<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037a.opp-lat1:1-20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037a.opp-lat1:1-20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037a.opp-lat1"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="1" unit="altchapter"/>De uirtute animae, quae continentia nominatur, satis <lb/>
            conuenienter et digne disputare difficile est; sed exiguitatem <lb/>
            nostram sub tanti ponderis sarcina ille, cuius haec uirtus <lb n="5"/>
            magnum munus est, adiuuabit. nam qui eam donat continentibus <lb/>
            fidelibus suis, ipse dat sermonem de illa loquentibus ministris <lb/>
            suis. denique de re tanta quod ipse dederit locuturi dei <lb/>
            donum esse continentiam primum dicimus et probamus. in <lb/>
            libro Sapientiae scriptum habemus, nisi deus det, continentem <lb n="10"/>
            esse neminem posse; dominus de ipsa maiore et gloriosiore <lb/>
            continentia, quae coniugali uinculo continetur, ait: non <lb/>
            omnes capiunt uerbum hoc, sed quibus datum est. <lb/>
            et quoniam ipsa quoque castitas coniugalis nisi contineatur <lb/>
            ab inlicito concubitu, non potest custodiri, utrumque apostolus <lb n="15"/>
            dei donum esse praedicauit, cum de uita utraque, id est et <lb/>
            coniugali et ea, quae est sine coniugio, loqueretur dicens: <lb/>
            uellem omnes homines sic esse sicut me ipsum;

<note type="footnote">10 Sap. 8, 21 12 Matth. 19, 11 18 I Cor. 7, 7 </note>

<note type="footnote">2 Incipit tractatus sancti Augustini epi de continentia <hi rend="italic">T</hi> Incipit <lb/>
            tractatus beati Augustini de continentia <hi rend="italic">fol</hi>. 69* <hi rend="italic">M, A</hi> Incipit liber sci <lb/>
            Aaguatini epi de continentia <hi rend="italic">fol. 105* D</hi> Incipit tractatus sci Augustini <lb/>
            de continentia <hi rend="italic">Ch</hi> Incipit liber Augustini epi de continentia anim$ <lb/>
            <hi rend="italic">fol</hi>. 92P <hi rend="italic">C</hi> Incipit liber eiusdem de continentia <hi rend="italic">fol. 90* X</hi> Incipit tractatus <lb/>
            eiusdem de continentia <hi rend="italic">fol</hi>. 197b <hi rend="italic">R</hi> 6 est munus <hi rend="italic">C</hi> 8 tanta <lb/>
            in <hi rend="italic">mg. tII. 2 Å</hi> 9 esse primum dicimus continentiam <hi rend="italic">R</hi> dicimus <lb/>
            4iciipv9 <hi rend="italic">T</hi> 10 scribtum <hi rend="italic">TBX</hi> dederit <hi rend="italic">DX</hi> 11 neminem esse <hi rend="italic">Ch <lb/>
            dominus autem DXd 12 quae TBC: qaa MADChBXd a coniugali d</hi> <lb/>
            coniugale uinculum <hi rend="italic">D2</hi> non continetur <hi rend="italic">C</hi> contemnitur <hi rend="italic">DJ</hi> 14 quoque <lb/>
            <hi rend="italic">post</hi> nisi <hi rend="italic">legitur in DX*</hi> 16 donum dei <hi rend="italic">MADChBCXRd</hi> 18 memet <hi rend="italic">D</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="142"/>
            sed unusquisque proprium donum habet a deo, <lb/>
            alius sic, alius autem sic. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>Et ne in sola inferiorum partium carnis libidine continentia <lb/>
            necessaria uideatur a domino speranda, etiam in <lb/>
            psalmo canitur: pone, domine, custodiam ori meo et<lb n="5"/>
            ostium continentiae circum labia mea. in hoc autem <lb/>
            diuini eloquii testimonio si os intellegamus, sicut intellegere <lb/>
            debemus, ibi posita continentia quantum sit dei munus agnoscimus. <lb/>
            parum est quippe os corporis continere, ne aliquid <lb/>
            inde quod non expedit per sonum uocis erumpat; intus est<lb n="10"/>
            os cordis, ubi sibi custodiam et ostium continentiae poni <lb/>
            desiderauit a domino, qui uerba illa dixit nobisque dicenda <lb/>
            conscripsit. multa enim corporis ore non dicimus et corde <lb/>
            clamamus; nullum autem procedit rei alicuius ex ore corporis <lb/>
            uerbum, cuius est in corde silentium. inde igitur quod non<lb n="15"/>
            emanat, foris non sonat; quod uero emanat inde, si malum <lb/>
            est, etsi non moueat linguam, inquinat animam. ibi ergo <lb/>
            ponenda est continentia, ubi et tacentium loquitur conscientia. <lb/>
            fit enim per ostium continentiae, ut inde non exeat, quod <lb/>
            etiam clausis labiis carnis uitam polluat cogitantis. <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="2" unit="altchapter"/> Denique ut apertius os interius, quod per illa uerba <lb/>
            significauit, ostenderet, cum dixisset: pone, domine, custodiam <lb/>
            ori meo et ostium continentiae circum labia <lb/>
            mea, continuo subdidit: ne declines cor meum in uerba <lb/>
            maligna. declinatio cordis quid est nisi consensio? nondum <lb n="25"/>
            enim dixit, quisquis in corde occurrentibus suggestionibus <lb/>
            quorumque uisorum nulla cordis declinatione consensit. si

<note type="footnote"> 5 Ps. 140, 3 22 Ps. 140, 3. 4 </note>

<note type="footnote"> 3 parcium <hi rend="italic">M</hi> 4 uideretur <hi rend="italic">MADChE CXRd</hi> 6 hofltium <hi rend="italic">DX</hi> <lb/>
            circum <hi rend="italic">om. C</hi> labiis meis <hi rend="italic">C</hi> 7 os] oflis <hi rend="italic">C</hi> 10 08 est <hi rend="italic">DX</hi> est <lb/>
            enim <hi rend="italic">d</hi> 11 hostium <hi rend="italic">TDX</hi> 13 conscribsit <hi rend="italic">T</hi> corda <hi rend="italic">M</hi> 14 damemus <lb/>
            (a. e <hi rend="italic">add</hi>. a) <hi rend="italic">A</hi> proced..it <hi rend="italic">M</hi> ex] et <hi rend="italic">M</hi> 16 sonat] sunt <hi rend="italic">MAX</hi> <lb/>
            est <hi rend="italic">X</hi> sonat <hi rend="italic">in ras. D</hi> 17 ibi est D 18 est <hi rend="italic">om. DC</hi> 19 non <lb/>
            inde <hi rend="italic">MADChBXSd</hi> non exinde <hi rend="italic">C</hi> 20 gj uitam <hi rend="italic">T</hi> 22 Qstiyw <lb/>
            custodiam <hi rend="italic">T</hi> 23 hostium <hi rend="italic">D</hi> 24 nec <hi rend="italic">B</hi> non <hi rend="italic">A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="143"/>
            autem consensit, iam corde dixit, etiamsi ore non sonuit; <lb/>
            etiamsi manu uel qualibet corporis parte non fecit, quod <lb/>
            tamen cogitatione faciendum sibi esse iam statuit, diuinis <lb/>
            legibus reus quamuis humanis absconditus sensibus uerbo in <lb/>
            corde dicto nullo facto per corpus admisso. nequaquam uero <lb n="5"/>
            membrum foris mouisset in facto, cuius facti initium non <lb/>
            intus praecessisset in uerbo. neque enim mendaciter scriptum <lb/>
            est: initium omnis operis uerbum. multa quippe homines <lb/>
            faciunt ore clauso, quieta lingua, uoce frenata; sed tamen <lb/>
            nihil agunt corporis opere, quod non prius dixerint in corde. <lb n="10"/>
            ac per hoc quoniam multa sunt peccata in interioribus dictis, <lb/>
            quae non sunt in exterioribus factis, nulla sunt autem in <lb/>
            exterioribus factis, quae non praecedant in interioribus dictis: <lb/>
            erit ab utrisque puritas innocentiae, si circum interiora labia <lb/>
            ponatur ostium continentiae.. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>Propter quod etiam ipse ore proprio dominus ait: mundate <lb/>
            quae intus sunt, et quae foris sunt munda <lb/>
            erunt. itemque alio loco cum iudaeorum stultiloquia refutaret, <lb/>
            quia calumniabantur discipulis eius non lotis manibus manducantibus, <lb/>
            non quod intrat in os, inquit, coinquinat <lb n="20"/>
            hominem; sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat <lb/>
            hominem. quae sententia si tota de ore corporis accipiatur, <lb/>
            absurda est. neque enim quem non coinquinat cibus, coinquinat <lb/>
            uomitus. cibus quippe in os intrat, uomitus ex ore <lb/>
            procedit. sed procul dubio priora uerba pertinent ad os carnis,

<note type="footnote">16 cf. Maith. 23, 26 20 Matth. 15, 11 </note>

<note type="footnote">2 qualibet] qua <hi rend="italic">MACh</hi> aliqua <hi rend="italic">C</hi> quod tamen] fecit tamen quod <hi rend="italic">bd</hi> <lb/>
            3 esse sibi <hi rend="italic">C</hi> 4 sensibus absconditus <hi rend="italic">d</hi> 5 amisso <hi rend="italic">TMAChB</hi> 6 mouisset] <lb/>
            misisset <hi rend="italic">Ch</hi> 8 ominis <hi rend="italic">T</hi> omnes homines <hi rend="italic">C</hi> 10 nichil <lb/>
            <hi rend="italic">(semper fere</hi> ch) <hi rend="italic">CR</hi> in om. <hi rend="italic">C</hi> 11 quoniam <hi rend="italic">om. C</hi> 12 autem <lb/>
            <hi rend="italic">om. AChC</hi> 13 procedant <hi rend="italic">MX</hi> praecedunt <hi rend="italic">Ch</hi> in] de <hi rend="italic">DX</hi> exterioribus <lb/>
            <hi rend="italic">Ch</hi> 15 hostium <hi rend="italic">D</hi> 16 ait] dicit <hi rend="italic">C</hi> 19 calumpniabantur <hi rend="italic">DC</hi> <lb/>
            22 accipiatur (alt. a s. <hi rend="italic">I.) T</hi> 23 absurdyip (8. yqi <hi rend="italic">add</hi>. a) <hi rend="italic">T</hi> absurdissima<lb/>
             <hi rend="italic">DX</hi> inquinat <hi rend="italic">T</hi> quoinquinat <hi rend="italic">M</hi> quoinquinat <hi rend="italic">M</hi> 24 uomitus <lb/>
            autem ex <hi rend="italic">DX</hi> 25 priora] propria <hi rend="italic">ACh</hi> ad os carnis pertinent <lb/>
            <hi rend="italic">(hoc ordine in mg.) T</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="144"/>
            ubi ait: non quod intrat in os, coinquinat hominem; <lb/>
            posteriora uero ad os cordis, ubi ait: sed quod procedit <lb/>
            ex ore, hoc coinquinat hominem. denique cum ab illo <lb/>
            apostolus Petrus ueluti parabolae huius expositionem exquireret, <lb/>
            ille respondit: adhuc et uos sine intellectu estis? <lb n="5"/>
            non intellegitis, quia omne quod in os intrat, in <lb/>
            uentrem uadit et in secessum emittitur? hic certe <lb/>
            in quod intrat cibus os carnis agnoscimus. in his uero, quae <lb/>
            adiungit, ut agnosceremus os cordis, non sequeretur nostri <lb/>
            tarditas cordis, nisi et cum tardis ambulare ueritas dignaretur. <lb n="10"/>
            ait enim: quae autem de ore procedunt, de corde <lb/>
            exeunt, tamquam diceret: cum audis de ore, de corde <lb/>
            intellege. utrumque dico; sed alterum ex altero expono. habet <lb/>
            os interius homo interior, et hoc discernit auris interior; de <lb/>
            hoc ore quae procedunt, de corde exeunt, et ea coinquinant <lb n="15"/>
            hominem. deinde iam relicti oris nomine, quod potest et de <lb/>
            corpore intellegi, apertius quid dicat ostendit. de corde enim <lb/>
            exeunt, inquit, cogitationes malae, homicidia, adulteria, <lb/>
            fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae. <lb/>
            haec sunt quae coinquinant hominem. nihil est certe<lb n="20"/>
            istorum malorum, quae perpetrari etiam membris corporis <lb/>
            possunt, quod cogitatio non antecedat mala et coinquinet <lb/>
            hominem, etiamsi aliquid inpediat, ne subsequantur opera <lb/>
            flagitiosa et facinorosa membrorum. si enim potestas non

