<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa036.opp-lat1:1.1-1.20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa036.opp-lat1:1.1-1.20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa036.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="1" unit="altchapter"/>Prima quaestio est, frater dilectissime Pollenti, earum <lb n="5"/>
            quas ad me scribens tamquam consulendo tractasti, quod ait <lb/>
            apostolus: his autem qui sunt in coniugio praecipio, <lb/>
            non ego. sed dominus, mulierem a uiro non discedere; <lb/>
            quodsi discesserit, manere innuptam aut uiro suo <lb/>
            reconciliari; et uir uxorem ne dimittat, utrum ita sit <lb n="10"/>
            accipiendum, ut eam prohibuisse nubere intellegatur, quae <lb/>
            sine causa fornicationis discessit a uiro — id enim sentis an, <lb/>
            sicut ego sensi in eis libris, quos ante plurimos annos <lb/>
            de sermone euangelico scripsi, quem secundum Matthaeum <lb/>
            habuit saluator in monte, illas innuptas manere praeceperit, <lb n="15"/>
            quae a uiris suis ea causa recesserint, quae sola permissa <lb/>
            est, id est fornicationis. uidetur enim tibi tunc a uiro discedentem <lb/>
            feminam nubere non debere, si nulla uiri fornicatione

<note type="footnote"> 7 I Cor. 7, 10, 11 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 Incipit ad Pollentium de adulterinis coniugiis liber primus <hi rend="italic">B, <lb/>
            fol. 61* N</hi> Incipit ad Pollentium de adulterinis coniugiis sci Augustini <lb/>
            <hi rend="italic">fol</hi>. 49* <hi rend="italic">T</hi> Incipit ad Pollentium de adulterinis coniugiis liber I aci <lb/>
            Augustini <hi rend="italic">V, fol. 25* E</hi> Incipit liber primus Aurelii Augustini epi ad <lb/>
            Pollentium de coniugiis adulterinis <hi rend="italic">fol. 1 M</hi> Incipit liber primus beati <lb/>
            Augustini epi de adulterinis coniugiis <hi rend="italic">fol</hi>. 29* <hi rend="italic">R</hi> Incipit ad Pollentium <lb/>
            de adulterinis coniugiis liber primus sci Augustini epi <hi rend="italic">fol. 98* S</hi> 5 polenti <lb/>
            8 harum <hi rend="italic">VEMSN1</hi> arum <hi rend="italic">T1</hi> 6 scribens litterarum (litterarum <lb/>
            <hi rend="italic">a. I. m. 2 add.) T, VEN1</hi> ut ait (ut 8. <hi rend="italic">I. m 2 add.) T</hi> 7 apostoIus <lb/>
            (u <hi rend="italic">ex</hi> o) <hi rend="italic">B</hi> 10 non <hi rend="italic">TlSbd</hi> 14 scribsi B1 matheum (ita <lb/>
            <hi rend="italic">semper) BT, EMNRS</hi> 16 quod C quod <hi rend="italic">C</hi> 18 faeminam <hi rend="italic">(pleruntque <lb/>
            </hi> ae) <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="348"/>
            conpulsa discesserit; nec adtendis, si nullam uir eius causam <lb/>
            fornicationis habuerit, non eam discedentem manere innuptam, <lb/>
            sed omnino discedere non debere. nam utique cui praecipitur, <lb/>
            ut, si a uiro discesserit, innupta permaneat, non discedendi <lb/>
            aufertur licentia, sed nubendi. quod si ita est, datur ergo <lb n="5"/>
            licentia feminis, quae continentes esse uoluerint, nullum maritorum <lb/>
            exspectare consensum, ut, quod dictum est: mulierem <lb/>
            a uiro non discedere, eis praeceptum esse uideatur, quae <lb/>
            possunt eligere non continentiam, sed tale diuortium quo <lb/>
            liceret eis in aliorum nuptias conuenire. proinde quae dilexerint <lb n="10"/>
            nullum desiderare concubitum, nullum ferre conubium, <lb/>
            licebit eis uiros suos etiam sine ulla fornicationis causa relinquere <lb/>
            et innuptas secundum apostolum permanere. et uiri <lb/>
            similiter — quoniam par forma est in utrisque — si conti- <lb/>
            Dentes esse uoluerint, etiam uxoribus non consentientibus <lb n="15"/>
            deserent eas et sine ullis nuptiis permanebunt. tunc enim eis, <lb/>
            ut putas, alia coniugia liceret inquirere, si fornicationis causa <lb/>
            diuortium nasceretur. cum uero ista causa non est, superest <lb/>
            secundum id, quod existimas, ut aut coniux non discedat a <lb/>
            coniuge aut, si discesserit, sine coniugio maneat aut ad pristinum <lb n="20"/>
            coniugium reuertatur. nulla ergo existente causa fornicationis <lb/>
            cuilibet coniugi licebit unum de tribus eligere: aut <lb/>
            non discedere a coniuge aut, si discesserit, sic manere aut, si <lb/>
            non sic manserit, non alterum quaerere, sed priori se reddere. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="2" unit="altchapter"/> Et ubi est, quod idem apostolus nec ad tempus, ut <lb n="25"/>
            uacetur orationi, nisi ex consensu uoluit coniuges carnali <lb/>
            fraudare inuicem debito? quomodo saluum erit quod ait:

<note type="footnote"> 7 I Cor. 7, 10 </note>

<note type="footnote"> 1 eius uir S 2 ea <hi rend="italic">C</hi> 3 cui] i Tl si <hi rend="italic">B7 om. BlVM</hi> praecipit- <lb/>
            <hi rend="italic">tur BT 6 quod C noluerint Tl 7 expectare EMR 8 quod C</hi> <lb/>
            9 possent <hi rend="italic">Vbd</hi> diuartiud <hi rend="italic">T</hi> 10 liceat <hi rend="italic">E</hi> delegerint R 11 nullum <lb/>
            ferre conubium <hi rend="italic">om. EMS</hi> fere <hi rend="italic">BTYNb</hi> 12 etiam] esse C <lb/>
            14 forma par <hi rend="italic">ES</hi> par <hi rend="italic">om. BNT1</hi> utrosque <hi rend="italic">BTX</hi> 15 et <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            16 deserentefts (a <hi rend="italic">exp. nZ</hi>. 2) <hi rend="italic">T</hi> deserenteas fa s. <hi rend="italic">I. add.) M</hi> deserentes <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            ut putas eis <hi rend="italic">E</hi> 19 estimas S existimans <hi rend="italic">C</hi> coniunx S 21 fornicationis <lb/>
            causa existente <hi rend="italic">T</hi> exsistente <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="349"/>
            propter fornicationes autem unusquisque uxorem <lb/>
            suam habeat, et unaquaeque suum uirum habeat. <lb/>
            uxori uir debitum reddat, similiter autem et uxor <lb/>
            uiro. uxor non habet potestatem corporis sui, sed <lb/>
            uir; similiter et uir non habet potestatem corporis <lb n="5"/>
            sui, sed mulier? hoc quomodo uerum erit, nisi quia nolente <lb/>
            coniuge non licet coniugi continere? nam si licet mulieri sic <lb/>
            dimittere uirum, ut maneat innupta, non uir habet, sed ipsa <lb/>
            sui corporis potestatem: quod etiam de uiro intellegitur. <lb/>
            deinde cum dictum est: quicumque dimiserit uxorem <lb n="10"/>
            suam excepta causa fornicationis, facit eam moechari, <lb/>
            quomodo dictum intellecturi sumus, nisi prohibitum esse homini <lb/>
            dimittere uxorem, si nulla causa fornicationis extiterit? et <lb/>
            dictum est quare, ne scilicet faciat eam moechari; utique <lb/>
            ideo, quia, etiamsi non ipsa dimiserit, sed dimissa fuerit, erit <lb n="15"/>
            moecha, si nupserit. 
</p><p><milestone n="3" unit="altchapter"/>Propter hoc ergo tam magnum malum non licet homini <lb/>
            dimittere uxorem nisi ex causa fornicationis. tunc enim non <lb/>
            ipse dimittendo facit adulteram, sed dimittit adulteram. quid? <lb/>
            si ergo dicat: dimitto quidem uxorem meam sine ulla causa <lb n="20"/>
            fornicationis, sed continens permanebo, ideone dicemus eum <lb/>
            inpune fecisse quod fecit? quis hoc dicere audebit, qui uoluntatem <lb/>
            domini haec dicentis intellegit? quoniam nec

