<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa041.opp-lat1:21-40</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa041.opp-lat1:21-40</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa041.opp-lat1"><div n="21" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="14" unit="altchapter"/> Quamobrem iam illud uideamus, quod excutiendum <lb n="5"/>
            est a cordibus religiosis, ne mala securitate salutem <lb/>
            suam perdant, si ad eam obtinendam sufficere fidem putauerint, <lb/>
            bene autem uiuere et bonis operibus uiam dei tenere <lb/>
            neglexerint. nam etiam temporibus apostolorum non intellectis <lb/>
             quibusdam subobscuris sententiis apostoli Pauli hoc eum <lb n="10"/>
            quidam arbitrati sunt dicere: faciamus mala, ut ueniant <lb/>
            bona, quia dixerat: lex subintrauit, ut abundaret <lb/>
            delictum; ubi autem abundauit delictum, superabundauit <lb/>
            gratia. quod ideo uerum est, quia legem <lb/>
             accipientes homines, qui do suis uiribus superbissime praesumebant, <lb n="15"/>
            nec diuinum adiutorium uincendarum malarum <lb/>
            concupiscentiarum recta fide inpetrantes pluribus grauioribusque <lb/>
            delictis etiam lege praeuaricata onerati sunt: ac sic magno <lb/>
            reatu conpellente confugerunt ad fidem, qua misericordiam indulgentiae <lb/>
             mererentur et auxilium a domino, qui fecit caelum <lb n="20"/>
            et terram, ut diffusa per spiritum sanctum caritate in cordibus <lb/>
            suis cum dilectione agerent, quae contra saeculi huius <lb/>
            concupiscentias iuberentur secundum id, quod praedictum <lb/>
            fuerat in psalmo: multiplicatae sunt infirmitates <lb/>
             eorum; postea adcelerauerunt. cum ergo dicit apostolus <lb n="25"/>
            arbitrari se iustificari hominem per fidem sine operibus

<note type="footnote">11 Rom. 3, 8 12 Rora. 5, 20 20 cf. Pa. 120, 2 21 cf. Bom. <lb/>
            5, 5 24 Pe. 15, 4 25 cf. Rom. c. 4 </note>

<note type="footnote"> 2 et <hi rend="italic">er. I</hi> credidit <hi rend="italic">I</hi> 3 praecepit <hi rend="italic">C2IZRPAX$bd</hi> praecipit <hi rend="italic">BN</hi> <lb/>
            5 Qaamobrem] quare <hi rend="italic">SMRBNA</hi> 7 optinendam <hi rend="italic">CBM</hi> 9 neglegerint <lb/>
            <hi rend="italic">I</hi> intellect\' <hi rend="italic">P</hi> 12 qui <hi rend="italic">SMRBA</hi> habundaret <hi rend="italic">SMRBNP</hi> <lb/>
            13 habnndauit <hi rend="italic">MRN</hi> superhabundauit <hi rend="italic">SMR</hi> 14 gratiam <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            17 fldei <hi rend="italic">SMRB</hi> imperantes <hi rend="italic">P</hi> granioribus <hi rend="italic">P</hi> 18 dilectis <hi rend="italic">IR</hi> <lb/>
            legem <hi rend="italic">R</hi> 19 qua <hi rend="italic">SMRIZ1</hi> qu*. <hi rend="italic">B</hi> qua. <hi rend="italic">N</hi> indulgentiae] intellegentig <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 21 diffuaam <hi rend="italic">SMRB</hi> diffusa. <hi rend="italic">N</hi> sanctam <hi rend="italic">SM</hi> caritatem <lb/>
            <hi rend="italic">SMRB</hi> caritate. <hi rend="italic">N</hi> 26 per fidem <hi rend="italic">in mg</hi>. (3 </note> <lb/>
             
<pb n="62"/>
            legis, non hoc agit, ut percepta ac professa fide opera iustitiae <lb/>
            contemnantur, sed ut sciat se quisque per fidem posse iustificari, <lb/>
            etiamsi legis opera non praecesserint. sequuntur enim <lb/>
            iustificatum, non praecedunt iustificandum. unde in praesenti <lb/>
            opere non opus est latius disputare, praesertim quia ex hac<lb n="5"/>
            quaestione prolixum librum edidi, qui inscribitur "De littera <lb/>
            et spiritu". quoniam ergo haec opinio tunc fuerat exorta, aliae <lb/>
            apostolicae epistulae, Petri, Iohannis, Iacobi, Iudae, contra <lb/>
            eam dirigunt intentionem, ut uehementer astruant fidem sine <lb/>
            operibus non prodesse: sicut etiam ipse Paulus non qualemlibet<lb n="10"/>
            fidem, qua in deum creditur, sed eam salubrem planeque <lb/>
            euangelicam definiuit, cuius opera ex dilectione procedunt. <lb/>
            et fides, inquit, quae per dilectionem operatur. <lb/>
            unde illam fidem, quae sufficere ad salutem quibusdam uidetur, <lb/>
            ita nihil prodesse adseuerat, ut dicat: si habeam omnem<lb n="15"/>
            fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem <lb/>
            non habeam, nihil sum. ubi autem fidelis caritas operatur, <lb/>
            sine dubio bene uiuitur; plenitudo enim legis caritas. 
</p></div><div n="22" subtype="section" type="textpart"><p>Vnde euidenter in secunda epistula sua Petrus, cum <lb/>
            ad uitae morumque sanctitatem hortaretur mundumque istum<lb n="20"/>
            transiturum praenuntiaret, caelos uero nouos et terram nouam <lb/>
            expectari, quae iustis inhabitanda traderetur, ut ex hoc

<note type="footnote"> 6.de littera et spiritu 13 Gal. 5, 6 15 I Cor. 13, 2 18 Rom. <lb/>
            13, 10 </note>

<note type="footnote">1 agit] ait <hi rend="italic">IZ</hi> precepta P 2 contempnantur <hi rend="italic">P</hi> 3 etiamsi (si <lb/>
            <hi rend="italic">s. I.) ZN secuntur P 4 praecedant SMBB</hi> 5 quia modo <lb/>
            <hi rend="italic">SMIiBNPAXbd</hi> ex] de <hi rend="italic">SMRBNAbd</hi> 6 scribitur <hi rend="italic">SMRBA</hi> 7 hoc <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            exhorta <hi rend="italic">CIZB</hi> alia <hi rend="italic">N</hi> 8 aepistolae <hi rend="italic">S</hi> aepistulae <hi rend="italic">B</hi> 9 eam <lb/>
            maxime <hi rend="italic">SMRBNPAXfibd</hi> 10 Paulus] apostolus A 11 quam <hi rend="italic">SMR</hi> <lb/>
            qu.a p earn] etiam <hi rend="italic">NA</hi> eam salubremj eamus <hi rend="italic">B</hi> salubrem <hi rend="italic">om. SM</hi> <lb/>
            plane quae -Rp1 plane qua <hi rend="italic">P</hi> plane qua <hi rend="italic">A</hi> 12 in euangelicam <hi rend="italic">SMB1</hi> <lb/>
            euangeli.a <foreign xml:lang="grc">β</foreign> definiunt <hi rend="italic">SMRt</hi><foreign xml:lang="grc">β</foreign> 14 tem quibusdarn-adseuerat <hi rend="italic">om. N</hi> <lb/>
            15 abeam <hi rend="italic">BSK</hi> 16 tranferam <hi rend="italic">M</hi> 17 caritatem <hi rend="italic">P</hi> 18 bene <hi rend="italic">om. P</hi> <lb/>
            legis est <hi rend="italic">R</hi> 19 sua <hi rend="italic">om. SMBBNA</hi> 20 et morum <hi rend="italic">bd</hi> morflqaa <lb/>
            (~ <hi rend="italic">et</hi> que <hi rend="italic">add. m. 2) B</hi> morum <hi rend="italic">SMBZNA</hi> sanctitate <hi rend="italic">M</hi> ortaretur <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 21 nouam et <hi rend="italic">B</hi> 22 inabitanda <hi rend="italic">81</hi> tradetur <hi rend="italic">SMBBNA</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="63"/>
            adtenderent, qualiter eos oporteret uiuere, ut habitatione illa <lb/>
            digni fierent, sciens de apostoli Pauli quibusdam subobscuris <lb/>
            sententiis nonnullos iniquos accepisse occasionem, ut tamquam <lb/>
            securi de salute, quae in fide est, bene uiuere non <lb/>
            curarent, commemorauit quaedam ad intellegendum difficilia <lb n="5"/>
            esse in epistulis eius, quae homines peruerterent sicut et <lb/>
            alias scripturas ad proprium suum interitum: cum tamen et <lb/>
            ille apostolus de salute aeterna, quae nisi bene uiuentibus <lb/>
            non daretur, eadem sentiret, quae ceteri apostoli. sic itaque <lb/>
            Petrus, his ergo, inquit, omnibus pereuntibus, quales <lb n="10"/>
            oportet esse uos in sanctis conuersationibus et <lb/>
            pietatibus, expectantes et properantes ad praesentiam <lb/>
            diei domini, per quam caeli ardentes soluentur <lb/>
            et elementa ignis ardore decoquentur. <lb/>
            nouos uero caelos et terram nouam secundum <lb n="15"/>
            promissa ipsius expectamus, in quibus iustitia <lb/>
            inhabitat. quapropter, carissimi, haec expectantes <lb/>
            satis agite inuiolati et inmaculati apud eum <lb/>
            reperiri in pace, et domini nostri patientiam salutem <lb/>
             existimate, sicut et dilectissimus frater <lb n="20"/>
            noster Paulus secundum eam quae data est illi <lb/>
            sapientiam scripsit uobis, ut et in omnibus epistulis <lb/>
            loquens in eis de his, in quibus sunt difficilia <lb/>
            intellectu, quae indocti et instabiles peruertunt <lb/>
             sicut et ceteras scripturas ad proprium <lb n="25"/>
            suum interitum. uos igitur, amantissimi,

<note type="footnote">10 II Petro 3, 11-18 </note>

<note type="footnote"> 1 oportet <hi rend="italic">SMR</hi> 4 salutem <hi rend="italic">R</hi> 5 carerent <hi rend="italic">RN</hi> difficillima <lb/>
            <hi rend="italic">SMRBPA</hi> 6 epistola <hi rend="italic">SMRBNA</hi> 7 tamen <hi rend="italic">om. CIZ</hi> 9 sentire <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            siC <hi rend="italic">SMR</hi> 10 ergo] igitur <hi rend="italic">X</hi> inquid S omnibus] hominibus <lb/>
            <hi rend="italic">SMRBNA</hi> 11 uos esse <hi rend="italic">SMRBNAbd</hi> 14 ardore ignis <hi rend="italic">SMRBNAbd</hi> <lb/>
            dequoquentur <hi rend="italic">RP</hi> 16 ipsius promissa <hi rend="italic">P</hi> 17 habitat <hi rend="italic">SMRBN</hi> <lb/>
            karissimi <hi rend="italic">MP</hi> 18 satagite <hi rend="italic">bd</hi> 19 repperiri <hi rend="italic">CNP</hi> reperire <hi rend="italic">I</hi> patientia <lb/>
            <hi rend="italic">SMRBlPA</hi> 22 ut <hi rend="italic">er. N</hi> et <hi rend="italic">om. SMRPAX e-r. N</hi> 23 sunt <lb/>
            quedam (quędam &lt;f. <hi rend="italic">1. m. 2) A</hi> difficili <hi rend="italic">R</hi> difficilia quaedam (quaedam <lb/>
            <hi rend="italic">in mg.)</hi> P, <hi rend="italic">bd</hi> 24 ad intellectum <hi rend="italic">R</hi> instauiles <hi rend="italic">R</hi> 26 ait uos P </note> <lb/>
             