<note type="footnote">5 Matth. 15, 16. 17 11 Matth. 15, 18 17 Matth. 15, 19. 20 </note>

<note type="footnote"> 1 ait <hi rend="italic">om. C</hi> quoinquinat <hi rend="italic">M</hi> 2 posteriora-hominem <hi rend="italic">om. ACh</hi> <lb/>
            uero] autem <hi rend="italic">C</hi> 3 inquinat <hi rend="italic">B</hi> 4 expositionem uelut parabolae <lb/>
            huius <hi rend="italic">JIADChBCXBbà</hi> 5 ille <hi rend="italic">om. D</hi> responderet <hi rend="italic">C</hi> 6 os <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            7 hi <hi rend="italic">A</hi> 9 ut <hi rend="italic">om. B</hi> agnoscimus <hi rend="italic">R</hi> non] ne non <hi rend="italic">TMAChBC</hi> <lb/>
            10 nisi <hi rend="italic">semier</hi>. it. <hi rend="italic">Ch</hi> ueritas ambulare <hi rend="italic">DX</hi> 11 adhuc enim ait <hi rend="italic">DX</hi> <lb/>
            enim <hi rend="italic">om. C</hi> procedunt de ore <hi rend="italic">MADChBCXBd</hi> 12 exennt-corde <lb/>
            <hi rend="italic">om. C</hi> 13 utrum quae <hi rend="italic">M</hi> 15 quae <hi rend="italic">om. T ea]</hi> ea que <hi rend="italic">ACh</hi> <lb/>
            16 relicto <hi rend="italic">CBbd</hi> 17 enim <hi rend="italic">om. C</hi> 18 inquid <hi rend="italic">AChC</hi> 20 nichil <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            est <hi rend="italic">om. B</hi> 22 possunt (pos <hi rend="italic">add. tn</hi>. 2) <hi rend="italic">A</hi> sunt <hi rend="italic">M</hi> coinquinat ACh <lb/>
            23 non <hi rend="italic">C</hi> 24 et flagitiosa <hi rend="italic">MDX</hi> facinerosa <hi rend="italic">Bl</hi> sarcinerosa <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            enimj enim quia <hi rend="italic">DXbd</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="145"/>
            datur, uacat manus ab hominis interfectione, numquid ideo <lb/>
            mundum est ab scelere cor homicidae? aut si rem subripere <lb/>
            alienam non ut quis uult potest, numquid ideo in ipsa <lb/>
            uoluntate fur non est? aut si casta est, quam uult adulterare <lb/>
            non castus, ideo eam non est in corde moechatus? aut si <lb n="5"/>
            meretrix non inueniatur in fornice, ideo qui eam quaerit, non <lb/>
            fornicatur in mente? aut si cupienti per mendacium laedere <lb/>
            proximum tempus uel locus desit, ideo falsum testimonium <lb/>
            non ore interiore iam dixit? aut si quisquam homines timens <lb/>
            lingua carnis non audeat sonare blasphemiam, ideo non est <lb n="10"/>
            huius criminis reus, qui dicit in corde suo: non est deus? <lb/>
            ita cetera mala facta hominum, quae nullus agit corporis <lb/>
            motus, quae nescit ullus corporis sensus, reos suos occultos <lb/>
            habent, quos etiam solus inquinat in cogitatione consensus, <lb/>
            id est interioris uerbum malignum. in quod timens ille declinari <lb n="15"/>
            cor suum ostium continentiae circum labia oris huius <lb/>
            poni poscit a domino, quod contineat cor, ne diclinetur in <lb/>
            uerba maligna, contineat autem non sinendo cogitationem <lb/>
            procedere in consensionem; sic enim secundum praeceptum <lb/>
            apostolicum non regnat peccatum in nostro mortali corpore <lb n="20"/>
            neque exhibemus membra nostra arma iniquitatis <lb/>
            peccato. a quo praecepto inplendo alieni sunt utique, qui <lb/>
            ob hoc ad peccandum membra non mouent, quia potestas <lb/>
            nulla permittitur: quae si adsit, protinus ex membrorum uelut <lb/>
            armorum motibus, quis in eis intus regnet, ostendunt. proinde <lb n="25"/>
            quantum in ipsis est, membra sua exhibent arma iniquitatis

<note type="footnote">11 Ps. 13, 1 20 cf. Eoar. 6, 12. 13 </note>

<note type="footnote"/>

<note type="footnote">1 ab <hi rend="italic">8. l. T, A.2ChCd:</hi> ad <hi rend="italic">MAIDBXR</hi> interfectionem <hi rend="italic">MBBXR</hi> <lb/>
            ideo <hi rend="italic">om. ACh</hi> 2 ab scelere] abscedere <hi rend="italic">Ch</hi> 5 eam ideo <hi rend="italic">ACh</hi> eam <lb/>
            <hi rend="italic">om. C cord#e A</hi> mechatus <hi rend="italic">ADChC</hi> 6 fornicae <hi rend="italic">TBl</hi> 8 deest <hi rend="italic">DX</hi> <lb/>
            10 non audeat lingna carnis <hi rend="italic">MADChBCXRd</hi> 11 huius <hi rend="italic">om. R</hi> 12 facta <lb/>
            <hi rend="italic">add. m. 2 D</hi> nullus <hi rend="italic">8. 1. T om. D</hi> ait <hi rend="italic">TM</hi> 13 ullos <hi rend="italic">MB</hi> <lb/>
            15 interioris] oris interioris <hi rend="italic">d</hi> interioris hominis <hi rend="italic">DChC</hi> quo <hi rend="italic">MAChCD2</hi> <lb/>
            16 horis <hi rend="italic">C</hi> 17 qug <hi rend="italic">MACfxC</hi> 21 exhibebimus <hi rend="italic">DCh</hi> 22 utique <lb/>
            alieni eunt <hi rend="italic">MADChBCXRd</hi> 24 quae si adsit <hi rend="italic">in mg. T</hi> si. <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            assit <hi rend="italic">DC</hi> 25 intus <hi rend="italic">om. R</hi> 26 menbra <hi rend="italic">(sic plerumque) Ch</hi> </note>

<note type="footnote">XXXXI Aug. Sect. V para III. </note>

<note type="footnote"> 10 </note> <lb/>
             
<pb n="146"/>
            peccato, quia hoc uolunt, quod propterea non exhibent, quia <lb/>
            non possunt. 
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>Ac per hoc illa, quae in genitalibus membris pudicitia <lb/>
            refrenatis solet maxime ac proprie continentia nominari, nulla <lb/>
            transgressione uiolatur, si superior continentia, de qua iam diu<lb n="5"/>
            loquimur, in corde seruetur. propterea dominus cum dixisset: <lb/>
            de corde enim exeunt cogitationes malae, deinde quid <lb/>
            pertineat ad cogitationes malas secutus adiunxit: homicidia, <lb/>
            adulteria et cetera. nec dixit omnia; sed quibusdam exempli <lb/>
            gratia nominatis et alia intellegenda commonuit. quorum nihil<lb n="10"/>
            est, quod fieri possit, si mala cogitatio non praecesserit, qua <lb/>
            intus instituitur quod foris agitur; et ex cordis ore procedens <lb/>
            iam coinquinat hominem, etiamsi nulla facultate permissa <lb/>
            foris per membra corporis non agatur. posito igitur ostio <lb/>
            continentiae in ore cordis, unde cuncta exeunt, quae coinquinant<lb n="15"/>
            hominem, si nil tale inde permittatur exire, sequitur <lb/>
            munditia, qua possit iam gaudere conscientia, quamuis nondum <lb/>
            sit illa perfectio, ubi non luctabitur cum uitio continentia. <lb/>
            nunc autem quamdiu caro concupiscit aduersus spiritum <lb/>
            et spiritus aduersus carnem, sat est nobis non consentire M <lb n="20"/>
            malis, quae sentimus in nobis. cum autem fit ista consensio, <lb/>
            tunc exit ex ore cordis quod coinquinat hominem. cum uero <lb/>
            per continentiam consensio non tenetur, malum concupiscentiae <lb/>
            carnalis, contra quod pugnat concupiscentia spiritalis, nocere <lb/>
            non sinitur. <lb n="25"/>
            
</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="3" unit="altchapter"/> Sed aliud est bene pugnare, quod nunc est, quando

<note type="footnote"> 7 Matth. 15, 19 19 cf. Gal. 5, 17 </note>

<note type="footnote"> 1 quod] qui <hi rend="italic">AChBCED1</hi> 3 in <hi rend="italic">om. BD2bd</hi> menbra <hi rend="italic">D</hi> 4 propriae <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> 5 superiora <hi rend="italic">T</hi> super.a <hi rend="italic">M</hi> 8 secutus <hi rend="italic">om. C</hi> 9 neque <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            10 alia] talia <hi rend="italic">MADChX</hi> 12 instatuitur <hi rend="italic">M</hi> ore cordis <hi rend="italic">Cd</hi> ore] <lb/>
            opere <hi rend="italic">T</hi> procedens <hi rend="italic">om. C</hi> 13 promissa <hi rend="italic">TMAlB</hi> 14 hostio <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            15 incoinquinant <hi rend="italic">A</hi> 16 nihil <hi rend="italic">MDChX</hi> nichil <hi rend="italic">C</hi> 18 continentia cum <lb/>
            uitio <hi rend="italic">DX</hi> 19 concupiscit caro <hi rend="italic">Rd</hi> 20 spiritus$ut?ip <hi rend="italic">T</hi> satis <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            21 autem] enim <hi rend="italic">MADChBCXR</hi> 22 exiit <hi rend="italic">C</hi> 28 concupiscentiae] <lb/>
            conscientia <hi rend="italic">MA1</hi> conscientiae <hi rend="italic">AaDaChBCX</hi> 24 spiritualis <hi rend="italic">D</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="147"/>
            mortis contentioni resistitur, aliud aduersarium non habere, <lb/>
            quod tunc erit, quando mors nouissima inimica destruetur. <lb/>
            nam et ipsa continentia, cum frenat cohibetque libidines, simul <lb/>
            et adpetit bonum, ad cuius inmortalitatem tendimus, et respuit <lb/>
            malum, cum quo in hac mortalitate contendimus. illius quippe <lb n="5"/>
            amatrix et spectatrix, huius uero et hostis et testis est, et <lb/>
            decus adpetens et dedecus fugiens. non utique in cupiditatibus <lb/>
            frenandis continentia laboraret, si nihil nos contra <lb/>
            quod deceret liberet, si nihil nostrae bonae uoluntati ex mala <lb/>
            concupiscentia repugnaret. clamat apostolus, scio, inquit, <lb n="10"/>
            quia non habitat in me, hoc est in carne mea, <lb/>
            bonum. uelle enim adiacet mihi, perficere autem <lb/>
            bonum non inuenio. nunc enim fieri bonum potest, ut <lb/>
            malae concupiscentiae non consentiatur; perficietur autem <lb/>
            bonum, quando ipsa mala concupiscientia finietur. itemque <lb n="15"/>
            idem doctor gentium clamat: condelector legi dei secundum <lb/>
            interiorem hominem, uideo autem aliam legem <lb/>
            in membris meis repugnantem legi mentis meae. 
</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>Hanc pugnam non experiuntur in se ipsis nisi bellatores <lb/>
            uirtutum debellatoresque uitiorum; non expugnat concupiscentiae <lb n="20"/>
            malum nisi continentiae bonum. sunt autem, qui legem <lb/>
            dei omnino nescientes malas concupiscentias nec in hostibus <lb/>
            deputant eisque miserabili caecitate seruientes insuper etiam <lb/>
            beatos se putant satiando eas potius quam domando. qui <lb/>
            uero per legem cognouerunt eas — per legem enim cognitio

