia subigendo meritum conparent, quo cum <lb/>
            ipso corpore in melius transferantur tempore resurrectionis et <lb/>
            in Christo in aeternum cum angelis uiuant; sed necesse esse, <lb/>
            ut, cum membris terrenis atque mortalibus maximeque de <lb/>
            peccati carne propagatis miro modo coaptantur, ut ea primitus <lb n="5"/>
            uiuificare, post etiam aetatis accessu regere possint, tamquam <lb/>
            obliuione praegrauentur. quae si esset quodammodo indigestibilis, <lb/>
            creatori tribueretur; cum uero paulatim ab huius obliuionis <lb/>
            torpore anima resipiscens possit conuerti ad deum <lb/>
            suum eiusque misericordiam et ueritatem primo ipsa pietate <lb n="10"/>
            conuersionis, deinde seruandi praecepti eius perseuerantia <lb/>
            promereri, quid ei obest illo uelut somno paululum inmergi, <lb/>
            unde paulatim euigilans in lucem intellegentiae, propter quam <lb/>
            rationalis anima facta est, potest per uoluntatem bonam eligere <lb/>
            uitam bonam ? quod quidem non poterit, nisi adiuuerit gratia <lb n="15"/>
            dei per mediatorem. hoc si neglexerit homo, non tantum <lb/>
            secundum carnem, uerum etiam secundum spiritum erit Adam; <lb/>
            si autem curauerit, erit Adam secundum carnem tantummodo; <lb/>
            secundum spiritum autem recte uiuens illud etiam, quod de <lb/>
             Adam culpabile tractum est, mandatum a labe peccati recipere <lb n="20"/>
            merebitur illa conmutatione, quam sanctis resurrectio <lb/>
            pollicetur. 
</p><p>Sed antequam per aetatem possit secundum spiritum uiuere, <lb/>
            necessarium habet mediatoris sacramentum, ut, quod per eius <lb/>
            fidem nondum potest, per eorum, qui eum diligunt, fiat. eius <lb n="25"/>
            enim sacramento soluitur etiam in aetate infantili originalis <lb/>
            poena peccati, a quo nisi adiutus etiam iuuenis carnalem <lb/>
            concupiscentiam non domabit nec ea subiugata aeternae uitae

<note type="footnote"> llubigendo] subiciendo 8 merito 221 8 uibant <hi rend="italic">E1</hi> 4 maximaeq; <lb/>
            (q; B. <hi rend="italic">I. m</hi>. 2) JR mazime P b propagatis şi (si <hi rend="italic">exp. m</hi>. 1) <hi rend="italic">P</hi> cooptantur <lb/>
            P ea (in <hi rend="italic">mg</hi>. ai eam) P 8 creatorig <hi rend="italic">E</hi> cum] quem 8 <lb/>
            <hi rend="italic">cum voce</hi> uero <hi rend="italic">derttUt</hi> quaternio <hi rend="italic">XX; quaternio XXI totus deeideratur</hi> <lb/>
            id <hi rend="italic">quod</hi> in in/er. <hi rend="italic">parte fol. 156* m.$adnotatum est:</hi> hic minus est <lb/>
            unus quaternio <hi rend="italic">E</hi> 9 torpore] corpore S anime S 11 persenerantift <hi rend="italic">PR</hi> <lb/>
            12 panlolum <hi rend="italic">PJRlS</hi> imergi P inmergi R* 14 &amp; rationalis <hi rend="italic">(&amp; exp. <lb/>
            m</hi>. 1) S elegere <hi rend="italic">PR</hi> 16 neclexerit P 20 culpabili <hi rend="italic">Rlb</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="314"/>
            meritum adprehendet nisi eius dono, quem promereri studet. <lb/>
            ideo uiuus oportet etiam infans baptizetur, ne obsit animae <lb/>
            societas carnis peccati, qua participata fit, ut nihil possit <lb/>
            anima infantis secundum spiritum sapere. ipsa quippe adfectio <lb/>
            grauat etiam corpore exutam, nisi, cum in corpore est, per<lb n="5"/>
            unicum sacrificium ueri sacerdotis expietur. 
</p></div><div n="15" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quid ergo, ait aliquis, si hoc non curauerint sui uel <lb/>
            infidelitate uel neglegentia? hoc quidem etiam de maioribus <lb/>
            dici potest. possunt enim uel repente emori uel apud eos <lb/>
            aegrotare, ubi eis, quo baptizentur, nemo subueniat. sed illi,<lb n="10"/>
            inquit, habent etiam propria peccata, quorum indigeant remissione, <lb/>
            quae si dimissa non fuerint, nemo eos recte dicet inmerito <lb/>
            plecti pro his, quae in sua uita sua uoluntate commiserint; <lb/>
            illa uero anima, cui quaedam contagio tracta de <lb/>
            . carne peccati, si de illa prima anima peccatrice non creata<lb n="15"/>
            est, nullo modo inputari potest - neque enim ullo peccato, <lb/>
            sed natura, qua sic facta est, et deo dante carni data est — <lb/>
            cur alienabitur ab aeterna uita, si baptizando infanti nemo <lb/>
            subuenerit? an forte nihil oberit? quid ergo prodest ei, cui <lb/>
            subuenitur, si nihil obest, cui non subuenitur? <lb n="20"/>
            
