<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa041.opp-lat1:43</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa041.opp-lat1:43</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa041.opp-lat1"><div n="43" subtype="section" type="textpart"><p>Quodsi dicunt non ibi intellegendos etiam eos qui <lb n="5"/>
            omnino non credunt, sed eos, qui per ignem salui erunt, quia <lb/>
            crediderunt, etiamsi male uixerunt, ut eorum transitoriam <lb/>
            poenam iudicii nomine significatam arbitrentur, quamquam <lb/>
            hoc inpudentissime dicatur, cum omnino dominus omnes <lb/>
            resurrecturos, in quibus sine dubio et increduli erunt, in duo <lb n="10"/>
            diuiserit, uitam) et \'iudicium\', ita iudicium uolens aeternum <lb/>
            intellegi, quamuis hoc non addiderit, sicut et uitam — neque <lb/>
            enim ait: in resurrectionem uitae aeternae, cum aliud intellegi <lb/>
            utique noluerit — uideant tamen quid responsuri sunt, ubi ait: <lb/>
            qui autem non credit iam iudicatus est. nam hic procul <lb n="15"/>
            dubio aut iudicium pro poena aeterna positum intellegunt <lb/>
            -aut per ignem saluos futuros etiam incredulos dicere audebunt, <lb/>
            quoniam qui non credit, inquit, iam iudicatus est, <lb/>
            hoc est iam iudicio destinatus; et non erit, quod pro magno <lb/>
             beneficio polliceantur credentibus nequiterque uiuentibus, quando <lb n="20"/>
            et hi, qui non credunt, non erunt perdendi, sed iudicandi. <lb/>
            quod si dicere non audent, non audeant aliquid mitius polliceri <lb/>
            eis, de quibus dictum est: per legem iudicabuntur, <lb/>
            quia constat iudicium etiam pro aeterna damnatione solere

<note type="footnote"> 15 Ioh. 3, 18 23 Eom. 2, 12 </note>

<note type="footnote"> 1 bii <hi rend="italic">NRlSl</hi> ii <hi rend="italic">bd</hi> 2 fecerunt <hi rend="italic">M</hi> in-alios <hi rend="italic">om</hi>. p 5 599 intellegendos <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> eo <hi rend="italic">N</hi> quo <hi rend="italic">N1</hi> 7 transsitoriam 8 8 paenam <lb/>
            <hi rend="italic">BR</hi> 10 reanrrectnros-erunt <hi rend="italic">om. N</hi> in duo diuiserit nitam] in <lb/>
            duobus erit uita <hi rend="italic">SMBBN</hi> in duobus dixerit uita A 11 nolens iudicium <lb/>
            <hi rend="italic">bd</hi> et aeternum <hi rend="italic">SMB</hi> 12 quauis P et <hi rend="italic">8. l. m. 2 G om. IZ</hi> <lb/>
            uita aeterna <hi rend="italic">IZ</hi> neque-aetemae <hi rend="italic">om. ClIZ</hi> 13 resurrectione 2?AT(5 <lb/>
            utique intellegi %bd 14 sint <hi rend="italic">SMBNA</hi> 16 pene <hi rend="italic">S</hi> peng <hi rend="italic">M</hi> poene <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            aeternae <hi rend="italic">SM</hi> aeterne <hi rend="italic">JR</hi> 18 credunt <hi rend="italic">R</hi> 19 iam] etiam P destinams-beneficio <lb/>
            <hi rend="italic">om. SMJR</hi> 20 nequiter <hi rend="italic">SM</hi> nequiterqua JR 21 hii <lb/>
            <hi rend="italic">BMlNRl</hi> ii <hi rend="italic">bd</hi> sed iudicandi <hi rend="italic">om. P</hi> 22 si <hi rend="italic">om. SMRBA</hi> audjent P <lb/>
            audiant P mitius] initius P </note> <lb/>
             
<pb n="88"/>
            nominari. quid? quod inuenimus non solum minime mitioris, <lb/>
            uerum etiam deterioris condicionis esse illos, qui scientes <lb/>
            peccant? hi sunt enim maxime, qui legem acceperunt; nam, <lb/>
            sicut scriptum est, ubi lex non est, nec praeuaricatio. <lb/>
            hinc est et illud: concupiscentiam nesciebam nisi<lb n="5"/>
            lex diceret: non concupisces. occasione itaque <lb/>
            accepta peccatum per mandatum operatum est in <lb/>
            me omnem concupiscentiam et alia multa, quae de <lb/>
            hac re idem apostolus dicit. ab hoc reatu grauiore liberat <lb/>
            gratia spiritus sancti per Iesum Christum dominum nostrum,<lb n="10"/>
            quae diffusa caritate in cordibus nostris donat <lb/>
            iustitiae delectationem, qua inmoderatio concupiscentiae superetur. <lb/>
            hinc itaque confirmatur non solum nihil mitius, sed <lb/>
            grauius aliquid intellegendum, de quibus dictum est: qui in <lb/>
            lege peccauerunt, per legem iudicabuntur, quam de<lb n="15"/>
            illis, qui sine lege peccantes sine lege peribunt, nec pro poena <lb/>
            transitoria hoc loco dictum iudicium, sed pro ea, qua etiam . <lb/>
            non credentes iudicabuntur. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>