<note type="footnote"> 1 cf. I Cor. 15, 55. 26 10 Rom. 7, 18 16 Rom. 7, 22. 23 <lb/>
            25 Rom. 3, 20 </note>

<note type="footnote"> 1 contentioni mortis <hi rend="italic">DX</hi> continentione <hi rend="italic">T</hi> contentione <hi rend="italic">MAChB</hi> <lb/>
            6 peccatrix <hi rend="italic">BR</hi> pdicatrix <hi rend="italic">D2</hi> et decus] et decus enim <hi rend="italic">TMDX</hi> est <lb/>
            decus enim 12 et decus eius <hi rend="italic">C</hi> et decus est (est s. <hi rend="italic">l.)</hi> enim <hi rend="italic">B</hi> et deeus.. <lb/>
            (enim <hi rend="italic">er.) ACh</hi> 8 nos-nihil <hi rend="italic">in mg. add. m. 2 A</hi> contra <lb/>
            nos <hi rend="italic">C</hi> 9 docet Dt doceret <hi rend="italic">X</hi> decet <hi rend="italic">D1</hi> contenderet <hi rend="italic">Cb</hi> liberet <lb/>
            in <hi rend="italic">ras. D</hi> detineret <hi rend="italic">Cb</hi> 10 repugnare <hi rend="italic">TM</hi> lamat <hi rend="italic">T</hi> 12 niL uelle <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            enim <hi rend="italic">om. C</hi> 13 cnim] autem <hi rend="italic">ACh</hi> potest bonum <hi rend="italic">R</hi> 16 cumdelector <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> 19 semetipsia <hi rend="italic">Cd</hi> 20 non] nec <hi rend="italic">MDChXRd</hi> concupiscentiap <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 22 malis (a. i <hi rend="italic">add</hi>. a) <hi rend="italic">M</hi> 23 eis <hi rend="italic">C</hi> 24 saciando <hi rend="italic">DChCX</hi> </note>

<note type="footnote"> 10* </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="148"/>
            peccati, et, concupiscentiam, inquit, nesciebam, nisi <lb/>
            lex diceret: non concupisces — et earum tamen oppugnatione <lb/>
            uincuntur, quia sub lege uiuunt, qua iubetur quod <lb/>
            bonum est, non et datur, non uiuunt sub gratia, quae dat <lb/>
            per spiritum sanctum quod per legem iubetur: his ideo subintrauit<lb n="5"/>
            lex, ut in eis abundaret delictum. auxit prohibitio <lb/>
            concupiscentiam eamque fecit inuictam, ut accederet <lb/>
            praeuaricatio, quae sine lege non fuit, etiamsi peccatum fuit; <lb/>
            ubi enim non est ]ex nec praeuaricatio. ita lex gratia <lb/>
            non iuuante prohibens peccatum uirtus est insuper facti<lb n="10"/>
            peccati. unde ait apostolus: uirtus peccati lex. nec mirandum <lb/>
            est, quod infirmitas humana etiam de lege bona uires <lb/>
            malo addidit, dum ad ipsam legem faciendam de suis uiribus <lb/>
            fidit; ignorans quippe dei iustitiam, quam dat infirmo, et <lb/>
            suam uolens constituere, qua caret infirmus, iustitiae <lb n="15"/>
            dei non est subiectus reprobus et superbus. si autem lex <lb/>
            factum praeuaricatorem, tamquam ad hoc grauius uulneratum, <lb/>
            ut desideret medicum, tamquam paedagogus perducit ad gratiam, <lb/>
            contra suauitatem noxiam, qua uincebat concupiscentia, <lb/>
            dominus dat suauitatem beneficam, qua delectetur amplius <lb n="20"/>
            continentia, et terra nostra dat fructum suum, quo pascitur <lb/>
            miles, qui debellat deo iuuante peccatum. 
</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>Tales milites apostolica tuba isto sonitu accendit in <lb/>
            proelium. non ergo regnet, inquit, peccatum in uestro

<note type="footnote"> 1 Rom. 7, 7 5 cf. Rom. 5, 20 11 I Cor. 15, 56 14 cf. <lb/>
            Rom. 10, 3 20 cf. Ps. 84, 13 24 Rom. 6, 12-14 </note>

<note type="footnote"> 1 concupiscentia <hi rend="italic">C</hi> inquid <hi rend="italic">(semper</hi> d) <hi rend="italic">C</hi> 3 qui <hi rend="italic">MAChBX om. D</hi> <lb/>
            qua] quia <hi rend="italic">T</hi> 4 non et datur <hi rend="italic">del. assig. Ch</hi> et <hi rend="italic">ex</hi> ut <hi rend="italic">A</hi> da.tur <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            sed non <hi rend="italic">Ch</hi> et uiuunt <hi rend="italic">C</hi> 5 <hi rend="italic">pr</hi>. per <hi rend="italic">s. 1. m. 2 A</hi> 6 habundaret <hi rend="italic">MACh</hi> <lb/>
            7 eamque] quae <hi rend="italic">T eam</hi> qua <hi rend="italic">Ch</hi> inuictam fecit <hi rend="italic">DX</hi> 8 non fuit <hi rend="italic">filt. B</hi> <lb/>
            9 <hi rend="italic">fin</hi>. lege <hi rend="italic">MAl</hi> legem X non iuuante gratia <hi rend="italic">Ch</hi> 10 insuper facti] <lb/>
            semper <hi rend="italic">C</hi> super <hi rend="italic">MAX</hi> facta <hi rend="italic">IPd</hi> 12 est om. <hi rend="italic">T</hi> humana <lb/>
            infirmitaa <hi rend="italic">MADChBCXJRd</hi> 14 dei <hi rend="italic">om. A1</hi> dat deus <hi rend="italic">C</hi> 15 construere <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 18 pydagogus <hi rend="italic">Al</hi> perducat <hi rend="italic">D</hi> mittit <hi rend="italic">C</hi> 20 delectet <lb/>
            <hi rend="italic">Dzd</hi> 21 da...t <hi rend="italic">T</hi> 22 delet <hi rend="italic">AChX</hi> delat <hi rend="italic">M</hi> 23 milites <hi rend="italic">om. DX</hi> <lb/>
            accedi <hi rend="italic">M</hi> accedit <hi rend="italic">T</hi> 24 plium <hi rend="italic">AC</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="149"/>
            mortali corpore ad oboediendum desideriis eius, neque <lb/>
            exhibueritis membra uestra arma iniquitatis peccato, <lb/>
            sed exhibete uos deo tamquam ex mortuis uiuentes <lb/>
            et membra uestra arma iustitiae deo. peccatum enim <lb/>
            uobis non dominabitur; non enim estis sub lege sed <lb n="5"/>
            sub gratia. et alio loco. ergo inquit, fratres, debitores <lb/>
            sumus non carni, ut secundum carnem uiuamus. si <lb/>
            enim secundum carnem uixeritis, moriemini; si autem <lb/>
            spiritu facta carnis mortificaueritis, uiuetis. quotquot <lb/>
            enim spiritu dei aguntur, hi filii sunt dei. id <lb n="10"/>
            ergo nunc agitur, quamdiu est mortalis haec uita nostra sub <lb/>
            gratia, ne peccatum, id est concupiscentia peccati — hanc <lb/>
            enim hoc loco peccati nomine appellat — regnet in nostro <lb/>
            mortali corpore. tunc autem regnare ostenditur, si desideriis <lb/>
            eius oboeditur. est ergo in nobis peccati concupiscentia, quae <lb n="15"/>
            non est permittenda regnare; sunt eius desideria, quibus non <lb/>
            est oboediendum, ne oboedientibus regnet. propter quod membra <lb/>
            nostra non sibi usurpet concupiscentia, sed sibi uindicet continentia, <lb/>
            ut sint arma iustitiae deo, ne sint arma iniquitatis <lb/>
            peccato; sic enim nobis peccatum non dominabitur. non enim <lb n="20"/>
            sumus sub lege bonum quidem iubente, non tamen dante, <lb/>
            sed sumus sub gratia, quae id quod lex iubet faciens nos <lb/>
            amare potest liberis imperare. 
</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>Itemque cum hortatur, ut non secundum carnem uiuamus, <lb/>
            ne moriamur, sed spiritu facta carnis mortificemus, <lb n="25"/>
            ut uiuamus, tuba utique canit, bellum, in quo uersamur,

<note type="footnote">6 Rom. 8, 12-14 </note>

<note type="footnote"> 2 vt eiibueritis <hi rend="italic">M</hi> eiibueritis <hi rend="italic">ChR</hi> minbra <hi rend="italic">Ch</hi> 3 exibete <hi rend="italic">MR</hi> <lb/>
            mortuis <hi rend="italic">ex</hi> mortis <hi rend="italic">A</hi> 4 uestra <hi rend="italic">om. D</hi> 5 enim 095 <hi rend="italic">R</hi> sub lege <lb/>
            <hi rend="italic">estis DX 6 in loco C 8 carnem om. A1 9 spiritu om. C</hi> quodquod <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 10 hii <hi rend="italic">TDBCX</hi> 11 quandiu <hi rend="italic">(semper</hi> n) <hi rend="italic">R</hi> nostra <hi rend="italic">om. C</hi> <lb/>
            13 hoc loco <hi rend="italic">om. C</hi> regnat -4l 15 obeditur <hi rend="italic">R</hi> 17 ne] nec <hi rend="italic">XD1</hi> <lb/>
            18 sed <hi rend="italic">om. MACh</hi> si.bi <hi rend="italic">Ch</hi> uendicat <hi rend="italic">DCXR</hi> 19 nec <hi rend="italic">BDl</hi> <lb/>
            iniquitatis arma <hi rend="italic">AChBRd</hi> 20 ai <hi rend="italic">TAX</hi> non dominabitur peccatum <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            enim sub lege sumus sed sub gratia. non sumus sub lege <hi rend="italic">sqq. DX</hi> <lb/>
            21 tamen] autem <hi rend="italic">C</hi> 22 iubet lex <hi rend="italic">T</hi> nos <hi rend="italic">om. MADIChCX</hi> 23 liberi\'ş <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> 24 cum <hi rend="italic">om. C</hi> 26 itaque <hi rend="italic">T</hi> canit] quae canit <hi rend="italic">Dybd</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="150"/>
            ostendit et, ut acriter dimicemus et hostes nostros mortificemus, <lb/>
            ne ab eis mortificemur, accendit. qui sint uero isti <lb/>
            hostes, satis euidenter expressit. quos enim a nobis mortificari <lb/>
            uoluit, ipsi sunt, opera scilicet carnis. sic enim ait: si autem <lb/>
            spiritu facta carnis mortificaueritis, uiuetis. et ista<lb n="5"/>
            quae sint ut sciamus, eundem itidem audiamus scribentem <lb/>
            ad Galatas et dicentem: manifesta autem sunt opera <lb/>
            carnis, quae sunt fornicationes, inmunditiae, luxuriae, <lb/>
            idolorum seruitus, ueneficia, inimicitiae, contentiones, <lb/>
            aemulationes, animositates, dissensiones, haereses,<lb n="10"/>
            inuidiae, ebrietates, comessationes et his similia, quae <lb/>
            praedico uobis, sicut praedixi, quoniam qui talia <lb/>
            agunt, regnum dei non possidebunt. ipsum enim etiam <lb/>
            ibi bellum, -ut haec diceret, ostendebat et ad hos hostes <lb/>
            mortificandos eadem caelesti et spiritali tuba Christi milites<lb n="15"/>
            excitabat. supra enim dixerat: dico autem, spiritu ambulate <lb/>
            et desideria carnis ne feceritis. caro enim <lb/>
            concupiscit aduersus spiritum, spiritus autem aduersus <lb/>
            carnem. haec enim sibi inuicem aduersantur, <lb/>
            ut non ea quae uultis faciatis. quodsi spiritu ducimini, <lb n="20"/>
            non estis sub lege. ergo sub gratia constitutos uult <lb/>
            istum aduersus opera carnis habere conflictum. et haec opera <lb/>
            carnis ut demonstraret, adiunxit, quae supra commemoraui: <lb/>
            manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt

<note type="footnote">4 Rom. 8, 13 7 Gal. 5, 19-21 16 Gal. 5, 16-18 24 Gal. <lb/>
            5, 19 </note>

<note type="footnote"> 1 ostenditque <hi rend="italic">X</hi> et <hi rend="italic">om. TMAxChlBCX, er. in D</hi> ut om. <lb/>
            <hi rend="italic">TMxAxChxBC, er. in D</hi> 2 accendit <hi rend="italic">om. C er. in D</hi> 3 expressit] <lb/>
            ostendit <hi rend="italic">DX</hi> uoluit mortificari <hi rend="italic">Cbd</hi> 4 scilicet opera <hi rend="italic">Rd</hi> uidelicet <lb/>
            opera <hi rend="italic">ChA</hi> autem] enim <hi rend="italic">T</hi> 6 ad galatas scribentem <hi rend="italic">Cd</hi> 7 <hi rend="italic">ga-</hi> <lb/>
            lathas <hi rend="italic">DX</hi> sunt autem <hi rend="italic">Rd</hi> 8 luxoriae <hi rend="italic">MB1</hi> 10 emulationes <hi rend="italic">MR</hi> <lb/>
            hereses <hi rend="italic">TAM</hi> 11 ebritates <hi rend="italic">T</hi> commessationes <hi rend="italic">TMChB</hi> 13 bellum <lb/>
            etiam ibi <hi rend="italic">C</hi> 14 hos <hi rend="italic">om. C</hi> 16 superius <hi rend="italic">DX</hi> 17 non <hi rend="italic">DChX</hi> <lb/>
            perficietis <hi rend="italic">DChX</hi> perfeceritis <hi rend="italic">Rd</hi> 19 inuicem sibi <hi rend="italic">DC</hi> sibi <hi rend="italic">om. <lb/>
            MAChBXEd</hi> 20 ea <hi rend="italic">om</hi>. C quaecumque <hi rend="italic">C</hi> illa faciatis <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            si <hi rend="italic">om. C</hi> 22 et ut <hi rend="italic">DX</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="151"/>
            fornicationes et cetera, siue quae commemorauit siue quae intellegenda <lb/>
            commonuit, maxime adiciens: et his similia. denique <lb/>
            in hoc proelio aduersus carnalem quodam modo exercitum <lb/>
            uelut aliam producens aciem spiritalem, fructus autem <lb/>
            spiritus est, inquit, caritas, gaudium, pax, longanimitas, <lb n="5"/>
            benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia; <lb/>
            aduersus huius modi non est lex. non ait aduersus <lb/>
            haec), ne sola esse putarentur — quamuis et si hoc diceret, <lb/>
            omnia debuimus intellegere, quae eiusdem generis bona cogitare <lb/>
            possemus — sed ait: aduersus huius modi, et haec <lb n="10"/>
            scilicet et quaecumque similia. uerumtamen quod in eis bonis, <lb/>
            quae commemorauit, loco ultimo posuit continentiam, de qua <lb/>
            nunc disputare suscepimus et propter quam multa iam diximus, <lb/>
            praecipue uoluit eam nostris mentibus inhaerere. ipsa <lb/>
            quippe in hoc bello ualet plurimum, in quo aduersus carnem <lb n="15"/>
            spiritus concupiscit, quoniam ipsas carnis concupiscentias <lb/>
            quodam modo crucifigit. unde cum haec dixisset apostolus, <lb/>
            continuo subiecit: qui autem Iesu Christi sunt, carnem <lb/>
            suam crucifixerunt cum passionibus et concupiscentiis. <lb/>
            haec est actio continentiae, sic opera carnis mortificantur. <lb n="20"/>
            mortificant uero eos, quos deficientes a continentia ad <lb/>
            consensionem perpetrandorum talium operum trahit concupiscentia. <lb/>
            </p></div><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="4" unit="altchapter"/> Vt autem a continentia non deficiamus, aduersus <lb/>
            illas diabolicarum suggestionum insidias praecipue uigilare

<note type="footnote"> 4 Gal. 5, 22. 23 18 Gal. 5, 24 </note>

<note type="footnote"> 2 adicies AlMl 4 uelud <hi rend="italic">A</hi> 5 longanitas <hi rend="italic">T</hi> longaminitas <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            6 bonitas benignitas <hi rend="italic">DX</hi> 8 De. <hi rend="italic">R</hi> putarentur esse <hi rend="italic">DX</hi> putaretur <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            9 debuimus-quae <hi rend="italic">om. DX</hi> debuimus <hi rend="italic">ex</hi> debemus <hi rend="italic">T</hi> dfberemus <hi rend="italic">Bd</hi> <lb/>
            intelliere <hi rend="italic">T</hi> bona quae cogitare potuimus intellegere debuimus <hi rend="italic">DX</hi> <lb/>
            10 et haec] &amp; 8 lex et haec <hi rend="italic">T</hi> 11 ueruntamen C 12 ultimo loco <hi rend="italic">Cbd</hi> <lb/>
            13 cepimus <hi rend="italic">C</hi> 14 mentibus] sensibus <hi rend="italic">C</hi> 15 qua <hi rend="italic">MAChB</hi> 17 apostolu <lb/>
            Al 18 subgecit <hi rend="italic">A\'</hi> 19 suam <hi rend="italic">om. ABl</hi> passionibus] uiciis <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            20 si <hi rend="italic">AChC</hi> mortificentur <hi rend="italic">D</hi> 21 deficiente <hi rend="italic">C</hi> a <hi rend="italic">om. MADChl BOXR</hi> <lb/>
            22 conseaonem Al confessionem <hi rend="italic">M</hi> talium operum perpetrandorum <hi rend="italic">DX</hi> <lb/>
            25 praecipue <hi rend="italic">ante</hi> diabolicarum <hi rend="italic">leg. in MADChBCXRbd</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="152"/>
            debemus, ne de nostris uiribus praesumamus; maledictus <lb/>
            enim omnis qui spem suam ponit in homine. et quis <lb/>
            est iste nisi homo? non potest ergo ueraciter dicere non se <lb/>
            spem ponere in homine, qui eam ponit in se. nam et hoc, <lb/>
            secundum hominem uiuere, quid est nisi secundum carnem<lb n="5"/>
            uiuere? audiat ergo, qui tali suggestione temptatur, et, si ullus <lb/>
            ei christianus inest sensus, contremescat, audiat, inquam: si <lb/>
            secundum carnem uixeritis, moriemini. 
</p></div><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p>Sed quispiam dicturus est mihi aliud esse secundum <lb/>
            hominem uiuere, aliud secundum carnem uiuere: quia uidelicet<lb n="10"/>
            homo rationalis creatura est et in eo rationalis est animus, <lb/>
            quo distat a pecore; caro autem est infirma et terrena <lb/>
            pars hominis et ideo secundum eam uiuere uitiosum est. <lb/>
            propter quod ille, qui secundum hominem uiuit, non utique <lb/>
            secundum carnem, sed potius secundum eam partem<lb n="15"/>
            hominis uiuit, qua homo est, hoc est secundum spiritum <lb/>
            mentis, quo pecoribus praeeminet. uerum haec disputatio <lb/>
            ualet fortassis aliquid in scholis philosophorum; nos autem <lb/>
            ut intellegamus apostolum Christi, libri christiani quemadmodum <lb/>
            loqui soleant debemus aduertere. fides certe omnium <lb n="20"/>
            nostrum est, ut Christus ueniret, hominem a uerbo dei <lb/>
            adsumptum, non utique sine anima rationali, sicut quidam

<note type="footnote"> 1 Hier. 17, 5 7 Rom. 8, 13 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 ne] et non <hi rend="italic">RB2</hi> 2 homineip <hi rend="italic">T</hi> 3 est bQiPQ <hi rend="italic">A</hi> ipse homo <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            7 sensus est <hi rend="italic">MADChBCXlid</hi> contremiscat <hi rend="italic">BWChtCXRd</hi> audiant <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> audii <hi rend="italic">C</hi> inquam omnes <hi rend="italic">DX</hi> 10 uiuere <hi rend="italic">om. JfADChBCXRd</hi> <lb/>
            uiuere <hi rend="italic">fin. om. R</hi> homo uidelicet <hi rend="italic">MADChBCXRd</hi> 11 est creatura <lb/>
            <hi rend="italic">DX</hi> 12 qui <hi rend="italic">Ch</hi> est <hi rend="italic">om. C</hi> infima <hi rend="italic">d</hi> 13 uitiosum-uiuit <hi rend="italic">om. C</hi> <lb/>
            16 quia <hi rend="italic">T</hi> spiritam <hi rend="italic">om. Dl</hi> 17 praeeminet pecoribus <hi rend="italic">D</hi> praeminet <lb/>
            pecoribus <hi rend="italic">X</hi> praeeminetur <hi rend="italic">T</hi> praeminet <hi rend="italic">ChBCR</hi> 18 aliquid forte <hi rend="italic">DX</hi> <lb/>
            scolis <hi rend="italic">TMDCX</hi> 19 uti <hi rend="italic">T</hi> quemammodum <hi rend="italic">ACh</hi> 20 omnino <lb/>
            omnium <hi rend="italic">X</hi> 21 nostrum sps est <hi rend="italic">AChX</hi> ut xps ueniret <hi rend="italic">TBR:</hi> ut xps <lb/>
            uenerit (w <hi rend="italic">ras. m. 2) D</hi> uixit autem et ipse X xpm uere <hi rend="italic">M</hi> viąęręţ <lb/>
            <hi rend="italic">(s. I. m</hi>. 2 credamus) <hi rend="italic">Ch</hi> uiueret <hi rend="italic">A</hi> quibus xps uiuere est <hi rend="italic">Cbd</hi> et hominem <lb/>
            <hi rend="italic">TACh</hi> secundum hominem X et ho <hi rend="italic">(spat. uac.) D</hi> 22 rationabili <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="153"/>
            haeretici uolunt, et tamen legimus: uerbum caro factum <lb/>
            est et habitauit in nobis. quid hic caro intellegenda est <lb/>
            nisi homo? et uidebit omnis caro salutare dei, quid <lb/>
            potest intellegi nisi omnis homo? ad te omnis caro ueniet, <lb/>
            quid est nisi omnis homo? dedisti ei potestatem omnis <lb n="5"/>
            carnis, quid est nisi omnis hominis? ex operibus legis <lb/>
            non iustificabitur omnis caro, quid est nisi nullus iustificabitur <lb/>
            homo? quod idem apostolus alibi manifestius exprimens, <lb/>
            non, inquit, iustificabitur homo ex operibus <lb/>
            legis. Corinthios quoque increpat dicens: nonne carnales <lb n="10"/>
            estis et secundum hominem ambulatis? cum carnales <lb/>
            eos dixisset, non ait \'secundum carnem ambulatis&gt;, sed: <lb/>
            secundum hominem, quia et hoc quid uoluit intellegi nisi <lb/>
            secundum carnem? nam utique si culpabiliter quidem secundum <lb/>
            carnem, laudabiliter autem secundum hominem ambularetur, <lb n="15"/>
            id est uiueretur, non exprobrans diceret: secundum <lb/>
            hominem ambulatis. agnoscat homo obprobrium, mutet <lb/>
            propositum, uitet interitum. audi, homo; noli secundum hominem <lb/>
            ambulare, sed secundum eum, qui fecit hominem; ab <lb/>
            eo, qui fecit te, noli deficere nec ad te. homo enim dicebat, <lb n="20"/>
            qui tamen non secundum hominem uiuebat: non quia idonei <lb/>
            sumus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobismet <lb/>
            ipsis, sed sufficientia nostra ex deo est. uide, si secundum <lb/>
            hominem uiuebat, qui ueraciter ista dicebat. admonens <lb/>
            ergo apostolus hominem, ne uiuat secundum hominem,