</p><p>Hic pro sua causa quid respondere possint, qui secundum <lb/>
            scripturas sanctas, uel quod apud eas inueniatur uel quod eis <lb/>
            non aduersetur, conantur adserere animas nouas non de parentibus <lb/>
            tractas corporibus dari, nondum me audisse uel uspiam <lb/>
            legisse fateor. non ideo sane absentium negotium deserendum <lb n="25"/>
            est, si quid mihi, quo adiuuari uideatur, occurrerit. possunt <lb/>
            enim adhuc dicere deum praescium, quomodo quaeque anima <lb/>
            uictura esset, si diutius in corpore uiueret, ei procurare lauacri

<note type="footnote"> 1 adpraehendet P 3 posset <hi rend="italic">b</hi> 6 sacrificium] sacrificium mediatoris <hi rend="italic">d</hi> <lb/>
            ueri <hi rend="italic">om. 81</hi> 7 non 8. <hi rend="italic">l. m. 1 S</hi> 9 mori 8 10 egrotare <hi rend="italic">RS</hi> <lb/>
            11 inquid <hi rend="italic">R</hi> 12 dicit <hi rend="italic">S</hi> 13 iis <hi rend="italic">d</hi> 14 cui (ui 8. <hi rend="italic">l. add. m. 2) P</hi> <lb/>
            15 peccatrice <hi rend="italic">PlB</hi>! 16 peccatoj pacto P 17 dante] donante <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            18 quur <hi rend="italic">PB</hi> 22 scribtura? <hi rend="italic">P</hi> uel-inueniatur <hi rend="italic">repetitum del. m. 1 P</hi> <lb/>
            24 tractas (c <hi rend="italic">s. l. m</hi>. 2) <hi rend="italic">P</hi> 25 disserendum <hi rend="italic">S</hi> 26 quod S adiunare <lb/>
            P1 <hi rend="italic">occur»»rit S</hi> 27 quae qui animam (m <hi rend="italic">exp</hi>. m. 1) P <lb/>
            28 uictura esset] uicturae scio P1 corpore] carne S eique <hi rend="italic">b</hi> procuraret <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> salutaris lauacri <hi rend="italic">S</hi> labacri <hi rend="italic">P</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="315"/>
            salutaris ministrationem, cuius futuram fuisse praeuidet pietatem, <lb/>
            cum ad annos fidei capaces ueniret, si nunc eum oporteret <lb/>
            propter aliquam occultam causam morte praeueniri. <lb/>
            occultum itaque est atque ab humano uel certe ab ingenio <lb/>
            meo remotissimum, cur nascatur infans uel continuo uel cito <lb n="5"/>
            moriturus; sed hoc ita occultum est, ut neutros adiuuet, de <lb/>
            quorum nunc sententiis disceptamus. illa enim explosa opinione, <lb/>
            qua putantur animae pro ante actae uitae meritis in corpora <lb/>
            detrudi, ut ea citius solui meruisse uideatur, quae non multa <lb/>
            peccauerat, ne contradicamus apostolo nihil nondum natos <lb n="10"/>
            boni uel mali egisse testanti, nec illi, qui animae traducem <lb/>
            adfirmant, possunt pro se ostendere, cur aliorum mors acceleretur, <lb/>
            retardetur aliorum, nec qui eas dari nouas uolunt singulis <lb/>
            singulas. occulta ergo ista causa est et utrisque pariter, <lb/>
             quantum existimo, nec suffragatur nec aduersatur. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="16" subtype="chapter" type="textpart"><p>Proinde qui de infantium mortibus urgebantur, cur <lb/>
            omnibus sit necessarium baptismi sacramentum, quorum animae <lb/>
            non ex illa ductae sunt, cuius inoboedientia peccatores constituti <lb/>
            sunt multi, cum respondent peccatores quidem omnes <lb/>
             constitui secundum carnem, secundum animam uero nonnisi <lb n="20"/>
            eos, qui eo tempore male uixerunt, quo et bene potuissent, <lb/>
            omnes autem animas, hoc est et infantum, ideo habere necessarium <lb/>
            baptismi sacramentum, sine quo ex hac uita etiam <lb/>
            in illa aetate emigl-are non expedit, quia contagio peccati ex <lb/>
             carne peccati, qua obruitur anima, cum his inseritur membris,

