<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037a.opp-lat1:17-24</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037a.opp-lat1:17-24</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037a.opp-lat1"><div n="17" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="7" unit="altchapter"/> Nunc ergo ad illud, propter quod diximus ista, <lb/>
            redeamus. continentia nobis opus est, et eam diuinum esse <lb/>
            munus cognoscimus, ne declinetur cor nostrum in uerba <lb/>
            maligna ad excusandas excusationes in peccatis. cui autem <lb/>
            peccato cohibendo non habemus necessariam continentiam, ne<lb n="10"/>
            committatur, quando et hoc ipsa cohibet, ne commissum si <lb/>
            fuerit nefaria superbia defendatur? uniuersaliter ergo continentia <lb/>
            nobis opus est, ut declinemus a malo. ut autem faciamus <lb/>
            bonum, ad aliam uidetur uirtutem, hoc est ad iustitiam pertinere. <lb/>
            hoc nos admonet sacer psalmus, ubi legimus: declina <lb n="15"/>
            a malo et fac bonum. quo autem fine ista faciamus, mox <lb/>
            addidit dicens: quaere pacem et sequere eam. pax enim <lb/>
            perfecta tunc erit nobis, quando natura nostra creatori suo <lb/>
            inseparabiliter cohaerente nihil nobis repugnabit ex nobis. <lb/>
            hoc et ipse saluator uoluit, quantum mihi uidetur, intellegi,<lb n="20"/>
            ubi ait: sint lumbi uestri praecincti et lucernae <lb/>
            ardentes. quid est lumbos praecingere? libidines cohercere, <lb/>
            quod est continentiae; lucernas uero ardentes habere bonis <lb/>
            operibus lucere atque feruere, quod est iustitiae. neque hic <lb/>
            tacuit, quo fine ista faciamus, addendo atque dicendo: et <lb n="25"/>
            uos similes hominibus expectantibus dominum

<note type="footnote"> 16 Ps. 33, 15 17 Ps. 33, 15 21 Luc. 12, 35 26 Luc. 12, 36 </note>

<note type="footnote"> 1 bona etiam <hi rend="italic">MADChBCRd</hi> etiam-bona <hi rend="italic">om</hi>. X malis nostris <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            2 liberauit A1 multi <hi rend="italic">TMAyBR</hi> 3 copiosius et eubtilius possunt <hi rend="italic">DX</hi> <lb/>
            suptiliuB <hi rend="italic">B</hi> disputare R 6 ista diximus <hi rend="italic">ChR</hi> 7 est opus <hi rend="italic">ACk</hi> <lb/>
            11 si commissum <hi rend="italic">DXR</hi> 13 nobis est opus (opus m. <hi rend="italic">2 8. l. add.) D</hi> <lb/>
            opus <hi rend="italic">om. C</hi> 15 ammonet <hi rend="italic">MADRX</hi> 18 nobis <hi rend="italic">om. T</hi> 19 inseparabiter <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> repugnauit <hi rend="italic">MIB</hi> 21 accincti <hi rend="italic">MDBXRbd</hi> 22 quod <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            est] siijt <hi rend="italic">A</hi> sit <hi rend="italic">BR</hi> accingere <hi rend="italic">MADChBCXRbd</hi> coercere <hi rend="italic">BCd</hi> <lb/>
            23 uero] quippe <hi rend="italic">T</hi> est bonis <hi rend="italic">MCbd</hi> 24 licere <hi rend="italic">Bx</hi> iustitia <hi rend="italic">T</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="161"/>
            suum, quando ueniat a nuptiis. cum enim uenerit, nos <lb/>
            remunerabit, qui continuimus nos ab his quae cupiditas et <lb/>
            ea quae imperauit caritas fecimus, ut in eius perfecta et sempiterna <lb/>
            pace sine ulla mali contentione et cum summa boni <lb/>
            delectatione regnemus. <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p>Omnes ergo, qui credimus in deum uiuum et uerum, <lb/>
            cuius summe bona inmutabilisque natura nec mali aliquid <lb/>
            facit nec mali aliquid patitur, a quo est omne bonum, quod <lb/>
            etiam minui potest, et qui suo bono quod ipse est omnino <lb/>
            minui non potest, cum audimus apostolum dicentem: spiritu <lb n="10"/>
            ambulate et concupiscentias carnis ne perfeceritis. <lb/>
            caro enim concupiscit aduersus spiritum, <lb/>
            spiritus autem aduersus carnem; haec enim inuicem <lb/>
            aduersantur, ut non ea quae uultis faciatis, <lb/>
            absit, ut credamus, quod Manichaeorum credit insania, <lb n="15"/>
            duas hic demonstratas esse naturas ex contrariis inter se <lb/>
            principiis confligentes, unam mali, alteram boni. prorsus ista <lb/>
            duo ambo sunt bona: et spiritus bonum est et caro bonum. <lb/>
            et homo, qui ex utroque constat, uno imperante, alio seruiente, <lb/>
            utique bonum est, sed mutabile bonum: quod tamen fieri <lb n="20"/>
            non posse nisi ab incommutabili bono, a quo est omne bonum <lb/>
            creatum, siue paruum siue magnum; sed quamlibet paruum, <lb/>
            a magno tamen factum; et quamlibet magnum, nullo modo <lb/>
            tamen factoris magnitudini comparandum. uerum in hac bona <lb/>
            hominis et bene a bono condita institutaque natura nunc <lb n="25"/>
            bellum est, quoniam salus nondum est. languor sanetur, pax

