<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa041.opp-lat1:5-8</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa041.opp-lat1:5-8</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa041.opp-lat1"><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="4" unit="altchapter"/> Errant autem homines non seruantes modum; et <lb/>
            cum in unam partem procliuiter ire coeperint, non respiciunt<lb n="10"/>
            diuinae auctoritatis alia testimonia, quibus possint ab illa <lb/>
            intentione reuocari et in ea, quae ex utrisque temperata est, <lb/>
            ueritate ac moderatione consistere, nec in hac re tantum, de <lb/>
            qua nunc quaestio est, sed etiam in aliis multis. nam quidam <lb/>
            intuentes diuinarum testimonia litterarum, quibus unus deus<lb n="15"/>
            colendus insinuatur, eundem patrem, qui est filius, sanctumque <lb/>
            spiritum putauerunt; alii rursus ueluti morbo contrario <lb/>
            laborantes, cum adtenderent ea, quibus trinitas declaratur, <lb/>
            nec ualerent intellegere, quomodo sit unus deus, cum et pater <lb/>
            non sit filius nec filius sit pater nec spiritus sanctus aut filius <lb n="20"/>
            aut pater, diuersitates etiam substantiarum asserendas putauerunt. <lb/>
            quidam intuentes in scripturis sanctae uirginitatis laudem <lb/>
            conubia damnauerunt; quidam rursus ea testimonia consectantes, <lb/>
            quibus casta coniugia praedicantur, uirginitatem nuptiis

<note type="footnote">1 I Tim. 5, 20 </note>

<note type="footnote">1 hominibus <hi rend="italic">SM</hi> om.nibus <hi rend="italic">R</hi> argue] corripe <hi rend="italic">SMRJB</hi> corripite <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            corripit <hi rend="italic">A</hi> 3 sicut (sic 8. <hi rend="italic">ras. m. 2) B</hi> et infirmitatis <hi rend="italic">SMRBNA</hi> <lb/>
            4 ammonet <hi rend="italic">SMRBNP</hi> 5 suscipimus <hi rend="italic">BNPA</hi> alios SIBt sic] <lb/>
            sit (t <hi rend="italic">er.) S</hi> 6 tollerandi <hi rend="italic">P</hi> to*lerandi <hi rend="italic">N</hi> 7 et <hi rend="italic">om. P</hi> et corripiendi <lb/>
            <hi rend="italic">bd</hi> 8 amittendi <hi rend="italic">SMRBNPX</hi> a <hi rend="italic">8. I. m. 1 M</hi> 9 Erant <hi rend="italic">MR</hi> <lb/>
            10 ceperint <hi rend="italic">ZRSX</hi> 12 eaque SMl quae <hi rend="italic">om. Rl</hi> 13 tantundem <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            de qua] de una <hi rend="italic">SMRB</hi> una <hi rend="italic">N</hi> iyde una <hi rend="italic">A</hi> 14 nunc <hi rend="italic">s. I. m. 2 A</hi> <lb/>
            16 est] et <hi rend="italic">P</hi> filium <hi rend="italic">P</hi> 18 ea quibus] aquibus <hi rend="italic">P</hi> 20 aut pater <lb/>
            aut filius P 21 asserendas substantiarum <hi rend="italic">P</hi> adserendas <hi rend="italic">SMRB</hi> putarunt <lb/>
            <hi rend="italic">BNP</hi> 23 dampnauerunt <hi rend="italic">IZ,3 24</hi> aequaueperunt <hi rend="italic">S</hi> aequauerunt <lb/>
            R aequauerunt (runt <hi rend="italic">in ras.) M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="41"/>
            aequauerunt. quidam cum legerent: bon u m est, fratres  B, non m a nducare <lb/>
            carnem neque bibere uinum et nonnulla similia, <lb/>
            creaturam dei et quas uoluerunt escas inmundas esse senserunt; <lb/>
            quidam uero legentes: omnis creatura dei bona est et <lb/>
            nihil abiciendum, quod cum gratiarum actione <lb n="5"/>
            percipitur, in uoracitatem uinolentiamque conlapsi sunt, <lb/>
            non sibi ualentes auferre uitia, nisi eis e contrario uel tanta <lb/>
            uel maiora succederent. 
</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>Sic etiam in hac causa, quae habetur in manibus, quidam <lb/>
            intuentes praecepta seueritatis, quibus admonemur corripere <lb n="10"/>
            inquietos, non dare sanctum canibus, ut ethnicum habere <lb/>
            ecclesiae contemptorem, a conpage corporis membrum, quod <lb/>
            scandalizat, auellere, ita conturbant ecclesiae pacem, ut conentur <lb/>
            ante tempus separare zizania atque hoc errore caecati ipsi <lb/>
            potius a Christi unitate separentur. qualis nobis causa est <lb n="15"/>
            aduersus schisma Donati, et hoc non cum illis, qui nouerunt <lb/>
            Caecilianum non ueris, sed calumniosis criminibus adpetitum, <lb/>
            et perniciosam sententiam suam mortifero pudore non deserunt, <lb/>
            sed cumillis, quibus dicimus: etiamsi mali fuissent, propter quos <lb/>
             in ecclesia non estis, uos tamen eos ferendo, quos emendare aut <lb n="20"/>
            segregare minime poteratis, in ecclesia permanere debuistis. <lb/>
            quidam uero e contrario periclitantes cum bonorum