<note type="footnote">1 I Cor. 7, 2-4 10 Matth. 5, 32 </note>

<note type="footnote">1 fornicationes (e <hi rend="italic">add. m. 1 s. exp</hi>. i) <hi rend="italic">T</hi> fornicationem <hi rend="italic">BC</hi> 2 uirum <lb/>
            suum <hi rend="italic">Vbd</hi> uirum <hi rend="italic">om. N</hi> 4 habeat <hi rend="italic">T</hi> corpori <hi rend="italic">Bl</hi> 5 similiter <lb/>
            autem <hi rend="italic">EMSN1</hi> sui corporis <hi rend="italic">S</hi> 6 quomodo (quo 8. <hi rend="italic">I. m. 2) T</hi> <lb/>
            7 coniuge <hi rend="italic">in mg. add. T</hi> contineri <hi rend="italic">M</hi> 8 sed ipsa sui <hi rend="italic">er. in M</hi> <lb/>
            10 cum] quod <hi rend="italic">NR om. E</hi> quodcumque <hi rend="italic">C</hi> 11 fornicationis causa <lb/>
            <hi rend="italic">TSP</hi> mechari <hi rend="italic">MB</hi> 12 esset S hominem <hi rend="italic">T2NP</hi> hominem non <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            13 si] sed <hi rend="italic">P</hi> exstiterit <hi rend="italic">BVbd</hi> 14 facit <hi rend="italic">C</hi> mechari <hi rend="italic">(semper</hi> e) <hi rend="italic">EM</hi> <lb/>
            15 ideo] idem P qui <hi rend="italic">BlTIN1</hi> quod <hi rend="italic">MP</hi> si non etiamsi <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            16 moechata <hi rend="italic">TVMS</hi> moecha.. <hi rend="italic">N</hi> mecha <hi rend="italic">E</hi> 18 ex (s. <hi rend="italic">I. m. 1) TN. <lb/>
             om. MBS</hi> 19 quod <hi rend="italic">C</hi> 20 ergo si <hi rend="italic">S</hi> dicat ergo <hi rend="italic">P</hi> ulla] illa P <lb/>
            21 fornicationis causa <hi rend="italic">S</hi> 22 dicerem <hi rend="italic">C</hi> audebit dicere <hi rend="italic">S</hi> 23 dicentis <lb/>
            haec <hi rend="italic">R</hi> hoc P </note> <lb/>
             
<pb n="350"/>
            continentiae causa dimitti coniugem uoluit, qui solam causam fornicationis <lb/>
            excepit. 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>Redeamus igitur ad ipsa apostoli uerba dicentis: his <lb/>
            autem, qui sunt in coniugio, praecipio, non ego, sed <lb/>
            dominus, uxorem a uiro non discedere; quodsi discesserit,<lb n="5"/>
            manere innuptam, et eum uelut interrogemus et <lb/>
            tamquam praesentem quodam modo consulamus: cur dixisti. <lb/>
            apostole, quodsi discesserit, manere innuptam? licetne <lb/>
            discedere an non licet? si non licet, cur praecipis discedenti. <lb/>
            ut maneat innupta? si autem licet, profecto est aliqua causa,<lb n="10"/>
            qua liceat. haec autem inquisita non inuenitur, nisi quam <lb/>
            solam saluator excepit, id est causa fornicationis. ac per hoc <lb/>
            non praecipit apostolus mulierem, si discesserit, manere innuptam, <lb/>
            nisi quae illa causa discedit a uiro, qua sola ei <lb/>
            discedere licitum est a uiro. ubi enim dicitur: praecipio<lb n="15"/>
            non discedere; quodsi discesserit, manere innuptam. <lb/>
            absit, ut contra hoc praeceptum faciat, quae sic discedit, ut <lb/>
            innupta permaneat. nisi ergo illa intellegatur, cui licet discedere <lb/>
            — non autem licet nisi uiro fornicante — quomodo <lb/>
            iubetur innupta, si discesserit, permanere? quis est, qui dicat: <lb n="20"/>
            si discesserit mulier a uiro non fornicante, innupta permaneat. <lb/>
            cum ei nisi a uiro fornicante discedere omnino non liceat? <lb/>
            sensus itaque iste tuus quantum aduersetur uinculo coniugali. <lb/>
            ubi dominus nec continentiam uoluit suscipi nisi pari concordia <lb/>
            atque consensu, puto quod iam intellegas. <lb n="25"/>
            
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="4" unit="altchapter"/> Sed rem ipsam paulo apertius proloquamur et

<note type="footnote"> 3 I Cor. 7, 10. 11 </note>

<note type="footnote"> 7 consolamus Tl 9 non] omnino non <hi rend="italic">TAMRSPC</hi> si ę.ųţęłP. <hi rend="italic">(supra</hi> <lb/>
            aateip <hi rend="italic">add</hi>. non) <hi rend="italic">N</hi> discedere licct <hi rend="italic">P</hi> discedenti] dimitti <hi rend="italic">M</hi> 12 solam <lb/>
            <hi rend="italic">om. VES</hi> id est] adest <hi rend="italic">P</hi> 13 praecepit <hi rend="italic">YNibd</hi> disserit <hi rend="italic">T1</hi> <lb/>
            manere <hi rend="italic">om. P</hi> 14 illa quae <hi rend="italic">P</hi> quod <hi rend="italic">C</hi> illa <hi rend="italic">om. S</hi> causa om. <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            discesserit <hi rend="italic">M</hi> ei <hi rend="italic">om. C</hi> eius <hi rend="italic">P</hi> 15 licitum est discedere <hi rend="italic">VBPCbd</hi> <lb/>
            discedere a uiro licitum est 8 19 a uiro <hi rend="italic">PC</hi> 21 non om. <hi rend="italic">M</hi> 22 a <lb/>
            uiro nisi <hi rend="italic">T</hi> 23 tuus iste <hi rend="italic">EMNS</hi> 24 deus <hi rend="italic">PC</hi> non <hi rend="italic">P</hi> parique <lb/>
            et concordi <hi rend="italic">C</hi> concordique consensu <hi rend="italic">N2 Pbd</hi> 26 ipsam rem <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            loquamur <hi rend="italic">S</hi> quod uel loquamur P </note> <lb/>
             
<pb n="351"/>
            quasi constituamus ante oculos. ecce placuit continentia <lb/>
            mulieri, uiro non placet. discessit ab eo mulier et coepit <lb/>
            uiuere continenter, ipsa scilicet casta mansura, sed factura, <lb/>
            quod dominus non uult, adulterum uirum: qui cum se non <lb/>
            continuerit, alteram quaeret. quid sumus dicturi mulieri, nisi <lb n="5"/>
            quod dicit ecclesiae sana doctrina? redde debitum uiro, ne, <lb/>
            dum tu quaeris unde amplius honoreris, ille unde damnetur <lb/>
            inueniat. hoc enim et illi diceremus, si te nolente continere <lb/>
            uoluisset. non enim habes potestatem corporis tui, sed ille; <lb/>
            sicut nec ille habet potestatem corporis sui, sed tu. nolite <lb n="10"/>
            inuicem fraudare nisi ex consensu. cum haec atque huius <lb/>
            modi plura, quae ad hoc pertineant, dixerimus, placetne tibi, <lb/>
            ut nobis mulier ex ista tua ratione respondeat: (ego apostolum <lb/>
            audio dicentem: praecipio mulierem a uiro non discedere; <lb/>
            quodsi discesserit, manere innuptam aut uiro <lb n="15"/>
            suo reconciliari? ecce discessi, nolo reconciliari uiro, sed <lb/>
            innupta permaneo. non enim ait: si discesserit, manere innuptam, <lb/>
            donec uiro suo reconcilietur, sed, manere, inquit, <lb/>
            innuptam aut uiro suo reconciliari. hoc, inquit, faciat <lb/>
            aut illud. unum e duobus eligendum permisit, non autem in <lb n="20"/>
            horum alterum conpulit. manere innupta eligo ac sic praeceptum <lb/>
            inpleo. corripe. argue, increpa, utere qua uolueris <lb/>
            seueritate, si nupsero). 
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="5" unit="altchapter"/> Quid huic contradicam nisi: apostolum non bene <lb/>
            intellegis? neque enim ille praecepisset, si a uiro discesserit, <lb n="25"/>
            innuptam manere mulierem, nisi eam, cui discedere licuisset, illa <lb/>
            una uidelicet causa, quae ibi propterea tacita est, quia notissima