<note type="footnote"> 10 Gal. 5, 16. 17 </note>

<note type="footnote"> 1 uenit <hi rend="italic">ACh</hi> reuertatur <hi rend="italic">D</hi> a* <hi rend="italic">M</hi> ad <hi rend="italic">Ch</hi> nuptias <hi rend="italic">Ch</hi> 3 karitas <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            ut <hi rend="italic">om. TMChB</hi> 4 continentione <hi rend="italic">T</hi> et cum summa <hi rend="italic">om. C</hi> 6 in <lb/>
            <hi rend="italic">om. MAChCXD1</hi> 7 summae <hi rend="italic">ChB</hi> 11 de§j(J?rifr t concupiscentias <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            desideria <hi rend="italic">C</hi> perfeceritis (per s. <hi rend="italic">l.) T</hi> 12 enim] autem <hi rend="italic">in ras. tn. 2 D</hi> <lb/>
            13 inuicem sibi <hi rend="italic">Cd</hi> 14 ea 8. <hi rend="italic">l. T</hi> illa faciatis <hi rend="italic">ChC</hi> 16 duas1 quae <lb/>
            duas <hi rend="italic">AChD2</hi> hic <hi rend="italic">om. D</hi> demonstrat <hi rend="italic">1\'MAChDBX</hi> demonstrAt <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            17 unam boni alteram mali <hi rend="italic">Cbd</hi> 18 bona sunt <hi rend="italic">C</hi> est <hi rend="italic">om. DX</hi> <lb/>
            bonum est <hi rend="italic">Ch</hi> 21 posse constat <hi rend="italic">Cb</hi> posset (t s. <hi rend="italic">I.) Dd</hi> 22 creatum <lb/>
            <hi rend="italic">om. C</hi> 26 langor <hi rend="italic">M</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXXI Auf. Sect. V par» III. </note>

<note type="footnote"> .11 </note> <lb/>
             
<pb n="162"/>
            est. languorem autem istum culpa meruit, natura non habuit. <lb/>
            quam sane culpam per lauacrum regenerationis dei gratia <lb/>
            fidelibus iam remisit; sed sub eiusdem medici manibus adhuc <lb/>
            natura cum suo languore confligit. in tali autem pugna sanitas <lb/>
            erit tota uictoria: nec temporaria sanitas, sed aeterna, ubi non<lb n="5"/>
            solum finiatur hic languor, uerum etiam deinceps nullus <lb/>
            oriatur. propter quod adloquitur iustus animam suam et dicit: <lb/>
            benedic, anima mea, dominum, et noli obliuisci <lb/>
            omnes retributiones eius, qui propitius fit omnibus <lb/>
            iniquitatibus tuis, qui sanat omnes languores<lb n="10"/>
            tuos. propitius fit iniquitatibus, cum peccata dimittit, sanat <lb/>
            languores, cum desideria praua compescit; propitius fit iniquitatibus <lb/>
            dando indulgentiam, sanat languores dando continentiam. <lb/>
            illud factum est in baptismate confitentibus, hoc fit in agone <lb/>
            certantibus, in quo a nobis noster per eius adiutorium uincendus<lb n="15"/>
            est morbus. etiam nunc illud fit, quo exaudimur <lb/>
            dicentes: dimitte nobis debita nostra; hoc autem, cum <lb/>
            exaudimur dicentes: ne nos inferas in temptationem. <lb/>
            unusquisque enim temptatur, sicut ait Iacobus apostolus, <lb/>
            a concupiscentia sua abstractus et inlectus. contra <lb n="20"/>
            quod uitium medicinale poscitur adiutorium ab illo, qui potest <lb/>
            omnes huiusce modi languores sanare, non a nobis alienae <lb/>
            separatione, sed in nobis nostrae reparatione naturae. unde <lb/>
            et praedictus apostolus non ait: unusquisque temptatur <lb/>
            a concupiscentia, sed addidit: sua, ut qui hoc audit

<note type="footnote">8 Ps. 102, 2. 3 17 Matth. 6, 12. 13 19 Iac. 1, 14 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 langorem <hi rend="italic">M</hi> 2 culpa <hi rend="italic">C</hi> lauachrum <hi rend="italic">DChC</hi> 4 langore <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            5 temperaria <hi rend="italic">M</hi> temporalis <hi rend="italic">A</hi> temporia <hi rend="italic">C</hi> tempora.ia (s * <hi rend="italic">add</hi>. r) <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            sanitas <hi rend="italic">om. A1</hi> 6 non finiatur <hi rend="italic">Ch</hi> 7 animam suam iuetus <hi rend="italic">MADChB <lb/>
            CXRd</hi> 8 domino <hi rend="italic">AChC</hi> 11 propitius-compescit, <hi rend="italic">quod BRbd praebent, <lb/>
            ceteri codd. omittunt, retinui</hi> 12 qui propitius <hi rend="italic">T</hi> omnibus <lb/>
            iniquitatibus <hi rend="italic">Ch</hi> 15 adiutorium nr (iutorium <hi rend="italic">in mg.) T</hi> 16 quo] <lb/>
            quod <hi rend="italic">ACh</hi> qm <hi rend="italic">C</hi> cum <hi rend="italic">d</hi> 18 infefas] inducas <hi rend="italic">C</hi> 19 apoatolus iacobus <lb/>
            <hi rend="italic">MBCXRd</hi> 20 a <hi rend="italic">om. C</hi> abstratus <hi rend="italic">Ch</hi> 22 huiuscemodi <hi rend="italic">omnes ACh</hi> <lb/>
            sanare languores (langores <hi rend="italic">M) MADChBCXRd</hi> aliena <hi rend="italic">C</hi> 24 non] <lb/>
            Dequaquã <hi rend="italic">DX</hi> 25 concupiscentia? <hi rend="italic">M</hi> addit <hi rend="italic">Ml</hi> ..sua (et <hi rend="italic">er.) B</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="163"/>
            intellegat quomodo clamare debeat: ego dixi, domine, <lb/>
            miserere mei, sana animam meam, quoniam peccaui <lb/>
            tibi. non enim sanatione indiguisset, nisi se ipsa peccando uitiasset, <lb/>
            ut aduersus eam sua caro concupisceret, id est ipsa <lb/>
            sibimet ipsi ex ea parte qua in carne infirmata est repugnaret. <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="19" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="8" unit="altchapter"/> Caro enim nihil nisi per animam concupiscit; <lb/>
            sed concupiscere caro aduersus spiritum dicitur, quando anima <lb/>
            carnali concupiscentia spiritui reluctatur. totum hoc nos sumus. <lb/>
            et caro ipsa, quae discedente anima moritur, nostra pars infirma <lb/>
            est, non fugienda dimittitur, sed recipienda reponitur nec recepta <lb n="10"/>
            ulterius relinquetur. seminatur autem corpus animale, <lb/>
            resurget corpus spiritale. tunc iam caro nihil concupiscet <lb/>
            aduersus spiritum, quando et ipsa spiritalis uocabitur, quoniam <lb/>
            spiritui non solum sine ulla repugnantia, uerum etiam sine <lb/>
            ulla corporalis alimenti indigentia in aeternum uiuificanda <lb n="15"/>
            subdetur. haec igitur duo, quae nunc inuicem aduersantur in <lb/>
            nobis, quoniam in utroque nos sumus, ut concordent oremus <lb/>
            et agamus. non enim alterum eorum putare debemus inimicum, <lb/>
            sed uitium, quo caro concupiscit aduersus spiritum: quod <lb/>
            sanatum nec ipsum erit et substantia utraque salua erit et <lb n="20"/>
            in utraque nulla pugna erit. audiamus apostolum. scio, inquit, <lb/>
            quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. <lb/>
            hoc utique ait, quia uitium carnis in re bona non est bonum: <lb/>
            quod cum esse destiterit, caro erit, sed iam uitiata uel uitiosa <lb/>
            non erit. quam tamen ad nostram pertinere naturam idem <lb n="25"/>
            doctor ostendit prius dicendo: scio, quia non habitat in