<note type="footnote">1 Rom. 14, 21 4 I Tim. 4, 4 11 cf. Matth. 7, 6 cf. Matth. <lb/>
            18, 18 </note>

<note type="footnote"> 2 carnes <hi rend="italic">SMRBNA</hi> uinum bibere <hi rend="italic">SM</hi> nulla <hi rend="italic">SM</hi> 3 creaturarum <lb/>
            <hi rend="italic">BA</hi> uoluerint <hi rend="italic">B1</hi> 4 uero <hi rend="italic">om. Pet] ac A</hi> 5 nichil P <lb/>
            6 accipitur <hi rend="italic">SMRBNPX</hi> aerocitate JR1 uoracitate <hi rend="italic">SMBB2</hi> uinolentiaque <lb/>
            <hi rend="italic">SMRBNA</hi> in uinolentiAque <hi rend="italic">P</hi> conlabsi <hi rend="italic">C</hi> conlapsi <hi rend="italic">SMRBN</hi> <lb/>
            7 e] ee <hi rend="italic">P</hi> 10 saeueritatis <hi rend="italic">C</hi> ueritatis P ammonemur <hi rend="italic">ChSMRBNP</hi> <lb/>
            11 ethnicum] inimicQ P 12 compage <hi rend="italic">C</hi> conp-age <hi rend="italic">N</hi> membrum <lb/>
            <hi rend="italic">om. CtIZ</hi> 13 scandalizat (t <hi rend="italic">sup. ras.) B</hi> uellere <hi rend="italic">N</hi> perturbant <lb/>
            <hi rend="italic">SMRBNPAXbd</hi> 14 zizaniA <hi rend="italic">R</hi> ««ecati (c s. <hi rend="italic">l</hi>. m. 2) <hi rend="italic">B</hi> 15 a <hi rend="italic">om. P</hi> <lb/>
            christi unitate] christianitate <hi rend="italic">PCh</hi> separarentur <hi rend="italic">RBxNl</hi> 16 scisma <lb/>
            <hi rend="italic">ChSMRBNAPPX</hi> 17 cecilianum <hi rend="italic">CSMIZPX</hi> calumpniosis <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            18 pernitiosam (t <hi rend="italic">Bemper) B, N</hi> 19 mali] simul P 20 ferrendo P <lb/>
            21 permare P 22 cam <hi rend="italic">om. CIZ$</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="42"/>
            malorumque commixtionem in ecclesia demonstratam uel praedictam esse <lb/>
            perspexerint et patientiae praecepta didicerint — quae ita nos <lb/>
            firmissimos reddunt, ut, etiamsi uidentur in ecclesia esse <lb/>
            zizania, non tamen inpediatur aut fides aut caritas nostra, ut, <lb/>
            quoniam zizania esse in ecclesia cernimus, ipsi de ecclesia<lb n="5"/>
            recedamus — destituendam putant ecclesiae disciplinam, quandam <lb/>
            peruersissimam securitatem praepositis tribuentes, ut ad <lb/>
            eos non pertineat nisi dicere, quid cauendum quidue faciendum <lb/>
            sit, quodlibet autem quisque faciat non curare. 
</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="5" unit="altchapter"/> Nos uero ad sanam doctrinam pertinere arbitramur<lb n="10"/>
            ex utrisque testimoniis uitam sententiamque moderari, ut et <lb/>
            canes in ecclesia propter pacem ecclesiae toleremus et canibus <lb/>
            sanctum, ubi est pax ecclesiae tuta, non demus. cum ergo <lb/>
            siue per neglegentiam praepositorum siue per aliquam excusabilem <lb/>
            necessitatem siue per occultas obreptiones inuenimus<lb n="15"/>
            in ecclesia malos, quos ecclesiastica disciplina corrigere aut <lb/>
            cohercere non possumus, tunc, ne ascendat in cor nostrum <lb/>
            inpia et perniciosa praesumptio, qua existimemus nos ab his <lb/>
            esse separandos, ut peccatis eorum non inquinemur atque ita <lb/>
            post nos trahere conemur ueluti mundos sanctosque discipulos,<lb n="20"/>
            ab unitatis conpage quasi a malorum consortio segregatos, <lb/>
            ueniant in mentem illae. de scripturis similitudines et diuina <lb/>
            oracula uel certissima exempla, quibus demonstratum et praenuntiatum <lb/>
            est malos in ecclesia permixtos bonis usque in