<note type="footnote"> 14 I Cor. 7, 10. 11 </note>

<note type="footnote"> 1 quasij que sit P 2 placuit <hi rend="italic">ZPMPCbd</hi> 4 uult non dominus P <lb/>
            5 nisi quod] non quidem P 7 unde ille P dampnetur <hi rend="italic">(semper</hi> p) <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            10 nolite-consensu <hi rend="italic">om. TVESC,</hi> in <hi rend="italic">mg. add. N</hi> 13 audio apostolum <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            16 ecce-reconciliari <hi rend="italic">om. P</hi> ecce inquis <hi rend="italic">VEMNlC</hi> ecce inquit <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            18 suo <hi rend="italic">om. RC</hi> inquit <hi rend="italic">om. ES</hi> 20 e duobus unum <hi rend="italic">P</hi> in horum <lb/>
            autem <hi rend="italic">S</hi> 24 apostolo <hi rend="italic">M</hi> 26 manere innuptam <hi rend="italic">ES</hi> permanere <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            ni Tl ea <hi rend="italic">N</hi> 27 causa scilicet P quae] quoniam C quaemagister <lb/>
            <hi rend="italic">om. S</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="352"/>
            est, hoc est fornicationis. hanc enim solam deus magister <lb/>
            excepit, cum de dimittenda loqueretur uxore, deditque intellegi <lb/>
            talem formam etiam a uiro esse seruandam, quoniam non solum <lb/>
            mulier non habet potestatem corporis sui, sed uir; sed <lb/>
            similiter et uir non habet potestatem corporis sui, sed<lb n="5"/>
            mulier. cum ergo tuum maritum arguere de fornicatione <lb/>
            non possis, quomodo te putas quod ab eo discedis non <lb/>
            nubendo excusare, a quo tibi non licet omnino discedere? <lb/>
            cum haec a nobis mulier audierit, puto, quod nolis eam <lb/>
            sic respondere, ut dicat propterea se manere innuptam, quia<lb n="10"/>
            sine ulla uiri fornicatione discessit; nam si ille fornicatus <lb/>
            esset, non solum sibi discedere, uerum etiam nubere licuisset. 
</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="6" unit="altchapter"/> Nequaquam hoc illa diceret, cum ipse sis uerecundatus <lb/>
            istam mulieribus dare licentiam. dixisti enim: (si uir <lb/>
            uxorem adulteram dimiserit et alteram duxerit, mulier<lb n="15"/>
            tantum obprobrium habebit. si autem mulier supra <lb/>
            dicta causa uirum dimiserit et alterum duxerit, non <lb/>
            uir tantum, sed et mulier obprobrium habebit\'. cuius <lb/>
            sententiae tuae rationem reddens, 'dicent enim, inquis, eam <lb/>
            ideo discessisse, ut alium uirum sibi coniungeret, <lb n="20"/>
            etsi talis forte fuerit qualis a quo discessit; facile <lb/>
            enim uiris perquam est in hoc morbi uitium inruere. <lb/>
            si autem et ipsum dimiserit et alii nupserit, magis

<note type="footnote"> 4 cf. I Cor. 7, 4 </note>

<note type="footnote"> 1 fornicatio <hi rend="italic">C</hi> 3 etiam] est <hi rend="italic">C</hi> aetiam <hi rend="italic">E</hi> a] in <hi rend="italic">IPPCbd</hi> quoniam] <lb/>
            cQ <hi rend="italic">MNt</hi> 4 <hi rend="italic">alt</hi>. sed <hi rend="italic">om. PC</hi> sed—mulier <hi rend="italic">lineis superductis <lb/>
            del. assign. in T</hi> 7 que modo P te] tu P <hi rend="italic">om. ENzbd</hi> 8 non <lb/>
            licet tibi <hi rend="italic">R</hi> discedere omnino <hi rend="italic">P</hi> 9 qijgd <hi rend="italic">R</hi> nolisJ nobis <hi rend="italic">CR</hi> <lb/>
            10 innuptam <hi rend="italic">om. YES</hi> 12 etiam] 6 <hi rend="italic">C</hi> licuisse <hi rend="italic">P</hi> 18 tt nequaquam <lb/>
            <hi rend="italic">I1YFMNlSC</hi> ille <hi rend="italic">BTIMNIS</hi> illi <hi rend="italic">VER</hi> liceret <hi rend="italic">ES</hi> et <lb/>
            ipse <hi rend="italic">TN2PCbd</hi> sit <hi rend="italic">C</hi> 14 dileiisti <hi rend="italic">(del. m. 2) T</hi> 15 altenun] <lb/>
            aliam <hi rend="italic">PCbd</hi> 16 tantum] enim P otproprium <hi rend="italic">(exp. m. 2) T</hi> 17 alteri <lb/>
            nupserit <hi rend="italic">RC</hi> alii nupserit <hi rend="italic">N2Pbd</hi> 18 tanta <hi rend="italic">m. 2 supra exp</hi>. tufl <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            et <hi rend="italic">om. T</hi> 19 dicet <hi rend="italic">BTMN1</hi> inquis (in <hi rend="italic">s. i.) N</hi> quis <hi rend="italic">BTM</hi> 21 faerit <lb/>
            forte <hi rend="italic">S</hi> 22 perquam facile est enim uiris <hi rend="italic">R</hi> perquam facile enim <lb/>
            uiris est <hi rend="italic">bd</hi> perquam <hi rend="italic">om. YElJ-IS</hi> morbo <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="353"/>
            magisque dicent eam numerositatem uirorum adpetisse\'. <lb/>
            hac reddita ratione concludis et dicis: his ergo pertractatis <lb/>
            uel etiam discussis oportet mulierem uirum <lb/>
            tolerare aut innuptam manere\'. bonum plane dedisti consilium <lb/>
            mulieribus, ut, cum sciant sibi esse permissum, si <lb n="5"/>
            adulteros uiros dimiserint, aliis coniugari, non tamen faciant <lb/>
            propter obprobrium, sed potius tolerent etiam adulteros uiros, <lb/>
            ne uideantur hac occasione multis uelle misceri, eo quod <lb/>
            difficile sit, ut non talem inueniat mulier cui nubat, qualis <lb/>
            fuerit quem dimisit, quoniam ualde in hunc morbum sunt <lb n="10"/>
            procliues uiri. cum igitur nos dicimus etiam illi mulieri, quae <lb/>
            uirum fornicantem dimiserit, alteri nubere non licere, tu <lb/>
            autem dicis licere quidem, sed non expedire, utrique procul <lb/>
            dubio dicimus eam, quae fornicantem uirum dimittit, nubere <lb/>
            non debere. uerum hoc interest, quod nos, quando coniuges <lb n="15"/>
            ambo christiani sunt, mulieri, si a uiro fornicante discesserit, <lb/>
            dicimus non licere alteri nubere, a uiro autem non fornicante <lb/>
            non licere omnino discedere; tu uero dicis, si mulier a uiro <lb/>
            non fornicante discesserit, non ei licere alteri nubere propter <lb/>
            praeceptum; si autem a fornicante discesserit, non ei expedire <lb n="20"/>
            nubere propter obprobrium. mulierem itaque non <lb/>
            nupturam discedere a uiro siue fornicante siue non fornicante <lb/>
            permitti.\'
</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="7" unit="altchapter"/> Porro beatus apostolus, immo per apostolum dominus <lb/>
            quia mulierem non permittit a uiro non fornicante discedere <lb n="25"/>
            restat, ut eam prohibeat, si discesserit, nubere. quam