<note type="footnote">10 cf. Rom. 9, 11 </note>

<note type="footnote">1 cuius (s <hi rend="italic">m. 1 s. I.) P</hi> 2 nenerit <hi rend="italic">P</hi> ueniret (i ex e <hi rend="italic">m</hi>. 1) <hi rend="italic">R</hi> nunc) <lb/>
            non <hi rend="italic">bd</hi> 3 praeuenire <hi rend="italic">(sup. fin</hi>. e <hi rend="italic">superacr. m. 1 i) P</hi> 4 <hi rend="italic">fin</hi>. ab] a <hi rend="italic">8. I. <lb/>
            m</hi>. 1 <hi rend="italic">S</hi> meo ingenio <hi rend="italic">S</hi> 5 remotis..mum (si <hi rend="italic">add</hi>. in <hi rend="italic">ing.) P</hi> quur <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            ti sedj si 8 8 anteactae (tae 8. <hi rend="italic">I. add. m</hi>. 2) <hi rend="italic">P</hi> anteacte <hi rend="italic">S</hi> corpora <lb/>
            (a <hi rend="italic">a. I. add. WI</hi>. 1 <hi rend="italic">sup</hi>. e) 8 9 uideantur <hi rend="italic">S</hi> 12 afirmant <hi rend="italic">P</hi> ■ quur <hi rend="italic">PR</hi> <lb/>
            13 retardtur <hi rend="italic">Pl</hi> retarditur <hi rend="italic">Rl</hi> nobus <hi rend="italic">Pl</hi> nolunt nonas <hi rend="italic">S<lb/>
             singulas singulis b 14 utriusque P2R</hi> 15 extimo P <hi rend="italic">16 urguebantur RS</hi> <lb/>
            quur <hi rend="italic">R</hi> 17 omnium <hi rend="italic">S</hi> necessarium <hi rend="italic">om. S</hi> quorum] necessarium <lb/>
            <hi rend="italic">quorum S</hi> 19 constitutoa omnesfe 20 constituij constitutiPJS1 21 petuerunt <lb/>
            <hi rend="italic">(sup. add. m. 1</hi> issent) S 22 et <hi rend="italic">om. Bib</hi> 23 baptismi <hi rend="italic">(i fin. s. l. m. 1) P</hi> <lb/>
            24 aetate] aeternitate S niigraretf ex carne peccati om.P1 25 obruitP1 </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="316"/>
            oberit ei post mortem, nisi, cum adhuc in ipsa carne est, <lb/>
            sacramento mediatoris expietur, eique diuinitus hoc auxilium <lb/>
            procurari, quam deus praesciit, si usque ad annos fidei congruos <lb/>
            hic uiueret, pie fuisse uicturam, quam propter aliquid, <lb/>
            quod ipse nouit, et nasci uoluit in corpore et cito extraxit e<lb n="5"/>
            corpore: cum ergo haec respondent, quid eis contradici potest. <lb/>
            nisi incertos nos eorum salutis fieri qui hac uita bene gesta <lb/>
            in ecclesiae pace defuncti sunt, si non solum secundum id, <lb/>
            quod quisque uixit, uerum etiam secundum id, quod uicturus <lb/>
            esset, si amplius uiuere potuisset, quisque iudicandus est? <lb n="10"/>
            quandoquidem ualent apud deum merita mala non tantum <lb/>
            praeteritorum, sed futurorum etiam delictorum, a quorum <lb/>
            reatu nec mors liberat, si, antequam fuerint commissa, pro <lb/>
            uenerit, nec aliquid ei praestitum est, qui raptus est, ne <lb/>
            malitia mutaret intellectum eius. deus enim praescius <lb n="15"/>
            illius futurae malitiae cur non eum secundum ipsam potius <lb/>
            iudicaturus est, si moriturae animae infantis, ne obesset ei ex <lb/>
            corpore peccati participata conluuies, ideo subueniendum iudicauit <lb/>
            per baptismum, quia praesciuit eam, si uiueret, pie <lb/>
            fideliterque fuisse uicturam? <lb n="20"/>
            
</p><p>An ideo potius refelli hoc inuentum potest, quia meum <lb/>
            est, illi autem, qui de hac sententia certos se esse confirmant, <lb/>
            alia fortasse proferunt uel testimonia scripturarum uel documenta <lb/>
            rationum, quibus hanc auferant ambiguitatem uel certe <lb/>
            ostendant non esse contra id, quod sentiunt, illud apostoli, <lb n="25"/>
            quo gratiam, qua salui efficimur, magna intentione commendans <lb/>
            dicit: sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in

<note type="footnote"> 14 Sap. 4, 11 27 I Cor. 15, 22 </note>

<note type="footnote"> 1 ei] enr S po..at (te <hi rend="italic">eras.) B</hi> 2 eiqui (i <hi rend="italic">fin. tupertcr. m. 1 mp</hi>. <lb/>
            e) P 3 procuraii (i <hi rend="italic">sup</hi>. e <hi rend="italic">a</hi> m. 1) P praescit 8 9 uiiet <hi rend="italic">(swp</hi>. e <lb/>
            <hi rend="italic">add. m</hi>. 1 i) P quod (d <hi rend="italic">s. l</hi>. m. 1) P 10 quisque] qui P1 <lb/>
            16 miliciae S qaur <hi rend="italic">PB</hi> 18 conlubies <hi rend="italic">PRl</hi> 19 piĮe (a m. 1 exp.) <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            20 fldeliter quae <hi rend="italic">R</hi> fuisse <hi rend="italic">eras. R</hi> 21 refelli (f <hi rend="italic">sup</hi>. u WI. 1) <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            quia meum est in <hi rend="italic">mg. m. 1 P</hi> 22 sententiam P1 28 scribttmruin P <lb/>
            26 salui (s m. 2 <hi rend="italic">retr.) R</hi> commendat S 27 dicit] ait <hi rend="italic">bd</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="317"/>
            Christo omnes uiuificabuntur, et: sicut per inoboedientiam <lb/>
            unius hominis peccatores constituti sunt multi, <lb/>
            sic per oboedientiam unius hominis iusti constituentur <lb/>
            multi, eosdemque multos peccatores non quibusdam <lb/>
            exceptis, sed omnes intellegi uolens superius ait de Adam: <lb n="5"/>
            in quo omnes peccauerunt? unde utique infantum animas <lb/>
            non posse secerni et eo, quod dictum est "omnes" et eo, <lb/>
            quod eis per baptismum subuenitur non absurde credunt, <lb/>
            qui animas ex unius traduce sapiunt, nisi aliqua manifesta. et <lb/>
            liquida uel ratione* quae scripturis sanctis non repugnet, uel <lb n="10"/>
            earum ipsarum scripturarum auctoritate redarguantur. 
</p></div><div n="17" subtype="chapter" type="textpart"><p>Iam itaque uideamus, quantum suscepti huius operis <lb/>
            necessitas patitur; quale etiam illud sit, quod paulo ante <lb/>
            distulimus. scriptum est enim in libro Sapientiae: puer <lb/>
            autem eraming.eniosus et sortitus sum animam bonam. <lb n="15"/>
            et cum essem magis bonus, ueni ad corpus incoinquinatum. <lb/>
            cum enim uideatur illos adiuuare hoc testimonium, <lb/>
            qui non ex parentibus creari, sed uenire ad corpus uel descendere <lb/>
            deo mittente animas dicunt, rursus hoc inpedit eorum <lb/>
            sententiam, quod ait: sortitus sum animam bonam, cum <lb n="20"/>
            procul dubio uel ex uno fonte manare quodammodo tamquam <lb/>
            riuulos uel pari natura fieri animas credunt, quas deus mittit <lb/>
            in corpora, non autem alias bonas uel magis bonas et alias <lb/>
            non bonas uel minus bonas. unde enim bonae aut magis <lb/>
             bonae seu non bonae aut minus bonae animae, nisi uel moribus <lb n="25"/>
            secundum liberum uoluntatis arbitrium uel differentia <lb/>
            temperaturae corporum, dum aliae magis, aliae minus

