<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa041.opp-lat1:1-4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa041.opp-lat1:1-4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa041.opp-lat1"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="1" unit="altchapter"/>Quibusdam uidetur indiscrete omnes admittendos esse <lb/>
            ad lauacrum regenerationis, quae est in Christo Iesu domino <lb/>
            nostro, etiamsi malam turpemque uitam facinoribus et flagitiis <lb n="5"/>
            euidentissimis notam mutare noluerint atque in ea se perseueraturos <lb/>
            aperta etiam professione declarauerint. uerbi gratia, <lb/>
            si quisquam meretrici adhaeret, non ei prius praecipiatur, ut <lb/>
            ab ea discedat et tunc ueniat ad baptismum, sed etiam cum <lb/>
            ea manens mansurumque se confitens seu etiam profitens admittatur <lb n="10"/>
            et baptizetur nec inpediatur fieri membrum Christi, <lb/>
            etiamsi membrum meretricis esse perstiterit, sed postea doceatur, <lb/>
            quam sit hoc malum, iamque baptizatus de mutandis <lb/>
            in melius moribus instruatur. peruersum enim putant atque <lb/>
             praeposterum prius docere, quemadmodum debeat uiuere <lb n="15"/>
            christianus et deinde baptizari. sed censent praecedere debere <lb/>
            baptismi sacramentum, ut deinde sequatur uitae morumque

<note type="footnote"> 11 cf. I Cor. 6, 15 </note>

<note type="footnote"> 2 Incipit eiusdem de fide et operibus <hi rend="italic">fol. 39b C fol. 16\'\'</hi> p <hi rend="italic">fol. 63* I <lb/>
            fol. 2sb Z</hi> Aurelii Augustini epi de fide et operibus <hi rend="italic">fol</hi>. 63* <hi rend="italic">P</hi> Incipit <lb/>
            liber Augustini de fide et operibus <hi rend="italic">fol</hi>. Ib <hi rend="italic">A</hi> Incipit liber sci Augustini <lb/>
            de fide et operibus <hi rend="italic">fol. 47b M</hi> Aureli Augustini de fide et operibus <lb/>
            <hi rend="italic">fol. 1* N</hi> Incipit liber Aurelii Augustini de fide et operibus <hi rend="italic">Ch</hi> Aureli <lb/>
            Augnstini de fide et operibus liber unus <hi rend="italic">fol. 186 R</hi> 5 turpemquae <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> turpemquae <hi rend="italic">R</hi> 6 notam] non tam <hi rend="italic">ClZCh</hi> non eolum mutare <lb/>
            <hi rend="italic">N</hi> uoluerint (u <hi rend="italic">init. supra</hi> #) P nouerint <hi rend="italic">I</hi> atque] sed se <lb/>
            (se in <hi rend="italic">ras.) N</hi> in ea se] in eas <hi rend="italic">SMR</hi> in ea. <hi rend="italic">B</hi> in ea <hi rend="italic">N</hi> 7 confessione <lb/>
            <hi rend="italic">SMRBNACh</hi> declauerint <hi rend="italic">Ch</hi> 8 quisque <hi rend="italic">PXABXCh</hi> quia <lb/>
            <hi rend="italic">SMB</hi> prius <hi rend="italic">om. SMRA</hi> 9 baptismu Cl 10 se <hi rend="italic">om. BNAlCh</hi> <lb/>
            confidens <hi rend="italic">NAChbd</hi> seu etiam profitens <hi rend="italic">om. }{A ICh</hi> seu] siue <hi rend="italic">IZPB <lb/>
            SM$A3</hi> 12 meretricis] christi <hi rend="italic">SMR</hi> prostiterit <hi rend="italic">SM</hi> 16 christianos <lb/>
            <hi rend="italic">SM</hi> inde <hi rend="italic">IN</hi> praecederel praedicere <hi rend="italic">P</hi> </note>