<pb n="64"/>
            praescientes cauete, ne infaustorum errore seducti <lb/>
            decidatis a corroboratione uestra, crescite uero <lb/>
            in gratia et intellectu domini nostri et saluatoris <lb/>
            Iesu Christi. ipsi gloria et nunc et in diem aeternitatis. <lb/>
            <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="23" subtype="section" type="textpart"><p>Iacobus autem tam uehementer infestus est eis, qui <lb/>
            sapiunt fidem sine operibus ualere ad salutem, ut illos etiam <lb/>
            daemonibus conparet dicens: tu credis quoniam unus <lb/>
            est deus? bene facis; et daemones credunt et <lb/>
            contremescunt. quid breuius, uerius, uehementius dici <lb n="10"/>
            potuit, cum et in euangelio legamus hoc dixisse daemonia, <lb/>
            cum Christum filium dei confiterentur et ab illo corriperentur, <lb/>
            quod in Petri confessione laudatum est? quid proderit, <lb/>
            ait Iacobus, fratres mei, si fidem quis dicat se <lb/>
            habere, opera autem non habeat? numquid poterit<lb n="15"/>
            fides saluare eum? dicit etiam, quia fides sine operibus <lb/>
            mortua est. quousque igitur falluntur, qui de fide <lb/>
            mortua sibi uitam perpetuam pollicentur! 
</p></div><div n="24" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="15" unit="altchapter"/> Quapropter diligenter oportet adtendere, quo modo <lb/>
            accipienda sit apostoli Pauli illa sententia, plane ad intellegendum <lb n="20"/>
            difficilis, ubi ait: fundamentum enim aliud <lb/>
            nemo potest ponere praeter id quod positum est, <lb/>
            quod est Christus Iesus. si quis autem superaedificat super <lb/>
            fundamentum aurum, argentum, lapides <lb/>
            pretiosos, ligna, fenum, stipulam, uniuscuiusque

<note type="footnote"> 8 Iac. 2, 19 11 cf. Marc. 1, 24. 25 13 cf. Matth. 16, 16. 17 <lb/>
            14 Iac. 2, 14. 20 21 I Cor. 3, 11-15 </note>

<note type="footnote"> 1 infautorum <hi rend="italic">I</hi> 4 die <hi rend="italic">SMRBNPAX</hi> 6 tam <hi rend="italic">om. SMBARN</hi> <lb/>
            infessus <hi rend="italic">BNPAM1</hi> infensus <hi rend="italic">SRXMs</hi> 10 contremiscunt <hi rend="italic">XCPBabd</hi> <lb/>
            ueementius <hi rend="italic">R</hi> 13 prodest <hi rend="italic">P</hi> 14 dicat se quis <hi rend="italic">Pbd</hi> 15 haberet P <lb/>
            17 igiturj ergo <hi rend="italic">bd</hi> 19 diligenter carissimi <hi rend="italic">N</hi> 21 enim <hi rend="italic">om. P</hi> <lb/>
            22 praeter] per <hi rend="italic">SM</hi> et positum <hi rend="italic">P</hi> 23 superaedificat (super <hi rend="italic">s. l.) C</hi> <lb/>
            aedificat <hi rend="italic">IZ</hi> superaedificayit p 24 fundamentum hoc (hoc 8. <hi rend="italic">l. N) <lb/>
            PNbd</hi> 25 preciosoa <hi rend="italic">R</hi> praetiosos <hi rend="italic">N</hi> faenum <hi rend="italic">CSM</hi> foenum <hi rend="italic">AP</hi> <lb/>
            stipula P </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="65"/>
            opus manifestabitur. dies enim declarabit, quia <lb/>
            in igne reuelabitur, et uniuscuiusque opus quale <lb/>
            sit ignis probabit. si cuius opus permanserit, <lb/>
            quod super er aedificauit, mercedem accipiet; si <lb/>
            cuius autem, opus arserit, damnum patietur; ipse <lb n="5"/>
            autem saluus erit, sic tamen quasi per ignem. <lb/>
            quod ita intellegendum putant, ut illi uideantur aedificare <lb/>
            super hoc fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos, <lb/>
            qui fidei, quae in Christo est, bona opera adiciunt; illi autem <lb/>
            ligna, fenum, stipulam, qui cum eandem fidem habeant, male <lb n="10"/>
            operantur. unde arbitrantur per quasdam poenas ignis eos <lb/>
            posse purgari ad salutem percipiendam mento fundamenti. 
</p></div><div n="25" subtype="section" type="textpart"><p>Hoc si ita est, fatemur istos laudabili caritate conari, <lb/>
            ut omnes indiscrete admittantur ad baptismum, non solum <lb/>
            adulteri et adulterae contra sententiam domini falsas nuptias <lb n="15"/>
            praetendentes, uerum etiam publicae meretrices in turpissima <lb/>
            professione perseuerantes, quas certe nulla etiam neglegentissima <lb/>
            ecclesia consueuit admittere nisi ab illa primitus prostitutione <lb/>
            liberatas. sed ista ratione cur non omni modo <lb/>
            admittantur, omnino non uideo. quis enim non malit eas <lb n="20"/>
            posito fundamento, licet ligna et fenum et stipulam congerant, <lb/>
            aliquanto certe diuturniore igne purgari quam in aeternum <lb/>
            perire? sed falsa erunt illa, quae obscuritatem ambiguitatemque <lb/>
            non habent: si habeam omnem fidem, ita ut <lb/>
            montes transferam, caritatem autem non habeam, <lb n="25"/>
            nihil sum, et: quid proderit, fratres mei, si fidem

<note type="footnote"> 24 I Cor. 13, 2 26 Iac. 2, 14 </note>

<note type="footnote"> 1 enim domini <hi rend="italic">PA*fib</hi> declarauit <hi rend="italic">SM</hi> quia in] quis P 2 quales R <lb/>
            qualis P 3 manserit <hi rend="italic">P</hi> 4 superaedificabit <hi rend="italic">SMBP</hi> acceperit <hi rend="italic">SM</hi> <lb/>
            5 autem <hi rend="italic">om. P</hi> asserit <hi rend="italic">SB</hi> 7 quod quidam <hi rend="italic">bd</hi> 10 fenum ligna <lb/>
            <hi rend="italic">SMRBNAbd</hi> faenum <hi rend="italic">C</hi> foenum <hi rend="italic">SMR</hi> eadem <hi rend="italic">SMPR1</hi> 11 penas 81 <lb/>
            12 posse <hi rend="italic">8. l. S</hi> 15 adnltere <hi rend="italic">MN</hi> sententiam] scientiam <hi rend="italic">SM</hi> <lb/>
            17 etiam nulla <hi rend="italic">bd</hi> 18 ammittere <hi rend="italic">SMRNB1</hi> amittere <hi rend="italic">A</hi> 19 <hi rend="italic">liberatus 1Z</hi> <lb/>
            21 pposito P fundamento <hi rend="italic">om. N</hi> et <hi rend="italic">post</hi> ligna <hi rend="italic">om. bd</hi> faenum <lb/>
            <hi rend="italic">CRN</hi> congregent <hi rend="italic">P</hi> 23 sed] si <hi rend="italic">R</hi> ambiguitatemquae BIBI <lb/>
            24 habe«nt I </note>

<note type="footnote"> XXXXI Aug. Sect V pan III. </note>

<note type="footnote"> 5 </note> <lb/>
             
<pb n="66"/>
            quis dicat se habere, opera autem non habeat? <lb/>
            numquid poterit fides saluare eum? falsum erit et <lb/>
            illud: nolite errare; neque fornicatores neque idolis <lb/>
            seruientes neque adulteri neque molles neque masculorum <lb/>
            concubitores neque fures neque auari<lb n="5"/>
            neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum <lb/>
            dei possidebunt. falsum et illud: manifesta sunt <lb/>
            opera carnis, quae sunt fornicationes, inmunditiae, <lb/>
            luxuria, idolorum seruitus, ueneficia, inimicitiae, <lb/>
            contentionesaemulationes, animositates, dissensiones,<lb n="10"/>
            haereses, inuidiae, ebrietates, comessationes <lb/>
            et his similia, quae praedico uobis, sicut et praedixi, <lb/>
            quoniam qui talia agunt, regnum dei non <lb/>
            possidebunt. falsa erunt haec. si enim tantummodo credant <lb/>
            et baptizentur, quamuis in malis talibus perseuerent, salui erunt <lb n="15"/>
            per ignem, atque ideo in Christo baptizati etiam qui talia <lb/>
            agunt, regnum dei possidebunt. frustra autem dicitur: haec <lb/>
            quidam fuistis, sed abluti estis, quando et abluti haec <lb/>
            sunt. inaniter etiam illud a Petro dictum uidebitur: sic et <lb/>
            uos simili forma baptisma saluos facit, non carnis<lb n="20"/>
            depositio sordium, sed conscientiae bonae <lb/>
            interrogatio, siquidem et habentes pessimas conscientias <lb/>
            omnium flagitiorum et scelerum plenas nec eorum malorum

<note type="footnote"> 3 I Cor. 6, 9. 10 7 Gal. 5, 19-21 17 I Cor. 6, 11 19 I <lb/>
            Petro 3, 21-</note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 dicat se quis habere <hi rend="italic">SMRBXAbd</hi> 2 erat <hi rend="italic">M1</hi> 3 idoli P <lb/>
            4 neque fures neque auari <hi rend="italic">leguntur post</hi> aeruientes in <hi rend="italic">Xbd</hi> 5 con- <lb/>
            <hi rend="italic">cubitor*«es S</hi> concubitorum est (est <hi rend="italic">tw ras.) R</hi> 7 falsum est <hi rend="italic">SMBBKP</hi> <lb/>
            8 fornicatio <hi rend="italic">A post</hi> inmunditiae <hi rend="italic">add</hi>. impudicitia <hi rend="italic">bd</hi> 9 luxoriae <hi rend="italic">SM</hi> <lb/>
            luxoria <hi rend="italic">BR</hi> ueneficia <hi rend="italic">om. CZ</hi> 10 dissentiones <hi rend="italic">IZ</hi> discensiones P <lb/>
            <hi rend="italic">11 hereaes SMNP hebrietates SlR commeasationea SMRBN comesa-</hi> <lb/>
            tiones <hi rend="italic">CIZ</hi> 12 et <hi rend="italic">alt. om. SMRBNPA</hi> 14 enim <hi rend="italic">om. P</hi> 15 erunt <hi rend="italic">om. A</hi> <lb/>
            17 dei <hi rend="italic">om. A 1</hi> autem <hi rend="italic">om</hi>. P et haec <hi rend="italic">SMBBNAbd</hi> 18 quidem <lb/>
            <hi rend="italic">SMRBIZaNAX$b</hi> 20 uos fratres kmi P similis <hi rend="italic">MS2</hi> fecit P <lb/>
            21 depositium <hi rend="italic">RS</hi> 22 et <hi rend="italic">om. Z1</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="67"/>
            paenitentia mutatas tamen baptisma saluos facit; propter <lb/>
            fundamentum enim quod in eo baptismate ponitur, licet per <lb/>
            ignem, salui erunt. illud quoque non uideo, cur dominus <lb/>
            dixerit: si uis uenire ad uitam, serua mandata, et <lb/>
            commemorauit ea, quae ad bonos mores pertinent, si etiam <lb n="5"/>
            his non seruatis ad uitam ueniri potest per solam fidem, quae <lb/>
            sine operibus mortua est. illud deinde quomodo uerum <lb/>
            erit, quod eis, quos ad sinistram positurus est, dicet: ite in <lb/>
            ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis <lb/>
            eius? quibus non increpitat, quia in eum non crediderunt, <lb n="10"/>
            sed quia bona opera non fecerunt. nam profecto ne sibi quisquam <lb/>
            de fide, quae sine operibus mortua est, uitam promittat <lb/>
            aeternam, propterea omnes gentes segregaturum se dixit, quae <lb/>
            permixtae eisdem pastoribus utebantur, ut adpareat eos illi <lb/>
            dicturos: domine, quando te uidimus illa et illa patientem, <lb n="15"/>
            et non ministrauimus tibi? qui in eum crediderant, <lb/>
            sed bona operari non curauerant, tamquam de ipsa <lb/>
            fide mortua ad uitam perueniretur aeternam. an forte ibunt <lb/>
            in ignem aeternum, qui opera misericordiae non fecerunt, et <lb/>
            non ibunt, qui aliena rapuerunt uel corrumpendo in se templum <lb n="20"/>
            dei in se ipsos inmisericordes fuerunt? quasi opera <lb/>
            misericordiae prosint aliquid sine dilectione dicente apostolo: <lb/>
            si distribuam omnia mea pauperibus, caritatem <lb/>
            autem non habeam, nihil mihi prodest, aut diligat <lb/>
             quisquam proximum sicut se ipsum, qui non diligit se ipsum. <lb n="25"/>
            qui enim diligit, inquit, iniquitatem, odit animam

