<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037c.opp-lat1:1-2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037c.opp-lat1:1-2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037c.opp-lat1"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="1" unit="altchapter"/>Diu sanctitati tuae, coepiscope uenerande Pauline, <lb/>
            rescriptorum debitor fui, ex quo mihi scripsisti per homines <lb/>
            filiae nostrae religiosissimae Florae, quaerens a me, utrum <lb n="5"/>
            prosit cuique post mortem, quod corpus eius apud sancti <lb/>
            alicuius memoriam sepelitur. hoc enim abs te uidua memorata <lb/>
            petiuerat pro defuncto in eis partibus suo filio et rescripseras <lb/>
            consolans eam: idque etiam nuntians de cadauere fidelis iuuenis <lb/>
            Cynegii, quod materno et pio affectu desiderauit, esse <lb n="10"/>
            conpletum, ut scilicet in beatissimi Felicis confessoris basilica <lb/>
            poneretur. qua occasione factum est, ut per eosdem perlatores <lb/>
            litterarum tuarum etiam mihi scriberes, ingerens huiusce

<note rend="script" type="footnote"> 2 Incipit liber sci Aagustini epi ad Paulinum Nolensem (nolanum <hi rend="italic">E)</hi> <lb/>
            epm de cura pro mortuis gerenda <hi rend="italic">fol</hi>. 35. <hi rend="italic">T fol. 164. B fol. 133 F, <lb/>
            A. fol. 1 E, Ch</hi> Incipit ad scm Paulinum de cura pro mortuis gerenda <lb/>
            <hi rend="italic">fol. 79x N</hi> Incipit liber de cura pro mortuia agenda ad Paulinum epm. <lb/>
            liber Aurelii Augustini ad Paulinum Nolanum epm <hi rend="italic">fol. 17*</hi> m Incipit liber <lb/>
            aci Augustini ad Paulinum <hi rend="italic">fol</hi>. 6,2b <hi rend="italic">K</hi> Incipit beati Aurelii Augustini <lb/>
            epi de cura gerenda pro mortuis ad Paulinum epm <hi rend="italic">fol</hi>. 9sb <hi rend="italic">I fol</hi>. 68* <hi rend="italic">Z</hi> <lb/>
            Incipitde cura pro mortuis gerenda liber unus ad Paulinum <hi rend="italic">epmfol.164 Y</hi> <lb/>
            Incipit liber sci Augustini de cura pro mortuis gerenda <hi rend="italic">fol. 153h V</hi> De <lb/>
            cura pro mortuis gerenda uel quibus sacrificium prosit aut locus martirum <lb/>
            in quo quispiam sepelitur. Ei libro de cura pro mortuis gerenda ad <lb/>
            Paulinum epm <hi rend="italic">fol</hi>. 54b <hi rend="italic">X</hi> 3 sanctitatis <hi rend="italic">K-p</hi> coepyscope <hi rend="italic">K</hi> pauline <lb/>
            <hi rend="italic">T;</hi> pauline sanctitati tue <hi rend="italic">(sic iungitur) F</hi> 4 rescribtorum <hi rend="italic">NB1</hi> <lb/>
            scriptorum &lt;p scripsisti <hi rend="italic">om</hi>. « 5 religiosissime debitor <hi rend="italic">T</hi> 6 cuique] <lb/>
            alicui <hi rend="italic">V</hi> memoria sci alicuius P 8 defuncto»»» (rum <hi rend="italic">er.)</hi> &lt;p <lb/>
            filio suo <hi rend="italic">B$bd</hi> 9 id e etiam <hi rend="italic">om. V</hi> nontians 11 cadabere <lb/>
            (b <hi rend="italic">pro</hi> u <hi rend="italic">semper fere) N</hi> canere <hi rend="italic">Yl</hi> 10 cenegii <hi rend="italic">V</hi> cinegii fi pio] <lb/>
            ipso <hi rend="italic">Ch</hi> 12 perlafctores <hi rend="italic">T</hi> 13 huius modi <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="622"/>
            modi quaestionem, atque ut responderem quid inde mihi <lb/>
            uideretur, exposcens nec tacens ipse quid sentias. nam dicis <lb/>
            uideri tibi non esse inanes motus animorum religiosorum <lb/>
            atque fidelium pro suis ista curantium. adiungis etiam uacare <lb/>
            non posse, quod uniuersa pro defunctis ecclesia supplicare<lb n="5"/>
            consueuit, ut hinc et illud conici possit, homini prodesse <lb/>
            post mortem, si fide suorum humando eius corpori talis <lb/>
            prouideatur locus, in quo appareat opitulatio etiam isto modo <lb/>
            quaesita sanctorum. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>Sed cum haec ita sint, quomodo huic opinioni contrarium<lb n="10"/>
            non sit quod dicit apostolus: omnes enim astabimus ante <lb/>
            tribunal Christi, ut ferat unusquisque secundum ea <lb/>
            quae per corpus gessit, siue bonum siue malum, non <lb/>
            te satis uidere significas. haec quippe apostolica sententia <lb/>
            ante mortem admonet fieri quod possit prodesse post mortem. <lb n="15"/>
            non tunc, quando iam recipiendum est quod quisque gesserit <lb/>
            ante mortem. uerum haec ita soluitur quaestio, quoniam <lb/>
            quodam uitae genere adquiritur, dum in hoc corpore uiuitur, <lb/>
            ut aliquid adiuuent ista defunctos, ac per hoc secundum ea <lb/>
            quae per corpus gesserunt eis quae post corpus religiose pro<lb n="20"/>
            illis facta fuerint adiuuantur. sunt enim, quos nihil omnino