<note type="footnote">1 Rom. Õ, 19. 12 14 Sap. 8, 19. 20 </note>

<note rend="script" type="footnote">1 et om. <hi rend="italic">b</hi> 8 per] et per <hi rend="italic">b</hi> constitaentnr (e <hi rend="italic">ex</hi> u tn. 1) <hi rend="italic">S</hi> constitnnntQr <lb/>
            (u flied. iri <hi rend="italic">ras.) 8</hi> 6 infantium <hi rend="italic">b</hi> 9 qui] quia <hi rend="italic">S</hi> traduce <lb/>
            nnius S 10 ration? quae] ratio neque <hi rend="italic">8</hi> ratione quae (ne <hi rend="italic">et</hi> quae <lb/>
            m <hi rend="italic">ras.) B</hi> ratione que P scribturis P 11 scriptorarum ipsarum <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            Bcribtnrarum P 12 huius] hnis P1 14 scribtum P 16 inquoinqui- <lb/>
            Datum <hi rend="italic">B</hi> 18 ex om. 8 22 ribnlos P animas credant fieri <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            credant sd 28 uel minus malas et alias non bonas vel minus bonas <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            25 bone <hi rend="italic">(pr. et sec.) S</hi> 27 temperatur,|ae P </note> <lb/>
             
<pb n="318"/>
            grauantur corpore, quod corrumpitur et adgrauat animam? sed <lb/>
            neque actio erat aliqua singularum quarumque animarum, qua <lb/>
            earum mores discernerentur, antequam uenirent ad corpora, <lb/>
            nec ex corpore minus grauante potuit iste dicere animam <lb/>
            suam bonam, qui ait: sortitus sum animam bonam. et<lb n="5"/>
            cum essem magis bonus, ueni ad corpus incoinquinatum. <lb/>
            accessisse enim dixit bonitati, qua bonus erat, sortitus <lb/>
            uidelicet animam bonam, ut etiam ad corpus incoinquinatum <lb/>
            ueniret. aliunde ergo bonus, antequam ueniret ad corpus; sed <lb/>
            utique non differentia morum, quia nullum ante uitae gestae<lb n="10"/>
            meritum, non differentia corporis, quia prius bonus, quam <lb/>
            ueniret ad corpus. unde igitur? 
</p><p rend="script">Hoc autem illis, qui ex traduce animae illius praeuaricatricis <lb/>
            animas creari adserunt, quamuis pro eis sonare non uideatur, <lb/>
            quod dictum est: ueni ad corpus, tamen in ceteris non<lb n="15"/>
            incongrue coaptatur, ut, cum dixisset: puer autem eram <lb/>
            ingeniosus, id ipsum explicans quibus causis ingeniosus <lb/>
            esset, continuo subiungeret: et sortitus sum animam bonam, <lb/>
            uidelicet ex paterno ingenio uel corporali temperamento. <lb/>
            deinde, cum essem, inquit, magis bonus, ueni ad corpus <lb n="20"/>
            incoinquinatum: quod si maternum intellegatur, ne hoc <lb/>
            quidem, quod dictum est: ueni ad corpus, huic opinioni <lb/>
            refragabitur, cum ex anima et corpore paterno uenisse ad <lb/>
            maternum corpus accipitur incoinquinatum, uidelicet uel a <lb/>
            cruore menstruo — dicuntur enim ex hoc ingenia grauari —<lb n="25"/>
            uel a contaminatione adulterina. ita et haec uerba libri huius <lb/>
            aut magis eis fauent, qui animarum traducem loquuntur, aut, <lb/>
            si et isti ea possunt pro se interpretari, inter utrosque alternant.