<note type="footnote"> 4 Matth. 19, 17 5 cf. Matth. 19, 18. 19 7 Iac. 2, 17 <lb/>
            8 Matth. 25, 41 15 Matth. 25, 44 23 I Cor. 13, 3 26 Ps. 10, 5 <lb/>
            1 paenitentiae <hi rend="italic">SMN</hi> mutatos <hi rend="italic">P</hi> baptiema? <hi rend="italic">R</hi> baptismus <hi rend="italic">SM</hi> <lb/>
            baptisma. <hi rend="italic">A</hi> 2 enim <hi rend="italic">om. P</hi> eodem <hi rend="italic">Pbd</hi> 5 si] sed <hi rend="italic">SMR</hi> <lb/>
            6 uenire <hi rend="italic">SMA1 </hi>. 8 dicet-paratus est <hi rend="italic">om. IZ</hi> 9 praeparatus P <lb/>
            10 quos <hi rend="italic">Z$bd. om. X</hi> increpat <hi rend="italic">MPXSabd</hi> 12 promittat uitam <lb/>
            aeternam <hi rend="italic">SMRBNA</hi> promittft <hi rend="italic">P</hi> 14 pastoribus] pascuis <hi rend="italic">SMRBN <lb/>
            PAXfibd</hi> eos <hi rend="italic">om. SMR</hi> illi dicturos 8. <hi rend="italic">I. C</hi> 15 dicturos] <lb/>
            daturos <hi rend="italic">SM</hi> et] uel <hi rend="italic">P</hi> 23 distrubuam <hi rend="italic">B</hi> 25 diligunt <hi rend="italic">I</hi> <lb/>
            26 inquit <hi rend="italic">om. SMRBNPAXbd</hi> </note>

<note type="footnote"> 5* </note> <lb/>
             
<pb n="68"/>
            suam. neque illud hic dici poterit, in quo nonnulli se ipsos <lb/>
            seducunt [dicentes], ignem aeternum dictum, non ipsam poenam <lb/>
            aeternam. per ignem quippe, qui aeternus erit, transituros <lb/>
            arbitrantur eos quibus propter fidem mortuam per ignem <lb/>
            promittunt salutem, ut uidelicet ipse ignis aeternus sit, conbustio<lb n="5"/>
            uero eorum, hoc est operatio ignis, non sit in eos <lb/>
            aeterna, cum et hoc praeuidens dominus tamquam dominus <lb/>
            sententiam suam ita concluserit dicens: sic ibunt illi in <lb/>
            conbustionem aeternam, iusti autem in uitam <lb/>
            aeternam. erit ergo aeterna conbustio, sicut ignis; et eos<lb n="10"/>
            in illam ituros ueritas dixit, quorum non fidem, sed bona <lb/>
            opera defuisse declarauit. 
</p></div><div n="26" subtype="section" type="textpart"><p>Si ergo haec omnia et cetera, quae innumerabilia per <lb/>
            omnes scripturas sine ambiguitate dicta reperiri possunt, falsa <lb/>
            erunt, poterit uerus esse ille intellectus de lignis et feno et<lb n="15"/>
            stipula, quod hi salui erunt per ignem, qui solam in Christum <lb/>
            fidem tenentes bona opera neglexerunt. si autem ista et uera <lb/>
            et clara sunt, procul dubio in illa apostoli sententia alius <lb/>
            requirendus est intellectus atque in his deputanda est, quae <lb/>
            Petrus dicit esse in scriptis eius quaedam difficilia intellectu: <lb n="20"/>
            quam non debent homines peruertere ad proprium suum <lb/>
            interitum, ut contra euidentissima testimonia scripturarum <lb/>
            securos faciant de percipienda salute nequissimos, nequitiae <lb/>
            suae pertinacissime cohaerentes nec emendando aut paenitendo <lb/>
            mutatos.

<note type="footnote"> 8 Matth. 25, 46 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 dici hic <hi rend="italic">bd</hi> hoc P dici <hi rend="italic">om. SMRBNA</hi> 2 dicentes <hi rend="italic">Pbd: <lb/>
            om. CIZSMRBNA ChX$in</hi> ipsam <hi rend="italic">SM</hi> 3 qui] quia <hi rend="italic">SM</hi> 4 per <lb/>
            ignem per <hi rend="italic">B</hi> 6 eis P 7 prouidens <hi rend="italic">P</hi> 8 suam <hi rend="italic">om. P</hi> illi <hi rend="italic">8. I. M</hi> <lb/>
            11 dicit ueritaa <hi rend="italic">A</hi> dicit <hi rend="italic">SMRBNA</hi> 12 affuisse -P 18 hoc <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            14 ambiguitatem <hi rend="italic">R</hi> repperiri <hi rend="italic">CIBN</hi> 15 ille <hi rend="italic">om. P</hi> et <hi rend="italic">om. bd</hi> <lb/>
            faeno <hi rend="italic">CSMB$foeno R</hi> 16 xpo P 17 fidem <hi rend="italic">om. Al</hi> necglexerunt B <lb/>
            et <hi rend="italic">om. R</hi> 20 in scriptis eius esse P scripturis j3 21 quSe <lb/>
            (sic) P quae <hi rend="italic">bd</hi> suum <hi rend="italic">om. P</hi> 23 securas <hi rend="italic">SM</hi> 24 suae om. N.AI <lb/>
            coherentes <hi rend="italic">CN</hi> </note><lb n="25"/>
            
</p><pb n="69"/></div><div n="27" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="16" unit="altchapter"/> Hic a me fortasse quaeratur, de ipsa Pauli apostoli <lb/>
            sententia quid ego sentiam et quonam modo intellegendam <lb/>
            putem. fateor, hinc mallem audire intellegentiores atque <lb/>
            doctiores, qui sic eam exponant, ut illa omnia uera et inconcussa <lb/>
            permaneant, quae supra commemoraui et quaecumque <lb n="5"/>
            alia non commemoraui, quibus apertissime scriptura testatur <lb/>
            nihil prodesse fidem, nisi eam, quam definiuit apostolus, id <lb/>
            est quae per dilectionem operatur, sine operibus autem <lb/>
            saluare non posse neque praeter ignem neque per ignem: <lb/>
            quia, si per ignem saluat, ipsa utique saluat. absolute autem <lb n="10"/>
            dictum est et aperte: quid prodest, si dicat quis <lb/>
            fidem se habere, opera autem non habeat? numquid <lb/>
            poterit fides saluare eum? dicam tamen, quam <lb/>
            breuissime potero, etiam ipse quid sentiam de illa sententia <lb/>
            Pauli apostoli ad intellegendum difficili; dummodo illud, quod <lb n="15"/>
            ad meam professionem adtinet, praecipue teneatur, quod de <lb/>
            hac me malle dixi audire meliores. fundamentum Christus est <lb/>
            structura architecti sapientis. hoc expositione non indiget; <lb/>
            aperte enim dictum est: fundamentum enim aliud nemo <lb/>
             potest ponere praeter id quod positum est, quod <lb n="20"/>
            est Christus Iesus. si autem Christus, procul dubio fides <lb/>
            Christi; per fidem quippe habitat Christus in cordibus <lb/>
            nostris, sicut idem apostolus dicit. porro si fides Christi, <lb/>
            illa utique, quam definiuit apostolus, quae per

<note type="footnote"> 8 Gal. 5, 6 11 Iac. 2, 14 19 I Cor. 3: 11 22 cf. Eph. 3, 17 <lb/>
            24 Gal. 5, 6 </note>

<note type="footnote"> 1 hinc P apostoli <hi rend="italic">om. A</hi> 3 putent <hi rend="italic">A</hi> mallem] malle me <lb/>
            <hi rend="italic">SMRBNAX</hi> malle me hinc P 4 doctores <hi rend="italic">SMR$eas</hi> P incussa <lb/>
            <foreign xml:lang="grc">β</foreign> 5 et—commemoraui in <hi rend="italic">mg. R</hi> 9 saluari <hi rend="italic">IZ2</hi> neque <lb/>
            praeter ignem <hi rend="italic">om. SMRNPAfi</hi> 10 quia si] quasi <hi rend="italic">MAl</hi> 11 quid <lb/>
            prodest] quid dictam est <hi rend="italic">SMRBN om. A</hi> dicat se quis P dicat quis <lb/>
            ae <hi rend="italic">bd</hi> 13 ealuari <hi rend="italic">SM</hi> 14 ipse <hi rend="italic">om. N</hi> apostoli sententia <hi rend="italic">SMRBNA <lb/>
            15 Pauli om. SMRBNPA intellegendam SMR difficile MS-</hi> 16 professionem <lb/>
            meam P promissionem <hi rend="italic">SMRBNA</hi> pertinet <hi rend="italic">X</hi> 17 audiri <lb/>
            <hi rend="italic">SMR</hi> 18 in structara <hi rend="italic">SMRBNPAXfibd</hi> expositionfi <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            23 si <hi rend="italic">om. SMBNA</hi> Christi est <hi rend="italic">N</hi> 24 diffiniuit <hi rend="italic">A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="70"/>
            dilectionem operatur. non enim fides illa daemonum, cum et <lb/>
            ipsi credant et contremescant et filium dei confiteantur Iesum, <lb/>
            potest accipi in fundamentum. quare? nisi quia non est fides, <lb/>
            quae operatur per dilectionem, sed quae exprimitur per timorem. <lb/>
            fides itaque Christi, fides gratiae christianae, id est ea<lb n="5"/>
            fides, quae per dilectionem operatur, posita in fundamento <lb/>
            neminem perire permittit. sed quid sit aedificare super hoc <lb/>
            fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos et ligna, <lb/>
            fenum, stipulam, si subtilius disserere coner, uereor, ne ad <lb/>
            intellegendum difficilior sit ipsa expositio; enitar tamen, quantum<lb n="10"/>
            dominus adiuuat, et breuiter et, quantum potero, dilucide <lb/>
            expedire quod sentio. ecce ille, qui quaesiuit a magistro bono, <lb/>
            quid faceret, ut haberet uitam aeternam, et audiuit, si ad <lb/>
            uitam uenire uellet, seruanda sibi esse mandata, et cum <lb/>
            quaereret, quae mandata, dictum est ei: non occides, non<lb n="15"/>
            moechaberis, non furtum facies, non falsum testimonium <lb/>
            dices, honora patrem tuum et matrem <lb/>
            tuam et: diliges proximum tuum tamquam te <lb/>
            ipsum, haec faciens in fide Christi teneret procul dubio <lb/>
            fidem, quae per dilectionem operatur. neque enim diligeret <lb n="20"/>
            proximum tamquam se ipsum nisi recepta dilectione dei, sine <lb/>
            qua non diligeret se ipsum. porro si faceret quod dominus <lb/>
            etiam addidit dicens: si uis esse perfectus, uade,