<note type="footnote"> 1 loh. 1, 14 8 Luc. 3, 6 4 Ps. 64, 3 5 Ioh. 17, 2 6 Rom. <lb/>
            3, 20 9 Gal. 2, 16 10 I Cor. 3, 3 21 II Cor. 3, 5 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 et habitauit in nobis <hi rend="italic">om. MADChBCXRbd</hi> 4 ad-homo <hi rend="italic">om. ACh,<lb/>
             in mg. M</hi> 5 omnis <hi rend="italic">pr. om. It</hi> 6 nisi om. <hi rend="italic">T</hi> 7 earo-iustificabitnr <lb/>
            <hi rend="italic">om. Ch</hi> 8 exprimens manifestius <hi rend="italic">Cd</hi> 10 chorintheos <hi rend="italic">Bl</hi> 11 hominem] <lb/>
            carnem <hi rend="italic">T</hi> 12 dixisset] appellat C 14 nam] quia <hi rend="italic">DX</hi> <lb/>
            16 exprobans <hi rend="italic">T om. R</hi> 17 agnoscat] audiat <hi rend="italic">R</hi> opprobrium <hi rend="italic">DBChd</hi> <lb/>
            18 ambulare secundum hominem <hi rend="italic">MADChBCXEd</hi> 20 nec] hec <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            te o homo <hi rend="italic">C</hi> 22 aliquid cogitare <hi rend="italic">T</hi> 24 ista ueraciter <hi rend="italic">DX</hi> am- <lb/>
            <hi rend="italic">monens ADChX</hi> 25 <hi rend="italic">fin</hi>. hominem non hominem <hi rend="italic">TJtfAChBXB</hi> hominem <lb/>
            noie hominem <hi rend="italic">D</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="154"/>
            hominem deo reddit. qui autem uiuit non secundum hominem, <lb/>
            sed secundum deum, profecto non uiuit etiam secundum se <lb/>
            ipsum, quia homo est et ipse. sed ideo dicitur etiam secundum <lb/>
            carnem uiuere, cum ita uiuit, quia et carne sola nominata <lb/>
            intellegitur homo, quod iam ostendimus. sicut sola anima<lb n="5"/>
            nominata intellegitur homo; unde dictum est: omnis anima <lb/>
            sublimioribus potestatibus subdita sit, id est omnis <lb/>
            homo, et: septuaginta quinque animae descenderunt <lb/>
            in Aegyptum cum Iacob, id est septuaginta quinque <lb/>
            homines. noli ergo uiuere secundum te ipsum, o homo; inde<lb n="10"/>
            perieras, sed quaesitus es. noli, inquam, uiuere secundum te <lb/>
            ipsum; si perieras, inuentus es. noli carnis accusare naturam, <lb/>
            quando audis: si secundum carnem uixeritis, moriemini. <lb/>
            sic enim dici potuit et uerissime potuit: si secundum uos <lb/>
            uixeritis, moriemini. nam diabolus non habet carnem et tamen,<lb n="15"/>
            quia secundum se ipsum uiuere uoluit, in ueritate non <lb/>
            stetit. quid ergo mirum, si secundum se ipsum uiuens, cum <lb/>
            loquitur mendacium, de suo loquitur? quod uerum de <lb/>
            illo ueritas dixit. 
</p></div><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="5" unit="altchapter"/> Cum ergo audis: peccatum uobis non dominabitur,<lb n="20"/>
            noli de te fidere, ut peccatum non dominetur, sed de <lb/>
            illo, cui dicit orans quidam sanctus: itinera mea dirige <lb/>
            secundum uerbum tuum, et non dominetur mihi omnis

<note type="footnote"> 6 Rom. 13, 1 8 Gen. 46, 27 13 Rom. 8, 13 16 Ioh. 8, 44 <lb/>
            20 Rom. 6, 14 22 Ps. 118, 188 </note>

<note type="footnote"> 1 non uiuit <hi rend="italic">MADChBCXHd</hi> 5 quod-homo <hi rend="italic">om. C in mg. M</hi> <lb/>
            6 dictum est] dicitur <hi rend="italic">DX</hi> omnis-est <hi rend="italic">in mg. T</hi> 7 potestatibus <lb/>
            sublimioribus <hi rend="italic">MAChBR</hi> 9 egyptam <hi rend="italic">A</hi> 10 unde <hi rend="italic">C</hi> 12 si] si <lb/>
            inde <hi rend="italic">DX</hi> si qui <hi rend="italic">C</hi> inde <hi rend="italic">Bd</hi> et inuentus <hi rend="italic">DXd</hi> noli-tamen in <lb/>
            <hi rend="italic">mg. m. 2 D</hi> 13 quando] qfli <hi rend="italic">D</hi> si <hi rend="italic">om. TB</hi> 14 sic-moriemini in <lb/>
            <hi rend="italic">mg. add. T om. C</hi> sic] si <hi rend="italic">ChXA</hi>. enim] autem X dici <lb/>
            hoc <hi rend="italic">Ch</hi> uerissime dici potuit <hi rend="italic">D</hi> 16 uoluit uiuere <hi rend="italic">DX</hi> 17 mirum] <lb/>
            uerum <hi rend="italic">MABBCh1</hi> uerius <hi rend="italic">Cb</hi> mirum <hi rend="italic">(in mg</hi>. aliT: quid ergo uerum secundum <lb/>
            se ipsum uiuere sine interpretatione) <hi rend="italic">D</hi> 18 aere <hi rend="italic">C</hi> uerbum <hi rend="italic">M*</hi> <lb/>
            19 dicit <hi rend="italic">Ch</hi> 21 noli.. <hi rend="italic">M</hi> tibi non dominetur <hi rend="italic">DXbd</hi> 22 dixit <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            23 et] ut <hi rend="italic">D</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="155"/>
            iniquitas. etenim ne fortasse, cum audissemus: peccatum <lb/>
            nobis non dominabitur, nos ipsos extolleremus et uiribus <lb/>
            nostris hoc tribueremus, statim hoc uidit apostolus atque <lb/>
            subiecit: non enim estis sub lege, sed sub gratia. gratia <lb/>
            itaque facit, ut peccatum tibi non dominetur. noli ergo de te <lb n="5"/>
            fidere, ne multo amplius inde tibi dominetur. et cum audimus: <lb/>
            si spiritu actiones carnis mortificaueritis, uiuetis, non <lb/>
            hoc tantum bonum spiritui nostro, quasi per se ipsum possit <lb/>
            ista, tribuamus. nam ne istum carnalem sensum spiritu mortuo <lb/>
            potius quam mortificante saperemus, ilico addidit: quotquot <lb n="10"/>
            enim spiritu dei aguntur, hi filii sunt dei. itaque ut <lb/>
            spiritu nostro opera carnis mortificemus, spiritu dei agimur, <lb/>
            qui dat continentiam, qua frenemus, domemus, uincamus concupiscentiam. <lb/>
            </p></div><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p>In hoc tam magno proelio, in quo uiuit homo sub <lb n="15"/>
            gratia et, cum bene pugnat adiutus, exultat in domino cum <lb/>
            tremore, non desunt tamen etiam strenuis bellatoribus et <lb/>
            operum carnis quamuis inuictis mortificatoribus aliqua uulnera <lb/>
            peccatorum, propter quae sananda cotidie ueraciter dicant: <lb/>
            dimitte nobis debita nostra, contra eadem uitia et contra <lb n="20"/>
            diabolum principem regemque uitiorum multo uigilantius et <lb/>
            acrius ipsa oratione certantes, ne aliquid ualeant mortiferae <lb/>
            suggestiones eius, quibus instigat insuper peccatorem ad sua

<note type="footnote"> 4 Rom. 6, 14 7 Rom. 8, 13 10 Rom. 8, 14 cf. Ps. 2, 11 <lb/>
            20 Matth. 6, 12 </note>

<note type="footnote"> 1 ne forte <hi rend="italic">post</hi> audissemus <hi rend="italic">leg. in T</hi> forte <hi rend="italic">DXd</hi> 4 sed <hi rend="italic">om. C</hi> <lb/>
            5 non tibi <hi rend="italic">T B</hi> tibi peccatum non dominetur <hi rend="italic">R</hi> non dominetur tibi <lb/>
            peccatum <hi rend="italic">D</hi> non <hi rend="italic">om. M</hi> 6 ne] ut <hi rend="italic">D</hi> tibi inde (inde s. <hi rend="italic">l.) T</hi> <lb/>
            audi..muB <hi rend="italic">B</hi> 7 carnis <hi rend="italic">ex</hi> carnes <hi rend="italic">M</hi> 8 quamsi <hi rend="italic">M</hi> qua.ei <hi rend="italic">TB</hi> 9 ista] <lb/>
            ita <hi rend="italic">C</hi> 10 uiuificante <hi rend="italic">R</hi> mortificantes aperimus <hi rend="italic">T</hi> illico <hi rend="italic">Chd</hi> quodquod <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 11 hii <hi rend="italic">B</hi> 13 frenemur <hi rend="italic">T</hi> 15 tam magno hoc <hi rend="italic">DCh</hi> <lb/>
            16 exsultat <hi rend="italic">BXBd</hi> 17 non tamen etiam desunt <hi rend="italic">DX</hi> strenuis etiam <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            ignicti? <hi rend="italic">(s. I</hi>. strenuis) <hi rend="italic">T</hi> strennuis <hi rend="italic">C</hi> 18 opera. (a in <hi rend="italic">ras.) Ch</hi> <lb/>
            19 propter <hi rend="italic">om. MACh</hi> sanando <hi rend="italic">C</hi> cottidie <hi rend="italic">TAChBC</hi> 20 uita Ax <lb/>
            21 et uitiorum regem <hi rend="italic">DX</hi> 22 ualeant aliquid <hi rend="italic">MADChBCXRd</hi> <lb/>
            23 sugestiones <hi rend="italic">Ch</hi> ad] ab <hi rend="italic">TAXB</hi> ad <hi rend="italic">s. l. D er. in M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="156"/>
            excusanda potius quam accusanda peccata, ac sic illa uulnera <lb/>
            non modo non sanentur, uerum etiam, etsi mortifera non <lb/>
            erant, grauiter et letaliter infligantur. et hic ergo cautiore opus <lb/>
            est continentia, qua cohibeatur superbus hominis adpetitus, <lb/>
            quo placet sibi et non uult culpabilis inueniri dedignaturque,<lb n="5"/>
            cum peccat, conuinci quod ipse peccauerit, non salubri humilitate <lb/>
            suscipiens accusationem sui, sed excusationem potius <lb/>
            ruinosa elatione conquirens. ad hanc superbiam cohercendam <lb/>
            continentiam petiuit a domino ille, cuius superius uerba iam <lb/>
            posui et, sicut potui, commendaui. namque cum dixisset:<lb n="10"/>
            pone, domine, custodiam ori meo et ostium continentiae <lb/>
            circum labia mea. ne declines cor meum in uerba <lb/>
            maligna, unde hoc diceret euidentius explicans, ad excusandas <lb/>
            excusationes, inquit, in peccatis. quid enim <lb/>
            malignius his uerbis, quibus malus malum se neget, etiam<lb n="15"/>
            de opere malo conuictus quod negare non ualeat? et quoniam <lb/>
            factum non potest tegere nec bene factum potest dicere et a <lb/>
            se factum uidet patere, quaerit in alium referre quod fecit, <lb/>
            tamquam inde posset auferre quod meruit. nolens se esse <lb/>
            reum addit potius ad reatum et sua excusando non accusando<lb n="20"/>
            peccata ignorat non se poenam remouere, sed ueniam. apud <lb/>
            homines enim iudices, quoniam falli possunt, quacumque <lb/>
            uelut purgare fallacia quod perperam factum est prodesse <lb/>
            aliquid uidetur ad tempus; apud deum autem, qui falli non <lb/>
            potest, non est adhibenda fallax defensio, sed uerax confessio <lb n="25"/>
            peccatorum.