<note type="footnote"> 1 cf. Sap. 9, 15 5 Sap. 8, 19. 20. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 corpora P1 grauat P 2 anÜp\'::marum <hi rend="italic">(pr</hi>. ma <hi rend="italic">in fine uerstu <lb/>
            del. m</hi>. 1) P quae <hi rend="italic">S</hi> 4 corpore (por <hi rend="italic">B. J. m:</hi> 1) <hi rend="italic">P</hi> 7 qua] qui P <lb/>
            qu.a <hi rend="italic">JR</hi> qnja (i <hi rend="italic">exjp. m</hi>. 1) S quia <hi rend="italic">b</hi> aortitus (us a. <hi rend="italic">l. add. m</hi>. 2) <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            8 ad (d <hi rend="italic">8. l. add. m</hi>. 1) P inquoinquinatum P 10 defferentia JR1<lb/>
             differentiam <hi rend="italic">S</hi> m::orum P horum S antea <hi rend="italic">RSbd</hi> geste <hi rend="italic">S</hi> 11 dif- <lb/>
            <hi rend="italic">ferentiam PB</hi> prior P <hi rend="italic">13 ifiiua] alius S 14 asserunt PJRZ)</hi> 1ssubiungereP<lb/>
             20 inquidPJJ 24 uedelicetB1 27 fabent P qui animarum] quia <lb/>
            nimirum P qui animarum <hi rend="italic">(alt</hi>. a <hi rend="italic">corr. m</hi>. 2) <hi rend="italic">22</hi> 28 interpraetari <hi rend="italic">PRS</hi> </note>
</p><pb n="319"/></div><div n="18" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quae si de domino secundum humanam, quae a uerbo <lb/>
            adsumta est, creaturam uelimus accipere, sunt quidem in <lb/>
            eadem circumstantia lectionis, quae illi excellentiae non conueniant; <lb/>
            maxime illud, quia idem ipse, qui haec in eodem <lb/>
            libro loquitur, aliquanto superius, cum ista uerba, de quibus <lb n="5"/>
            nunc agimus, diceret, confessus est ex semine uiri se in sanguine <lb/>
            coagulatum: a quo nascendi modo utique alienus est <lb/>
            uirginis partus, quam non ex uiri semine carnem concepisse <lb/>
            Christi nullus ambigit christianus. sed quia et in Psalmis, <lb/>
            ubi ait: foderunt manus meas et pedes, dinumerauerunt <lb n="10"/>
            omnia ossa mea; ipsi uero considerauerunt et <lb/>
            conspexerunt me. diuiserunt sibi uestimenta mea et <lb/>
            super uestem meam miserunt sortem, quae proprie illi <lb/>
            uni congruunt, ibi etiam dixit: deus, deus meus, respice <lb/>
            me; ut quid me dereliquisti? longe a salute mea <lb n="15"/>
            uerba delictorum meorum, quae rursus ei non conueniunt, <lb/>
            nisi transfiguranti in se corpus humilitatis nostrae, quoniam <lb/>
            membra sumus corporis eius, et quia in ipso euangelio, puer <lb/>
            proficiebat aetate et sapientia, si possunt etiam ista, <lb/>
            quae circum hanc sententiam in libro sapientiae leguntur, <lb n="20"/>
            propter humilem formam serui et unitatem corporis ecclesiae <lb/>
            cum capite suo, eidem ipsi domino coaptari, quid ingeniosius <lb/>
            illo puero, cuius in annis duodecim seniores sapientiam mirabantur <lb/>
            ? et quid illa anima melius, quae, etiamsi uincant non <lb/>
            15 certando, sed probando, qui animarum traducem adfirmant, <lb n="25"/>
            non erit consequens, ut etiam ipsa ex illius praeuaricatoris

<note type="footnote"> 6 cf. Sap. 7, 2 10 Ps. 21, 17. 18. 19. 2 18 Luc. 2. 40 <lb/>
            23 cf. Luc. 2, 42. 47 </note>

<note type="footnote"> 1 uerbo] beruo P 2 adsumpta <hi rend="italic">PRS</hi> nelim <hi rend="italic">Pl</hi> 8 lectionis] <lb/>
            locutionis <hi rend="italic">S</hi> 4 hoc <hi rend="italic">b</hi> 5 cum] quam <hi rend="italic">BSd</hi> 6 ae ex semine uiri <hi rend="italic">d</hi> <lb/>
            7 coaculatam <hi rend="italic">R</hi> coagolatum <hi rend="italic">S</hi> 8 uiri (i <hi rend="italic">fin</hi>. m. 1 <hi rend="italic">sup</hi>. e <hi rend="italic">superacr.) P</hi> <lb/>
            .. semine uiri <hi rend="italic">bd</hi> 9 et] est P 10 pedes] pedes <hi rend="italic">meos Sb</hi> denumerauerunt <lb/>
            <hi rend="italic">PR</hi> 11 ipsi (i <hi rend="italic">fin. ex</hi> e ». 1) 8 12 cons pexemnt <hi rend="italic">B</hi> 18 propriae <lb/>
            <hi rend="italic">ES</hi> 14 congruit S respice in me <hi rend="italic">bd</hi> 15 de..reliqui!tti <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            saiute (a <hi rend="italic">tx</hi> u) S 16 dilectorum P . 20 circa <hi rend="italic">b</hi> legantur <hi rend="italic">S</hi> 21 aecclesiae <lb/>
            P 22 eidem] idem P1 coaptare P1 28 illi <hi rend="italic">b</hi> 24 uincat <hi rend="italic">S</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="320"/>
            traduce uenisse credenda sit, ne per illius hominis inoboedientiam <lb/>
            etiam ipse peccator constituatur, per cuius unius oboedientiam <lb/>
            ab illo reatu liberati iusti constituuntur multi? et <lb/>
            quid incoinquinatius illo utero uirginis, cuius caro, etiamsi de <lb/>
            peccati propagatione uenit, non tamen de peccati propagatione<lb n="5"/>
            concepit, ut ne ipsum quidem corpus Christi ea lex seuerit <lb/>
            in utero Mariae, quae in membris posita corporis mortis repugnat <lb/>
            legi mentis? quam sancti patres coniugati refrenantes <lb/>
            non quidem nisi quousque licebat in concubitum relaxarunt <lb/>
            nec tamen tantummodo quousque licebat eius inpetum pertulerunt.<lb n="10"/>
            proinde corpus Christi quamuis ex carne feminae <lb/>
            adsumtum. est, quae de illa carnis peccati propagine concepta <lb/>
            fuerat, tamen, quia non sic in ea conceptum est, quomodo <lb/>
            fuerat illa concepta, nec ipsa erat caro peccati, sed similitudo <lb/>
            carnis peccati. non enim accepit inde reatum moriendi, qui <lb n="15"/>
            adparet in motu carnis non uoluntario, quamuis uoluntate <lb/>
            superando, aduersus quem spiritus concupiscit, sed accepit <lb/>
            inde, non quod contagioni praeuaricationis, sed quod exsoluendae <lb/>
            indebitae morti et ostendendae promissae resurrectioni <lb/>
            sufficeret: quorum unum nobis ad non timendum, alterum ad <lb n="20"/>
            sperandum ualeret. 
</p><p>Denique si a me quaeratur, unde acceperit animam Iesus <lb/>
            Christus, mallem quidem hinc audire meliores atque doctiores; <lb/>
            sed tamen pro meo captu libentius responderim "unde Adam* <lb/>
            quam de Adam". si enim puluis adsumtus ex terra, in qua <lb n="25"/>
            nullus hominum fuerat operatus, meruit diuinitus animari,