<note type="footnote"/>

<note type="footnote">1 cf. Iac. 2, 19 15 Matth. 19, 18. 19 23 Matth. 19, 21 </note>

<note type="footnote"> 2 contremeecunt <hi rend="italic">SMR</hi> contremiscant <hi rend="italic">AXfibd</hi> 3 fundamento <hi rend="italic">bd</hi> <lb/>
            4 quae per dilectionem operatur <hi rend="italic">bd</hi> non operatur P 5 fides uera <lb/>
            est quae operatur per dilectionem non quae exprimitur per timorem. <lb/>
            fides itaque <hi rend="italic">sqq</hi>. p 8 praetiosos <hi rend="italic">N$et om. P er. N</hi> 9 faenum <hi rend="italic">CN</hi> <lb/>
            foenum <hi rend="italic">R</hi> et stipulam <hi rend="italic">P</hi> euptilius <hi rend="italic">B</hi> 10 enitar] enita S En <lb/>
            ita <hi rend="italic">M</hi> quamtum <hi rend="italic">R</hi> 11 et <hi rend="italic">alt. er. N</hi> dilucideque <hi rend="italic">N</hi> 12 eiperire <lb/>
            <hi rend="italic">IZ</hi> 13 quod <hi rend="italic">P</hi> boni faceret <hi rend="italic">SMBBNAPXbd</hi> et <hi rend="italic">om</hi>. P <lb/>
            <hi rend="italic">del. ZN</hi> 14 esset <hi rend="italic">SM</hi> et-mandata <hi rend="italic">om. NAl</hi> 16 mechaueriB <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            mechaberis <hi rend="italic">MPR</hi> 18 tamquam] sicut P 19 haec] nec <hi rend="italic">SM</hi> teneret] <lb/>
            tenere et <hi rend="italic">SMRB</hi> 20 diliget Ml 21 dei <hi rend="italic">om. SMR</hi> 22 faceret <lb/>
            etiam <hi rend="italic">(om. P)</hi> quod dominus <hi rend="italic">SMRBNPAbd</hi> 23 etiam <hi rend="italic">om. X</hi> perfectus <lb/>
            esse <hi rend="italic">SMRBNPAXbd</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="71"/>
            uende omnia quae habes, et da pauperibus, et <lb/>
            habebis thesaurum in caelo; et ueni, sequere me, <lb/>
            aedificaret super illud fundamentum aurum, argentum, lapides <lb/>
            pretiosos; non enim cogitaret, nisi quae sunt dei, quomodo <lb/>
            placeret deo. et hae cogitationes sunt, quantum existimo, <lb n="5"/>
            aurum, argentum, lapides pretiosi. porro si circa diuitias suas <lb/>
            quodam carnali teneretur affectu, quamuis ex eis multas elemosynas <lb/>
            faceret nec ad eas augendas fraudis aliquid rapinaeque <lb/>
            moliretur aut earum minuendarum uel amittendarum metu <lb/>
            in aliquod facinus flagitiumue laberetur — alioquin iam se <lb n="10"/>
            isto modo ab illius fundamenti stabilitate subtraheret —, sed <lb/>
            propter carnalem, ut dixi, quem in eis habebat affectum, quo <lb/>
            talibus bonis sine dolore carere non posset, aedificaret super <lb/>
            fundamentum illud ligna, fenum, stipulam, maxime si et uxorem <lb/>
            sic haberet, ut etiam propter ipsam cogitaret ea, quae <lb n="15"/>
            sunt mundi, quomodo placeret uxori. haec igitur quoniam <lb/>
            adfectu dilecta carnali non sine dolore amittuntur, propterea <lb/>
            qui ea sic habent, ut habeant in fundamento fidem, quae <lb/>
            per dilectionem operatur, neque huic ista ulla ratione <lb/>
             uel cupiditate praeponunt, in eorum amissione passi detrimentum  <lb n="20"/>
            per ignem quendam doloris perueniunt ad salutem. <lb/>
            a quo dolore atque detrimento tanto est quisque securior, <lb/>
            quanto ea uel minus amauerit uel tamquam non habens <lb/>
            habuerit. qui uero propter illa uel tenenda uel adipiscenda

<note type="footnote"/>

<note type="footnote">4 <hi rend="italic">et</hi> 15 cf. I Cor. 7, 32. 38 18 cf. Gal. 5, 6 </note>

<note type="footnote"> 2 caelum <hi rend="italic">BN</hi> 3 et lapides <hi rend="italic">P</hi> 5 haec <hi rend="italic">SMBiIR</hi> hae* <hi rend="italic">ZN</hi> cogitationes] <lb/>
            orationes <hi rend="italic">SM</hi> 7 carnali quodam <hi rend="italic">bd</hi> quodam] quodiam <lb/>
            <hi rend="italic">SMB1</hi> elemosjnas <hi rend="italic">CZ</hi> elemosinas <hi rend="italic">SMBINPfi</hi> aelymosinaa <hi rend="italic">B</hi> 8 rapine <lb/>
            quae <hi rend="italic">N</hi> 9 ammittendarum <hi rend="italic">SMR</hi> 10 facinus (n <hi rend="italic">tx m)</hi> 8 flagitium <lb/>
            uel (ae <hi rend="italic">M)</hi> haberetur <hi rend="italic">SMB</hi> laberetur] liberetur P 11 subtraeret <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 12 propterea <hi rend="italic">Z</hi> dixit <hi rend="italic">SJfRA</hi> habebat] habitat <hi rend="italic">SMB</hi> <lb/>
            haberet <hi rend="italic">bd</hi> quod <hi rend="italic">A</hi> 13 <hi rend="italic">donis A1</hi> 14 faenum <hi rend="italic">CI</hi> 17 dilecta <lb/>
            <hi rend="italic">om. P</hi> delicta A1 ammittuntur <hi rend="italic">B</hi> 18 qui ea] quia ea <hi rend="italic">SMRNAX</hi> <lb/>
            quia <hi rend="italic">P</hi> habemus <hi rend="italic">I</hi> ut] cum <hi rend="italic">SMBBNAX</hi> 19 operatur ut <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            ista <hi rend="italic">om. CIZ</hi> 20 praeponant <hi rend="italic">SMRBNPAXfibd</hi> ammissione <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            24 detenenda <hi rend="italic">P</hi></note> <lb/>
             
<pb n="72"/>
            homicidium, adulterium, fornicationem, idololatriam et similia <lb/>
            quaeque commiserit, non propter fundamentum per ignem <lb/>
            saluabitur, sed amisso fundamento aeterno igne torquebitur. 
</p></div><div n="28" subtype="section" type="textpart"><p>Quamobrem et illud, quod dicunt, ueluti probare cupientes, <lb/>
            quantum ualeat sola fides, ubi apostolus dicit: quod<lb n="5"/>
            si infidelis discedit, discedat; non est enim seruituti <lb/>
            subiectus frater aut soror in huius modi, <lb/>
            id est, ut propter fidem Christi ipsa uxor legitima societate <lb/>
            coniuncta sine ulla culpa relinquatur, si cum uiro christiano <lb/>
            propter hoc, quia christianus est, permanere noluerit, non<lb n="10"/>
            adtendunt eo modo illam rectissime dimitti, si uiro suo dicat: <lb/>
            non ero uxor tua, nisi mihi uel de latrocinio diuitias congeras <lb/>
            aut nisi solita lenocinia, quibus nostram domum transigebas, <lb/>
            etiam Christianus exerceas, aut si quid aliud uel <lb/>
            facinerosum uel flagitiosum in uiro nouerat, quo delectata uel<lb n="15"/>
            libidinem explebat uel facilem uictum habebat uel etiam incedebat <lb/>
            ornatior. tunc enim ille, cui hoc uxor dicit, si ueraciter <lb/>
            egit paenitentiam ab operibus mortuis, quando accessit <lb/>
            ad baptismum habetque in fundamento fidem, quae per dilectionem <lb/>
            operatur, procul dubio plus tenebitur amore diuinae <lb n="20"/>
            gratiae quam carnis uxoriae, et membrum, quod eum scandalizat. <lb/>
            fortiter amputat. quemcumque autem in hac diremptione <lb/>
            dolorem cordis propter carnalem affectum coniugis sustinebit, <lb/>
            hoc est detrimentum, quod patietur, hic est ignis, per quem

<note type="footnote"> 5 I Cor. 7, 15 </note>

<note type="footnote"> 1 idololatriam (lo <hi rend="italic">semier.) C</hi> idolatriam <hi rend="italic">SMRBNPAXfi</hi> similia. <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            2 quaequi g 4 dico ut (ut <hi rend="italic">in raa.) N</hi> 6 seruitutis p 7 aut] uel <lb/>
            <hi rend="italic">SMRBJNAPXbd</hi> eiusmodi P <hi rend="italic">8 etiam ipsa SMRBNPAX$bd</hi> 10 quia] <lb/>
            quod <hi rend="italic">SMRBNA</hi> uoluerit <hi rend="italic">SMRPX</hi> 11 illa <hi rend="italic">SMR</hi> 12 uel om. <lb/>
            <hi rend="italic">SMRBNPAX</hi> 13 transiebus <hi rend="italic">SMNA1^</hi> transigaB ps 15 facinerosum <lb/>
            <hi rend="italic">CBl:</hi> facinorosum <hi rend="italic">SMRIZB2NPAX$bd</hi> in <hi rend="italic">om. N</hi> quod <hi rend="italic">SMRX</hi> <lb/>
            16 exple»at S expleat <hi rend="italic">M</hi> \' facile <hi rend="italic">SMRXA</hi> habeat <hi rend="italic">SM</hi> 17 dixit P <lb/>
            20 amore] humore <hi rend="italic">Z</hi> 21 uxoriae] luxoriae <hi rend="italic">SMR</hi> luxuria <hi rend="italic">N</hi> luxurie <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            luxuriae (1 <hi rend="italic">ins.)</hi> P scandalizet <hi rend="italic">SMR</hi> 22 quicumque <hi rend="italic">SMR&amp;*</hi> quecumque <lb/>
            P quecumque <hi rend="italic">A</hi> ac <hi rend="italic">Rl</hi> hanc <hi rend="italic">NA</hi> direptionem <hi rend="italic">BNXAP</hi> <lb/>
            dire»ptionem <hi rend="italic">I</hi> diremptionem <hi rend="italic">R</hi> redemptionem <hi rend="italic">SM</hi> 24 quam <hi rend="italic">SM</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="73"/>
            feno ardente ipse saluabitur. si autem iam sic habebat uxorem <lb/>
            tamquam non habens, non propter concupiscentiam, sed propter <lb/>
            misericordiam, ne forte eam saluam faceret, reddens potius <lb/>
            quam exigens debitum coniugale, profecto nec dolebit carnaliter, <lb/>
            cum ab illo tale conubium separabitur; neque enim in <lb n="5"/>
            ea cogitabat, nisi quae sunt dei, quomodo placeret <lb/>
            deo. ac per hoc, in quantum aurum, argentum, lapides pretiosos <lb/>
            illis cogitationibus superaedificabat, in tantum detrimentum <lb/>
            nullum pateretur, in tantum structura eius, quae non <lb/>
            erat fenea, nullo incendio cremaretur. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="29" subtype="section" type="textpart"><p>Siue ergo in hac tantum uita homines ista patiuntur <lb/>
            siue etiam post hanc uitam talia quaedam iudicia subsequuntur, <lb/>
            non abhorret, quantum arbitror, a ratione ueritatis iste intellectus <lb/>
            huiusce sententiae. uerumtamen etiam si est alius, qui <lb/>
            mihi non occurrit, potius eligendus; istum quamdiu tenemus, <lb n="15"/>
            non cogimur dicere iniustis, non subditis, scelestis, contaminatis, <lb/>
            parricidis, matricidis, homicidis, fornicatoribus, masculorum <lb/>
            concubitoribus, plagiariis, mendacibus, peiuris et si quid <lb/>
            aliud sanae doctrinae aduersatur, quae est secundum <lb/>
             euangelium gloriae beati dei: si tantummodo in <lb n="20"/>
            Christum credatis et sacramentum baptismi eius accipiatis, <lb/>
            etiamsi uitam istam pessimam non mutaueritis, salui eritis. 
</p></div><div n="30" subtype="section" type="textpart"><p>Ynde nec illa nobis mulier Chananaea praescribit, quia <lb/>
            dominus ei quod petebat dedit, cum ante dixisset: non est <lb/>
            bonum tollere panem filiorum et mittere canibus,