<note type="footnote"> 1 uitiorum <hi rend="italic">S</hi> 2 his] hic <hi rend="italic">VE</hi> 3 mulierem] meliorem <hi rend="italic">BTlEMNSl</hi> <lb/>
            4 tojlerare <hi rend="italic">T</hi> bonum ergo <hi rend="italic">T</hi> plane] tamen <hi rend="italic">B</hi> 6 dimiserunt <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            permiserint P discessisse dicat ut (dicat s. <hi rend="italic">Z. m. al.) B</hi> coniugare <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            faciunt <hi rend="italic">T</hi> 7 tollerent <hi rend="italic">Tl</hi> 9 nubit <hi rend="italic">BTlMPC</hi> 10 dimittit <hi rend="italic">CN2</hi> <lb/>
            11 ergo <hi rend="italic">bd</hi> illi <hi rend="italic">om. P</hi> 12 dimiserit <hi rend="italic">om. P</hi> 14 uirum fornicantem <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            15 quando] quomodo <hi rend="italic">C</hi> 16 mulier <hi rend="italic">VE</hi> discesserit fornicante <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            18 omnino] domino P <hi rend="italic">om. VEMSN1</hi> si mulier] similiter quod si <hi rend="italic">VES</hi> <lb/>
            eimiliter <hi rend="italic">Tl</hi> 19 alteri <hi rend="italic">om. P</hi> 20 ea <hi rend="italic">C</hi> 21 utique P 23 permitti-fomicante <lb/>
            om. <hi rend="italic">P</hi> permittis <hi rend="italic">VEMNRSCbd</hi> 26 disceeserit. <lb/>
            a uiro P </note>

<note type="footnote"> XXXXI Ang. Sect. V para HI. </note>

<note type="footnote"> 23 </note> <lb/>
             
<pb n="354"/>
            permittit a fornicante discedere. de qua enim dicitur: si a <lb/>
            uiro discesserit, non nubat, ea condicione discedere permittitur, <lb/>
            ut non nubat. si ergo elegerit non nubere, non est, cur <lb/>
            prohibeatur discedere, sicut illa, de qua dicitur: si se non <lb/>
            continet, nubat, hac utique condicione non continere permittitur,<lb n="5"/>
            ut tamen nubat. si ergo elegerit nubere, cogi non potest <lb/>
            continere. sicut ergo ista incontinens conpellitur nubere, ut <lb/>
            possit quod non continet non esse damnabile, sic a uiro illa <lb/>
            discedens innupta conpellitur permanere, ut possit quod discedit <lb/>
            non esse culpabile. culpabiliter autem a uiro non fornicante<lb n="10"/>
            discedit, etiamsi innupta permanserit. illa ergo manere innupta <lb/>
            praecipitur, si discesserit, quae a fornicante discedit. quae <lb/>
            cum ita se habeant, si eo modo intellexerimus apostolum, ut <lb/>
            mulieribus dicamus: ita nolite discedere a uiris uestris etiam <lb/>
            pudicis, ut, si discedere uolueritis, innuptae maneatis, omnes,<lb n="15"/>
            quibus placuerit continentia, etiam non consentientibus uiris <lb/>
            existimabunt sibi licere discedere. quod procul dubio quia <lb/>
            permittere non debemus, restat, ut quod dictum est: si discesserit, <lb/>
            manere innuptam, de illa dictum docere debeamus. <lb/>
            cui licere discedere utique a fornicante didicimus, ne,<lb n="20"/>
            si aliter docuerimus, obtentu continentiae perturbemus christiana <lb/>
            coniugia et contra misericordissimum domini praeceptum <lb/>
            dimissos a continentibus mulieribus incontinentes uiros uel <lb/>
            a continentibus uiris incontinentes mulieres in adulteria conpellamus. <lb/>
            <note type="footnote"> 5 cf. I Cor, 7, 9 18 I Cor. 7, 11 </note>

<note type="footnote"> 1 dicedere <hi rend="italic">om. P</hi> 2 conditione <hi rend="italic">BTVEMN</hi> 3 <hi rend="italic">fin</hi>. non <hi rend="italic">om. P</hi> cur <lb/>
            non <hi rend="italic">BE</hi> cur» <hi rend="italic">S</hi> cur ñ (&amp; 8. <hi rend="italic">l.) T</hi> 4 sic <hi rend="italic">P</hi> illi <hi rend="italic">P</hi> se] ee <hi rend="italic">T1</hi> <lb/>
            h itaque <hi rend="italic">VEMNRS</hi> 6 ut] nõ <hi rend="italic">P</hi> cogi <hi rend="italic">om. P</hi> 7 ista <hi rend="italic">om. T</hi> ut] <lb/>
            ut quod continere <hi rend="italic">P</hi> 8 non-quod <hi rend="italic">om. BC</hi> 10 autem] autem si <hi rend="italic">T<lb/>
             om. BPC</hi> 11 etiam <hi rend="italic">Tl</hi> innupta manere <hi rend="italic">VCbd,</hi> (innupta s. <hi rend="italic">I. m. 2) N</hi> <lb/>
            innupta permanere P manere innupta (innupta 8. <hi rend="italic">I</hi>. m. <hi rend="italic">al.) BT</hi> 12 quae] <lb/>
            quoniam <hi rend="italic">C</hi> a <hi rend="italic">om. C</hi> 15 inpudicis P ut] aut <hi rend="italic">B</hi> 17 estimabunt <lb/>
            <hi rend="italic">SC</hi> existimabant <hi rend="italic">(supra</hi> 9 <hi rend="italic">add</hi>. u) <hi rend="italic">B</hi> qiyia <hi rend="italic">N</hi> 19 debemua <hi rend="italic">T\'P</hi> <lb/>
            20 utique] non utique <hi rend="italic">BMNRPCbd</hi> J;lQJ;l utique <hi rend="italic">T</hi> a] nisi a <hi rend="italic">MRPbd</hi> <lb/>
            nisi a (si s. <hi rend="italic">I.) N</hi> nisi <hi rend="italic">C</hi> 23 dimissas <hi rend="italic">ST*</hi> mulieribus s. <hi rend="italic">I. N</hi> mulieribus <lb/>
            -continentibus <hi rend="italic">om. TVEMS</hi> uiros incontinentes <hi rend="italic">R</hi> 24 copalamos <hi rend="italic">P</hi> </note> <lb n="25"/>
            
<pb n="355"/>
            
</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="8" unit="altchapter"/> Illud ergo, quod dominus non quidem in sermone <lb/>
            ipso, qui exponebatur a nobis, sed tamen alibi ait: quicumque <lb/>
            dimiserit uxorem suam nisi ex causa fornicationis <lb/>
            et aliam duxerit, moechatur, si hoc modo intellegendum <lb/>
            est, ut quicumque causa fornicationis . dimiserit <lb n="5"/>
            et aliam duxerit, non moechetur, non uidetur in hac causa <lb/>
            par forma esse mariti et uxoris, quandoquidem mulier, etiamsi <lb/>
            causa fornicationis discesserit a uiro et alii nupserit, moechatur, <lb/>
            uir autem, si eadem causa uxorem\' dimiserit et aliam <lb/>
            duxerit, non moechatur. at si par forma est in utroque, uterque <lb n="10"/>
            moechatur. si se alteri iunxerit, etiam cum se a fornicante <lb/>
            disiunxerit. parem uero esse formam in hac causa uiri atque <lb/>
            mulieris, ibi ostendit apostolus — quod saepe commemorandum <lb/>
            est — ubi, cum dixisset: uxor non habet potestatem <lb/>
            corporis sui, sed uir, adiecit atque ait: similiter <lb n="15"/>
            et uir non habet potestatem corporis sui, sed <lb/>
            mulier. 
</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="9" unit="altchapter"/> \'Cur ergo, inquis, interposuit dominus <lb/>
            causam fornicationis et non potius generaliter <lb/>
            ait: quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, <lb n="20"/>
            moechatur, si et ille moechus est, qui dimissa fornicante <lb/>
            muliere alteram ducit?\' credo, quia illud quod <lb/>
            maius est, hoc dominus commendare uoluit. maius enim adulterium <lb/>
            esse quis negat uxore non fornicante dimissa. alteram <lb/>
            ducere, quam si fornicantem quisque dimiserit et tunc alteram <lb n="25"/>
            duxerit? non quia illud adulterium non est, sed quia minus <lb/>
            est, ubi fornicante dimissa altera ducitur. nam simili locutione

