<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a.opp-lat1:1.18</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a.opp-lat1:1.18</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="18" subtype="chapter" type="textpart"><p>Sed ante omnia meminerimus, unde iam multa diximus,<lb n="20"/>
            non temporalibus quasi animi sui aut corporis motibus operari <lb/>
            deum, sicut operatur homo uel angelus, sed aeternis atque <lb/>
            incommutabilibus et stabilibus rationibus coaeterni sibi uerbi <lb/>
            sui et quodam, ut ita dixerim, fotu pariter coaeterni sancti <lb/>
            spiritus sui. nam et illud, quod per graecam et latinam linguam<lb n="25"/>
            dictum est de spiritu dei, quod superferebatur super <lb/>
            aquas, secundum syrae linguae intellectum, quae uicina est <lb/>
            hebraeae — nam hoc a quodam docto christiano Syro fertur <lb/>
            expositum — non superferebatur, sed fouebat potius

<note type="footnote">1 essent (n s. <hi rend="italic">l. m</hi>. 1) <hi rend="italic">P</hi> 3 acceperimus Rl significare <hi rend="italic">PRb</hi> <lb/>
            4 addendum esset S 5 lucem inquit S 8 formaretur <hi rend="italic">El</hi> 9 est <lb/>
            notissima <hi rend="italic">b</hi> 10 terram <hi rend="italic">S</hi> per <hi rend="italic">om. El</hi> 11 diuidaur Sl 13 informarentur <lb/>
            S spacium <hi rend="italic">S</hi> 14 loci (i in <hi rend="italic">ras. ex</hi> e) <hi rend="italic">P</hi> deurno P1 <lb/>
            18 uero] autem <hi rend="italic">S</hi> 24 fotu] fotu <hi rend="italic">(s. 1. m</hi>. 2 at flatu) <hi rend="italic">EI PIR1</hi> <lb/>
            flatu <hi rend="italic">PiRzb</hi> 25 grecam <hi rend="italic">S</hi> 26 quod] quia <hi rend="italic">b</hi> 28 hebreae <hi rend="italic">ESR</hi> <lb/>
            haebraee P 29 superferebatur super aquas <hi rend="italic">(in mg</hi>. at no habet sup aquas) b</note> <lb/>
             
<pb n="27"/>
            intellegi perhibetur, nec sicut fouentur tumores aut uulnera in <lb/>
            corpore aquis uel frigidis uel calore congruo temperatis, sed <lb/>
            sicut oua fouentur ab alitibus, ubi calor ille materni corporis <lb/>
            etiam formandis pullis quodammodo adminiculatur per quendam <lb/>
            in suo genere dilectionis adfectum. non itaque per <lb n="5"/>
            singulos dies istorum diuinorum operum tamquam temporales <lb/>
            uoces dei carnaliter cogitemus. non enim ad hoc ipsa dei <lb/>
            sapientia nostra infirmitate suscepta uenit ad conligendos sub <lb/>
            alas suas filios Hierusalem quemadmodum gallina pullos suos, <lb/>
            ut semper paruuli simus, sed ut malitia infantes mente esse <lb n="10"/>
            pueri desinamus. 
</p><p>Et in rebus obscuris atque a nostris oculis remotissimis, <lb/>
            si qua inde scripta etiam diuina legerimus, quae possint salua <lb/>
            fide, qua inbuimur, alias atque alias parere sententias, in <lb/>
            nullam earum nos praecipiti adfirmatione ita proiciamus, ut, <lb n="15"/>
            si forte diligentius discussa ueritas eam recte labefactauerit, <lb/>
            corruamus, non pro sententia diuinarum scripturarum, sed <lb/>
            pro nostra ita dimicantes, ut eam uelimus scripturarum esse, <lb/>
            quae nostra est, cum potius eam, quae scripturarum est, <lb/>
             nostram esse uelle debeamus. <lb n="20"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>