<note type="footnote"> 1 Ps. 40, 5 11 I Cor. 15, 44 21 Kom. 7, 18 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 quia <hi rend="italic">DC</hi> 3 sanationem <hi rend="italic">B</hi> sanatione. <hi rend="italic">MCh</hi> ipsam <hi rend="italic">CXRD3</hi> <lb/>
            4 caro sua <hi rend="italic">MADChBCXd</hi> id est] adfi <hi rend="italic">Ch</hi> 7 spiritum] aiam <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            9 ipsa <hi rend="italic">om. T</hi> infl*ma <hi rend="italic">D, d</hi> 10 est <hi rend="italic">in ras. R, om. bd</hi> recipienda <lb/>
            deponitur (da de <hi rend="italic">add. m. 2) D</hi> deponitur <hi rend="italic">Cd</hi> 11 autem <hi rend="italic">om. D</hi> <lb/>
            12 resurgit <hi rend="italic">MX</hi> surgit <hi rend="italic">ACh</hi> concupiacit <hi rend="italic">TMADChBXC</hi> 13 quando] <lb/>
            qrti <hi rend="italic">C</hi> et <hi rend="italic">om. DX</hi> 14 repugnatione (8. <hi rend="italic">I</hi>. t ntia) <hi rend="italic">T</hi> 20 et] at <lb/>
            in <hi rend="italic">ras. m. 2 D</hi> salua <hi rend="italic">8. I. m. 2 D</hi> 21 inter utramque <hi rend="italic">bd</hi> 22 <hi rend="italic">alt</hi>. <lb/>
            in <hi rend="italic">om. Al</hi> 24 ..iam <hi rend="italic">M</hi> etiam <hi rend="italic">Ch</hi> non erit uel uitiosa <hi rend="italic">DX</hi> </note>

<note type="footnote"> 11* </note> <lb/>
             
<pb n="164"/>
            me, quod ut exponeret, addidit: hoc est in carne mea. <lb/>
            bonum. se itaque dicit esse carnem suam. non ergo ipsa <lb/>
            est inimica nostra; et quando eius uitiis resistitur, ipsa amatur, <lb/>
            quia ipsa curatur. nemo enim umquam carnem suam <lb/>
            odio habuit, sicut ipse apostolus dicit. et alio loco ait:<lb n="5"/>
            igitur ipse ego mente seruio legi dei, carne autem <lb/>
            legi peccati. audiant qui aures habent: igitur ipse ego, ego <lb/>
            mente, ego carne; sed mente seruio legi dei, carne autem <lb/>
            legi peccati. quo modo carne legi peccati? numquid <lb/>
            concupiscentiae consentiendo carnali? absit; sed motus desideriorum<lb n="10"/>
            illic habendo, quos habere nolebat et tamen habebat. <lb/>
            sed eis non consentiendo mente seruiebat legi dei et tenebat <lb/>
            membra, ne fierent arma peccati. 
</p></div><div n="20" subtype="section" type="textpart"><p>Sunt ergo in nobis desideria mala, quibus non consentiendo <lb/>
            non uiuimus male; sunt in nobis concupiscentiae peccatorum, <lb n="15"/>
            quibus non oboediendo non perficimus malum, sed eas <lb/>
            habendo nondum perficimus bonum. utrumque ostendit apostolus, <lb/>
            nec bonum hic perfici, ubi malum sic concupiscitur. nec <lb/>
            malum hic perfici, quando tali concupiscentiae non oboeditur. <lb/>
            illud quippe ostendit, ubi ait: uelle adiacet mihi, perficere<lb n="20"/>
            autem bonum non; hoc uero, ubi ait: spiritu <lb/>
            ambulate et concupiscentias carnis ne perfeceritis. <lb/>
            neque enim ibi dicit non sibi adiacere facere bonum, sed <lb/>
            perficere; neque hic dicit: concupiscentias carnis ne

<note type="footnote"> 4 Ephes. 5, 29 6 Rom. 7, 25 20 Rom. 7. 18 21 Gal. 5, 16 </note>