<note rend="script" type="footnote"> 1 commixtione <hi rend="italic">SMllNBxCh</hi> demonstrata <hi rend="italic">SMRNB[Ch</hi> praedicatam <lb/>
            <hi rend="italic">IZ</hi> praedicta <hi rend="italic">SMRNBlCh</hi> 2 dispexerint <hi rend="italic">R</hi> despexerint <hi rend="italic">NACh</hi> <lb/>
            ita <hi rend="italic">om. CIZ&amp;X</hi> 3 uidetur <hi rend="italic">SMRN</hi> 4 nostra etiamsi uidentur in ecclesia <lb/>
            zizania non impediatur fides uel auctoritas bonorum nec destituendam <lb/>
            putamus ecclesiae disciplinam ut <hi rend="italic">seqq</hi>. P ut] aut <hi rend="italic">ChSMRBNA</hi> <lb/>
            5 zizaniS <hi rend="italic">R</hi> 6 instituendam <hi rend="italic">SMRNACh</hi> putent <hi rend="italic">CIZ</hi> putant et <hi rend="italic">(s</hi>. <lb/>
            et <hi rend="italic">pos. m. 2</hi> ee) <hi rend="italic">A</hi> ecclesiam et (et s. <hi rend="italic">l. S)</hi> disciplinam <hi rend="italic">ChSM</hi> <lb/>
            et ecclesiam et disciplinam <hi rend="italic">RNA1</hi> quandam] quandoquandam <hi rend="italic">SMB <lb/>
            RNlCh</hi> 8 quodue P quid quid <hi rend="italic">Ch</hi> 9 quidlibet <hi rend="italic">SMR</hi> 10 arbitremur <lb/>
            <hi rend="italic">SMR</hi> 11 uitam <hi rend="italic">om. ClIZ</hi> sententiama. <hi rend="italic">Z</hi> sententiam <hi rend="italic">I</hi> <lb/>
            13 est <hi rend="italic">post</hi> tuta <hi rend="italic">leg, in SMRBNAbd</hi> tota <hi rend="italic">R</hi> 17 coercere <hi rend="italic">A$bd</hi> <lb/>
            18 pernitiosa <hi rend="italic">SM</hi> qua estimemus <hi rend="italic">ChBNPX</hi> qui estimemus <hi rend="italic">SMRA*</hi> <lb/>
            21 compage <hi rend="italic">C</hi> a <hi rend="italic">om. BlMl</hi> 22 mente <hi rend="italic">P</hi> ille <hi rend="italic">PIZRCh</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="43"/>
            finem saeculi tempusque iudicii futuros et nihil bonis in <lb/>
            unitate ac participatione sacramentorum qui eorum factis non <lb/>
            consenserint obfuturos. cum uero eis, per quos ecclesia regitur, <lb/>
            adest salua pace ecclesiae potestas disciplinae aduersus inprobos <lb/>
            aut nefarios exercendae, tunc rursus, ne socordia segnitiaque <lb n="5"/>
            dormiamus, aliis aculeis praeceptorum, quae ad seueritatem <lb/>
            cohercitionis pertinent, excitandi sumus, ut gressus <lb/>
            nostros in uia domini ex utrisque testimoniis illo duce atque <lb/>
            tutore dirigentes nec patientiae nomine torpescamus nec obtentu <lb/>
            diligentiae saeuiamus. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="6" unit="altchapter"/> Hac ergo secundum sanam doctrinam moderatione <lb/>
            seruata uideamus, unde agitur, id est, utrum ad percipiendum <lb/>
            baptismum sic admittendi sunt homines, ut nulla ibi uigilet <lb/>
            diligentia, ne sanctum canibus detur, usque adeo ut nec <lb/>
            apertissimi adulterii perpetratores et eius perseuerantiae professores <lb n="15"/>
            a sacramento tantae sanctitatis uideantur arcendi: quo <lb/>
            sine dubio non admitterentur, si per ipsos dies, quibus eandem <lb/>
            gratiam percepturi suis nominibus datis abstinentia, <lb/>
            ieiuniis exorcismisque purgantur, cum suis legitimis et ueris <lb/>
             uxoribus se concubituros profiterentur atque huius rei, quamuis <lb n="20"/>
            alio tempore licitae, paucis ipsis sollemnibus diebus nullam <lb/>
            continentiam seruaturos. quo modo igitur ad illa sancta