<note type="footnote"> 3* </note> <lb/>
             
<pb n="36"/>
            doctrina: quam si tenere et custodire uoluerit, utiliter fecerit; <lb/>
            si autem noluerit, retenta fide christiana, sine qua in aeternum <lb/>
            periret, in quolibet scelere inmunditiaque permanserit, saluum <lb/>
            eum futurum tamquam per ignem, uelut qui aedificauerit super <lb/>
            fundamentum, quod est Christus, non aurum, argentum, lapides<lb n="5"/>
            pretiosos, sed ligna, fenum, stipulam, id est non iustos <lb/>
            castosque mores, sed iniquos et inpudicos. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>Ad hanc autem disputationem uidentur inpulsi, quod <lb/>
            eos mouerit non admitti ad baptismum illos, qui dimissis <lb/>
            uxoribus alias duxerint, uel feminas, quae dimissis uiris aliis<lb n="10"/>
            nupserint, quia haec non coniugia, sed adulteria esse dominus <lb/>
            Christus sine ulla dubitatione testatur. cum enim negare non <lb/>
            possent esse adulterium, quod ueritas adulterium esse sine <lb/>
            ambiguitate confirmat, eisque suffragari uellent ad accipiendum <lb/>
            baptismum, quos huius modi laqueo ita captos uiderent, ut,<lb n="15"/>
            si non admitterentur ad baptismum, sine ullo sacramento <lb/>
            mallent uiuere uel etiam mori quam disrupto adulterii uinculo <lb/>
            liberari, humana quadam miseratione conmoti sunt ad eorum <lb/>
            causam sic suscipiendam, ut omnes cum eis facinerosos et <lb/>
            flagitiosos etiam nulla prohibitione correptos, nulla instructione <lb n="20"/>
            correctos, nulla paenitentia mutatos ad baptismum admittendos <lb/>
            esse censerent, existimantes eos, nisi fieret, in aeternum esse

<note type="footnote"> 4 cf. I Cor. 3, 11. 12 9 cf. Matth. 19, 9-</note>

<note type="footnote"> 1 uolueri*t <hi rend="italic">N</hi> 2 et retenta <hi rend="italic">SMRBPAChNX</hi> fide <hi rend="italic">om. I</hi> <lb/>
            quaqya <hi rend="italic">R</hi> 4 uelud <hi rend="italic">SP</hi> quia <hi rend="italic">S</hi> qua <hi rend="italic">R</hi> «edificauerit <hi rend="italic">N</hi> edificauerit <lb/>
            S 6 preciosos <hi rend="italic">RCh</hi> faenum <hi rend="italic">CBZACh</hi> foenum <hi rend="italic">SMRNP</hi> <lb/>
            8 hanc»*« <hi rend="italic">S</hi> autem] hucautem <hi rend="italic">R</hi> disputatione. <hi rend="italic">N</hi> quos <hi rend="italic">SM</hi> <lb/>
            quo. <hi rend="italic">N</hi> 9 eos <hi rend="italic">om. Ch</hi> nouerit <hi rend="italic">SMRN</hi> nouerint (nt <hi rend="italic">m. 2) B, AxCh</hi> <lb/>
            iiloa <hi rend="italic">er. in N om. bd</hi> 10 duxerint (i <hi rend="italic">ex</hi> u) <hi rend="italic">N</hi> qui <hi rend="italic">R</hi> aliis-sed ad <lb/>
            <hi rend="italic">om. Chl</hi> 11 nubserint <hi rend="italic">C</hi> 14 anibage <hi rend="italic">SMRBANabd</hi> eiusque <hi rend="italic">Z</hi> <lb/>
            eis <hi rend="italic">Ch</hi> suffragrari <hi rend="italic">ClX</hi> 15 quod P uiderint <hi rend="italic">SMRBNACh</hi> <lb/>
            17 dirupto <hi rend="italic">SMRNCb</hi> adulteri <hi rend="italic">SMA1</hi> 18 quandam <hi rend="italic">P</hi> qua»dam S <lb/>
            quędam <hi rend="italic">MRA</hi> 19 facinorosos <hi rend="italic">SMRNPIZ$A3</hi> 20 prohibitione—correctos <lb/>
            nulla <hi rend="italic">om. I</hi> 21 poenitentia <hi rend="italic">RP</hi> 22 esse <hi rend="italic">om. SMR</hi> censerent-esse <lb/>
            <hi rend="italic">om. IZ</hi> censerent] conserent P concederent <hi rend="italic">N</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="37"/>
            perituros; si autem fieret, etiam in illis malis perseuerantes <lb/>
            saluos per ignem futuros. 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="2" unit="altchapter"/> Quibus respondens hoc primum dico, ne quis ea <lb/>
            testimonia scripturarum, quae conmixtionem bonorum et malorum <lb/>
            in ecclesia uel praesentem indicant uel futuram praenuntiant, <lb n="5"/>
            sic accipiat, ut disciplinae seueritatem siue diligentiam <lb/>
            soluendam omnino atque omittendam non illis edoctus litteris, <lb/>
            sed sua opinatione deceptus existimet. neque enim, quia illam <lb/>
            primi populi permixtionem Moyses dei famulus patientissime <lb/>
            perferebat, ideo non in multos etiam gladio uindicauit; et <lb n="10"/>
            Phinees sacerdos adulteros simul inuentos ferro ultore confixit. <lb/>
            quod utique degradationibus et excommunicationibus <lb/>
            significatum est esse faciendum hoc tempore, cum in ecclesiae <lb/>
            disciplina uisibilis fuerat gladius cessaturus. nec quia beatus <lb/>
            apostolus inter falsos fratres tolerantissime congemescit et <lb n="15"/>
            quosdam etiam diabolicis inuidentiae stimulis agitatos Christum <lb/>
            tamen praedicare permittit, ideo parcendum censet illi, qui <lb/>
            uxorem patris sui habuit — quem praecipit congregata <lb/>
            • ecclesia tradendum satanae in interitum carnis, ut <lb/>
            spiritus saluus sit in die domini Iesu — aut ideo ipse <lb n="20"/>
            alios non tradidit satanae, ut discerent non blasphemare, <lb/>
            aut frustra dicit: scripsi uobis in epistula non <lb/>
            commisceri fornicariis, non utique fornicariis