<note type="footnote"> 11 Ps. 140. 3. 4 </note>

<note type="footnote"> 1 accusanda <hi rend="italic">ex</hi> excusanda <hi rend="italic">A</hi> 2 non <hi rend="italic">pr. om. T</hi> sanantur <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            erunt <hi rend="italic">A</hi> laetaliter <hi rend="italic">BR</hi> loetaliter <hi rend="italic">TA</hi> infliguntur <hi rend="italic">R</hi> 5 <hi rend="italic">quod A</hi> <lb/>
            8 coercendam <hi rend="italic">TBCd</hi> 10 potuit; <hi rend="italic">B</hi> 11 hostium <hi rend="italic">D</hi> 12 declines inquit <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 13 malicie <hi rend="italic">C</hi> euidenter <hi rend="italic">R</hi> 14 inquit excusationes <lb/>
            <hi rend="italic">MADBCXRd</hi> 15 negat <hi rend="italic">BCd</hi> 18 petere <hi rend="italic">T</hi> ali.m (a. * <hi rend="italic">add</hi>. u) <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            19 possit <hi rend="italic">ADChCXRd</hi> auferri <hi rend="italic">D</hi> nolensque <hi rend="italic">DX</hi> nolens enim <lb/>
            (enim a. <hi rend="italic">I.) M</hi> 20 non accusando <hi rend="italic">om. C</hi> 23 fallacia purgare <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            24 aliquid <hi rend="italic">om. R</hi> apud <hi rend="italic">om. C</hi> 25 uera <hi rend="italic">MADChX</hi> </note> 
<pb n="157"/>
            
</p></div><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p>Et alii quidem, qui sua consueuerunt excusare peccata, <lb/>
            fato se ad peccandum queruntur inpelli, tamquam hoc decreuerint <lb/>
            sidera et caelum prius talia decernendo peccauerit, ut <lb/>
            homo postea talia committendo peccaret; alii fortunae malunt <lb/>
            inputare, quod peccant: qui omnia fortuitis casibus agitari <lb n="5"/>
            putant nec tamen hoc se fortuita temeritate, sed perspecta <lb/>
            ratione sapere atque asseuerare contendunt. qualis ergo dementia <lb/>
            est disputationes suas rationi tribuere et actiones <lb/>
            suas casibus subiugare? alii totum, quod male faciunt, in <lb/>
            diabolum referunt nec uolunt cum illo habere uel partem, <lb n="10"/>
            cum illum sibi occultis suggestionibus mala suasisse suspicari <lb/>
            possint, se autem illis suggestionibus, undecumque fuerint, <lb/>
            consensisse dubitare non possint. sunt etiam, qui excusationem <lb/>
            suam extendunt in accusationem dei, diuino iudicio miseri, <lb/>
            suo autem furore blasphemi. etenim aduersus eum ex contrario <lb n="15"/>
            principio inducunt mali substantiam rebellantem, cui non <lb/>
            potuisset resistere, nisi substantiae naturaeque suae partem <lb/>
            eidem rebellanti contaminandam corrumpendamque miscuisset <lb/>
            tunc peccare dicunt, quando natura mali praeualet naturae <lb/>
            dei. haec Manichaeorum est inmundissima insania, quorum <lb n="20"/>
            machinamenta diabolica facillime ueritas indubitata subuertit, <lb/>
            quae dei naturam incontaminabilem atque incorruptibilem con- <lb/>
            fitetur. quid autem flagitiosae contaminationis et corruptionis <lb/>
            de istis merito non creditur, a quibus deus, qui summe atque

<note rend="script" type="footnote"> 2 quaeruntur <hi rend="italic">TAB</hi> 3 talia prius <hi rend="italic">T</hi> decernendo-talia <hi rend="italic">om. <lb/>
             TMADChBXJR</hi> peccare <hi rend="italic">C</hi> ut] et <hi rend="italic">C</hi> 4 committenda <hi rend="italic">Ch</hi> peccare <lb/>
            <hi rend="italic">TMAChBCXR</hi> 5 qui omnia] qm <hi rend="italic">MAChCX</hi> qm oia (oia <hi rend="italic">8. I.) D</hi> <lb/>
            putant agitari X 6 perspecta] perfecta <hi rend="italic">Ch</hi> 7 adaeuerare <hi rend="italic">MA</hi> <lb/>
            8 actionibus snia <hi rend="italic">C</hi> 11 sugestionibus <hi rend="italic">Ch</hi> mala <hi rend="italic">om. MADChBB</hi> <lb/>
            12 possunt <hi rend="italic">TMDBXR</hi> illius <hi rend="italic">DCX</hi> illi <hi rend="italic">ChB</hi> 13 possunt <hi rend="italic">MDXR</hi> <lb/>
            15 furori <hi rend="italic">C</hi> 17 potaissent <hi rend="italic">BR</hi> potuisse <hi rend="italic">Ch</hi> potuerit <hi rend="italic">C</hi> 18 rebellante <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> rebellandi <hi rend="italic">DIChX</hi> miscuisse <hi rend="italic">AChB</hi> 19 se peccare <hi rend="italic">Cd</hi> <lb/>
            mala <hi rend="italic">ACh om. T</hi> dei naturae <hi rend="italic">C</hi> naturae (ae <hi rend="italic">m. 2 ex</hi> a) <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            22 iiKQipmytebilS incontaminabilem <hi rend="italic">T</hi> incommutabilem (s, <hi rend="italic">l. m. 2</hi> incontaminabilem) <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> 24 qui <hi rend="italic">om. MACh</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="158"/>
            incomparabiliter bonus est, contaminabilis et corruptibilis <lb/>
            creditur? 
</p></div><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="6" unit="altchapter"/> Sunt et hi, qui eo modo in excusatione peccatorum <lb/>
            suorum accusant deum, ut dicant ei placere peccata. nam si <lb/>
            displicerent, inquiunt, nullo modo ea fieri omnipotentissima<lb n="5"/>
            utique potestate permitteret. quasi uero inpunita peccata esse <lb/>
            permiserit etiam in eis, quos a supplicio sempiterno remissione <lb/>
            liberat peccatorum. nullus quippe debitae grauioris poenae <lb/>
            accipit ueniam, nisi qualemcumque, etsi longe minorem quam <lb/>
            debebat, soluerit poenam; atque ita inpertitur largitas misericordiae,<lb n="10"/>
            ut non relinquatur etiam iustitia disciplinae. nam et <lb/>
            peccatum, quod inultum uidetur, habet pedisequam poenam <lb/>
            suam, ut nemo de admisso nisi aut amaritudine doleat aut <lb/>
            caecitate non doleat. sicut ergo tu dicis: cur permittit ista, <lb/>
            si displicent? ita ego dico: cur punit ista, si placent? ac per <lb n="15"/>
            hoc sicut ego confiteor, quod omnino ista non fierent, nisi <lb/>
            ab omnipotente permitterentur, ita tu confitere facienda non <lb/>
            esse. quae a iusto puniantur, ut non faciendo quae punit <lb/>
            mereamur ab eo discere cur permittit esse quae puniat. perfectorum <lb/>
            est enim, sicut scriptum est, solidus cibus,<lb n="20"/>
            in quo hi, qui bene profecerunt, iam intellegunt ad omnipotentiam <lb/>
            dei potius id pertinuisse, ut ex libero arbitrio uoluntatis <lb/>
            uenientia mala esse permitteret. tam quippe est omnipotens <lb/>
            bonitas eius, ut etiam de malis possit facere bona, siue

<note type="footnote"> 19 Hebr. 5, 14 </note>

<note type="footnote"> 1 est <hi rend="italic">om. Ch er. in A</hi> CQmmytot&gt;i]i9 contaminabilis <hi rend="italic">T</hi> et corruptibilis <lb/>
            <hi rend="italic">in mg. m. 2 T</hi> 3 liii <hi rend="italic">MACOh</hi> alii <hi rend="italic">DX om. bd in er. in D</hi> <lb/>
            ezcasatiooe <hi rend="italic">R</hi> 4 ut] et <hi rend="italic">C</hi> 6 deus impunita peccata <hi rend="italic">C</hi> peccata deus <lb/>
            impunita <hi rend="italic">d</hi> impunita esse peccata <hi rend="italic">D</hi> 7 remissio non <hi rend="italic">B Tt</hi> remissio <lb/>
            <hi rend="italic">AMDChR</hi> 8 peccatorum non liberat <hi rend="italic">R</hi> 10 debeat <hi rend="italic">ADCh</hi> debuit <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            impartitur <hi rend="italic">Dd</hi> 12 inultum] multum <hi rend="italic">TM</hi> pedis sequam A pedissequam <lb/>
            <hi rend="italic">DChCXRd</hi> 18 amisso <hi rend="italic">TMAChB</hi> deleat <hi rend="italic">C</hi> 14 non doleapt <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            17 ta <hi rend="italic">om. T</hi> 20 enim <hi rend="italic">om. T</hi> sicut scriptum est <hi rend="italic">sequitur post</hi> cibus <lb/>
            <hi rend="italic">in C</hi> 21 hii <hi rend="italic">MADChB</hi> perfecerunt <hi rend="italic">C</hi> 22 id] idS <hi rend="italic">ACh</hi> pertenuisse <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 23 tam] tanta <hi rend="italic">MCXd</hi> 24 eius bonitas <hi rend="italic">CXRd</hi> facere <lb/>
            bona possit <hi rend="italic">R</hi> facere possit <hi rend="italic">MADChB</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="159"/>
            ignoscendo siue sanando siue ad utilitates piorum coaptando <lb/>
            atque uertendo siue etiam iustissime uindicando. omnia namque <lb/>
            ista bona sunt et deo bono atque omnipotente dignissima <lb/>
            nec tamen fiunt nisi de malis. quid igitur melius, quid omnipotentius <lb/>
            eo, qui cum mali nihil faciat, bene etiam de malis <lb n="5"/>
            facit? clamant ad eum qui male fecerunt: dimitte nobis <lb/>
            debita nostra: exaudit, ignoscit. nocuerunt sua mala peccantibus: <lb/>
            subuenit eorum medeturque languoribus. saeuiunt <lb/>
            suorum hostes: de illorum saeuitia facit martyres. postremo <lb/>
            etiam condemnat eos, quos damnatione iudicat dignos: sua <lb n="10"/>
            licet illi mala patiantur, facit tamen ille quod bonum est. <lb/>
            non potest enim bonum non esse, quod iustum est; et <lb/>
            utique sicuti iniustum est peccatum, ita iustum est peccati <lb/>
            supplicium. 
</p></div><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p>Non autem potestas deo defuit talem facere hominem, <lb n="15"/>
            qui peccare non posset; sed maluit eum talem facere, cui <lb/>
            adiaceret peccare, si uellet, non peccare, si nollet, hoc prohibens, <lb/>
            illud praecipiens: ut prius illi esset bonum meritum <lb/>
            non peccare et postea iustum praemium non posse peccare. <lb/>
            nam etiam tales sanctos suos in fine facturus est, qui omnino <lb n="20"/>
            peccare non possint. tales habet quippe etiam nunc angelos <lb/>
            suos, quos in illo sic amamus, ut de nullo eorum ne peccando <lb/>
            fiat diabolus formidemus: quod de nemine homine iusto in <lb/>
            huius uitae mortalitate praesumimus. tales autem omnes <lb/>
            futuros in illius uitae inmortalitate confidimus; omnipotens