<note type="footnote">14 cf. Matth. 7, 6 </note>

<note type="footnote">1 in iudicii <hi rend="italic">R,</hi> (in <hi rend="italic">8. l.) SM</hi> nil P 4 pace salaa <hi rend="italic">SMRBNPACh</hi> <lb/>
            ecclesiae <hi rend="italic">om. SMRBNPACh</hi> 5 exbercende <hi rend="italic">I</hi> exerende <hi rend="italic">RNCh</hi> exerendae <lb/>
            <hi rend="italic">SMB</hi> rursus <hi rend="italic">om. ACh</hi> signitiaque <hi rend="italic">RP</hi> 6 praecoeptorum <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 7 cohercionis <hi rend="italic">SlMCh</hi> coherticionis <hi rend="italic">R</hi> coercitionis <hi rend="italic">A$bd</hi> <lb/>
            9 tutore] adiutore <hi rend="italic">ChSMRBNPAXbd</hi> optentu p 10 seuiamus <lb/>
            <hi rend="italic">ChlRNP</hi> 11 ha..c C haec <hi rend="italic">SMRBi</hi> ac <hi rend="italic">Bl</hi> saecundum <hi rend="italic">R</hi> 12 agitur] <lb/>
            igitur <hi rend="italic">SMRB1</hi> 13 sint <hi rend="italic">IRsAzBCh</hi> ut <hi rend="italic">om. SMB</hi> 14 nec <hi rend="italic">SM</hi> <lb/>
            usq; (q; <hi rend="italic">add</hi>. 2) <hi rend="italic">Ch</hi> 16 ascendi <hi rend="italic">SMR</hi> quos <hi rend="italic">SMR</hi> 17 si per] <lb/>
            super <hi rend="italic">Ch</hi> 18 percepturis <hi rend="italic">P</hi> abstinentiae <hi rend="italic">SMR</hi> 19 exorcismisquae <lb/>
            <hi rend="italic">SRl</hi> purgentur P 20 concubitores <hi rend="italic">MPS2</hi> qufiquftuis <hi rend="italic">SRM1</hi> <lb/>
            21 licite <hi rend="italic">CSMZRNCh</hi> liceat <hi rend="italic">PX</hi> sollempnibus P,3 solemnibus <hi rend="italic">Rbd</hi> <lb/>
            22 illam sanctam <hi rend="italic">IZ</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="44"/>
            recusans correctionem adulter admittitur, quo recusans obseruationem <lb/>
            non admittitur coniugatus? 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>