<note type="footnote"> 1 hoc est om. <hi rend="italic">XDX</hi> 2 se] sed <hi rend="italic">T</hi> dicit dicit <hi rend="italic">TBM1</hi> dicit sedicit <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            3 us uitiis <hi rend="italic">er. in D</hi> 4 nemininumquem <hi rend="italic">M1</hi> nemo umquam <hi rend="italic">M2</hi> enim <lb/>
            <hi rend="italic">om. AChC</hi> 5 hodio <hi rend="italic">TChMt AI</hi> ait <hi rend="italic">om. D</hi> 6 ego ipse <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            7 audiant-peccati <hi rend="italic">in mg. M om. ACh</hi> igitur] sibi <hi rend="italic">D</hi> ego <hi rend="italic">pr. <lb/>
            om. MX</hi> 8 carne <hi rend="italic">fin.-12</hi> dei <hi rend="italic">om. T</hi> 9 nunquid <hi rend="italic">R</hi> 13 menbra <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            peccati arma <hi rend="italic">R</hi> 14 Sunt-male <hi rend="italic">seqq. post</hi> sunt in Dobie-bonum <hi rend="italic">17 <lb/>
            in DX</hi> 15 uiuemus <hi rend="italic">X</hi> 18 si <hi rend="italic">BA1 om. C</hi> nec malum om. Jtf <lb/>
            19 obediendo consentitur DX 21 non inuenio <hi rend="italic">C</hi> 22 concupiscentias] <lb/>
            desideria <hi rend="italic">C</hi> carnis om. <hi rend="italic">T</hi> non <hi rend="italic">T</hi> perficeritis <hi rend="italic">T</hi> 23 non <hi rend="italic">DX</hi> <lb/>
            ibi enim <hi rend="italic">d enim</hi> ubi <hi rend="italic">MCh</hi> dicit <hi rend="italic">om. DX</hi> bonum ait <hi rend="italic">DX</hi> <lb/>
            24 non perficere <hi rend="italic">C</hi> neque enim <hi rend="italic">DCh</hi> concupiscentias carnis dicit <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="165"/>
            habueritis, sed ne perfeceritis. fiunt itaque in nobis concupiscentiae <lb/>
            malae, quando id quod non licet libet; sed non <lb/>
            perficiuntur, cum legi dei mente seruiente libidines continentur. <lb/>
            et bonum fit, cum id, quod male libet, uincente bona delectatione <lb/>
            non fit; sed boni perfectio non inpletur, quamdiu legi <lb n="5"/>
            peccati carne seruiente libido inlicit et quamuis contineatur, <lb/>
            tamen mouetur. non enim opus esset ut contineretur, si non <lb/>
            moueretur. erit quandoque etiam perfectio boni, quando consumptio <lb/>
            mali: illud summum, hoc erit nullum. quod si in <lb/>
            ista mortalitate sperandum putamus, fallimur. tunc enim erit, <lb n="10"/>
            quando mors non erit; et ibi erit, ubi uita aeterna erit. in <lb/>
            illo enim saeculo et in illo regno erit bonum summum, malum <lb/>
            nullum, quando erit et ubi erit sapientiae amor summus, continentiae <lb/>
            labor nullus. non igitur mala est caro, si malo careat, <lb/>
            id est uitio, quo uitiatus est homo, non factus male, sed ipse <lb n="15"/>
            faciens. ex utraque enim parte, id est anima et corpore a bono <lb/>
            deo factus bonus ipse fecit malum, quo factus est malus. a <lb/>
            cuius mali reatu iam etiam solutus per indulgentiam, ne leue <lb/>
            existimet esse quod fecit, adhuc cum suo uitio pugnat per <lb/>
            continentiam. absit autem, ut insint ulla uitia in illa quae <lb n="20"/>
            futura est pace regnantibus, quandoquidem in isto bello cotidie <lb/>
            minuuntur in proficientibus non peccata solum, sed ipsae <lb/>
            quoque concupiscentiae, cum quibus non consentiendo confligitur <lb/>
            et quibus consentiendo peccatur. 
</p></div><div n="21" subtype="section" type="textpart"><p>Quod ergo caro concupiscit aduersus spiritum, quod <lb n="25"/>
            non habitat in carne nostra bonum, quod lex in membris

<note type="footnote"><hi rend="italic">3 lege B deseruiente Ch 4 libet male T 5 inperfectio C</hi><lb/>
            6 in carne <hi rend="italic">TAChBCX</hi> illicit <hi rend="italic">DlChBCR</hi> illicita D2 et] que X <lb/>
            <hi rend="italic">om. TMADChB</hi> 7 si non] nisi <hi rend="italic">MADChBCXlid</hi> 8 quando erit <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            9 erit summum <hi rend="italic">C</hi> 10 sperandum] futurum X fotarum (8. <hi rend="italic">l</hi>. I spandQ <lb/>
            <hi rend="italic">m</hi>. 2) <hi rend="italic">D</hi> 11 erit ibi <hi rend="italic">Ch</hi> in <hi rend="italic">om. MAChC</hi> 12 summum <lb/>
            bonum <hi rend="italic">R</hi> nullum malum R 13 amor] ardor <hi rend="italic">R</hi> sumus <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            continentia <hi rend="italic">T</hi> 15 male <hi rend="italic">Ch</hi> 16 et <hi rend="italic">anima MADChBCXBd</hi> 17 malum <lb/>
            ipse fecit <hi rend="italic">DX</hi> quod <hi rend="italic">MB</hi> 18 mali <hi rend="italic">om. MADChCX</hi> nec T <lb/>
            20 ulla] illa <hi rend="italic">C</hi> 21 pace] parte <hi rend="italic">T</hi> cottidie <hi rend="italic">TC</hi> 22 ipse <hi rend="italic">MChX</hi> <lb/>
            23 cum <hi rend="italic">om. DX</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="166"/>
            nostris repugnat legi mentis, non est duarum naturarum ex <lb/>
            contrariis principiis facta conmixtio, sed unius aduersus se <lb/>
            ipsam propter peccati meritum facta diuisio. non sic fuimus <lb/>
            in Adam, antequam natura suo deceptore audito ac secuto <lb/>
            suum contempsisset atque offendisset auctorem; non est ista<lb n="5"/>
            prior uita creati hominis, sed posterior poena damnati. ex qua <lb/>
            damnatione per Iesum Christum gratia liberati cum poena <lb/>
            sua dimicant liberi nondum salute plena, sed iam pignore <lb/>
            salutis accepto; non liberati autem et peccatis rei sunt et <lb/>
            suppliciis inplicati. post hanc uero uitam reis manebit in aeternum<lb n="10"/>
            poena pro culpa; liberis non remanebit in aeternum nec <lb/>
            culpa nee poena; sed permanebunt in aeternum substantiae bonae <lb/>
            spiritus et caro, quas deus bonus et inmutabilis bonas, quamuis <lb/>
            mutabiles, condidit. permanebunt autem in melius commutatae, <lb/>
            numquam in deterius iam mutandae consumpto penitus omni<lb n="15"/>
            malo, et quod homo fecit iniuste et quod passus est iuste. <lb/>
            quibus duobus mali generibus omnino pereuntibus, quorum <lb/>
            unum est praecedentis iniquitatis, alterum consequentis infelicitatis, <lb/>
            erit hominis sine ulla prauitate uoluntas recta. ibi <lb/>
            omnibus erit clarum atque perspicuum, quod nunc a fidelibus<lb n="20"/>
            multis creditur, a paucis intellegitur, malum non esse substantiam, <lb/>
            sed sicut uulnus in corpore ita substantia, quae <lb/>
            se ipsam uitiauit, esse coepisse peste inchoata atque ibi esse <lb/>
            desinere sanitate perfecta. omni ergo malo exorto a nobis et <lb/>
            perdito in nobis, bono etiam nostro usque ad culmen felicissimae<lb n="25"/>
            incorruptionis et inmortalitatis aucto atque perfecto