<note type="footnote"> 10 cf. Kum. 25, 5 eqq. 15 cf. II Cor. 11, 25 16 cf. Phil. 1, 15 <lb/>
            18 cf. I Cor. 5, 1-5 21 I Tim. 1, 20 22 I Cor. 5, 9-13 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 etiam <hi rend="italic">om. SMB</hi> 3 Quibus <hi rend="italic">om. SMBBNA</hi> 4 scribtnrarum <lb/>
            <hi rend="italic">(semper</hi> b) <hi rend="italic">C</hi> que <hi rend="italic">RNM</hi> qu*e <hi rend="italic">S</hi> 5 pronuntiant <hi rend="italic">MP</hi> 6 saeueritatem <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 7 amittendam <hi rend="italic">SMRBNA</hi> non illis <hi rend="italic">bis pos. sed. pr. exp. M</hi> <lb/>
            aeductus P 8 opinione <hi rend="italic">SMB</hi> decoeptus P 9 moyses <hi rend="italic">(y s. I.) C</hi> <lb/>
            11 finees <hi rend="italic">codd</hi>. 12 et <hi rend="italic">om. Ml</hi> 14 lis fuerat <hi rend="italic">in mg. m. 2 R</hi> 15 apostolus <lb/>
            paulus <hi rend="italic">P</hi> totlerantissimc <hi rend="italic">N</hi> congemiscit <hi rend="italic">IBXfibd</hi> 16 inuidiae <lb/>
            <hi rend="italic">SMB</hi> 17 qui. <hi rend="italic">B</hi> 18 praecepit <hi rend="italic">SltfRANPX</hi> 19 tradendum <lb/>
            (tr <hi rend="italic">m. 2 in ras.) B</hi> interita <hi rend="italic">P</hi> 20 sit] fiat <hi rend="italic">NA</hi> diem <hi rend="italic">CZ</hi> <lb/>
            domini nostri <hi rend="italic">SMBBNAfi</hi> Iesu xpi <hi rend="italic">SMBBNAfi</hi> 21 sathanae <hi rend="italic">SRM\'<foreign xml:lang="grc">β</foreign></hi> <lb/>
            satan.e <hi rend="italic">N</hi> blasphemarent <hi rend="italic">MR</hi> 22 scribsi <hi rend="italic">(seniper</hi> b) <hi rend="italic">C, B</hi> epistula <lb/>
            <hi rend="italic">C1</hi> 23 coymisceri <hi rend="italic">M</hi> </note> 
<pb n="38"/>
            huius mundi aut auaris aut raptoribus aut idolis <lb/>
            seruientibus; alioquin debueratis de hoc mundo <lb/>
            exire. nunc autem scripsi uobis non commisceri, <lb/>
            si quis frater nominatur aut fornicator aut idolis <lb/>
            seruiens aut auarus aut maledicus aut ebriosus <lb n="5"/>
            aut rapax, cum eius modi ne quidem cibum sumere. <lb/>
            quo enim mihi de his qui foris sunt iudicare? <lb/>
            nonne de his qui intus sunt uos iudicatis? de his <lb/>
            autem qui foris sunt deus iudicabit. auferte malum <lb/>
            ex uobis ipsis. ubi quidem aliqui id, quod dictum<lb n="10"/>
            est (ex uobis ipsis&gt;, ita intellegunt, ut ex se ipso unusquisque <lb/>
            auferat malum, hoc est, ut ipse sit bonus. sed <lb/>
            utrolibet modo intellegatur, siue ut seueritate ecclesiae mali <lb/>
            excommunicationibus corripiantur, siue ut se quisque corripiendo <lb/>
            et corrigendo a se ipso auferat malum, illud tamen, <lb n="15"/>
            quod supra dictum est, non habet ambiguitatem, ubi praecipit <lb/>
            non commisceri eis fratribus, qui in aliquo supra dicto uitio <lb/>
            nominantur, id est noti famosique sunt. 
</p><p><milestone n="3" unit="altchapter"/>Quo autem animo et qua caritate misericors ista seueritas <lb/>
            adhibenda sit, non solum eo loco, ubi ait: ut spiritus<lb n="20"/>
            saluus sit in die domini Iesu, sed alibi quoque euidenter <lb/>
            ostendit dicens: si quis non obaudit uerbo nostro <lb/>
            per epistulam, hunc notate, et nolite commisceri