<note type="footnote">2 Matth. 19, 9 14 I Cor. 7, 4 </note>

<note type="footnote"> 2 ipeg (a- <hi rend="italic">l</hi>. ipeo) S a nobis exponebatur <hi rend="italic">P</hi> 3 ex <hi rend="italic">om. B</hi> causa] <lb/>
            ar <lb/>
            conea <hi rend="italic">E</hi> 6 moechatur <hi rend="italic">B</hi> mechatur <hi rend="italic">R</hi> 7 p <hi rend="italic">(вiel) T</hi> 9 dimiserit <lb/>
            uxorem <hi rend="italic">S</hi> 10 at] aut R in utroque] introque <hi rend="italic">B</hi> 14 ubi] nisi <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            18 cur] cum <hi rend="italic">B</hi> 21 si] sed <hi rend="italic">P</hi> 22 duxit <hi rend="italic">B</hi> 23 deus <hi rend="italic">BEMN</hi> coinmemorare <lb/>
            <hi rend="italic">N2Pebd</hi> adulterium enim <hi rend="italic">T</hi> 24 dimissA <hi rend="italic">T</hi> 26 qui <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            illud] et hoc <hi rend="italic">Cbd</hi> 27 nam-356, 16 ducunt <hi rend="italic">om. M</hi> </note>

<note type="footnote">23* </note> <lb/>
             
<pb n="356"/>
            usus etiam apostolus Iacobus ait: scienti igitur bonum <lb/>
            facere et non facienti peccatum est illi. numquid <lb/>
            ideo non peccatum est etiam illi, qui nescit bonum facere et <lb/>
            ideo non facit? utique peccatum est; sed hoc grauius, si <lb/>
            etiam sciat et non faciat, nec illud ideo nullum, quia minus. <lb n="5"/>
            ut ergo eodem modo utrumque dicamus: sicut quicumque <lb/>
            dimiserit uxorem excepta causa fornicationis et aliam duxerit, <lb/>
            moechatur, ita quicumque scit bonum facere et non facit, <lb/>
            peccat. sed quemadmodum hic recte dici non potest: ergo si <lb/>
            nescit, non peccat ■— sunt enim etiam peccata ignorantium,<lb n="10"/>
            quamuis minora quam scientium — ita nec illic recte dici <lb/>
            potest: ergo si causa fornicationis dimiserit et aliam duxerit, <lb/>
            non moechatur; est enim moechatio etiam eorum, qui alias <lb/>
            ducunt relictis propter fornicationem prioribus, sed utique <lb/>
            minor quam eorum, qui non propter fornicationem dimittunt<lb n="15"/>
            et alteras ducunt. potest quippe, sicut dictum est: scienti <lb/>
            bonum facere et non facienti peccatum est illi, <lb/>
            eodem modo et illud dici: dimittenti uxorem sine causa fornicationis <lb/>
            et aliam ducenti moechatio est illi. quemadmodum <lb/>
            igitur si dixerimus: quicumque mulierem a marito praeter <lb n="20"/>
            causam fornicationis dimissam duxerit, moechatur, procul <lb/>
            dubio uerum dicimus nec tamen ideo illum, qui propter causam <lb/>
            fornicationis dimissam duxerit, ab hoc crimine absoluimus, <lb/>
            sed utrosque moechos esse minime dubitamus: ita eum.

<note type="footnote"> 1 Iac. 4, 17 16 Iac. 4, 17 </note>

<note type="footnote"> 1 iacobus apostolus <hi rend="italic">VENSP</hi> igitur <hi rend="italic">om. R</hi> 2 est <hi rend="italic">om. P</hi> numquid-17 <lb/>
            illi <hi rend="italic">om. VESN1</hi> 3 illi etiam <hi rend="italic">Rbd</hi> iam illi <hi rend="italic">P</hi> illi <hi rend="italic">N</hi> bonum <lb/>
            est <hi rend="italic">P</hi> 4 faciunt <hi rend="italic">T</hi> 5 facit <hi rend="italic">B</hi> ideo illud P 6 utrunque <hi rend="italic">NR</hi> <lb/>
            quicunque <hi rend="italic">R</hi> 8 facere bonum <hi rend="italic">P</hi> 9 quemammodum RI 10 enim <lb/>
            <hi rend="italic">om. P</hi> 11 illi <hi rend="italic">TN</hi> 13 eorum etiam <hi rend="italic">Nbd</hi> aliis nubunt <hi rend="italic">P</hi> 16 tW- <lb/>
            <hi rend="italic">culis</hi> potest quippe <hi rend="italic">pergit M</hi> 17 est illi <hi rend="italic">om. P</hi> 18 <hi rend="italic">uoce</hi> eodem <hi rend="italic">pergunt <lb/>
            codd. VESN</hi> eo <hi rend="italic">VENRP</hi> dici poterit <hi rend="italic">VMN28</hi> dimittens <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            fornicationis causa <hi rend="italic">P</hi> 19 alia <hi rend="italic">M</hi> ducens <hi rend="italic">S</hi> moechatua <hi rend="italic">VE</hi> mechatus <lb/>
            <hi rend="italic">MS</hi> illi <hi rend="italic">om. VEMN1</hi> quemammodum <hi rend="italic">B</hi> 21 moechaturduxerit <lb/>
            <hi rend="italic">in mg. N</hi> 23 ab] ad P crimene P </note> <lb/>
             
<pb n="357"/>
            qui praeter causam fornicationis uxorem dimiserit et aliam <lb/>
            duxerit, moechum pronuntiamus nec ideo tamen eum, qui <lb/>
            propter causam fornicationis dimiserit et alteram duxerit, ab <lb/>
            huius peccati labe defendimus. ambos enim, licet alterum <lb/>
            altero grauius, moechos tamen esse cognoscimus. neque enim <lb n="5"/>
            quisquam ita est absurdus, ut moechum neget esse qui duxerit <lb/>
            eam, quam maritus propter causam fornicationis abiecit, <lb/>
            cum moechum dicat eum, qui duxerit eam, quae praeter <lb/>
            causam fornicationis abiecta est. sicut ergo isti ambo <lb/>
            sunt moechi — unde, cum dicimus: quicumque mulierem <lb n="10"/>
            praeter causam fornicationis a uiro dimissam duxerit, moechatur, <lb/>
            de uno quidem ipsorum dicimus nec tamen ideo <lb/>
            moechari negamus eum, qui eam duxerit, quam propter causam <lb/>
            fornicationis maritus dimiserit — ita, cum ambo sint <lb/>
            moechi, et ille scilicet, qui dimiserit uxorem suam praeter <lb n="15"/>
            causam fornicationis et aliam duxerit, et ille, qui propter <lb/>
            causam fornicationis uxore dimissa se alteri copulauerit, profecto <lb/>
            quando de uno eorum legimus, non ita intellegere <lb/>
            debemus, quasi ex hoc alter moechus negatus sit, quod alter <lb/>
            expressus sit. <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p>Sed si hoc euangelista Matthaeus, quia expressa una <lb/>
            specie alteram tacuit, fecit ad intellegendum difficile, numquid <lb/>
            non alii generaliter id ipsum ita complexi sunt, ut de utroque <lb/>
            possit intellegi? nam secundum Marcum sic scriptum est: <lb/>
            quicumque dimiserit uxorem suam et alteram

