<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa041.opp-lat1:42</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa041.opp-lat1:42</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa041.opp-lat1"><div n="42" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="23" unit="altchapter"/> Nec de his igitur uerbis mitior ulla condicio <lb/>
            promittenda est sic in deum credere uolentibus, ut permaneant <lb/>
            in perditis moribus, multo minus de illis, ubi apostolus<lb n="10"/>
            ait: qui sine lege peccauerunt, sine lege peribunt; <lb/>
            qui autem in lege peccauerunt, per legem iudicabuntur, <lb/>
            tamquam hoc loco aliquid distet inter perire et <lb/>
            iudicari, cum alio uerbo hoc idem significatum sit. solent enim <lb/>
            scripturae etiam iudicium pro aeterna damnatione ponere, sicut<lb n="15"/>
            in euangelio dominus loquitur: ueniet hora, in qua omnes <lb/>
            qui sunt in monumentis audi ant uocem eius; et precedent <lb/>
            qui bene fecerunt in resurrectionem uitae; <lb/>
            qui autem male egerunt in resurrectionem iudicii. <lb/>
            neque hic dictum est (hoc qui crediderunt, illud autem qui <lb n="20"/>
            non crediderunt\', sed: hoc illi qui bene egerunt, illud <lb/>
            qui male egerunt. inseparabilis est quippe bona uita a <lb/>
            fide, quae per dilectionem operatur; immo uero ea <lb/>
            ipsa est bona uita. uidemus itaque resurrectionem iudicii <lb/>
            dixisse dominum pro resurrectione damnationis aeternae, de <lb n="25"/>
            omnibus quippe resurrecturis — ubi procul dubio erunt etiam

<note type="footnote"> .1 I loh. 2, 1. 2 11 Rom. 2, 12 16 Ioh. 5, 28. 29 23 cf. <lb/>
            Gal. 5, 6 . </note>

<note type="footnote"> 3 ad] apud <hi rend="italic">SMRBNAjbd</hi> 4 id agit] indigit <hi rend="italic">S</hi> indiget <hi rend="italic">BM1</hi> ait <hi rend="italic">I</hi> <lb/>
            5 ut <hi rend="italic">pr. om. N</hi> credentes P peccatis <hi rend="italic">SMB2</hi> 6 ammissum <hi rend="italic">SMBNB1</hi> <lb/>
            illud <hi rend="italic">N</hi> 8 illa <hi rend="italic">BBNPA</hi> 9 crede <hi rend="italic">B</hi> 13 tan*qua <hi rend="italic">Z</hi> tantam J1 <lb/>
            tantum <hi rend="italic">P</hi> ob hoc P 14 idem] i. P 15 iudicium etiam <hi rend="italic">SMBB <lb/>
            NAXbd</hi> 17 audieat <hi rend="italic">SMBBNPAXbd</hi> procedunt <hi rend="italic">N</hi> 18 bona <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            20 hic] id <hi rend="italic">SMBBNA</hi> est hoc (hoc <hi rend="italic">s. l. C) CZ</hi> est <hi rend="italic">om. I</hi> illud] <lb/>
            aliud <hi rend="italic">N</hi> 22 a fide <hi rend="italic">om. N</hi> 28 quae-nita <hi rend="italic">in mg. N</hi> quae <hi rend="italic">Z*</hi> <lb/>
            ea <hi rend="italic">om. P</hi> 24 uita bona <hi rend="italic">IZ</hi> audemus p 26 erant <hi rend="italic">SMRNBt</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="87"/>
            hi, qui omnino non credunt; neque enim ipsi non sunt in <lb/>
            monumentis — duas partes fecit, alios in resurrectionem <lb/>
            uitae,  alios in resurrectionem iudicii resurrecturos esse declarans. <lb/>
            </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>