<note type="footnote"> 18 cf. Gal. 5, 17 </note>

<note type="footnote"> 2 ipse (ip <hi rend="italic">8. I, m. 1) P</hi> S multi om. 81 Ó propagine <hi rend="italic">Sd</hi> propagine <lb/>
            <hi rend="italic">Sbd</hi> 6 concoepit 8 seauerit S 9 in-licebat om. 81 <lb/>
            concnbito <hi rend="italic">P1</hi> relaxaneront <hi rend="italic">b</hi> 12 aMomptnra <hi rend="italic">P1</hi> 15 accipit <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            16 apparet <hi rend="italic">PBbd</hi> quamois] quam <hi rend="italic">P</hi> 17 concupiscit (n - o m. 1) JS <lb/>
            concupiscet 8 18 contagione <hi rend="italic">PB</hi> exoluendae <hi rend="italic">P</hi> exsolnende <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            19 indeoita P indebite <hi rend="italic">S</hi> oBtendende <hi rend="italic">S</hi> pronuaee <hi rend="italic">S</hi> resurrectionis <lb/>
            <hi rend="italic">8</hi> 22 queratnr S 24 unde] non de <hi rend="italic">b</hi> 25 qui ex qu, tIL <hi rend="italic">1 S</hi> <lb/>
            quam de Adam oi». <hi rend="italic">Pl</hi> adsnmpt 81 ex] et <hi rend="italic">PS</hi> e* (x eras.) <hi rend="italic">S</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="321"/>
            quanto magis corpus adsumtum ex carne, in qua itidem <lb/>
            nullus hominum fuerat operatus, sortitum est animam bonam, <lb/>
            cum illic erigeretur casurus, hic descenderet leuaturus! et <lb/>
            fortasse ideo ait: sortitus sum animam bonam — si <lb/>
            tamen hoc de illo oportet intellegi — quia solent quae sorte <lb n="5"/>
            dantur diuinitus dari. aut, quod fidenter dicendum est, ne <lb/>
            uel illa anima aliquibus operibus praecedentibus ad tantum <lb/>
            apicem subuecta putaretur, ut cum ea uerbum caro fieret et <lb/>
            habitaret in nobis, ad auferendam suspicionem praecedentium <lb/>
            meritorum sortis nomen accessit. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="19" subtype="chapter" type="textpart"><p>Est in epistula, quae inscribitur ad Hebraeos, locus <lb/>
            quidam diligenti consideratione dignissimus. cum enim per <lb/>
            Melchisedech, in quo huius rei futurae figura praecesserat, <lb/>
            discerneret sacerdotium Christi a sacerdotio Leui, uidete <lb/>
            ergo, inquit, qualis hic est, cui et decimam partem <lb n="15"/>
            Abraham dedit de primitiis patriarcha. et hi quidem, <lb/>
            qui de filiis sunt Leui, sacerdotium accipientes mandatum <lb/>
            habent a decimis populi secundum legem, hoc <lb/>
            est a fratribus suis, quamuis et ipsi ex lumbis <lb/>
             Abrahae exierunt. qui autem non est ex genere eorum <lb n="20"/>
            decimauit Abraham et habentem promissionem benedixit. <lb/>
            sine ulla autem contradictione qui minor est a <lb/>
            maiore benedicitur. et hic quidem decimas morientes <lb/>
            homines accipiunt, ibi autem qui testificatur se uiuere. <lb/>
             et, sicut oportet dicere, propter Abraham et Leui accipiens <lb n="25"/>
            decimam decimatus est; adhuc enim in lumbis <lb/>
            patris sui fuit. si ergo etiam hoc ualet ad istam distantiam, <lb/>
            quantum praeemineat sacerdotio Leuitico sacerdotium Christi,