<note type="footnote"> 20 I Cor. 5, 5 22 II Theas. 3, 14. 15 </note>

<note type="footnote"> 3 exire (re <hi rend="italic">m. 2 ex</hi> sse) <hi rend="italic">B</hi> 4 fratres <hi rend="italic">SMR1</hi> aut <hi rend="italic">er. i.n I</hi> aut <lb/>
            fornicator <hi rend="italic">8. 1. m. 2 A</hi> 6 huiusmodi <hi rend="italic">SMRBNAbd</hi> ne] nec <hi rend="italic">SMR <lb/>
            BXNA$cibura</hi> quidem <hi rend="italic">SMRBNAPbd</hi> simul sumere <hi rend="italic">BN</hi> 7 quid p <lb/>
            iis <hi rend="italic">bd</hi> 8 nonne (ne s. <hi rend="italic">1. m. 2) A</hi> iis <hi rend="italic">bd</hi> 10 nobismet j3 quidam <lb/>
            <hi rend="italic">SMBRNA</hi> aliqui id <hi rend="italic">om. SMRBNA</hi> 11 i.ta <hi rend="italic">N</hi> ista <hi rend="italic">B</hi> se <lb/>
            <hi rend="italic">om. SM</hi> 12 Bit in <hi rend="italic">mg. N</hi> sed] quod in <hi rend="italic">ras. N, 8. 1. S</hi> 13 utrolibet] <lb/>
            quomodolibet <hi rend="italic">SMRBNA</hi> modo <hi rend="italic">om. RN</hi> sll-eueritate <hi rend="italic">C</hi> se <lb/>
            ueritate S ecclesi»e <hi rend="italic">N</hi> 16 praecepit <hi rend="italic">SMRBPAN</hi> 17 eis <hi rend="italic">om. N A</hi> <lb/>
            18 nominantur-animo <hi rend="italic">in mg. N</hi> fanoosique <hi rend="italic">M</hi> famosi que S 19 animo <lb/>
            <hi rend="italic">om. SMR</hi> et] aut <hi rend="italic">SltlR</hi> miseris P aaeuehtaB <hi rend="italic">C</hi> siueritas M <lb/>
            21 domini nostri Iesu christi <hi rend="italic">SMRBNA</hi> 23 epistulam <hi rend="italic">01</hi> commiscere <lb/>
            <hi rend="italic">SMR</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="39"/>
            cum eo, ut erubescat; et non ut inimicum existimetis, <lb/>
            sed corripite ut fratrem. 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>Et ipse dominus, exemplum singulare patientiae, qui <lb/>
            etiam in duodecim apostolis usque ad passionem diabolum <lb/>
            pertulit et qui ait: sinite utraque crescere usque ad <lb n="5"/>
            messem, ne forte, dum uultis colligere zizania, <lb/>
            simul eradicetis et triticum, retiaque illa similitudine <lb/>
            ecclesiae usque ad litus, hoc est usque ad saeculi finem, <lb/>
            bonos et malos pisces habitura praedixit et cetera, si qua de <lb/>
            permixtione bonorum et malorum siue aperte siue per similitudines <lb n="10"/>
            est locutus, non ideo tamen omittendam censuit <lb/>
            ecclesiae disciplinam; immo uero admonuit adhibendam, quando <lb/>
            ait: adtendite uobis; si peccauerit in te frater <lb/>
            tuus, uade corripe eum inter te et ipsum solum. <lb/>
            si te audierit, lucratus eris fratrem tuum. si autem <lb n="15"/>
            non audierit, adsume tecum unum uel duos, ut in <lb/>
            ore testium duorum uel trium stet omne uerbum. <lb/>
            quodsi non audierit eos, dic ecclesiae. si autem <lb/>
            nec ecclesiam audierit, sit tibi tamquam ethnicus <lb/>
            et publicanus. deinde ipsius seueritatis terrorem grauissimum <lb n="20"/>
            adiecit etiam eo loco dicens: quae solueritis in <lb/>
            terra, soluta erunt et in caelo, et quae ligaueritis <lb/>
            in terra, ligata erunt et in caelo; prohibet etiam <lb/>
            sanctum dari canibus. nec contrarius est apostolus domino,

