<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa041.opp-lat1:5</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa041.opp-lat1:5</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa041.opp-lat1"><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="4" unit="altchapter"/> Errant autem homines non seruantes modum; et <lb/>
            cum in unam partem procliuiter ire coeperint, non respiciunt<lb n="10"/>
            diuinae auctoritatis alia testimonia, quibus possint ab illa <lb/>
            intentione reuocari et in ea, quae ex utrisque temperata est, <lb/>
            ueritate ac moderatione consistere, nec in hac re tantum, de <lb/>
            qua nunc quaestio est, sed etiam in aliis multis. nam quidam <lb/>
            intuentes diuinarum testimonia litterarum, quibus unus deus<lb n="15"/>
            colendus insinuatur, eundem patrem, qui est filius, sanctumque <lb/>
            spiritum putauerunt; alii rursus ueluti morbo contrario <lb/>
            laborantes, cum adtenderent ea, quibus trinitas declaratur, <lb/>
            nec ualerent intellegere, quomodo sit unus deus, cum et pater <lb/>
            non sit filius nec filius sit pater nec spiritus sanctus aut filius <lb n="20"/>
            aut pater, diuersitates etiam substantiarum asserendas putauerunt. <lb/>
            quidam intuentes in scripturis sanctae uirginitatis laudem <lb/>
            conubia damnauerunt; quidam rursus ea testimonia consectantes, <lb/>
            quibus casta coniugia praedicantur, uirginitatem nuptiis

<note type="footnote">1 I Tim. 5, 20 </note>

<note type="footnote">1 hominibus <hi rend="italic">SM</hi> om.nibus <hi rend="italic">R</hi> argue] corripe <hi rend="italic">SMRJB</hi> corripite <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            corripit <hi rend="italic">A</hi> 3 sicut (sic 8. <hi rend="italic">ras. m. 2) B</hi> et infirmitatis <hi rend="italic">SMRBNA</hi> <lb/>
            4 ammonet <hi rend="italic">SMRBNP</hi> 5 suscipimus <hi rend="italic">BNPA</hi> alios SIBt sic] <lb/>
            sit (t <hi rend="italic">er.) S</hi> 6 tollerandi <hi rend="italic">P</hi> to*lerandi <hi rend="italic">N</hi> 7 et <hi rend="italic">om. P</hi> et corripiendi <lb/>
            <hi rend="italic">bd</hi> 8 amittendi <hi rend="italic">SMRBNPX</hi> a <hi rend="italic">8. I. m. 1 M</hi> 9 Erant <hi rend="italic">MR</hi> <lb/>
            10 ceperint <hi rend="italic">ZRSX</hi> 12 eaque SMl quae <hi rend="italic">om. Rl</hi> 13 tantundem <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            de qua] de una <hi rend="italic">SMRB</hi> una <hi rend="italic">N</hi> iyde una <hi rend="italic">A</hi> 14 nunc <hi rend="italic">s. I. m. 2 A</hi> <lb/>
            16 est] et <hi rend="italic">P</hi> filium <hi rend="italic">P</hi> 18 ea quibus] aquibus <hi rend="italic">P</hi> 20 aut pater <lb/>
            aut filius P 21 asserendas substantiarum <hi rend="italic">P</hi> adserendas <hi rend="italic">SMRB</hi> putarunt <lb/>
            <hi rend="italic">BNP</hi> 23 dampnauerunt <hi rend="italic">IZ,3 24</hi> aequaueperunt <hi rend="italic">S</hi> aequauerunt <lb/>
            R aequauerunt (runt <hi rend="italic">in ras.) M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="41"/>
            aequauerunt. quidam cum legerent: bon u m est, fratres  B, non m a nducare <lb/>
            carnem neque bibere uinum et nonnulla similia, <lb/>
            creaturam dei et quas uoluerunt escas inmundas esse senserunt; <lb/>
            quidam uero legentes: omnis creatura dei bona est et <lb/>
            nihil abiciendum, quod cum gratiarum actione <lb n="5"/>
            percipitur, in uoracitatem uinolentiamque conlapsi sunt, <lb/>
            non sibi ualentes auferre uitia, nisi eis e contrario uel tanta <lb/>
            uel maiora succederent. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>