<note type="footnote"> 2 una <hi rend="italic">R</hi> 3 ipsum <hi rend="italic">T</hi> meritum peccati <hi rend="italic">R</hi> 4 Datura] nfa <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            nostra natura <hi rend="italic">B</hi> natura nostra <hi rend="italic">DX</hi> pra <hi rend="italic">A, om. ChC</hi> ac (c s. <hi rend="italic">l. m. 2) A</hi> <lb/>
            5 contemsisset <hi rend="italic">B</hi> est] ex <hi rend="italic">TMA lBXR</hi> 6 uita prior <hi rend="italic">C</hi> creata C <lb/>
            dampnati <hi rend="italic">TD</hi> 7 dampnatione T 9 et peccatis] a peccatis <hi rend="italic">DR</hi> <lb/>
            10 suppliciis] peccatis <hi rend="italic">Ch</hi> uitam poena pro culpa reis <hi rend="italic">sqq. Ch</hi> 11 pro <lb/>
            culpa poena <hi rend="italic">T</hi> manebit <hi rend="italic">T</hi> 15 iam in deterius <hi rend="italic">Cd</hi> poenitus <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            penitus <hi rend="italic">MR</hi> 16 <hi rend="italic">alt</hi>. et <hi rend="italic">om. TMB</hi> 17 perenntibus] percucientibos <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            percutientibus <hi rend="italic">MACh</hi> 18 est unum <hi rend="italic">MChRABCd</hi> sequentis C <lb/>
            20 erit omnibus T 21 substantia <hi rend="italic">AChBM</hi> 22 in substantia <hi rend="italic">Dzd</hi> <lb/>
            substantiam <hi rend="italic">XRCD:b</hi> 23 cepisse <hi rend="italic">TM</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="167"/>
            qualis erit utraque nostra substantia? quandoquidem nunc in <lb/>
            ista corruptione et mortalitate, cum adhuc corpus corruptibile <lb/>
            adgrauat animam et, quod apostolus dicit: <lb/>
            corpus mortuum est propter peccatum, tale tamen <lb/>
            testimonium perhibet idem ipse carni nostrae, id est parti <lb n="5"/>
            nostrae infirmae atque terrenae, ut dicat, quod paulo ante <lb/>
            commemoraui: nemo enim umquam carnem suam odio <lb/>
            habet, statimque subiungat: sed nutrit et fouet eam, <lb/>
            sicut et Christus ecclesiam. 
</p></div><div n="22" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="9" unit="altchapter"/> Quo igitur, non dico, errore, sed prorsus furore <lb n="10"/>
            Manichaei carnem nostram nescio cui fabulosae genti tribuunt <lb/>
            tenebrarum, quam uolunt suam sine ullo initio malam semper <lb/>
            habuisse naturam, cum uerax doctor uiros diligere uxores <lb/>
            suas exemplo suae carnis hortetur, quos ad hoc ipsum Christi <lb/>
            quoque et ecclesiae hortatur exemplo? totus denique ipse <lb n="15"/>
            apostolicae epistulae locus ualde ad rem pertinens recordandus <lb/>
            est. uiri, inquit, diligite uxores uestras, sicut et <lb/>
            Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit <lb/>
            pro ea, ut eam sanctificaret, mundans lauacro <lb/>
            aquae in uerbo, ut exhiberet sibi ipse gloriosam <lb n="20"/>
            ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut <lb/>
            aliquid huius modi, sed ut sit sancta et inmaculata. <lb/>
            ita, inquit, et uiri debent diligere uxores suas <lb/>
            sicut corpora sua. qui diligit uxorem suam, se <lb/>
            ipsum diligit. deinde subiunxit, quod iam commemorauimus:

<note type="footnote"> 2 cf. Sap. 9, 15 4 Rom. 8, 10 7 Ephes. 5, 29 17 EpheJ. <lb/>
            5, 25—28 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 corpus <hi rend="italic">om. T</hi> 3 ait <hi rend="italic">DX</hi> 6 infimae <hi rend="italic">d</hi> 7 enim <hi rend="italic">om. MADCh<lb/>
             BCXRd</hi> 8 habuit <hi rend="italic">DCXRd</hi> subiungit <hi rend="italic">X</hi> nutrit eam fouet <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            et <hi rend="italic">om. DOhC</hi> 10 Qui ergo <hi rend="italic">C</hi> 11 tribuunt genti <hi rend="italic">T</hi> 12 şųą.rp <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            13 ee (8. <hi rend="italic">Z</hi>. m. 1 habuisse) <hi rend="italic">T</hi> 14 ortetur <hi rend="italic">TMAChB</hi> quoque xpi <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            15 et <hi rend="italic">om. TMA,DChBXB</hi> ecclesia 6 <hi rend="italic">T</hi> ecclesiae est <hi rend="italic">BMl</hi> ortatur <lb/>
            <hi rend="italic">TBM</hi> exhortatur <hi rend="italic">ChR</hi> exortatur (x <hi rend="italic">add. m. 2) A</hi> ipse <hi rend="italic">D</hi> 19 pro <lb/>
            eam <hi rend="italic">B</hi> pro eatn <hi rend="italic">M</hi> 20 exiberet <hi rend="italic">ChR</hi> ipse sibi <hi rend="italic">DX</hi> 21 aut <hi rend="italic">fin.]</hi> <lb/>
            nec <hi rend="italic">T, om. M</hi> 24 sua corpora <hi rend="italic">TMAB</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="168"/>
            nemo enim umquam carnem suam odio habuit, sed <lb/>
            nutrit et fouet eam sicut Christus ecclesiam. quid <lb/>
            ad haec dicit inmundissimae inpietatis insania? quid ad haec <lb/>
            dicitis, Manichaei? qui nobis uel ex apostolicis litteris duas <lb/>
            sine initio naturas, unam boni, alteram mali, conamini inducere<lb n="5"/>
            et apostolicas litteras, quae uos ab ista sacrilega peruersitate <lb/>
            corrigant, non uultis audire. sicut legitis: caro <lb/>
            concupiscit aduersus spiritum, et: non habitat in <lb/>
            carne mea bonum, ita legite: nemo umquam carnem <lb/>
            suam odio habet, sed nutrit et fouet eam sicut et<lb n="10"/>
            Christus ecclesiam. sicut legitis: uideo aliam legem <lb/>
            in membris meis repugnantem legi mentis meae, <lb/>
            ita legite: sicut Christus dilexit ecclesiam, ita et <lb/>
            uiri debent diligere uxores suas sicut corpora <lb/>
            sua. nolite in illis sanctae scripturae testimoniis esse insidiosi,<lb n="15"/>
            in his surdi, et eritis in utrisque correcti. haec enim si <lb/>
            accipiatis, ut dignum est, conemini et illa intellegere, ut <lb/>
            uerum est. 
</p></div><div n="23" subtype="section" type="textpart"><p>Tres quasdam copulas nobis insinuauit apostolus: Christum <lb/>
            et ecclesiam, uirum et uxorem, spiritum et carnem. <lb n="20"/>
            horum priora posterioribus consulunt, posteriora prioribus <lb/>
            famulantur, omnia bona sunt, ut in eis ordinis pulchritudine <lb/>
            quaedam excellenter praeposita, quaedam decenter subiecta <lb/>
            custodiunt. uir et uxor quales secum esse debeant, praeceptum <lb/>
            accipiunt et exemplum. praeceptum est: mulieres uiris

<note type="footnote"> 1 Ephes. 5, 29 7 Gal. 5, 17 8 Rom. 7, 18 9 Ephes. 5, 29 <lb/>
            11 Rom. 7, 23 13 Ephes. 5, 25. 28 25 Ephes. 5, 22. 23. 25 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 <hi rend="italic">abuit A</hi> 2 et] ac <hi rend="italic">R</hi> et xps <hi rend="italic">Rd</hi> ecclesiam suam <hi rend="italic">T <lb/>
            4 quid R uobis X uelut in ras. D, d ex s. I. D om. X</hi> <lb/>
            6 sacrilegia A 7 legistis <hi rend="italic">T</hi> 10 habuit <hi rend="italic">DCXRd</hi> ac fouet <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            et <hi rend="italic">om. DX</hi> 11 xps dilexit <hi rend="italic">D</hi> legistis <hi rend="italic">T</hi> 12 menbris <hi rend="italic">T</hi> 18 ita <lb/>
            <hi rend="italic">om. T</hi> ita legite] intellegite <hi rend="italic">M</hi> 14 sua corpora <hi rend="italic">MABd</hi> 15 in illis <lb/>
            <hi rend="italic">om. R</hi> 17 accipitis <hi rend="italic">T</hi> conabimini <hi rend="italic">Dd</hi> 19 Tres-carnem <hi rend="italic">om. Ch</hi> <lb/>
            copolas <hi rend="italic">B</hi> insuauit <hi rend="italic">R</hi> 22 ut] et <hi rend="italic">ChA2</hi> cum <hi rend="italic">MCbd</hi> quaedam <lb/>
            ordinis pulchritudinern <hi rend="italic">Cd</hi> pulchritudinem <hi rend="italic">RA2</hi> 24 debeant esse <hi rend="italic">ACh</hi> <lb/>
            praecepta <hi rend="italic">MAChX</hi> praeceptfl (ttl in <hi rend="italic">ras. m. 2) D</hi> 25 et <hi rend="italic">om. T</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="169"/>
            suis subditae sint sicut domino, quia uir caput <lb/>
            est mulieris, et: uiri diligite uxores uestras. <lb/>
            exemplum autem datur mulieribus de ecclesia, uiris de Christo. <lb/>
            sicut ecclesia, inquit, subdita est Christo, ita et <lb/>
            mulieres uiris suis in omnibus. similiter et uiris dato <lb n="5"/>
            praecepto, ut uxores suas diligant, adiecit exemplum: sicut <lb/>
            Christus dilexit ecclesiam. sed uiros et a re inferiore <lb/>
            adhortatus est, id est a corpore suo, non tantum a superiore, <lb/>
            id est a domino suo. non enim solum ait: uiri diligite <lb/>
            uxores uestras, sicut Christus dilexit ecclesiam, <lb n="10"/>
            quod est a superiore, uerum etiam dixit: uiri debent diligere <lb/>
            uxores suas sicut sua corpora, quod est ab inferiore: <lb/>
            quia et superiora et inferiora bona sunt omnia. nec <lb/>
            tamen mulier a corpore uel carne accepit exemplum, ut ita <lb/>
            esset subdita uiro, sicut spiritui caro; sed aut consequenter <lb n="15"/>
            apostolus intellegi uoluit, quod dicere praetermisit, aut forte <lb/>
            quia caro concupiscit aduersus spiritum in huius uitae mortalitate <lb/>
            atque languore, ideo de illa noluit mulieri exemplum <lb/>
            subiectionis adhibere. uiris autem ideo uoluit, quia, etsi concupiscit <lb/>
            spiritus aduersus carnem, etiam in hoc ipso consulit <lb n="20"/>
            carni, non sicut caro concupiscens aduersus spiritum nec <lb/>
            spiritui consulit tali repugnatione nec sibi. non tamen ei spiritus <lb/>
            bonus siue eius naturam per prouidentiam nutriendo ac <lb/>
            fouendo siue eius uitiis per continentiam resistendo consuleret,