<note type="footnote">25 Marc. 10, 11. 12 </note>

<note type="footnote"> 1 uxorem <hi rend="italic">om. M</hi> 3 aliam <hi rend="italic">TVEMNRS</hi> ab] ad <hi rend="italic">P</hi> 4 diffundimas <lb/>
            P 5 tamen esseJ maxime P agBoscimus <hi rend="italic">P</hi> 6 esse] eum <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            quis P 7 fornicationis causft P abiecit-fornicationis <hi rend="italic">om. P</hi> <lb/>
            8 indicat <hi rend="italic">T</hi> duxerat <hi rend="italic">V</hi> 9 sicut] si <hi rend="italic">T</hi> sic <hi rend="italic">VENSbd</hi> 10 cum dicimuaj <lb/>
            conccdimus P 13 negauimus <hi rend="italic">T</hi> diciipy§ (s. <hi rend="italic">l</hi>. negamus) <hi rend="italic">S</hi> 16 et <lb/>
            aliam duxerit <hi rend="italic">om. R</hi> preter <hi rend="italic">M S</hi> 17 secĮ <hi rend="italic">T (exp. m. 2)</hi> 19 quo P <lb/>
            20 expraessus <hi rend="italic">B</hi> 21 mattheus <hi rend="italic">BEMN</hi> matheus <hi rend="italic">RSP</hi> expraessa <hi rend="italic">BT</hi> <lb/>
            22 specie <hi rend="italic">E</hi> facit <hi rend="italic">Nsbd</hi> nunquid <hi rend="italic">(semper</hi> n) <hi rend="italic">E</hi> 23 id ipsum] <lb/>
            adipsum P 24 posset <hi rend="italic">TNbd</hi> nam si (si <hi rend="italic">8. I. add.) N</hi> sic <lb/>
            <hi rend="italic">om. EMS</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="358"/>
            xerit, adulterium committit super eam; et si uxor <lb/>
            dimiserit uirum suum et alii nupserit, moechatur; <lb/>
            secundum Lucam sic: omnis qui dimittit uxorem suam <lb/>
            et ducit alteram, moechatur; et qui dimissam a <lb/>
            uiro ducit. moechatur. qui ergo nos sumus, ut dicamus:<lb n="5"/>
            est, qui moechatur uxore sua dimissa alteram ducens, et est, <lb/>
            qui hoc faciens non moechatur, cum euangelium dicat omnem <lb/>
            moechari qui hoc facit? proinde\' si quicumque hoc fecerit, <lb/>
            id est omnis, qui hoc fecerit, ut uxore sua dimissa alteram <lb/>
            ducat, moechatur, sine dubitatione ibi sunt ambo, et qui<lb n="10"/>
            praeter causam fornicationis et qui propter causam fornicationis <lb/>
            dimittit uxorem; hoc est enim: quicumque dimiserit, <lb/>
            hoc est: omnis qui dimittit. 
</p></div><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="10" unit="altchapter"/> Non autem — sicut nescio quare tibi uisum est — <lb/>
            cum euangelii secundum Matthaeum uerba proferrem, praetermisi <lb n="15"/>
            quod scriptum est: et aliam duxerit, et sic dixi: <lb/>
            moechatur; sed haec uerba posui, quae in sermone illo <lb/>
            prolixo leguntur, quem dominus habuit in monte; hunc enim <lb/>
            tractandum susceperam. quae uerba illic ita leguntur, ut posui, <lb/>
            id est: quicumque dimiserit uxorem suam excepta <lb n="20"/>
            causa fornicationis, facit eam moechari; et qui <lb/>
            solutam a uiro duxerit, moechatur. ubi etsi nonnulla <lb/>
            exemplaria uerbis diuersis eundem sensum habent interpretatum, <lb/>
            non tamen ab eo quod intellegitur discrepant. alia quippe <lb/>
            habent: quicumque dimiserit, alia: omnis qui

<note type="footnote"> 3 Luc. 16, 18 20 Mattb. 5, 32 </note>

<note type="footnote"> 2 suum <hi rend="italic">om. M</hi> 3 secundum-rnoechatur <hi rend="italic">om. P</hi> 4 alteram ducit <lb/>
            <hi rend="italic">Vbd</hi> 5 quid <hi rend="italic">TVEMNR</hi> qui. <hi rend="italic">S</hi> 7 omnem omnem <hi rend="italic">M</hi> 8 moechare <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            9 qui <hi rend="italic">om. P</hi> ut <hi rend="italic">8. I. m. 1 N, om. BlTVEMS</hi> 10 dubiociwe <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            11 fornicationis causam <hi rend="italic">T</hi> et qui-fomicationis <hi rend="italic">om. BTPS,</hi> in <hi rend="italic">mg. <lb/>
             add. N</hi> 12 dimittjt-quicumque <hi rend="italic">om VE</hi> 14 tibi <hi rend="italic">om. BTVENS</hi> <lb/>
            est <hi rend="italic">om. P est</hi> michi <hi rend="italic">YES</hi> 15 euangelin <hi rend="italic">T</hi> mattheum <hi rend="italic">BMN</hi> <lb/>
            matheum <hi rend="italic">TERS</hi> praetermissa P 16 et aliam-moechatur om. <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            17 haec] ad haec <hi rend="italic">M</hi> ea <hi rend="italic">Pbd</hi> haec <hi rend="italic">exp</hi>. in <hi rend="italic">N, post</hi> uerba <hi rend="italic">poritum in T</hi> <lb/>
            quae posui <hi rend="italic">T</hi> 19 ita <hi rend="italic">om. N</hi> 20 excepto <hi rend="italic">N</hi> 23 interpraetatum <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            25 qui dimiserit <hi rend="italic">om. P</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="359"/>
            dimiserit; itemque alia: excepta causa fornicationis, alia: <lb/>
            praeter causam fornicationis, alia: nisi ob causam <lb/>
            fornicationis; item alia: qui solutam a uiro duxerit, <lb/>
            moechatur, alia: qui dimissam a uiro duxerit, moechatur. <lb/>
            ubi puto quod uideas nihil interesse ad unam eandemque <lb n="5"/>
            sententiam. quamuis illud ultimum, id est qui dimissam <lb/>
            a uiro duxerit, moechatur, in eo sermone, <lb/>
            quem dominus fecit in monte, nonnulli codices et graeci et <lb/>
            latini non habeant. credo propterea, quia et ibi explicatus hic <lb/>
            sensus putari potuit, quod superius dictum est: facit eam <lb n="10"/>
            moechari; quomodo enim dimissa fit moecha, nisi fiat qui <lb/>
            eam duxerit moechus? 
</p></div><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="11" unit="altchapter"/> Verba uero, quae ipse posuisti, unde tibi uisum <lb/>
            est non moechari eum, qui propter causam fornicationis uxorem <lb/>
            dimiserit et aliam duxerit, obscure quidem posita sunt. <lb n="15"/>
            unde non miror in eis intellegendis laborare lectorem; sed <lb/>
            non sunt in eo sermone domini, qui tunc a me tractabatur, <lb/>
            quando illa conscripsi, quae cum legeres te mouerunt. alibi <lb/>
            quippe idem Matthaeus ea dominum dixisse narrauit, non cum <lb/>
            illum prolixum faceret in monte sermonem, sed cum interrogatus <lb n="20"/>
            esset a pharisaeis, utrum liceret ex quacumque causa dimittere <lb/>
            uxorem. sed quod minus intellegitur apud Matthaeum, apud alios <lb/>
            euangelistas intellegi potest. quapropter cum legerimus in euangeliosecundumMatthaeum:quicumque <lb/>
            dimiserit uxorem <lb/>
            nisi ob fornicationem, aut, quod magis in graeco legitur,