<note type="footnote">1 cf. I Cor. 7, 29 seqq. 16 cf. I Tim. 1, 10. 11 24 Matth. <lb/>
            15, 26. 28 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 faeno <hi rend="italic">C</hi> foeno <hi rend="italic">NB</hi> foena <hi rend="italic">S</hi> saluabjtur <hi rend="italic">C salaatur 1$3</hi> forte; <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            fortem <hi rend="italic">R</hi> 4 exiens <hi rend="italic">BiAipi</hi> 5 conubio P 7 et lapides <hi rend="italic">Xbd</hi> 8 superaedificat <lb/>
            <hi rend="italic">SMBBNA</hi> 9 in tantum om. p eius structura <hi rend="italic">bd</hi> 10 faenea <lb/>
            <hi rend="italic">CIZSBNXR3</hi> remaretur <hi rend="italic">P</hi> 11 uita tantum <hi rend="italic">SMRBNPA</hi> ista <lb/>
            homines <hi rend="italic">bd</hi> 12 subsecuntur <hi rend="italic">BRPA</hi> 13 aborret <hi rend="italic">SMRN1</hi> 14 huiuss. <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            huius P nerumptamen p 15 non mihi <hi rend="italic">P</hi> potius <hi rend="italic">om. NA1</hi> <lb/>
            eligendO? <hi rend="italic">C</hi> eligendum <hi rend="italic">IZ</hi> elegendus <hi rend="italic">SM</hi> 16 cogitur P 17 patricidia <lb/>
            <hi rend="italic">PBl</hi> 18 plagiaria <hi rend="italic">NBi</hi> periuris <hi rend="italic">C2Ii7SMRIZNAX$bd</hi> perinriis <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 20 gloriae <hi rend="italic">om. P</hi> in <hi rend="italic">om. A</hi> 21 xpo <hi rend="italic">SMRPA</hi> 23 chananea <lb/>
            <hi rend="italic">CRNPMA</hi> 24 patebat JB1 dedit et P </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="74"/>
            quia ille cordis inspector mutatam uidit, quando laudauit. <lb/>
            et ideo non ait: o canis, magna est fides tua! sed: o mulier, <lb/>
            magna est fides tua! mutauit uocabulum, quia mutatum <lb/>
            uidit affectum adque illam correptionem ad fructum peruenisse <lb/>
            cognouit. miror autem, si laudaret in ea fidem sine operibus,<lb n="5"/>
            id est fidem non talem, quae iam per dilectionem posset <lb/>
            operari, fidem mortuam et, quod Iacobus dicere minime dubitauit, <lb/>
            fidem non christianorum, sed daemonum. postremo si <lb/>
            istam Chananaeam nolunt intellegere mutasse perditos mores, <lb/>
            quando eam Christus contemnendo et corripiendo redarguit,<lb n="10"/>
            quoscumque inuenerint tantummodo credere, uitam uero inquinatissimam <lb/>
            nec saltem occultare, sed etiam libere profiteri <lb/>
            ac nolle mutare, sanent filios eorum, si possunt, sicut sanata <lb/>
            est filia Chananaeae mulieris; non tamen eos faciant membra <lb/>
            Christi, cum ipsi esse non desinant membra meretricis. illud<lb n="15"/>
            sane non absurde intellegunt, eum peccare in spiritum sanctum <lb/>
            et esse sine uenia reum aeterni peccati, qui usque in finem <lb/>
            uitae noluerit credere in Christum, sed si recte intellegerent, <lb/>
            quid sit credere in Christum. non enim hoc est habere daemonum <lb/>
            fidem, quae recte mortua perhibetur, sed fidem, quae<lb n="20"/>
            per dilectionem operatur. 
</p></div><div n="31" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="17" unit="altchapter"/> Quae cum ita sint, quando tales ad baptismum <lb/>
            non admittimus, non ante tempus zizania conamur euellere,

<note type="footnote"> 20 cf. Gal. 5, 6 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 quando] quam <hi rend="italic">SMRBNA</hi> 2 est] es <hi rend="italic">S</hi> sed-taa in <hi rend="italic">mg. 2?j3</hi> <lb/>
            4 correctionem P uenisse <hi rend="italic">R</hi> - 5 eJ P sine-talem <hi rend="italic">in mg. C</hi> <lb/>
            . 6 quae iam] qui etiam <hi rend="italic">SMB</hi> possit <hi rend="italic">SMRBINA</hi> 7 quS P dicere <lb/>
            <hi rend="italic">om. A1</hi> 8 doemonum <hi rend="italic">A</hi> postremum <hi rend="italic">SM</hi> 9 cananeam <hi rend="italic">C</hi> chananeam <lb/>
            <hi rend="italic">SMNA</hi> uolunt <hi rend="italic">Z</hi> noluit <hi rend="italic">RSM</hi> 10 contempnendo <hi rend="italic">P</hi> contemplando <lb/>
            <hi rend="italic">SM</hi> 11 inuenerunt <hi rend="italic">SMB</hi> inuenerit p uero <hi rend="italic">om. Â t</hi> <lb/>
            12 saltim <hi rend="italic">SMB1</hi> salutem P 13 mutari P 14 chananeae <hi rend="italic">CNA</hi> <lb/>
            chananee <hi rend="italic">SM</hi> faciunt <hi rend="italic">N</hi> 15 xpi (8. <hi rend="italic">l.)</hi> meretricis p 16 absurde] <lb/>
            apte <hi rend="italic">SM</hi> 17 uenia.eum S 18 noluerint <hi rend="italic">SMRB</hi> crede <hi rend="italic">Bl</hi> sed- <lb/>
            Christum <hi rend="italic">om. CIZ}</hi> si] utinft <hi rend="italic">N</hi> 19 demonium P doemonum <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            20 fidemque P 22 sunt <hi rend="italic">SMB</hi> 23 ammittimus <hi rend="italic">SMBB2</hi> amittimus <hi rend="italic">BINI</hi> <lb/>
            euellere conamur <hi rend="italic">bd</hi></note> <lb/>
             
<pb n="75"/>
            sed nolumus insuper, sicut diabolus, zizania seminare; nec ad <lb/>
            Christum uolentes uenire prohibemus, sed eos ad Christum <lb/>
            uenire nolle ipsa sua professione conuincimus; nec Christo <lb/>
            uetamus credere, sed demonstramus eos Christo nolle credere, <lb/>
            qui uel adulterium dicunt non esse, quod ille adulterium dicit <lb n="5"/>
            esse, uel credunt adulteros eius membra posse esse, quos per <lb/>
            apostolum dicit regnum dei non possidere etsanaedoctrinae <lb/>
            aduersari, quae est secundum euangelium gloriae <lb/>
            beati dei. unde non sunt isti inter eos deputandi, qui ad <lb/>
            conuiuium nuptiarum uenerunt, sed inter eos, qui uenire <lb n="10"/>
            noluerunt. cum enim ipsi doctrinae Christi audent apertissime <lb/>
            contradicere et sancto aduersari euangelio, non uenientes <lb/>
            repelluntur, sed uenire contemnunt. qui autem saeculo saltem <lb/>
            uerbis, etiamsi non factis, renuntiant, ueniunt quidem et inter <lb/>
            triticum seminantur et in aream congeruntur et ouibus adgregantur <lb n="15"/>
            et retia subeunt et conuiuantibus admiscentur, sed <lb/>
            intus, siue lateant siue pareant, tunc erit ratio tolerandi, si <lb/>
            potestas nulla est corrigendi, nec debet esse praesumptio <lb/>
            separandi. absit autem, ut sic intellegamus, quod scriptum <lb/>
             est, ad conuiuium nuptiarum adductos, quos inuenerunt; <lb n="20"/>
            bonos et malos, ut eos adduxisse credantur, qui se malos <lb/>
            perseueraturos professi sunt. alioquin ipsi serui patris familias <lb/>
            zizania seminarunt falsumque erit illud: inimicus autem <lb/>
            qui ea seminauit, diabolus est. sed quia hoc falsum <lb/>
            esse non potest, adduxerunt serui bonos et malos, siue

<note type="footnote">7 I Tim. 1, 10. 11 9 cf. Matth. 22, 2 sqq. 20 Matth. 22, 10 <lb/>
            23 Matth. 13, 39, </note>

<note type="footnote">2 nolentem <hi rend="italic">SMRBA</hi> 3 se uenire <hi rend="italic">SMR</hi> conuincimur <hi rend="italic">SM</hi> christum <lb/>
            X uetamus Christo <hi rend="italic">bd</hi> 4 nolle Chriato <hi rend="italic">bd</hi> 5 quod-posse <lb/>
            esse <hi rend="italic">in mg</hi>. p 6 posse <hi rend="italic">om. SMRBNA</hi> 8 euangelium <hi rend="italic">om. P</hi> 9 dei <lb/>
            <hi rend="italic">om. N</hi> putandi <hi rend="italic">SM</hi> 10 ..Eed S 12 quia uenientes <hi rend="italic">SMRNB1</hi> <lb/>
            13 reppelluntur <hi rend="italic">P</hi> contempnunt <hi rend="italic">N</hi> saltim <hi rend="italic">N</hi> aal*tem <hi rend="italic">P</hi> 14 et <lb/>
            <hi rend="italic">om. SMRBNA1</hi> 15 area <hi rend="italic">SMRBNPAX</hi> areA <hi rend="italic">Z</hi> 16 ammiscentur <lb/>
            <hi rend="italic">SMRBXP</hi> 17 tollerandi <hi rend="italic">R</hi> 18 corrigiendi (J 19 segregandi <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            20 conuiuia#* <hi rend="italic">A</hi> nuptiarum <hi rend="italic">om. 81</hi> 22 patrifamilias P 23 seminauerunt <lb/>
            <hi rend="italic">SMXbd</hi> 24 ea <hi rend="italic">R</hi> seminat <hi rend="italic">SMRBA</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="76"/>
            qui laterent siue qui iam adducti et intromissi adparerent; <lb/>
            siue bonos et malos dictum est secundum quandam humanam <lb/>
            conuersationem, in qua etiam hi, qui nondum crediderunt, <lb/>
            uel laudari uel uituperari solent. unde est etiam et illud, quod <lb/>
            dominus monet discipulos, quos ad euangelium praedicandum <lb n="5"/>
            primitus mittit, ut in quamcumque uenerint ciuitatem, <lb/>
            quaerant, quis illic dignus sit, ut apud eum habitent. <lb/>
            donec inde proficiscantur. profecto ille dignus quis erit, nisi <lb/>
            qui existimatione ciuium suorum bonus habebitur? et quis <lb/>
            indignus, nisi qui eis malus innotuerit? ex hoc utroque genere<lb n="10"/>
            ueniunt ad Christi fidem et sic adducuntur boni et mali, quia <lb/>
            et illi mali a mortuis operibus paenitentiam non recusant. si <lb/>
            autem recusant, non intrare cupientes repelluntur, sed ab <lb/>
            introitu ipsi aperta contradictione discedunt. 
</p></div><div n="32" subtype="section" type="textpart"><p>Erit ergo et seruus ille securus nec inter pigros damnabitur,<lb n="15"/>
            quod dominicum talentum noluerit erogare, quandoquidem <lb/>
            illi noluerunt quod erogabat accipere. propter illos enim haec <lb/>
            similitudo proposita est, qui nolunt suscipere in ecclesia <lb/>
            dispensatoris officium, desidiosam praetendentes excusationem, <lb/>
            nolle se rationem reddere de peccatis alienis, qui audiunt 1<lb n="20"/>
            et non faciunt, id est accipiunt et non reddunt. cum uero <lb/>
            dispensator fidelis et diligens in erogando paratissimus et <lb/>
            lucrorum dominicorum auidissimus dicit adultero: \'noli esse <lb/>
            adulter, si uis baptizari; crede Christo, qui hoc quod facis <lb/>
            dicit esse adulterium, si uis baptizari; noli esse membrum