<note type="footnote"> 11 II Cor. 5, 10 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 inde responderem P mihi inde <hi rend="italic">B</hi> inde <hi rend="italic">om. F$2</hi> uidetur <lb/>
            <hi rend="italic">IZMACh</hi> sentio <hi rend="italic">B</hi> Scripsisti mihi querens a me utrum prosit <lb/>
            cura post mortem quod corpus eius apud aci alicuius memoriam sepeliretur <lb/>
            et cetera. nam dicis <hi rend="italic">sqq. X</hi> 3 tibi uideri P 4 ita <hi rend="italic">K</hi> etiam <lb/>
            <hi rend="italic">om</hi>. P uocare <hi rend="italic">ZI1</hi> 6 hinc et illud] illud hi <hi rend="italic">X</hi> potest <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            prodesse <hi rend="italic">om. F</hi> 7 suorum parentum <hi rend="italic">E</hi> 8 oppitulatio Ij) 10 oppinioni <lb/>
            y 11 non <hi rend="italic">om. B ait</hi> apostolus <hi rend="italic">KEXVY ÂChFpIj)Eug</hi> apostolus <lb/>
            ait <hi rend="italic">T</hi> adstauimus <hi rend="italic">N</hi> adstabimus <hi rend="italic">MAYoCh</hi> 12 uti <hi rend="italic">T</hi> ne 1x <lb/>
            eferat <hi rend="italic">T</hi> referat <hi rend="italic">IZMEXYy</hi> ..ferat <hi rend="italic">F</hi> 13 per <hi rend="italic">om</hi>. P malum sit <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            15 ammonet <hi rend="italic">NKFXy</hi> post mortem possit prodesse <hi rend="italic">TE</hi> posse <lb/>
            <hi rend="italic">Ch1 om</hi>. <foreign xml:lang="grc">β</foreign> 16 est iam <hi rend="italic">A</hi> accipiendum iam <hi rend="italic">E</hi> iam <hi rend="italic">om. TMFXYAK,<lb/>
             8. 1. B, post</hi> est <hi rend="italic">Ch</hi> 17 ita <hi rend="italic">8. l. B</hi> 18 quoddam Ip genere uite P <lb/>
            19 aliquit o adiubent <hi rend="italic">Kl</hi> ac per] atque <hi rend="italic">X</hi> haec X ea-eis <lb/>
            <hi rend="italic">om. X</hi> 20 per <hi rend="italic">om. V1</hi> eis quae] eisque <hi rend="italic">MAT1</hi> religiosae <hi rend="italic">NM<lb/>
             religiosisaime$21 adiuuabunt N</hi> omnino nihil B <hi rend="italic">adiuuant omnino E</hi></note> <lb/>
             
<pb n="623"/>
            adiuuant ista, siue pro eis fiant, quorum tam mala sunt <lb/>
            merita, ut nec talibus digni sint adiuuari, siue pro eis, quorum <lb/>
            tam bona, ut talibus non indigeant adiumentis. genere <lb/>
            igitur uitae, quod gessit quisque per corpus. efficitur, ut <lb/>
            prosint uel non prosint, quaecumque pro illo pie fiunt, cum <lb n="5"/>
            reliquerit corpus. nam meritum per quod ista prosint, si <lb/>
            nullum conparatum est in hac uita, frustra post hanc quaeritur <lb/>
            uitam. ita fit, ut neque inaniter ecclesia uel suorum <lb/>
            cura pro defunctis quod potuerit religionis inpendat et tamen <lb/>
            ferat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit, <lb n="10"/>
            siue bonum siue malum reddente domino unicuique <lb/>
            secundum opera eius. ut enim hoc, quod inpenditur, possit <lb/>
            ei prodesse post corpus, in ea uita est adquisitum, quam <lb/>
            gessit in corpore. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>