<note type="footnote">5 Matth. 13, 30. 29 13 Matth. 18, 15-18 24 cf. Matth. 7, 6 </note>

<note type="footnote"> 1 erubescant P inimicum eom <hi rend="italic">SMQBAbd,</hi> (eum s. <hi rend="italic">I.) NR</hi> 3 singularis <lb/>
            <hi rend="italic">SM</hi> qua <hi rend="italic">SBNA</hi> qua <hi rend="italic">M</hi> 6 dum] cum <hi rend="italic">SMRBNA</hi> zizanift <lb/>
            <hi rend="italic">SBM1</hi> 8 finem saeculi <hi rend="italic">X</hi> saeculi <hi rend="italic">om. P</hi> 9 pisces <hi rend="italic">om. N</hi> habituros <lb/>
            <hi rend="italic">BMNA</hi> 10 similitudinem <hi rend="italic">SMB</hi> aimilitudine P 11 locutus est <hi rend="italic">bd</hi> <lb/>
            censet <hi rend="italic">I</hi> cense*t <hi rend="italic">Z</hi> 12 ammonuit P 14 et corripe <hi rend="italic">SMBBNAfPbd</hi> <lb/>
            15 audient te <hi rend="italic">SMBBNAbd</hi> eris] es <hi rend="italic">SMBNA</hi> est <hi rend="italic">B</hi> 16 te non audierit <lb/>
            <hi rend="italic">SMBBAN</hi> assumme P asume <hi rend="italic">N1</hi> ut] et <hi rend="italic">C</hi> 17 ore duorum <lb/>
            uel trium testium stet P testium] testimonium <hi rend="italic">SMB</hi> 18 eos <hi rend="italic">om. P</hi> <lb/>
            19 nec <hi rend="italic">om. N</hi> non audierit <hi rend="italic">NB3</hi> tamquam] sicut <hi rend="italic">N</hi> 20 saeueritatis <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> seueritatem <hi rend="italic">N</hi> ueritatis <hi rend="italic">IM</hi> 21 adiecit dicens etiam eo loco P <lb/>
            que <hi rend="italic">SP</hi> 22 terram <hi rend="italic">MBN</hi> et <hi rend="italic">alt. om. SMBBNA</hi> 24 ne P </note> <lb/>
             
<pb n="40"/>
            quia dicit: peccantes coram omnibus argue, ut ceteri <lb/>
            timorem habeant, cum ille dicat: corripe eum inter <lb/>
            te et ipsum. utrumque enim faciendum est, sicut infirmitatis <lb/>
            diuersitas admonet eorum, quos utique non perdendos, sed <lb/>
            corrigendos curandosque suscepimus, et alius sic, alius autem<lb n="5"/>
            sic sanandus est. ita etiam est ratio dissimulandi et tolerandi <lb/>
            malos in ecclesia; et est rursus ratio castigandi, corripiendi, <lb/>
            non admittendi uel a communione remouendi. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>