<note type="footnote"> 6 cf. Matth. 10, 11 15 cf. Matth. 25, 15 sqq. 25 cf. I Cor. 6, 15 </note>

<note type="footnote"> 1 intromisi <hi rend="italic">S</hi> apparent <hi rend="italic">Ax</hi> 2 quamdam <hi rend="italic">C</hi> 3 hii <hi rend="italic">N Bt</hi> ii <hi rend="italic">bd</hi> <lb/>
            4 et <hi rend="italic">om SMRBNPA</hi> 5 praedicandum ad euangelium <hi rend="italic">P</hi> 6 ut <hi rend="italic">om. N</hi> <lb/>
            quacumque <hi rend="italic">RNPJi1</hi> ciuitate <hi rend="italic">N</hi> 9 Buorum ciuium <hi rend="italic">SMRBNPAXbd</hi> <lb/>
            11 quia et illi] et quia et illi <hi rend="italic">SMR</hi> 12 recu*Bant <hi rend="italic">R</hi> 15 damnatur <lb/>
            <hi rend="italic">SMRNAB1</hi> 16 quod] cum j3 noluit <hi rend="italic">SMRB</hi> quandoquidam I <lb/>
            17 hoc P 19 desidiosam] dispendiosam <hi rend="italic">P</hi> 20 de <hi rend="italic">om. P</hi> 21 non <lb/>
            facimjt 8 reddent Sl uero <hi rend="italic">om. P</hi> 22 et <hi rend="italic">fin. om. P</hi> 23 lucrorum-auidiseimus <lb/>
            <hi rend="italic">om. P</hi> lucrum <hi rend="italic">SMRB1</hi> audissimus <hi rend="italic">M</hi> 24 adulter«* <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> crede—baptizari <hi rend="italic">om. I</hi>I quid P quod <hi rend="italic">om</hi>. <foreign xml:lang="grc">β</foreign> 25 adulterum <lb/>
            <hi rend="italic">SM</hi> baptizare <hi rend="italic">N</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="77"/>
            meretricis, si uis fieri membrum Christi\', ille autem respondet: <lb/>
            \'non oboedio, non facio\\ ipse non uult ueram pecuniam dominicam <lb/>
            accipere, sed suam potius adulterinam uult thesauris <lb/>
            dominicis inportare. si autem se facturum profiteretur nec <lb/>
            faceret nec postea quolibet modo corrigi posset, inueniretur. <lb n="5"/>
            quid de illo fieret, ne aliis inutilis esset, si sibi utilis esse <lb/>
            non posset, ut, si intra retia domini bona malus piscis esset, <lb/>
            non tamen pisces domini sui malis retibus inretiret, hoc est, <lb/>
            ut, si haberet in ecclesia uitam malam, non tamen illic institueret <lb/>
            doctrinam malam. cum enim tales facta sua talia <lb n="10"/>
            defendunt uel in eis se perseueraturos apertissime profitentes <lb/>
            admittuntur ad baptismum, nihil uidetur aliud praedicari, nisi <lb/>
            fornicatores et adulteros etiam usque in uitae huius finem in <lb/>
            ea nequitia permanentes regnum dei possessuros et merito <lb/>
            fidei, quae sine operibus mortua est, ad uitam aeternam <lb n="15"/>
            salutemque uenturos. haec sunt mala retia, quae cauere debent <lb/>
            praecipue piscatores: si tamen illa euangelica similitudine <lb/>
            piscatores episcopi uel inferioris ordinis ecclesiarum praepositi <lb/>
            intellegendi sunt, quia dictum est: uenit, et faciam uos <lb/>
             piscatores hominum. retibus enim bonis capi possunt <lb n="20"/>
            pisces et mali et boni; retibus autem malis capi non possunt <lb/>
            pisces boni, quoniam in bona doctrina et bonus potest esse, <lb/>
            qui audit et facit, et malus, qui audit et non facit; in doctrina

<note type="footnote"> 15 cf. Iac. 2, 17 19 Matth. 4, 19 </note>

<note type="footnote"> 1 si uis <hi rend="italic">om. SMR</hi> 2 uult <hi rend="italic">om. SM</hi> 3 suum <hi rend="italic">N</hi> adulterium <hi rend="italic">N</hi> 4 nec <lb/>
            faceret <hi rend="italic">om. CJZ</hi> 5 facere <hi rend="italic">SMRA1</hi> corripi <hi rend="italic">SM</hi> 6 illo] illo quod <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            si] qui <hi rend="italic">bd om. SMRBNA</hi> utiles <hi rend="italic">C</hi> 7 potcst <hi rend="italic">SMB</hi> retiam <hi rend="italic">SM</hi> <lb/>
            piscis maloB <hi rend="italic">SMBBNAXbd</hi> 8 suis <hi rend="italic">SMRB1ZNPA$inretiret</hi> <lb/>
            (iret <hi rend="italic">add. m. 2) M</hi> 9 illic <hi rend="italic">orn. SMRBNA</hi> 10 talia <hi rend="italic">SMRB</hi> <lb/>
            11 se perseueraturos] semper seueraturos <hi rend="italic">SM</hi> 12 ammittuntur <hi rend="italic">SMR</hi> <lb/>
            amittuntur <hi rend="italic">N</hi> uidentur <hi rend="italic">N</hi> praedicere <hi rend="italic">SMRB</hi> pdicare <hi rend="italic">A</hi> 14 possesaros <lb/>
            8 16 aut S 17 piscotores Sl ille 2Tl euangelice Zl <lb/>
            18 ordines <hi rend="italic">R</hi> 19 qu.a <hi rend="italic">N</hi> et <hi rend="italic">om. P</hi> 20 capi. <hi rend="italic">S</hi> 21 boni et <lb/>
            mali <hi rend="italic">SMRBNPAXbd</hi> et boni-boni <hi rend="italic">om. A I</hi> 22 doctrina bona <hi rend="italic">Xbd</hi> <lb/>
            bonus] bonis P </note> <lb/>
             
<pb n="78"/>
            uero mala et qui eam ueram putat, quamuis ei non obtemperet, <lb/>
            malus est et qui obtemperat, peior est. 
</p></div><div n="33" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="18" unit="altchapter"/> Illud sane mirabile est, quod fratres, qui aliter <lb/>
            sapiunt, cum debeant ab ista uel noua uel uetere, perniciosa <lb/>
            tamen opinione discedere, ipsi insuper dicunt nouam esse<lb n="5"/>
            doctrinam, qua nequissimi homines in suis flagitiis se perseueraturos <lb/>
            in propatulo profitentes non admittuntur ad baptismum: <lb/>
            quasi nescio ubi peregrinentur, quando meretrices et <lb/>
            histriones et quilibet alii publicae turpitudinis professores <lb/>
            nisi solutis aut disruptis talibus uinculis ad christiana sacramenta<lb n="10"/>
            non permittuntur accedere, qui utique secundum istorum <lb/>
            sententiam omnes admitterentur, nisi antiquum et robustum <lb/>
            morem sancta ecclesia retineret, ex illa scilicet liquidissima <lb/>
            ueritate uenientem, qua certum habet, quoniam qui talia <lb/>
            agunt, regnum dei non possidebunt, et nisi egerint<lb n="15"/>
            ab his mortuis operibus paenitentiam, accedere ad baptismum <lb/>
            non sinuntur; si autem subrepserint, nisi uel postea mutati <lb/>
            egerint, salui esse non possunt. sed ebriosi, auari, maledici et <lb/>
            si qua alia uitia damnabilia apertis factis conuinci redarguique <lb/>
            non possunt, praeceptis tamen et catechismis ualidissime <lb n="20"/>
            flagellantnr atque omnes tales mutata in melius uoluntate ad <lb/>
            baptismum uidentur accedere. sed si forte adulteros, quos <lb/>
            non lex humana, sed diuina condemnat, id est qui alienas

<note type="footnote"> 14 Gal. 5, 21 18 cf. I Cor. 6, 10 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 ea <hi rend="italic">SM</hi> putant <hi rend="italic">SltlR</hi> obtemperent <hi rend="italic">R</hi> 2 obtemperet <hi rend="italic">SMST</hi> <lb/>
            peius <hi rend="italic">SM</hi> 3 qualiter <hi rend="italic">RPN1</hi> 4 ueteri <hi rend="italic">Z</hi> 6 quia <hi rend="italic">P$</hi> nequis <lb/>
            mihi <hi rend="italic">Al</hi> 7 ab ad <hi rend="italic">S</hi> 9 istriones <hi rend="italic">M</hi> qualibet <hi rend="italic">SMRB1</hi> publice jRLax <lb/>
            10 sacramenta christiana P 11 secundum <hi rend="italic">om. N</hi> historum <hi rend="italic">1Z</hi> <lb/>
            12 sententia. <hi rend="italic">N</hi> 13 sce <hi rend="italic">RN</hi> acae <hi rend="italic">SBl</hi> sancta. <hi rend="italic">N</hi> ecclesiae <hi rend="italic">BMRBt</hi> <lb/>
            ecclesia. <hi rend="italic">N</hi> 14 ueniente <hi rend="italic">SM</hi> 17 suprepserint <hi rend="italic">SM</hi> non subrepserint <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            uel <hi rend="italic">er. N</hi> 18 penitentiam egerint <hi rend="italic">XP</hi> egerint paenitentiam <hi rend="italic">SMRBNA</hi> <lb/>
            maledi <hi rend="italic">Ml</hi> et-conuinci <hi rend="italic">in mg. inf. M</hi> 19 dampnabilia <hi rend="italic">P</hi> apertis <lb/>
            (tis <hi rend="italic">8. l.) S</hi> conuincere P 20 cathecismis <hi rend="italic">CIZSMRPA</hi> chatecismis <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            catecismis <hi rend="italic">X</hi> ualedissime S1 21 mutatas <hi rend="italic">SMRB1</hi> uoluntates <lb/>
            <hi rend="italic">SMRB1</hi> 22 adultero <hi rend="italic">N</hi> qui <hi rend="italic">P</hi> 23 huma Sl </note> <lb/>
             