<note type="footnote"> 4 Sap. 8, 19 8 cf. Ioh. 1, 14 14 Hebr. 7, 4-10 </note>

<note type="footnote"> 1 adsnmptum <hi rend="italic">PS</hi> assumptum <hi rend="italic">Rbd</hi> 2 sortitflg <hi rend="italic">(corr. m. 1) S</hi> sortitus<lb/>
             <hi rend="italic">b</hi> 6 dicendum est <hi rend="italic">om. S</hi> 7 precedentibus B 8 fierit P 9 suapitionemJB <lb/>
            10 accessit S1 <hi rend="italic">11 epistola B scribitur S hebreos liS</hi> <lb/>
            14 discenieretur <hi rend="italic">b</hi> sacerdotium-a <hi rend="italic">om. Pl</hi> 15 inquid <hi rend="italic">P</hi> 16 primiciie<lb/>
             P ii <hi rend="italic">d</hi> 17 flli,ęs (ae <hi rend="italic">exp. m. 1) P</hi> 20 exierint <hi rend="italic">BSd</hi> 22 minor<lb/>
             (mi <hi rend="italic">add. m</hi>. 2) <hi rend="italic">P</hi> 23 quidS (dg 8. <hi rend="italic">I. m. 1) P</hi> 28 lenitico sacerdotium <lb/>
            <hi rend="italic">in mg. add. m. 1 P</hi> </note>

<note type="footnote"> XXVIII. Aug. leet. III pan 1. </note>

<note type="footnote"> 21 </note> <lb/>
             
<pb n="322"/>
            quod sacerdos Christus per illum praefiguratus est, qui decimauit <lb/>
            Abraham, in quo et ipse Leui decimatus est, profecto <lb/>
            Christus ab eo non est decimatus. at si propterea decimatus <lb/>
            est Leui, quia in lumbis erat Abrahae, propterea non est <lb/>
            decimatus Christus, quia non erat in lumbis Abrahae. porro<lb n="5"/>
            autem, si non secundum animam, sed tantum secundum <lb/>
            carnem accipimus Leui fuisse in Abraham, ibi erat et Christus, <lb/>
            quia et Christus secundum carnem ex semine est Abrahae; et <lb/>
            ipse itaque decimatus est. quid est ergo, quod adfertur pro <lb/>
            magna differentia sacerdotii Christi a sacerdotio Leui, quod Leui<lb n="10"/>
            decimatus est a Melchisedech, cum esset in lumbis Abrahae, ubi et <lb/>
            Christus erat, unde pariter decimati sunt, nisi quia necesse <lb/>
            est intellegamus secundum aliquem modum ibi Christum non <lb/>
            fuisse? quis autem neget eum secundum carnem ibi fuisse? <lb/>
            ergo secundum animam ibi non fuit. non est igitur anima<lb n="15"/>
            Christi de traduce praeuaricationis Adae, alioquin etiam ipsa <lb/>
            ibi fuisset. 
</p></div><div n="20" subtype="chapter" type="textpart"><p>Hic existunt illi, qui traducem animarum defendunt, et <lb/>
            dicunt confirmatam esse sententiam suam, si Leui constat <lb/>
            etiam secundum animam fuisse in lumbis Abrahae, in quo <lb n="20"/>
            eum decimauit Melchisedech, ut possit ab eo Christus in ista <lb/>
            decimatione discerni: qui quoniam decimatus non est et tamen <lb/>
            in lumbis Abrahae secundum carnem fuit, restat, ut secundum <lb/>
            animam ibi non fuerit, et ideo sit consequens, ut ibi Leui <lb/>
            secundum animam fuerit. hoc ad me non multum adtinet, <lb n="25"/>
            qui utrorumque conlationem adhuc audire sum paratior quam <lb/>
            utrorumlibet iam confirmare sententiam. interim Christi animam <lb/>
            ab origine huius traducis per hoc testimonium secernere <lb/>
            uolui. inuenient isti, quid eis pro ceteris fortasse respondeant,