<note type="footnote"> 24 Matth, 19, 9 </note>

<note type="footnote"> 2 causa <hi rend="italic">T</hi> alia-fornicationis <hi rend="italic">om. P</hi> 3 a <hi rend="italic">om. BB</hi> 4 aliamoechatur <lb/>
            <hi rend="italic">in mg. T, om. P</hi> 6 illud] id <hi rend="italic">in mg. P</hi> qui <hi rend="italic">om. P</hi> <lb/>
            9 explicatur <hi rend="italic">BT</hi> explicat** <hi rend="italic">(corr. m. 2) S</hi> 10 quod] quod a. <hi rend="italic">I</hi>. S in <lb/>
            eo, quod <hi rend="italic">bd</hi> 13 tibi <hi rend="italic">om. P</hi> 14 eum <hi rend="italic">om. M</hi> 16 minor <hi rend="italic">EM</hi> <lb/>
            in eis intellegendis] intellegendis <hi rend="italic">T</hi> in eis <hi rend="italic">(8. I. uoces pos.)</hi> intellegendis <lb/>
            ł)iş <hi rend="italic">N</hi> in intellegendis his <hi rend="italic">M</hi> intellegendis his <hi rend="italic">VES</hi> labor est <hi rend="italic">VEMS</hi> <lb/>
            laborare (re s. <hi rend="italic">I.) N</hi> lectori <hi rend="italic">VEMS om. P</hi> 17 sunt difflcilia <hi rend="italic">YES</hi> <lb/>
            sunt 4iffłçilią. <hi rend="italic">N</hi> 18 conscribsi <hi rend="italic">T</hi> scripsi <hi rend="italic">S</hi> 19 matheus <hi rend="italic">BTER</hi> <lb/>
            20 sed] et P 21 phariseis <hi rend="italic">TEMRS</hi> liceret homini <hi rend="italic">P</hi> 23 cum <lb/>
            <hi rend="italic">om. P</hi> legeremus <hi rend="italic">E</hi> 25 ob causfi fornicationis <hi rend="italic">T</hi> magis] tua P </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="360"/>
            praeter causam fornicationis et aliam duxerit, <lb/>
            moechatur, non debemus continuo putare illum non moechari, <lb/>
            qui propter causam fornicationis dimiserit et aliam duxerit, sed <lb/>
            adhuc ambigere, donec euangelium secundum alios euangelistas, <lb/>
            a quibus hoc narratum est, consulamus. quid? si enim secundum<lb n="5"/>
            Matthaeum non quidem quod ad hanc rem pertinet <lb/>
            dictum est totum, sed ita pars dicta est, ut intellegeretur a <lb/>
            parte totum, quod tamquam explanantes Marcus et Lucas, ut <lb/>
            clareret plena sententia, totum dicere maluerunt? cum itaque <lb/>
            primum non dubitantes uerum esse, quod apud Matthaeum<lb n="10"/>
            legitur: quicumque dimiserit uxorem suam praeter <lb/>
            causam fornicationis et aliam duxerit, moechatur, <lb/>
            quaesierimus, utrum tantum iste moechetur ducendo alteram <lb/>
            uxorem, qui praeter causam fornicationis priorem dimiserit, <lb/>
            an omnis, qui dimissa uxore alteram duxerit, ut ibi sit etiam<lb n="15"/>
            ille qui fornicantem dimiserit, nonne secundum Marcum respondebitur <lb/>
            nobis: quid quaeritis, utrum ille sit moechus et <lb/>
            ille non sit? quicumque dimiserit uxorem suam et <lb/>
            aliam duxerit, adulterium committit. nonne etiam <lb/>
            secundum Lucam dicetur nobis: quid ambigitis, utrum ille, <lb n="20"/>
            qui propter causam fornicationis uxorem dimiserit et aliam <lb/>
            duxerit, non moechetur? omnis qui dimittit uxorem <lb/>
            suam et ducit alteram moechatur. ac per hoc, quoniam <lb/>
            fas non est, ut euangelistas quamuis diuersis uerbis de una <lb/>
            re loquentes ab uno sensu eademque sententia dissentire<lb n="25"/>
            dicamus, restat, ut Matthaeum intellegamus a parte totum <lb/>
            significare uoluisse, eandem tamen tenuisse sententiam, ut <lb/>
            dimittens uxorem et alteram ducens non quidam moechetur, <lb/>
            id est qui praeter fornicationem dimiserit, quidam uero non

<note type="footnote"> 4 abigere <hi rend="italic">E</hi> 6 mattheum <hi rend="italic">aut</hi> matheum <hi rend="italic">semper codd</hi>. 7 totum <lb/>
            <hi rend="italic">oni. P</hi> 10 non dubitantes primum <hi rend="italic">R</hi> 11 propter <hi rend="italic">TlVEMPbd</hi> <lb/>
            13 aliam <hi rend="italic">R</hi> 14 fornicationis causam <hi rend="italic">P</hi> 16 marchum <hi rend="italic">P</hi> 19 alteram <lb/>
            <hi rend="italic">VEMNSP</hi> 20 ambigis <hi rend="italic">M</hi> 22 non <hi rend="italic">om. P</hi> moechet et <hi rend="italic">EMSNI</hi> <lb/>
            mechatur P 23 aliam ducit <hi rend="italic">P</hi> 26 a parte totum intellegamus <hi rend="italic">EMNS</hi> <lb/>
            totam <hi rend="italic">TBl</hi> 27 eandemque <hi rend="italic">VE</hi> tenuisse <hi rend="italic">om. P</hi> 28 quidem <hi rend="italic">PSJSX</hi> <lb/>
            29 propter <hi rend="italic">S</hi> quidam-dimiserit <hi rend="italic">om. MS</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="361"/>
            moechetur, id est qui propter fornicationem dimiserit, sed <lb/>
            omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram, moechari <lb/>
            minime dubitetur. 
</p></div><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="12" unit="altchapter"/> Nam et illud, quod etiam secundum Lucam sequitur: <lb/>
            qui dimissam a uiro ducit, moechatur, quomodo . <lb n="5"/>
            est uerum? quomodo moechatur, nisi quia illa, quam duxit, <lb/>
            eo uiuente, a quo dimissa est, adhuc uxor aliena est? si enim <lb/>
            iam suae, non alienae miscetur uxori, utique non moechatur; <lb/>
            moechatur autem. aliena est ergo cui miscetur. porro si aliena <lb/>
            est, hoc est eius, a quo dimissa est, etiamsi propter fornicationis <lb n="10"/>
            causam dimissa est, nondum dimittentis uxor esse <lb/>
            cessauit. si autem illius esse cessauit, iam huius est, cui <lb/>
            alteri nupsit; et si huius est, non moechus iudicandus est, <lb/>
            sed maritus. sed quia non eum maritum dicit scriptura, sed <lb/>
            moechum, adhuc illa illius erit, a quo etiam causa fornicationis <lb n="15"/>
            abiecta est. et ideo quamcumque etiam ipse illa dimissa <lb/>
            ducit uxorem, quia cum alieno marito concumbit, adultera est. <lb/>
            unde autem fieri potest, ut adulter etiam ipse non sit, quem <lb/>
            constat adulterare quam duxit?. 
</p></div><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="13" unit="altchapter"/> Iam nunc illud uideamus, quod ait apostolus: <lb n="20"/>
            ceteris autem ego dico, non dominus, ad inparia scilicet, <lb/>
            hoc est, ubi non ambo christiani fuerant, coniugia locuturus. <lb/>
            quod mihi uisum est eum monendo dixisse. quia enim <lb/>
            coniux fidelis relinquere coniugem licite potuit infidelem, ideo <lb/>
            fieri hoc non dominus, sed apostolus prohibet. quod enim