<pb n="79"/>
            uxores tamquam suas habent uel feminae [quae] alienos maritos, <lb/>
            alicubi neglegentius admitti solere aduerterunt, ex illis rectis <lb/>
            debent conari ista corrigere, hoc est, ut etiam isti non admittantur, <lb/>
            non ex his prauis illa recta deprauare, ut neque de <lb/>
            morum correctione catechizandos esse censeant conpetentes et <lb n="5"/>
            consequenter omnes etiam illarum publicarum turpitudinum <lb/>
            et scelerum professores, hoc est meretrices, lenones, gladiatores <lb/>
            ac si quid huius modi est, etiam in illis malis permanentes <lb/>
            admitti oportere arbitrentur. omnia quippe illa, quae apostolus <lb/>
            enumerat, concludens, quoniam qui talia agunt, regnum <lb n="10"/>
            dei non possidebunt, qui uehementius agunt, manifesta <lb/>
            sibi congruenter increpant et resistentes atque in eis se <lb/>
            permansuros profitentes ad accipiendum baptismum non admittunt. <lb/>
            </p></div><div n="34" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="19" unit="altchapter"/> Qui autem opinantur cetera elemosynis facile <lb n="15"/>
            conpensari, tria tamen mortifera esse non dubitant et excommunicationibus <lb/>
            punienda, donec paenitentia humiliore sanentur, <lb/>
            inpudicitiam, idololatriam, homicidium. neque nunc opus est <lb/>
            quaerere, qualis sit eorum ista sententia et utrum corrigenda <lb/>
            an adprobanda, ne opus susceptum mittamus in longum propter <lb n="20"/>
            eam quaestionem, quae huic absoluendo minime necessaria est. <lb/>
            sufficit enim, quia si omnia non sunt admittenda ad baptismi <lb/>
            sacramentum, inter haec omnia est adulterium; si autem tria

<note type="footnote"> 10 cf. Gal. 5, 21 </note>

<note type="footnote"> 1 feminas <hi rend="italic">[jbd:</hi> feminae (faeminae <hi rend="italic">N) CIZSMRBNAPChX</hi> quae <hi rend="italic">$bd:<lb/>
             om. CJZSMRBNPAChX</hi> aliae nos <hi rend="italic">R</hi> 2 ammitti <hi rend="italic">R</hi> retia <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            3 ut <hi rend="italic">om. N</hi> 4 recte <hi rend="italic">SMRBNA1</hi> 5 cathecizandoB <hi rend="italic">CSPA</hi> chatecizandos <lb/>
            <hi rend="italic">N</hi> conpetenter <hi rend="italic">R*N2</hi> 6 consequentes <hi rend="italic">SM</hi> 7 meretricis <hi rend="italic">SM</hi> <lb/>
            leonea P 8 est <hi rend="italic">om. P</hi> in <hi rend="italic">om. SMNlA</hi> 9 oporteret <hi rend="italic">SMRB</hi> <lb/>
            omniaque qvippf P 11 ueementius <hi rend="italic">R</hi> manifestata <hi rend="italic">SMRBNPAbd</hi> <lb/>
            13 mansuros P ammittunt <hi rend="italic">R</hi> 15 et cetera <hi rend="italic">SMRBNA</hi> elemo- . <lb/>
            synis <hi rend="italic">C</hi> elemosinis <hi rend="italic">SMBIZNPA$X</hi> elimosinis <hi rend="italic">R</hi> 16 et <hi rend="italic">om. SMRBNA</hi>. <lb/>
            excommunicatione <hi rend="italic">SMRBNA</hi> 17 poenitentia <hi rend="italic">R</hi> humili ore P <lb/>
            18 idololatriam <hi rend="italic">CB:</hi> idolatriam <hi rend="italic">SMRNPAXIZ&amp;</hi> nunc Ni non <hi rend="italic">N2</hi> <lb/>
            21 ea <hi rend="italic">R</hi> absoluenda <hi rend="italic">CIZ</hi> abaoluendo <hi rend="italic">SMRBPAChX</hi> ibsoluendae <hi rend="italic">N?łbd</hi> <lb/>
            22 enim] etiam <hi rend="italic">SMRBA</hi> non] sic non <hi rend="italic">SM</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="80"/>
            illa sola excipienda sunt, etiam in his tribus est adulterium, <lb/>
            unde ista disputatio nata est. 
</p></div><div n="35" subtype="section" type="textpart"><p>Sed quoniam malorum christianorum mores, qui fuerunt <lb/>
            antea etiam pessimi, habuisse non uidentur hoc malum, <lb/>
            ut alienas uxores ducerent uiri aut alienis uiris feminae<lb n="5"/>
            nuberent, inde fortasse apud quasdam ecclesias neglegentia <lb/>
            ista subrepsit, ut in catechismis conpetentium nec quaererentur <lb/>
            nec percuterentur haec uitia, atque inde factum est, ut <lb/>
            inciperent defendi: quae tamen adhuc in baptizatis rara sunt, <lb/>
            si ea nos neglegendo non densa faciamus. talem quippe in<lb n="10"/>
            quibusdam neglegentiam, in aliis inperitiam, in aliis ignorantiam <lb/>
            probabiliter dominus somni nomine significasse intellegitur, <lb/>
            ubi ait: cum autem dormirent homines, uenit <lb/>
            inimicus et superseminauit zizania. hinc autem <lb/>
            existimandum est non ea primum adparuisse in moribus<lb n="15"/>
            quamuis malorum christianorum, quoniam beatus Cyprianus <lb/>
            in epistula de lapsis, cum deplorando et arguendo multa <lb/>
            commemoraret, quibus merito dicit indignationem dei fuisse <lb/>
            commotam, ut intolerabili persecutione ecclesiam suam sineret <lb/>
            flagellari, haec ibi omnino non nominat, cum etiam illud non <lb n="20"/>
            taceat et ad eosdem mores malos pertinere confirmet, iungere <lb/>
            cum infidelibus uinculum matrimonii nihil aliud esse asserens <lb/>
            quam prostituere gentilibus membra Christi: quae nostris <lb/>
            temporibus iam non putantur esse peccata, quoniam reuera <lb/>
            in nouo testamento nihil inde praeceptum est et ideo aut

<note type="footnote"> 13 Matth. 13, 25 16 Cypr. de lapsis Hartel I p. 324 </note>

<note type="footnote"> 2 nata] mota <hi rend="italic">SMBNA</hi> nominata <hi rend="italic">P</hi> S faerant A 7 cathesismis <lb/>
            <hi rend="italic">CSMRAPN2</hi> quaererent <hi rend="italic">M</hi> 8 ne P repercuterentur <hi rend="italic">SMBRP</hi> <lb/>
            atque uitia <hi rend="italic">P</hi> 9 et defendi <hi rend="italic">SMRBNPAXabd</hi> adhuc <hi rend="italic">post</hi> sunt <lb/>
            <hi rend="italic">in bd</hi> 10 nos] non <hi rend="italic">MBN A</hi> noneglegendo <hi rend="italic">S</hi> non] nos <hi rend="italic">ACh</hi> <lb/>
            . densaj defensa <hi rend="italic">P</hi> 12 somni] omnii <hi rend="italic">P</hi> nomine] in homine <hi rend="italic">SMRB1</hi> <lb/>
            13 autem] enim <hi rend="italic">SM</hi> 15 apperuisse <hi rend="italic">N</hi> 16 ciprianus <hi rend="italic">RN</hi> 17 labsis <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            18 indignatione <hi rend="italic">S</hi> dei <hi rend="italic">om. SMR</hi> 19 commorati <hi rend="italic">P</hi> intollerabili <lb/>
            <hi rend="italic">SMR</hi> siniret <hi rend="italic">SRB1</hi> 20 flagelrari <hi rend="italic">I</hi> 21 IĮIQTęŞ mores <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            pertinere. <hi rend="italic">S</hi> pertineret <hi rend="italic">R</hi> coniungere <hi rend="italic">P</hi> 22 uincula <hi rend="italic">SMRBA</hi> <lb/>
            adserens <hi rend="italic">SMRNA</hi> 23 gentibus <hi rend="italic">SMRBNA</hi> 24 non reuera <hi rend="italic">1</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="81"/>
            licere creditum est aut uelut dubium derelictum. sicut etiam <lb/>
            illud ambiguum est, utrum Herodes mortui duxerit an uiui <lb/>
            fratris uxorem, et ideo non ita claret, quid Iohannes ei non <lb/>
            licere dicebat. de concubina quoque, si professa fuerit nullum <lb/>
             se alium cognituram, etiamsi ab illo cui subdita est dimittatur,. <lb n="5"/>
            merito dubitatur, utrum ad percipiendum baptismum non <lb/>
            debeat admitti. quisquis etiam uxorem in adulterio deprehensam <lb/>
            dimiserit et aliam duxerit, non uidetur aequandus eis, qui <lb/>
            excepta causa adulterii dimittunt et ducunt; et in ipsis <lb/>
            diuinis sententiis ita obscurum est, utrum et iste, cui quidem <lb n="10"/>
            sine dubio adulteram licet dimittere, adulter tamen habeatur, <lb/>
            si alteram duxerit, ut, quantum existimo, uenialiter ibi quisque <lb/>
            fallatur. quamobrem quae manifesta sunt inpudicitiae crimina, <lb/>
            omni modo a baptismo prohibenda sunt, nisi mutatione uoluntatis <lb/>
            et paenitentia corrigantur; quae autem dubia, omni modo <lb n="15"/>
            conandum est, ne fiant tales coniunctiones. quid enim opus <lb/>
            est in tantum discrimen ambiguitatis caput mittere? si autem <lb/>
            factae fuerint, nescio utrum hi, qui fecerint, similiter ad <lb/>
            baptismum non debere uideantur admitti. 
</p></div><div n="36" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="20" unit="altchapter"/> Quantum adtinet igitur ad doctrinam salubrem <lb n="20"/>
            ueritatis, ne cuiquam mortifero peccato perniciosissima securitas <lb/>
            detur uel etiam pestilentiosissima tribuatur auctoritas, <lb/>
            iste curationis ordo est, ut baptizandi credant in deum patrem <lb/>
            et filium et spiritum sanctum eo ritu. quo symbolum traditur, <lb/>
             et a mortuis operibus agant paenitentiam omniumque se

<note type="footnote"> 2 Ios. Fl. Antiqu. iud. 18, 7 3 cf. Matth. 14, 3. 4 9 cf. <lb/>
            Matth. 5, 32 </note>

<note type="footnote"> 1 uelut <hi rend="italic">om. SM</hi> derelictum est <hi rend="italic">SMRBNA</hi> 3 quod <hi rend="italic">SMBP</hi> 4 cumcubina <lb/>
            <hi rend="italic">SM*</hi> . coque <hi rend="italic">S</hi> quaeque <hi rend="italic">N</hi> 5 cognitura <hi rend="italic">SMRN</hi> 6 perciendum <lb/>
            S 7 atmitti p ammitti <hi rend="italic">R</hi> in <hi rend="italic">om. SMRBN A</hi> 9 addncunt <lb/>
            P 10 isti <hi rend="italic">SM</hi> 11 abeatur <hi rend="italic">SR</hi> 13 quae <hi rend="italic">om. SMR</hi> inpudicia <lb/>
            p inpndicitio <hi rend="italic">R</hi> 14 a] ad <hi rend="italic">RN</hi> baptisma <hi rend="italic">SMRBNA</hi> 17 capud <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            18 factae <hi rend="italic">om. CIZ</hi> utrum s. <hi rend="italic">1. m. 2 S</hi> hi] ii <hi rend="italic">bd om. SMRBNA</hi> <lb/>
            19 ammitti <hi rend="italic">SMRBlNA</hi> 21 nec Nt pernitiosissima <hi rend="italic">R</hi> saecularibus <lb/>
            detur <hi rend="italic">SMRBNA</hi> 23 ut] ad <hi rend="italic">SMR</hi> credat <hi rend="italic">SMR</hi> 24 sinbolam <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            simbolum <hi rend="italic">SMR</hi> 25 agat <hi rend="italic">SM</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXXI Ang. Sect. V pars III. </note>