<note rend="script" type="footnote">3 at si prop in <hi rend="italic">ras. ttl. 1 P</hi> 4 erat in lumbis <hi rend="italic">bd</hi> et propterea <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            5 erat] est 8 6 animam sed tantum secun <hi rend="italic">add. m</hi>. 2 in <hi rend="italic">mg. P; <lb/>
            syllaba</hi> dum <hi rend="italic">uocabuli</hi> secundum <hi rend="italic">prorsus deest</hi> 8 quia et xps <hi rend="italic">om. Pl</hi> <lb/>
            habrahae P 9 itaque] utique <hi rend="italic">b</hi> adfertur] differtur S 10 sacerdotii <lb/>
            om. <hi rend="italic">P</hi> 11 melchisech <hi rend="italic">S</hi> et <hi rend="italic">om. PR</hi> 16 traduc..e P <lb/>
            18 hinc <hi rend="italic">b</hi> exsistunt P 24 ibi non a. <hi rend="italic">I. m. 1 R</hi> leni (u s. <hi rend="italic">I. m</hi>. <lb/>
            1) S 26 ul,trorumque P 29 quid] qui <hi rend="italic">Rbd</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="323"/>
            et dicant, quod etiam me non parum mouet, quamuis nullius <lb/>
            hominis anima sit in lumbis patris sui, secundum carnem tamen <lb/>
            in lumbis Abrahae constitutum . Leui decimatum et ibi constitutum <lb/>
            secundum carnem Christum non decimatum. secundum <lb/>
            rationem quippe illam seminalem ibi fuit Leui, qua ratione <lb n="5"/>
            per concubitum uenturus erat in matrem, secundum quam <lb/>
            rationem non ibi erat Christi caro, quamuis secundum ipsam <lb/>
            ibi fuerit Mariae caro. quapropter nec Leui nec Christus in <lb/>
            lumbis Abrahae secundum animam, secundum carnem uero et <lb/>
            Leui et Christus; sed Leui secundum concupiscentiam carnalem, <lb n="10"/>
            Christus autem secundum solam substantiam corporalem. cum <lb/>
            enim sit in semine et uisibilis corpulentia et inuisibilis ratio, <lb/>
            utrumque cucurrit ex Abraham uel etiam ex ipso Adam usque <lb/>
            ad corpus Mariae, quia et ipsum eo modo conceptum et <lb/>
            exortum est. Christus autem uisibilem carnis substantiam de <lb n="15"/>
            carne uirginis sumsit; ratio uero conceptionis eius non a <lb/>
            semine uirili, sed longe aliter ac desuper uenit. proinde <lb/>
            secundum hoc, quod de matre accepit, etiam in lumbis <lb/>
            Abrahae fuit. 
</p><p rend="script">Ille est ergo decimatus in Abraham, qui, licet secundum <lb n="20"/>
            carnem tantum, sic tamen fuit in lumbis eius, quemadmodum <lb/>
            in sui patris etiam ipse Abraham, id est qui sic est natus <lb/>
            de patre Abraham, quemadmodum de suo patre natus est . <lb/>
            Abraham, per legem scilicet in membris repugnantem legi <lb/>
             mentis et inuisibilem concupiscentiam, quamuis eam casta et <lb n="25"/>
            bona iura nuptiarum non sinant ualere, nisi quantum ex ea

<note rend="script" type="footnote"> 1 me <hi rend="italic">om</hi>. 81 <hi rend="italic">cum ttoce</hi> quamuis <hi rend="italic">incipiunt Eugippii Excerpta p. <lb/>
            193-195 ed. Knoll</hi> nullus <hi rend="italic">It</hi> 3 leuui <hi rend="italic">(alt</hi>. u <hi rend="italic">a. l. m. 1) S</hi> <lb/>
            5 quippe] uero <hi rend="italic">S</hi> ibi] ubi S 7 quamuis (uia <hi rend="italic">8. l. m. 1) S</hi> 8 leuui <lb/>
            et u- <lb/>
            <hi rend="italic">(alt</hi>. u <hi rend="italic">8. l. m. 1) S</hi> 9 animamam P et] nec <hi rend="italic">81</hi> 10 leni <hi rend="italic">8</hi>. xpi <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            12 corpolentia S 13 cucurrit] concurrit <hi rend="italic">b</hi> habraham P 14 quia] <lb/>
            qui <hi rend="italic">PR</hi> 15 carnis*** p)9 (car <hi rend="italic">eras.) P</hi> 17 uirili] uiri <hi rend="italic">S</hi> 18 in] de <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            in — 324, 4 abrahae <hi rend="italic">om. 221</hi> 20 ergo] igitur bd 22 est <hi rend="italic">fin. 8. l. m. <lb/>
            1 8</hi> 23 de] ex <hi rend="italic">S</hi> patre] patre ipso P quemadmodum] id est <lb/>
            quemadmodum P 24 in membris <hi rend="italic">om</hi>. JRl 26 sinant (n <hi rend="italic">fin. 8. <lb/>
             1. m. 1) S</hi>. </note>

<note type="footnote"> 21* </note> <lb/>
             
<pb n="324"/>
            possunt generi substituendo prospicere . non autem et ille ibi <lb/>
            decimatus est, cuius caro inde non feruorem uulneris, sed <lb/>
            materiam medicaminis traxit. nam cum ipsa decimatio ad <lb/>
            praefigurandam medicinam pertinuerit, illud in Abrahae carne <lb/>
            decimabatur, quod curabatur, non illud, unde curabatur. <lb n="5"/>
            eadem namque caro non Abrahae tantum, sed ipsius primi <lb/>
            terrenique hominis simul habebat et uulnus praeuaricationis <lb/>
            et medicamentum uulneris: uulnus praeuaricationis in lege <lb/>
            membrorum repugnante legi mentis, quae per omnem inde <lb/>
            propagatam carnem seminali ratione quasi transcribitur;<lb n="10"/>
            medicamentum autem uulneris in eo, quod inde sine opere <lb/>
            concupiscentiali in sola materie corporali per diuinam conceptionis <lb/>
            formationisque rationem de uirgine adsumtum est <lb/>
            propter mortis sine iniquitate consortium et sine falsitate <lb/>
            resurrectionis exemplum. quapropter quod anima Christi non<lb n="15"/>
            sit ex traduce animae illius primae praeuaricatricis, puto, <lb/>
            quod etiam ipsi, qui animarum traducem defendunt, consentiant <lb/>
            — per semen quippe concumbentis patris transfundi <lb/>
            etiam semen animae uolunt, a quo genere conceptionis <lb/>
            Christus alienus est — et quod in Abraham, si secundum <lb n="20"/>
            animam fuisset, etiam ipse decimatus esset; non esse autem <lb/>
            decimatum scriptura testatur, quae hinc quoque sacerdotium <lb/>
            eius a Leuitico sacerdotio distinguit. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>