<note type="footnote"> 6 Matth. 6, 12 </note>

<note type="footnote"> 2 iudicando <hi rend="italic">Ch</hi> 3 omnipotenti <hi rend="italic">DCX</hi> 4 nisi <hi rend="italic">om. Ch</hi> 6 mala <lb/>
            fecerunt <hi rend="italic">MADChBCXH</hi> 7 exaudi»t <hi rend="italic">T</hi> et ignoscit <hi rend="italic">A</hi> 8 langoribus <lb/>
            <hi rend="italic">MD1</hi> 9 snorum] eorum <hi rend="italic">Ch</hi> 10 eos etiam condempnat <hi rend="italic">DX</hi> <lb/>
            dampnatione <hi rend="italic">Ch</hi> dignos iudicat <hi rend="italic">DX</hi> 11 illa <hi rend="italic">TMACh</hi> isti <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            12 bonum <hi rend="italic">om. Ch</hi> 13 sicut <hi rend="italic">CRd</hi> sa..tis (s <hi rend="italic">fin. s. I.) M</hi> sicuti in <lb/>
            <hi rend="italic">om</hi>. JR est iustum <hi rend="italic">B</hi> iniustum-ita <hi rend="italic">om. TA</hi> peccatum-eat <lb/>
            <hi rend="italic">om. MDChXB</hi> peccanti <hi rend="italic">R</hi> 14 supplicium&lt;ita bonitati iustitia est <lb/>
            pmit1&gt; (&lt; &gt; in <hi rend="italic">mg. m. 2) X</hi> 17 nec X 18 esset illi <hi rend="italic">C</hi> 22 suos <lb/>
            <hi rend="italic">om. C</hi> sicut <hi rend="italic">T</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="160"/>
            enim deus, qui operatur etiam bona de nostris malis, qualia <lb/>
            dabit bona, cum liberauerit ab omnibus malis? multa de bono <lb/>
            usu mali copiosius possunt et subtilius disputari; sed neque <lb/>
            hoc isto sermone suscepimus et eius nimia uitanda est <lb/>
            longitudo. <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="17" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="7" unit="altchapter"/> Nunc ergo ad illud, propter quod diximus ista, <lb/>
            redeamus. continentia nobis opus est, et eam diuinum esse <lb/>
            munus cognoscimus, ne declinetur cor nostrum in uerba <lb/>
            maligna ad excusandas excusationes in peccatis. cui autem <lb/>
            peccato cohibendo non habemus necessariam continentiam, ne<lb n="10"/>
            committatur, quando et hoc ipsa cohibet, ne commissum si <lb/>
            fuerit nefaria superbia defendatur? uniuersaliter ergo continentia <lb/>
            nobis opus est, ut declinemus a malo. ut autem faciamus <lb/>
            bonum, ad aliam uidetur uirtutem, hoc est ad iustitiam pertinere. <lb/>
            hoc nos admonet sacer psalmus, ubi legimus: declina <lb n="15"/>
            a malo et fac bonum. quo autem fine ista faciamus, mox <lb/>
            addidit dicens: quaere pacem et sequere eam. pax enim <lb/>
            perfecta tunc erit nobis, quando natura nostra creatori suo <lb/>
            inseparabiliter cohaerente nihil nobis repugnabit ex nobis. <lb/>
            hoc et ipse saluator uoluit, quantum mihi uidetur, intellegi,<lb n="20"/>
            ubi ait: sint lumbi uestri praecincti et lucernae <lb/>
            ardentes. quid est lumbos praecingere? libidines cohercere, <lb/>
            quod est continentiae; lucernas uero ardentes habere bonis <lb/>
            operibus lucere atque feruere, quod est iustitiae. neque hic <lb/>
            tacuit, quo fine ista faciamus, addendo atque dicendo: et <lb n="25"/>
            uos similes hominibus expectantibus dominum

<note type="footnote"> 16 Ps. 33, 15 17 Ps. 33, 15 21 Luc. 12, 35 26 Luc. 12, 36 </note>

<note type="footnote"> 1 bona etiam <hi rend="italic">MADChBCRd</hi> etiam-bona <hi rend="italic">om</hi>. X malis nostris <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            2 liberauit A1 multi <hi rend="italic">TMAyBR</hi> 3 copiosius et eubtilius possunt <hi rend="italic">DX</hi> <lb/>
            suptiliuB <hi rend="italic">B</hi> disputare R 6 ista diximus <hi rend="italic">ChR</hi> 7 est opus <hi rend="italic">ACk</hi> <lb/>
            11 si commissum <hi rend="italic">DXR</hi> 13 nobis est opus (opus m. <hi rend="italic">2 8. l. add.) D</hi> <lb/>
            opus <hi rend="italic">om. C</hi> 15 ammonet <hi rend="italic">MADRX</hi> 18 nobis <hi rend="italic">om. T</hi> 19 inseparabiter <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> repugnauit <hi rend="italic">MIB</hi> 21 accincti <hi rend="italic">MDBXRbd</hi> 22 quod <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            est] siijt <hi rend="italic">A</hi> sit <hi rend="italic">BR</hi> accingere <hi rend="italic">MADChBCXRbd</hi> coercere <hi rend="italic">BCd</hi> <lb/>
            23 uero] quippe <hi rend="italic">T</hi> est bonis <hi rend="italic">MCbd</hi> 24 licere <hi rend="italic">Bx</hi> iustitia <hi rend="italic">T</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="161"/>
            suum, quando ueniat a nuptiis. cum enim uenerit, nos <lb/>
            remunerabit, qui continuimus nos ab his quae cupiditas et <lb/>
            ea quae imperauit caritas fecimus, ut in eius perfecta et sempiterna <lb/>
            pace sine ulla mali contentione et cum summa boni <lb/>
            delectatione regnemus. <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p>Omnes ergo, qui credimus in deum uiuum et uerum, <lb/>
            cuius summe bona inmutabilisque natura nec mali aliquid <lb/>
            facit nec mali aliquid patitur, a quo est omne bonum, quod <lb/>
            etiam minui potest, et qui suo bono quod ipse est omnino <lb/>
            minui non potest, cum audimus apostolum dicentem: spiritu <lb n="10"/>
            ambulate et concupiscentias carnis ne perfeceritis. <lb/>
            caro enim concupiscit aduersus spiritum, <lb/>
            spiritus autem aduersus carnem; haec enim inuicem <lb/>
            aduersantur, ut non ea quae uultis faciatis, <lb/>
            absit, ut credamus, quod Manichaeorum credit insania, <lb n="15"/>
            duas hic demonstratas esse naturas ex contrariis inter se <lb/>
            principiis confligentes, unam mali, alteram boni. prorsus ista <lb/>
            duo ambo sunt bona: et spiritus bonum est et caro bonum. <lb/>
            et homo, qui ex utroque constat, uno imperante, alio seruiente, <lb/>
            utique bonum est, sed mutabile bonum: quod tamen fieri <lb n="20"/>
            non posse nisi ab incommutabili bono, a quo est omne bonum <lb/>
            creatum, siue paruum siue magnum; sed quamlibet paruum, <lb/>
            a magno tamen factum; et quamlibet magnum, nullo modo <lb/>
            tamen factoris magnitudini comparandum. uerum in hac bona <lb/>
            hominis et bene a bono condita institutaque natura nunc <lb n="25"/>
            bellum est, quoniam salus nondum est. languor sanetur, pax

<note type="footnote"> 10 Gal. 5, 16. 17 </note>

<note type="footnote"> 1 uenit <hi rend="italic">ACh</hi> reuertatur <hi rend="italic">D</hi> a* <hi rend="italic">M</hi> ad <hi rend="italic">Ch</hi> nuptias <hi rend="italic">Ch</hi> 3 karitas <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            ut <hi rend="italic">om. TMChB</hi> 4 continentione <hi rend="italic">T</hi> et cum summa <hi rend="italic">om. C</hi> 6 in <lb/>
            <hi rend="italic">om. MAChCXD1</hi> 7 summae <hi rend="italic">ChB</hi> 11 de§j(J?rifr t concupiscentias <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            desideria <hi rend="italic">C</hi> perfeceritis (per s. <hi rend="italic">l.) T</hi> 12 enim] autem <hi rend="italic">in ras. tn. 2 D</hi> <lb/>
            13 inuicem sibi <hi rend="italic">Cd</hi> 14 ea 8. <hi rend="italic">l. T</hi> illa faciatis <hi rend="italic">ChC</hi> 16 duas1 quae <lb/>
            duas <hi rend="italic">AChD2</hi> hic <hi rend="italic">om. D</hi> demonstrat <hi rend="italic">1\'MAChDBX</hi> demonstrAt <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            17 unam boni alteram mali <hi rend="italic">Cbd</hi> 18 bona sunt <hi rend="italic">C</hi> est <hi rend="italic">om. DX</hi> <lb/>
            bonum est <hi rend="italic">Ch</hi> 21 posse constat <hi rend="italic">Cb</hi> posset (t s. <hi rend="italic">I.) Dd</hi> 22 creatum <lb/>
            <hi rend="italic">om. C</hi> 26 langor <hi rend="italic">M</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXXI Auf. Sect. V par» III. </note>

<note type="footnote"> .11 </note> <lb/>
             
<pb n="162"/>
            est. languorem autem istum culpa meruit, natura non habuit. <lb/>
            quam sane culpam per lauacrum regenerationis dei gratia <lb/>
            fidelibus iam remisit; sed sub eiusdem medici manibus adhuc <lb/>
            natura cum suo languore confligit. in tali autem pugna sanitas <lb/>
            erit tota uictoria: nec temporaria sanitas, sed aeterna, ubi non<lb n="5"/>
            solum finiatur hic languor, uerum etiam deinceps nullus <lb/>
            oriatur. propter quod adloquitur iustus animam suam et dicit: <lb/>
            benedic, anima mea, dominum, et noli obliuisci <lb/>
            omnes retributiones eius, qui propitius fit omnibus <lb/>
            iniquitatibus tuis, qui sanat omnes languores<lb n="10"/>
            tuos. propitius fit iniquitatibus, cum peccata dimittit, sanat <lb/>
            languores, cum desideria praua compescit; propitius fit iniquitatibus <lb/>
            dando indulgentiam, sanat languores dando continentiam. <lb/>
            illud factum est in baptismate confitentibus, hoc fit in agone <lb/>
            certantibus, in quo a nobis noster per eius adiutorium uincendus<lb n="15"/>
            est morbus. etiam nunc illud fit, quo exaudimur <lb/>
            dicentes: dimitte nobis debita nostra; hoc autem, cum <lb/>
            exaudimur dicentes: ne nos inferas in temptationem. <lb/>
            unusquisque enim temptatur, sicut ait Iacobus apostolus, <lb/>
            a concupiscentia sua abstractus et inlectus. contra <lb n="20"/>
            quod uitium medicinale poscitur adiutorium ab illo, qui potest <lb/>
            omnes huiusce modi languores sanare, non a nobis alienae <lb/>
            separatione, sed in nobis nostrae reparatione naturae. unde <lb/>
            et praedictus apostolus non ait: unusquisque temptatur <lb/>
            a concupiscentia, sed addidit: sua, ut qui hoc audit