<note type="footnote"> 6 </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="82"/>
            omnino praeteritorum remissionem in baptismo accepturos <lb/>
            esse non dubitent: non ut peccare liceat, sed ut peccasse non <lb/>
            noceat, ut sit facti remissio, non permissio faciendi. tunc uere <lb/>
            dici potest etiam spiritaliter: ecce sanus factus es; iam <lb/>
            noli peccare, quod dominus de corporali sanitate ideo<lb n="5"/>
            dixit, quoniam sciebat ei, quem saluum fecerat, meritis peccatorum <lb/>
            illum etiam carnis accidisse languorem. hi autem ei <lb/>
            homini, qui et baptizandus adulter ingreditur et baptizatus <lb/>
            adulter egreditur, miror quomodo dici existiment: ecce sanus <lb/>
            factus es. quis enim grauis et exitiabilis morbus erit, si<lb n="10"/>
            adulterium sanitas erit? 
</p></div><div n="37" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="21" unit="altchapter"/> Sed in tribus milibus, inquiunt, quos uno die <lb/>
            apostoli baptizarunt, et in tot milibus credentium, in quibus <lb/>
            apostolus ab Hierusalem usque Illyricum euangelium <lb/>
            repleuit, erant utique aliqui alienis uxoribus copulati<lb n="15"/>
            uel feminae alienis maritis: in quibus regulam apostoli constituere <lb/>
            debuerunt, quae deinceps in ecclesiis seruaretur, <lb/>
            utrum non admitterentur ad baptismum, nisi illa adulteria <lb/>
            correxissent. quasi non similiter aduersus eos dici possit, quod <lb/>
            non inueniunt aliquem commemoratum, qui, cum talis esset, <lb n="20"/>
            admissus est; aut uero possent singulorum hominum crimina, <lb/>
            quod infinitum erat, commemorari, cum generalis illa regula <lb/>
            satis superque sufficiat, ubi Petrus pluribus uerbis testificans <lb/>
            baptizandis ait: eripite uos ab hoc saeculo prauo. <lb/>
            quis enim dubitet ad huius saeculi prauitatem adulteria

<note type="footnote">4 Ioh. 5, 14 14 cf. Rom. 15, 19 24 Act. 2, 40 </note>

<note type="footnote"> 1 omninino <hi rend="italic">S</hi> 2 ut <hi rend="italic">alt. om. SM</hi> 3 factis <hi rend="italic">SMRBA</hi> factQ <hi rend="italic">N1</hi> <lb/>
            remisio <hi rend="italic">N</hi> 7 langorem <hi rend="italic">PN</hi> hii <hi rend="italic">SN</hi> hic <hi rend="italic">Z2P</hi> hi. R 10 est <hi rend="italic">SM</hi> <lb/>
            existimabilis <hi rend="italic">SMR</hi> erit <hi rend="italic">om. SM</hi> 18 apostoli <hi rend="italic">om. R</hi> baptatizarunt <lb/>
            <hi rend="italic">SM</hi> 14 hierasalem <hi rend="italic">CIZBN P A ieruaalem SMXf</hi> hyernsalem <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            usque in <hi rend="italic">SMRBNPAXbd</hi> illiricom <hi rend="italic">CIZBBMP-s</hi> repleuit eaangelium <lb/>
            <hi rend="italic">PX</hi> 15 aliqui qui <hi rend="italic">SMBA1</hi> aliquis qui <hi rend="italic">R</hi> 18 ammitterentnr <hi rend="italic">SR</hi> <lb/>
            a-mitterentur <hi rend="italic">M</hi> admitteretur P 20 inuenef P commeratum P <lb/>
            21 ammissus <hi rend="italic">SMR</hi> aut] ut <hi rend="italic">SMR</hi> possint <hi rend="italic">SMBBN.AIrç,bd</hi> 23 ibi <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            uerbis <hi rend="italic">om. SMR</hi> 24 ait] an <hi rend="italic">SMR</hi> eripit <hi rend="italic">SMR</hi> prauo <hi rend="italic">om. 81</hi> <lb/>
            25 dubitet (e <hi rend="italic">ex</hi> a) <hi rend="italic">N</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="83"/>
            pertinere et illos, qui elegerint in eadem iniquitate persistere? <lb/>
            similiter autem dici potest publicas meretrices, quas utique <lb/>
            ad baptismum nisi ab illa turpitudine liberatas nulla admittit <lb/>
            ecclesia, potuisse inueniri in tot milibus tunc credentium per <lb/>
            tot gentes et de his suscipiendis uel prohibendis constituere <lb n="5"/>
            apostolos exempla debuisse. uerumtamen de quibusdam minoribus <lb/>
            possumus coniectare maiora. si enim ad baptismum <lb/>
            Iohannis uenientes publicani prohibiti sunt aliquid amplius <lb/>
            exigere, quam quod eis fuerat constitutum, miror, si uenientibus <lb/>
            ad baptismum Christi posset permitti adulterium. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="38" subtype="section" type="textpart"><p>Commemorauerunt etiam Israhelitas multa mala et <lb/>
            grauia perpetrasse et effudisse multum sanguinem prophetarum <lb/>
            nec tamen ex his factis penitus meruisse deleri, sed ex infidelitate <lb/>
            sola, qua in Christum credere noluerunt, non <lb/>
            intuentes, quia peccatum eorum non hoc solum fuit, quia in <lb n="15"/>
            Christum non crediderunt, uerum etiam quia Christum occiderunt: <lb/>
            quorum unum pertinet ad crimen incredulitatis, alterum <lb/>
            ad crimen crudelitatis. illud ergo est contra fidem rectam, <lb/>
            illud contra bonam uitam. utroque autem uitio caret, qui <lb/>
            fidem Christi habet non sine operibus mortuam, quae etiam <lb n="20"/>
            in daemonibus inuenitur, sed fidem gratiae, quae per dilectionem <lb/>
            operatur. 
</p></div><div n="39" subtype="section" type="textpart"><p>Haec est fides, de qua dicitur: regnum caelorum <lb/>
            intra uos est. hanc enim diripiunt, qui uim faciunt credendo, <lb/>
            inpetrantes spiritum caritatis, ubi est plenitudo

<note type="footnote"> 8 cf. Lue. 3, 13 20 cf. Iac. 2, 19 21 Gal. 5, 6 23 Lac. <lb/>
            17, 21 25 cf. Rom. 13, 10 </note>

<note type="footnote"> 1 et-persistere <hi rend="italic">in mg. N</hi> illios <hi rend="italic">R</hi> iniquitatem <hi rend="italic">R</hi> 3 ammittit <lb/>
            <hi rend="italic">RN</hi> 4 inuenire <hi rend="italic">SM</hi> 5 de his] deis p suspicientes <hi rend="italic">MS*</hi> <lb/>
            suspicientia <hi rend="italic">B</hi> 6 apostolus <hi rend="italic">I</hi> 7 possum <hi rend="italic">SMR om. CIZ</hi> niaiorS P1 <lb/>
            8 uenienientes <hi rend="italic">S</hi> 11 commemorarauerunt <hi rend="italic">S</hi> 12 effundisse <hi rend="italic">SMR</hi> <lb/>
            13 paenitus <hi rend="italic">B</hi> poenitus <hi rend="italic">P</hi> penitus penitus <hi rend="italic">SM</hi> deleri meruisse <hi rend="italic">SM</hi> <lb/>
            ex] et <hi rend="italic">P</hi> infidilitate <hi rend="italic">S</hi> 14 quia <hi rend="italic">SM</hi> 15 fuit <hi rend="italic">om. Sl</hi> 16 non <hi rend="italic">om. R</hi> <lb/>
            17 ad crimen <hi rend="italic">om. N</hi> 18 credulitatis <hi rend="italic">BiNi</hi> 19 illudJ istud <hi rend="italic">IN$bd</hi> <lb/>
            qui <hi rend="italic">om. N</hi> 24 uos uos <hi rend="italic">SM1</hi> hanc] hoc <hi rend="italic">d</hi> </note>

<note type="footnote"> 6* </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="84"/>
            legis, sine qua lex in littera reos faciebat etiam praeuaricationis. <lb/>
            non itaque putandum est ideo dictum: regnum <lb/>
            caelorum uim patitur et qui uim faciunt, diripiunt <lb/>
            illud, quia etiam mali tantummodo credendo et pessime <lb/>
            uiuendo perueniunt in regnum caelorum, sed quia reatus ille <lb n="5"/>
            praeuaricatonis, quem sola lex, id est littera sine spiritu <lb/>
            iubendo faciebat, credendo soluitur et uiolentia fidei sanctus <lb/>
            spiritus inpetratur, per quem diffusa caritate in cordibus <lb/>
            nostris lex non timore poenae, sed iustitiae amore <lb/>
            conpletur. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="40" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="22" unit="altchapter"/> Nequaquam ergo mens incauta fallatur, ut se <lb/>
            existimet deum cognouisse, si eum fide mortua, hoc est sine <lb/>
            bonis operibus confiteatur more daemonum, et ideo se iam <lb/>
            non dubitet ad uitam aeternam esse uenturam, quia dominus <lb/>
            dicit: haec est autem uita aeterna, ut cognoscant<lb n="15"/>
            te unum uerum deum et quem misisti Iesum <lb/>
            Christum. uenire quippe debet etiam illud in mentem, <lb/>
            quod scriptum est: in hoc cognoscimus eum, si mandata <lb/>
            eius seruemus. qui dicit quia cognoui eum, <lb/>
            et mandata eius non seruat, mendax est, et in hoc<lb n="20"/>
            ueritas non est. et ne quisquam existimet mandata eius <lb/>
            ad solam fidem pertinere — quamquam hoc dicere nullus est <lb/>
            ausus, praesertim quia mandata dixit, quae ne multitudine <lb/>
            cogitationem spargerent, in illis duobus tota lex pendet <lb/>
            et prophet ae — licet recte dici possit ad solamfidem pertinere

<note type="footnote"> 2 Matth. 11, 12 8 cf. Rom. 5, 5 15 loh. 17, 3 18 I loh. <lb/>
            2, 3. 4 24 Matth. 22, 40 </note>

<note type="footnote"> 1 in <hi rend="italic">er. N</hi> littera *eos n liberat (&amp; lib. 8. <hi rend="italic">I.)</hi> «»a i i reatu preuaricationis <lb/>
            <hi rend="italic">N</hi> 4 illid <hi rend="italic">S</hi> 5 regno <hi rend="italic">N</hi> 7 spiritus sanctus <hi rend="italic">IZSMHBAP <lb/>
            Afrbd</hi> 8 imperatur <hi rend="italic">N</hi> difnsa S caritatS <hi rend="italic">SM</hi> 9 nostris] christianis <lb/>
            <hi rend="italic">PX</hi> lex] quae <hi rend="italic">SMRBSp paene B</hi> pene <hi rend="italic">NS</hi> paenae <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            13 operibus bonis <hi rend="italic">N</hi> 14 uenturum <hi rend="italic">SMRBNpA</hi> 15 cognoscante <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            16 uerum unum <hi rend="italic">SMRBNA</hi> 17 <hi rend="italic">mente BNPAX</hi>. 19 seruauerimus <lb/>
            <hi rend="italic">SMBBNPAX</hi> quia] qui <hi rend="italic">BlN</hi> cognouit <hi rend="italic">NA</hi> 22 dicere hoc bd <lb/>
            23 ausus <hi rend="italic">om. SM</hi> ne <hi rend="italic">om. SMRBN A</hi> 24 cogitationes parerent <lb/>
            <hi rend="italic">SMBBNAb</hi> cogitatione <hi rend="italic">PX</hi> pendent R 25 posset <hi rend="italic">SMMBNPA</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="85"/>
            dei mandata, si non mortua, sed uiua illa intellegatur fides, <lb/>
            quae per dilectionem operatur, tamen postea Iohannes ipse <lb/>
            aperuit quid diceret, cum ait: hoc est mandatum eius, <lb/>
            ut credamus nomini filii eius Iesu Christi et diligamus <lb/>
            inuicem. <lb n="5"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>