<note type="footnote">4 Ephea. 5, 24 6 Ephes. 5, 25 11 Ephes. 5, 28 </note>

<note rend="script" type="footnote">1 quia-est <hi rend="italic">er</hi>. in <hi rend="italic">M</hi> capud <hi rend="italic">A</hi> 2 mulieris est <hi rend="italic">Abd</hi> 3 attendatur <lb/>
            <hi rend="italic">R</hi> de xpo uiris <hi rend="italic">DX</hi> 4 sicut] sed dę <hi rend="italic">T</hi> sed <hi rend="italic">BRCX</hi> sed <lb/>
            sicut <hi rend="italic">ACh</hi> sicut <hi rend="italic">in ras. D</hi> subdita est inquit <hi rend="italic">X</hi> ita <hi rend="italic">oni. R</hi> <lb/>
            6 ut <hi rend="italic">om. T</hi> et exemplum <hi rend="italic">R</hi> 7 et xps <hi rend="italic">R</hi> dilexit 8. <hi rend="italic">1. m. 2 T</hi> <lb/>
            niro <hi rend="italic">MACh</hi> 8 adortatus <hi rend="italic">TAB</hi> 10 uxorea <hi rend="italic">om. T</hi> et Christus <hi rend="italic">d</hi> <lb/>
            12 sicut sua corpora <hi rend="italic">om. C</hi> corpora sua <hi rend="italic">bd</hi> 13 <hi rend="italic">pr</hi>. et <hi rend="italic">om. R </hi>. <lb/>
            14 accipe <hi rend="italic">C</hi> 15 subdita esset <hi rend="italic">Ch</hi> esset] eis se <hi rend="italic">MB</hi> aut] ut <hi rend="italic">MD1</hi> <lb/>
            hoc <hi rend="italic">C</hi> 16 altellegit <hi rend="italic">T</hi> pertermisit <hi rend="italic">B</hi> 17 uita T 18 et exemplum <lb/>
            T 19 etai] si <hi rend="italic">T</hi> 20 spiritus concupiscit <hi rend="italic">ACh</hi> 21 concupisč <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            22 talis repugnatio <hi rend="italic">TMAChBCXRb</hi> 23 bOn\'Qrt.lm <hi rend="italic">(corr. m. 2) T</hi> natura <lb/>
            <hi rend="italic">TMBR</hi> prouidentia <hi rend="italic">T</hi> 24 u(Ţ\'endo <hi rend="italic">T</hi> consuleret resistendo <hi rend="italic">T</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="170"/>
            nisi utraque substantia utriusque artificem deum etiam decore <lb/>
            sui huius ordinis indicaret. quid est ergo, quod uos uera <lb/>
            dementia et christianos esse iactatis et contra scripturas <lb/>
            Christianas oculis clausis uel potius extinctis tanta peruersitate <lb/>
            contenditis, et Christum asserentes in falsa carne apparuisse<lb n="5"/>
            mortalibus et ecclesiam in anima ad Christum, in <lb/>
            corpore ad diabolum pertinere et sexum uirilem atque muliebrem <lb/>
            diaboli opera esse, non dei et spiritui carnem tamquam <lb/>
            malam substantiam bonae substantiae cohaerere? 
</p></div><div n="24" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="10" unit="altchapter"/> Si parum uobis uidentur respondere, quae de apostolicis<lb n="10"/>
            commemorauimus litteris, audite adhuc alia, si aures <lb/>
            habetis. quid de carne Christi dicit insanissimus Manichaeus? <lb/>
            quod non fuerit uera, sed falsa. quid ad - haec dicit beatus <lb/>
            apostolus? memor esto Christum Iesum resurrexisse <lb/>
            a mortuis ex semine Dauid secundum euangelium <lb n="15"/>
            meum. et ipse Iesus Christus, palpate, inquit, et uidete, <lb/>
            quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me <lb/>
            uidetis habere. quomodo est in eorum doctrina ueritas, <lb/>
            quae id praedicat, quod in carne Christi erat falsitas? quomodo <lb/>
            in Christo non erat ullum malum, in quo erat tam <lb n="20"/>
            grande mendacium? quia uidelicet hominibus nimium mundis <lb/>
            malum est caro uera et non est malum falsa pro uera; malum