<note type="footnote">8 Ps. 102, 2. 3 17 Matth. 6, 12. 13 19 Iac. 1, 14 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 langorem <hi rend="italic">M</hi> 2 culpa <hi rend="italic">C</hi> lauachrum <hi rend="italic">DChC</hi> 4 langore <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            5 temperaria <hi rend="italic">M</hi> temporalis <hi rend="italic">A</hi> temporia <hi rend="italic">C</hi> tempora.ia (s * <hi rend="italic">add</hi>. r) <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            sanitas <hi rend="italic">om. A1</hi> 6 non finiatur <hi rend="italic">Ch</hi> 7 animam suam iuetus <hi rend="italic">MADChB <lb/>
            CXRd</hi> 8 domino <hi rend="italic">AChC</hi> 11 propitius-compescit, <hi rend="italic">quod BRbd praebent, <lb/>
            ceteri codd. omittunt, retinui</hi> 12 qui propitius <hi rend="italic">T</hi> omnibus <lb/>
            iniquitatibus <hi rend="italic">Ch</hi> 15 adiutorium nr (iutorium <hi rend="italic">in mg.) T</hi> 16 quo] <lb/>
            quod <hi rend="italic">ACh</hi> qm <hi rend="italic">C</hi> cum <hi rend="italic">d</hi> 18 infefas] inducas <hi rend="italic">C</hi> 19 apoatolus iacobus <lb/>
            <hi rend="italic">MBCXRd</hi> 20 a <hi rend="italic">om. C</hi> abstratus <hi rend="italic">Ch</hi> 22 huiuscemodi <hi rend="italic">omnes ACh</hi> <lb/>
            sanare languores (langores <hi rend="italic">M) MADChBCXRd</hi> aliena <hi rend="italic">C</hi> 24 non] <lb/>
            Dequaquã <hi rend="italic">DX</hi> 25 concupiscentia? <hi rend="italic">M</hi> addit <hi rend="italic">Ml</hi> ..sua (et <hi rend="italic">er.) B</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="163"/>
            intellegat quomodo clamare debeat: ego dixi, domine, <lb/>
            miserere mei, sana animam meam, quoniam peccaui <lb/>
            tibi. non enim sanatione indiguisset, nisi se ipsa peccando uitiasset, <lb/>
            ut aduersus eam sua caro concupisceret, id est ipsa <lb/>
            sibimet ipsi ex ea parte qua in carne infirmata est repugnaret. <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="19" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="8" unit="altchapter"/> Caro enim nihil nisi per animam concupiscit; <lb/>
            sed concupiscere caro aduersus spiritum dicitur, quando anima <lb/>
            carnali concupiscentia spiritui reluctatur. totum hoc nos sumus. <lb/>
            et caro ipsa, quae discedente anima moritur, nostra pars infirma <lb/>
            est, non fugienda dimittitur, sed recipienda reponitur nec recepta <lb n="10"/>
            ulterius relinquetur. seminatur autem corpus animale, <lb/>
            resurget corpus spiritale. tunc iam caro nihil concupiscet <lb/>
            aduersus spiritum, quando et ipsa spiritalis uocabitur, quoniam <lb/>
            spiritui non solum sine ulla repugnantia, uerum etiam sine <lb/>
            ulla corporalis alimenti indigentia in aeternum uiuificanda <lb n="15"/>
            subdetur. haec igitur duo, quae nunc inuicem aduersantur in <lb/>
            nobis, quoniam in utroque nos sumus, ut concordent oremus <lb/>
            et agamus. non enim alterum eorum putare debemus inimicum, <lb/>
            sed uitium, quo caro concupiscit aduersus spiritum: quod <lb/>
            sanatum nec ipsum erit et substantia utraque salua erit et <lb n="20"/>
            in utraque nulla pugna erit. audiamus apostolum. scio, inquit, <lb/>
            quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. <lb/>
            hoc utique ait, quia uitium carnis in re bona non est bonum: <lb/>
            quod cum esse destiterit, caro erit, sed iam uitiata uel uitiosa <lb/>
            non erit. quam tamen ad nostram pertinere naturam idem <lb n="25"/>
            doctor ostendit prius dicendo: scio, quia non habitat in

<note type="footnote"> 1 Ps. 40, 5 11 I Cor. 15, 44 21 Kom. 7, 18 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 quia <hi rend="italic">DC</hi> 3 sanationem <hi rend="italic">B</hi> sanatione. <hi rend="italic">MCh</hi> ipsam <hi rend="italic">CXRD3</hi> <lb/>
            4 caro sua <hi rend="italic">MADChBCXd</hi> id est] adfi <hi rend="italic">Ch</hi> 7 spiritum] aiam <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            9 ipsa <hi rend="italic">om. T</hi> infl*ma <hi rend="italic">D, d</hi> 10 est <hi rend="italic">in ras. R, om. bd</hi> recipienda <lb/>
            deponitur (da de <hi rend="italic">add. m. 2) D</hi> deponitur <hi rend="italic">Cd</hi> 11 autem <hi rend="italic">om. D</hi> <lb/>
            12 resurgit <hi rend="italic">MX</hi> surgit <hi rend="italic">ACh</hi> concupiacit <hi rend="italic">TMADChBXC</hi> 13 quando] <lb/>
            qrti <hi rend="italic">C</hi> et <hi rend="italic">om. DX</hi> 14 repugnatione (8. <hi rend="italic">I</hi>. t ntia) <hi rend="italic">T</hi> 20 et] at <lb/>
            in <hi rend="italic">ras. m. 2 D</hi> salua <hi rend="italic">8. I. m. 2 D</hi> 21 inter utramque <hi rend="italic">bd</hi> 22 <hi rend="italic">alt</hi>. <lb/>
            in <hi rend="italic">om. Al</hi> 24 ..iam <hi rend="italic">M</hi> etiam <hi rend="italic">Ch</hi> non erit uel uitiosa <hi rend="italic">DX</hi> </note>

<note type="footnote"> 11* </note> <lb/>
             
<pb n="164"/>
            me, quod ut exponeret, addidit: hoc est in carne mea. <lb/>
            bonum. se itaque dicit esse carnem suam. non ergo ipsa <lb/>
            est inimica nostra; et quando eius uitiis resistitur, ipsa amatur, <lb/>
            quia ipsa curatur. nemo enim umquam carnem suam <lb/>
            odio habuit, sicut ipse apostolus dicit. et alio loco ait:<lb n="5"/>
            igitur ipse ego mente seruio legi dei, carne autem <lb/>
            legi peccati. audiant qui aures habent: igitur ipse ego, ego <lb/>
            mente, ego carne; sed mente seruio legi dei, carne autem <lb/>
            legi peccati. quo modo carne legi peccati? numquid <lb/>
            concupiscentiae consentiendo carnali? absit; sed motus desideriorum<lb n="10"/>
            illic habendo, quos habere nolebat et tamen habebat. <lb/>
            sed eis non consentiendo mente seruiebat legi dei et tenebat <lb/>
            membra, ne fierent arma peccati. 
</p></div><div n="20" subtype="section" type="textpart"><p>Sunt ergo in nobis desideria mala, quibus non consentiendo <lb/>
            non uiuimus male; sunt in nobis concupiscentiae peccatorum, <lb n="15"/>
            quibus non oboediendo non perficimus malum, sed eas <lb/>
            habendo nondum perficimus bonum. utrumque ostendit apostolus, <lb/>
            nec bonum hic perfici, ubi malum sic concupiscitur. nec <lb/>
            malum hic perfici, quando tali concupiscentiae non oboeditur. <lb/>
            illud quippe ostendit, ubi ait: uelle adiacet mihi, perficere<lb n="20"/>
            autem bonum non; hoc uero, ubi ait: spiritu <lb/>
            ambulate et concupiscentias carnis ne perfeceritis. <lb/>
            neque enim ibi dicit non sibi adiacere facere bonum, sed <lb/>
            perficere; neque hic dicit: concupiscentias carnis ne

<note type="footnote"> 4 Ephes. 5, 29 6 Rom. 7, 25 20 Rom. 7. 18 21 Gal. 5, 16 </note>

<note type="footnote"> 1 hoc est om. <hi rend="italic">XDX</hi> 2 se] sed <hi rend="italic">T</hi> dicit dicit <hi rend="italic">TBM1</hi> dicit sedicit <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            3 us uitiis <hi rend="italic">er. in D</hi> 4 nemininumquem <hi rend="italic">M1</hi> nemo umquam <hi rend="italic">M2</hi> enim <lb/>
            <hi rend="italic">om. AChC</hi> 5 hodio <hi rend="italic">TChMt AI</hi> ait <hi rend="italic">om. D</hi> 6 ego ipse <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            7 audiant-peccati <hi rend="italic">in mg. M om. ACh</hi> igitur] sibi <hi rend="italic">D</hi> ego <hi rend="italic">pr. <lb/>
            om. MX</hi> 8 carne <hi rend="italic">fin.-12</hi> dei <hi rend="italic">om. T</hi> 9 nunquid <hi rend="italic">R</hi> 13 menbra <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            peccati arma <hi rend="italic">R</hi> 14 Sunt-male <hi rend="italic">seqq. post</hi> sunt in Dobie-bonum <hi rend="italic">17 <lb/>
            in DX</hi> 15 uiuemus <hi rend="italic">X</hi> 18 si <hi rend="italic">BA1 om. C</hi> nec malum om. Jtf <lb/>
            19 obediendo consentitur DX 21 non inuenio <hi rend="italic">C</hi> 22 concupiscentias] <lb/>
            desideria <hi rend="italic">C</hi> carnis om. <hi rend="italic">T</hi> non <hi rend="italic">T</hi> perficeritis <hi rend="italic">T</hi> 23 non <hi rend="italic">DX</hi> <lb/>
            ibi enim <hi rend="italic">d enim</hi> ubi <hi rend="italic">MCh</hi> dicit <hi rend="italic">om. DX</hi> bonum ait <hi rend="italic">DX</hi> <lb/>
            24 non perficere <hi rend="italic">C</hi> neque enim <hi rend="italic">DCh</hi> concupiscentias carnis dicit <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="165"/>
            habueritis, sed ne perfeceritis. fiunt itaque in nobis concupiscentiae <lb/>
            malae, quando id quod non licet libet; sed non <lb/>
            perficiuntur, cum legi dei mente seruiente libidines continentur. <lb/>
            et bonum fit, cum id, quod male libet, uincente bona delectatione <lb/>
            non fit; sed boni perfectio non inpletur, quamdiu legi <lb n="5"/>
            peccati carne seruiente libido inlicit et quamuis contineatur, <lb/>
            tamen mouetur. non enim opus esset ut contineretur, si non <lb/>
            moueretur. erit quandoque etiam perfectio boni, quando consumptio <lb/>
            mali: illud summum, hoc erit nullum. quod si in <lb/>
            ista mortalitate sperandum putamus, fallimur. tunc enim erit, <lb n="10"/>
            quando mors non erit; et ibi erit, ubi uita aeterna erit. in <lb/>
            illo enim saeculo et in illo regno erit bonum summum, malum <lb/>
            nullum, quando erit et ubi erit sapientiae amor summus, continentiae <lb/>
            labor nullus. non igitur mala est caro, si malo careat, <lb/>
            id est uitio, quo uitiatus est homo, non factus male, sed ipse <lb n="15"/>
            faciens. ex utraque enim parte, id est anima et corpore a bono <lb/>
            deo factus bonus ipse fecit malum, quo factus est malus. a <lb/>
            cuius mali reatu iam etiam solutus per indulgentiam, ne leue <lb/>
            existimet esse quod fecit, adhuc cum suo uitio pugnat per <lb/>
            continentiam. absit autem, ut insint ulla uitia in illa quae <lb n="20"/>
            futura est pace regnantibus, quandoquidem in isto bello cotidie <lb/>
            minuuntur in proficientibus non peccata solum, sed ipsae <lb/>
            quoque concupiscentiae, cum quibus non consentiendo confligitur <lb/>
            et quibus consentiendo peccatur. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>