<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a.opp-lat1:1.15</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a.opp-lat1:1.15</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042a.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="15" subtype="chapter" type="textpart"><p>Non quia informis materia formatis rebus tempore <lb/>
            prior est, cum sit utrumque simul concreatum, et unde <lb/>
            factum est, et quod factum est — sicut enim uox materia uerborum <lb/>
            est, uerba uero formatam uocem indicant, non autem <lb n="10"/>
            qui loquitur prius emittit informem uocem, quam possit postea <lb/>
            conligere atque in uerba formare: ita et deus creator non <lb/>
            priore tempore fecit informem materiam et eam postea per <lb/>
            ordinem - quarumque naturarum quasi secunda consideratione <lb/>
            formauit; formatam quippe creauit materiam — sed quia illud, <lb n="15"/>
            unde fit aliquid, etsi non tempore, tamen quadam origine <lb/>
            prius est, quam illud, quod inde fit, potuit diuidere scriptura <lb/>
            loquendi temporibus, quod deus faciendi temporibus non diuisit. <lb/>
            si enim quaeratur, utrum uocem de uerbis an de uoce <lb/>
            uerba faciamus, non facile quisquam ita tardo ingenio reperitur, <lb n="20"/>
            qui non potius uerba fieri de uoce respondeat: ita quamuis <lb/>
            utrumque simul qui loquitur faciat, quid unde faciat, naturali <lb/>
            adtentioni satis adparet. quamobrem, cum simul utrumque <lb/>
            deus fecerit, et materiam, quam formauit, et res, in quas eam <lb/>
             formauit, et utrumque ab scriptura dici oportuerit, nec simul

<note type="footnote"> 1 Sap. 11, 18. </note>

<note type="footnote"> 3 congrueret <hi rend="italic">bd</hi> commemoratum <hi rend="italic">ExPlRlC</hi> 4 cõmernorationem <hi rend="italic">01</hi> <lb/>
            5 etc. <hi rend="italic">bd</hi> 6 sequeretur CI 7 Non <hi rend="italic">(incip. cap</hi>. XVII) <hi rend="italic">E</hi> 8 concreatum <lb/>
            <hi rend="italic">III</hi> 9 <hi rend="italic">prius</hi> est <hi rend="italic">om. E1</hi> est uerborum <hi rend="italic">bd</hi> 10 uero <hi rend="italic">8. I. m. <lb/>
             1 C</hi> 12 et <hi rend="italic">om. PRCbd</hi> creator deus <hi rend="italic">PRbd</hi> 14 quarumque (que <lb/>
            <hi rend="italic">s. I. m. 1) R</hi> 17 diuidere (iui <hi rend="italic">in fine tters. prauec. est) P</hi> 18 quod <lb/>
            (uod <hi rend="italic">et pars. litt</hi>. q <hi rend="italic">des. ut) P</hi> 19 si enim (i enim <hi rend="italic">desect.) P</hi> uerbis <lb/>
            an de (s an de <hi rend="italic">des.) P</hi> an uerba **uoce* (de <hi rend="italic">er. et</hi> m; <hi rend="italic">m. 2 signa<lb/>
             transposit. add</hi>. et <hi rend="italic">sup</hi>. uoce <hi rend="italic">scr</hi>. de) <hi rend="italic">E</hi> 20 quisquam <hi rend="italic">tksect. P</hi> <lb/>
            repperitur <hi rend="italic">EPRS</hi> 22 quid <hi rend="italic">El</hi> 23 attentioni S attentione <hi rend="italic">PRbd</hi> <lb/>
            utrumque] que P utrum 221 24 et-fonnauit <hi rend="italic">om</hi>. JF1 25 ab] a <hi rend="italic">S <lb/>
            om. FIltb</hi> scribtura <hi rend="italic">EP</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="22"/>
            utrumque dici potuerit, prius illud, unde aliquid factum est, <lb/>
            quam illud, quod inde factum est, dici debuisse quis dubitet? <lb/>
            quia etiam cum dicimus materiam et formam, utrumque simul <lb/>
            esse intellegimus nec utrumque simul possumus enuntiare. <lb/>
            sicut autem in breuitate temporis contingit, cum duo ista<lb n="5"/>
            uerba proferimus, ut alterum ante alterum proferamus, ita in <lb/>
            prolixitate narrationis alterum prius quam alterum narrandum <lb/>
            fuit, quamuis utrumque, ut dictum est, simul fecerit deus, <lb/>
            ut, quod sola origine prius est in faciendo, etiam tempore <lb/>
            prius sit in narrando, quia duae res, quarum etiam altera nullo<lb n="10"/>
            modo prior est, nominari simul non possunt, quanto minus <lb/>
            simul narrari! non itaque dubitandum est ita esse utcumque <lb/>
            istam informem materiam prope nihil, ut non sit facta nisi a <lb/>
            deo et rebus, quae de illa formatae sunt, simul concreata sit. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>