<note type="footnote"> 14 II Tim. 2, 8 16 Luc. 24, 39 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 utrisque T 2 sui om. C uos manichei D</hi> uera] <hi rend="italic">uestra R</hi> <lb/>
            3 christianas (-nos <hi rend="italic">X)</hi> scripturas <hi rend="italic">DX</hi> 4 exstinctis <hi rend="italic">Bd</hi> 5 ut et (ut <lb/>
            <hi rend="italic">in ras.) D</hi> et <hi rend="italic">om. b</hi> aeseratis (atis <hi rend="italic">in ras. m. 2) D</hi> 6 mortalittftibus <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> animad <hi rend="italic">M</hi> ad diabolum in corpore <hi rend="italic">DX</hi> 7 et] et <lb/>
            ut <hi rend="italic">AChBX</hi> 9 choerere <hi rend="italic">MAD</hi> 10 uidetur <hi rend="italic">MADChCXR</hi> 11 qui <lb/>
            alia (qui <hi rend="italic">in ras. m. 2) DX</hi> si alia <hi rend="italic">R</hi> alia, si aures] alias aures <hi rend="italic">TMABR</hi> <lb/>
            13 uera fuerit <hi rend="italic">DX</hi> hoc <hi rend="italic">Cd</hi> 14 apostolus] paulus <hi rend="italic">D</hi> dominum <lb/>
            iesum christum <hi rend="italic">DR</hi> iesum xpm <hi rend="italic">Ch</hi> Iesum] dominum <hi rend="italic">X om. AC</hi> <lb/>
            surrexisse <hi rend="italic">MRd</hi> 15 ex semine Dauid <hi rend="italic">post</hi> meum <hi rend="italic">sqq. X</hi> 16 Christus <lb/>
            Iesus <hi rend="italic">d</hi> 17 ossa et carnem <hi rend="italic">MChB</hi> 18 est <hi rend="italic">om. T</hi> 19 id <hi rend="italic">om. Md</hi> <lb/>
            20 nonj nullum <hi rend="italic">DX, om. A</hi> ullum] illud <hi rend="italic">ChA, om. DX</hi> 21 mtgpil <lb/>
            <hi rend="italic">(s. I. m</hi>. 1 grande) <hi rend="italic">D</hi> 22 aera caro <hi rend="italic">R</hi> non est <hi rend="italic">s. l. m. 2) T</hi> <lb/>
            pro uera] porro uerft A pro certo <hi rend="italic">C, (8. I. m. 2 add.) D om. X</hi> malum-sernine] <lb/>
            An mala 8 caro uero de semine dauid nascentis <hi rend="italic">DX</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="171"/>
            est caro uera nascentis ex Dauid semine et non est malum <lb/>
            lingua falsa dicentis: palpate et uidete quia spiritus <lb/>
            ossa et carnem non habet, sicut me uidetis habere! <lb/>
            de ecclesia quid dicit deceptor hominum in mortifero errore? <lb/>
            quod ex parte animarum pertineat ad Christum, ex parte <lb n="5"/>
            corporum ad diabolum. quid ad haec dicit doctor gentium in <lb/>
            fide et ueritate? nescitis, inquit, quia corpora uestra <lb/>
            membra sunt Christi? de sexu masculi et feminae quid <lb/>
            dicit filius perditionis? quod uterque sexus non ex deo sit, <lb/>
            sed ex diabolo. quid ad haec dicit uas electionis? sicut, inquit, <lb n="10"/>
            mulier ex uiro ita et uir per mulierem, omnia <lb/>
            autem ex deo. de carne quid dicit per Manichaeum spiritus <lb/>
            inmundus? quod sit mala substantia nec dei, sed inimici <lb/>
            creatura. quid ad haec dicit per Paulum spiritus sanctus? <lb/>
            sicut enim corpus unum est, inquit, et membra habet <lb n="15"/>
            multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, <lb/>
            unum est corpus, ita et Christus. et paulo post. posuit, <lb/>
            inquit, deus membra, singulum quodque eorum in corpore <lb/>
            prout uoluit. item paulo post. deus, inquit, temperauit <lb/>
            corpus, ei cui deerat maiorem honorem dans, <lb n="20"/>
            ut non essent scissurae in corpore, sed idem ipsum <lb/>
            ut pro inuicem sollicita sint membra. et siue patitur <lb/>
            unum membrum, compatiuntur omnia membra; siue <lb/>
            glorificatur unum membrum, congaudent omnia

<note type="footnote"> 2 Luc. 24, 39 7 I Cor. 6, 15 10 I Cor. 11, 12 15 I Cor. <lb/>
            12, 12 17 I Cor. 12, 18 19 I Cor. 12, 24-26 </note>

<note type="footnote"> 1 semine dauid R 3 carnem et ossa <hi rend="italic">DCXR</hi> 6 gentium <hi rend="italic">ante</hi> <lb/>
            dicit in <hi rend="italic">ACh</hi> 7 inquid <hi rend="italic">MB</hi> 8 xpi sunt <hi rend="italic">R</hi> masculi.. T femininae <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 9 utique <hi rend="italic">C</hi> ex <hi rend="italic">om. M</hi> 10 mulier inquit <hi rend="italic">T</hi> 12 quidquid <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> dicit spiritus inmundus per manicheum <hi rend="italic">DX</hi> 15 multa <lb/>
            habet membra T 16 autem <hi rend="italic">om. T</hi> corpus <hi rend="italic">M</hi> 17 corpus est <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            corpus sunt <hi rend="italic">DX</hi> 18 singula in <hi rend="italic">ras. D. C</hi> quotque <hi rend="italic">ABM1</hi> queque <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            quoque <hi rend="italic">Ml</hi> 21 in corpore <hi rend="italic">om. D</hi> idem <hi rend="italic">om. C</hi> 22 ut <hi rend="italic">OIH. C</hi> <lb/>
            pro inuicem] promui <hi rend="italic">M</hi> patiatur X 23 compatiantur X siuemembra <lb/>
            <hi rend="italic">om. MX</hi> 24 gloriatur <hi rend="italic">C</hi> congaudebunt <hi rend="italic">TBC</hi> congaudeant <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="172"/>
            membra. quomodo est mala caro, quando ipsae animae pacem <lb/>
            membrorum eius ut imitentur, monentur? quomodo est inimici <lb/>
            creatura, quando ipsae animae, quae corpora regunt, ut <lb/>
            inter se inimicitiarum scissuras non habeant, exemplum de <lb/>
            membris corporis sumunt, ut quod praestitit deus corpori per<lb n="5"/>
            naturam ament et ipsae habere per gratiam? merito ad Romanos <lb/>
            cum scriberet, obsecro, inquit, uos, fratres, per <lb/>
            misericordiam dei, ut exhibeatis corpora uestra hostiam <lb/>
            uiuam, sanctam, deo placentem. sine causa non <lb/>
            tenebras lucem et lucem tenebras esse contendimus, si hostiam<lb n="10"/>
            uiuam, sanctam, deo placentem de gentis tenebrarum corporibus <lb/>
            exhibemus. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>