<note type="footnote"> 5 Luc. 16, 18 21 I Cor. 7, 12 </note>

<note type="footnote"> 1 dimiserit <hi rend="italic">om. P</hi> 2 alteram <hi rend="italic">om. M</hi> 4 et <hi rend="italic">om. TVEMSN1</hi> <lb/>
            etiam <hi rend="italic">om. S</hi> 6 uerum est P ille P 9 si aliena <hi rend="italic">VEMSP</hi> ergo <lb/>
            <hi rend="italic">om. VEPMS</hi> 10 <hi rend="italic">med</hi>. est <hi rend="italic">om. P</hi> 13 moechus e§t <hi rend="italic">(exp. m. 2) T</hi> <lb/>
            14 eum non P 15 erit] erat R eBt <hi rend="italic">PlPbd</hi> 17 uxorem ducit <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            18 etiam <hi rend="italic">om. P</hi> quem] cfl <hi rend="italic">}/2bd</hi> 19 constet <hi rend="italic">Sbd</hi> adulterare ctl <lb/>
            dixit qui dimissam duxerit moechatur <hi rend="italic">VMNE; sed in VN</hi> cum—moechatur <lb/>
            <hi rend="italic">exptmcta sunt,</hi> in <hi rend="italic">N supra expuncta uerba additur:</hi> quam duxit <lb/>
            dixit <hi rend="italic">BTXS</hi> 21 ego <hi rend="italic">om. P</hi> scilicet et <hi rend="italic">E</hi> 22 ibi <hi rend="italic">T1</hi> ubi non] <lb/>
            ubinam P loquitur <hi rend="italic">Pbd</hi> 24 coniunx <hi rend="italic">MRS</hi> relinquere potuit <lb/>
            licite coniugem <hi rend="italic">R</hi> 25 quod-prohibet <hi rend="italic">om. P</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="362"/>
            dominus prohibet, fieri omnino non licet. monet ergo apostolus, <lb/>
            quod possit esse multorum occasio lucrandorum, ut fideles <lb/>
            coniuges in relinquendis infidelibus permissa licentia non utantur. <lb/>
            tibi autem uidetur infideles quoque dimitti a fidelibus <lb/>
            non licere, quia hoc uetat apostolus, cum ego dicam licere. <lb n="5"/>
            quia hoc non uetat, non tamen expedire, quia hoc ne fiat, <lb/>
            monet apostolus: qui reddit etiam rationem cur fieri non <lb/>
            expediat, quamuis liceat. quid enim scis, inquit, mulier, <lb/>
            si uirum saluum facies? aut unde scis, uir, si uxorem <lb/>
            saluam facies? cum etiam superius dixisset: sanctificatus <lb n="10"/>
            est enim uir infidelis in uxore, et sanctificata <lb/>
            est mulier infidelis in fratre, hoc est in christiano, <lb/>
            alioquin filii uestri, inquit, inmundi essent; nunc <lb/>
            autem sancti sunt. sic ad lucrandos coniuges et filios <lb/>
            Christo etiam exemplis, quae iam prouenerant, uidetur hortatus. <lb n="15"/>
            cur ergo non expediat etiam infideles coniuges dimitti <lb/>
            a fidelibus, causa euidenter expressa est. non enim propter <lb/>
            uinculum cum talibus coniugale seruandum, sed ut adquiractur <lb/>
            in Christo, recedi ab infidelibus coniugibus apostolus <lb/>
            uetat. <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="14" unit="altchapter"/> Multa sunt autem facienda non iubente lege, <lb/>
            sed libera caritate; et ea sunt in nostris officiis gratiora, <lb/>
            quae cum liceret nobis etiam non inpendere, tamen causa <lb/>
            dilectionis inpendimus. unde prior ipse dominus, cum se tributum <lb/>
            non debere monstrasset, soluit tamen, ne scandalizaret <lb n="25"/>
            eos, quibus ad aeternam salutem gerens hominem consulebat. <lb/>
            iam uero apostolus quemadmodum ista commendet, eius uerba <lb/>
            testantur, ubi dicit: cum enim liber sim ex omnibus,

<note type="footnote"> 8 I Cor. 7, 16 10 I Cor. 7, 14 24 cf. Matth. 17, 24 sqq. <lb/>
            28 I Cor. 9, 19 </note>

<note type="footnote"> 2 quo <hi rend="italic">Pbd</hi> esse <hi rend="italic">om. P</hi> 3 in] no <hi rend="italic">P</hi> 4 quosque B 5 cum <lb/>
            <hi rend="italic">om. P</hi> 6 uetat dominus <hi rend="italic">VEMRSbd,</hi> (dominua 8. <hi rend="italic">l.) N</hi> ne] n5 P <lb/>
            7 reddet <hi rend="italic">P</hi> redtjidit <hi rend="italic">T</hi> etiam <hi rend="italic">om. P</hi> 9 facias <hi rend="italic">S</hi> aut-facies ut <lb/>
            <hi rend="italic">mg. N</hi> 10 saluum <hi rend="italic">T</hi> 11 infidelis] sanctificatns <hi rend="italic">P</hi> 13 fili <hi rend="italic">M</hi> nunc <lb/>
            <hi rend="italic">-coniuges om. P</hi> 16 cur] <hi rend="italic">cum TIMNI 19 in om. ItS christum Pbd</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="363"/>
            omnium me seruum feci, ut plures lucrifacerem, <lb/>
            cum paulo superius dixisset: numquid non habemus <lb/>
            licentiam manducandi et bibendi? numquid non <lb/>
            habemus licentiam sororem mulierem circumducendi, <lb/>
            sicut et ceteri apostoli et fratres domini <lb n="5"/>
            et Caephas? an ego solus et Barnabas non habemus <lb/>
            potestatem hoc operandi? quis militat suis <lb/>
            stipendiis umquam? quis plantat uineam et de <lb/>
            fructu eius non edit? quis pascit gregem et de <lb/>
            lacte gregis non percipit? et paulo post, si alii, inquit, <lb n="10"/>
            potestatis uestrae participant, non magis nos? <lb/>
            sed non sumus usi hac potestate, sed omnia toleramus, <lb/>
            ne quod inpedimentum demus euangelio Christi. <lb/>
            deinde post pauca, quae ergo, inquit, mihi merces <lb/>
            erit? ut euangelizans sine sumptu ponam euangelium, <lb n="15"/>
            ut non abutar potestate mea in euangelio. <lb/>
            continuoque subiungit quod paulo ante commemoraui: cum <lb/>
            enim liber sim ex omnibus, omnium me seruum <lb/>
            feci, ut plures lucrifacerem. item alio loco de quibusdam <lb/>
            quae ad escam pertinent, omnia, inquit, mihi licita <lb n="20"/>
            sunt, sed non omnia expediunt; omnia mihi licita <lb/>
            sunt, sed ego sub nullius redigar potestate. esca <lb/>
            uentri et uenter escis, deus autem et hunc et has <lb/>
            euacuabit. item alibi de hoc ipso: omnia licita sunt, <lb/>
            sed non omnia expediunt; omnia licita sunt, sed <lb n="25"/>
            non omnia aedificant. nemo quod suum estquaerat, <lb/>
            sed id quod alterius est. atque ut ostenderet unde

<note type="footnote">2 I Cor. 9, 4—7 10 I Cor. 9, 12 14 I Cor. 9, 18 17 I Cor. <lb/>
            9, 19 20 I Cor. 6, 12. 13 24 I Cor. 10, 23. 24 </note>

<note type="footnote"> 1 senmm me <hi rend="italic">VPbd</hi> 3 licentiam] potestatem <hi rend="italic">22Pbd</hi> 4 circumduci <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            circumducere 8 6 cephas <hi rend="italic">VEMBSPbd</hi> 7 hoc] non <hi rend="italic">YEP</hi> 8 plantauit <lb/>
            <hi rend="italic">VNbd</hi> non de fructu eiua P 9 fructibus <hi rend="italic">T</hi> aedet <hi rend="italic">B</hi> edet <hi rend="italic">TP</hi> <lb/>
            11 nonne <hi rend="italic">B</hi> 12 usi sumus <hi rend="italic">R</hi> usi hac] usu ac <hi rend="italic">N</hi> tolleramua <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            14 quae <hi rend="italic">ex</hi> quare <hi rend="italic">T</hi> mihi inquit P 17 que <hi rend="italic">B</hi> 21 sed-sunt <hi rend="italic">om. P</hi> <lb/>
            mihi <hi rend="italic">om. V</hi> 22 reddar <hi rend="italic">P</hi> potestatS <hi rend="italic">N</hi> 24 omnia mihi <hi rend="italic">bd</hi> 25 omnia <lb/>
            <hi rend="italic">mihi licita B*bd</hi> 27 id] illud P </note> <lb/>
             
<pb n="364"/>
            loqueretur, omne, inquit, quod in macello uenit, manducate, <lb/>
            nihil interrogantes propter conscientiam. et tamen <lb/>
            alibi dicit: non manducabo carnem in aeternum, <lb/>
            ut non fratrem meum scandalizem, itemque alibi: <lb/>
            omnia quidem munda, sed malum est homini qui per<lb n="5"/>
            offensionem manducat. quod est \'omnia licita sunt\', <lb/>
            ipsum est \'omnia quidem munda&gt;; et quod est sed non <lb/>
            omnia expediunt\', ipsum est (sed malum est homini qui <lb/>
            per offensionem manducat\\ ita ostendit ea quae licita <lb/>
            sunt, id est nullo praecepto domini prohibentur, sicut expedit,<lb n="10"/>
            potius esse tractanda non praescripto legis, sed consilio caritatis. <lb/>
            haec sunt, quae amplius erogantur saucio, qui curandus ad stabulum <lb/>
            Samaritani illius miseratione perductus est. et ideo dicuntur <lb/>
            non a domino praecipi, quamuis domino moneantur offerri, <lb/>
            ut tanto intellegantur esse gratiora, quanto magis ostenduntur <lb n="15"/>
            indebita. 
</p></div><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="15" unit="altchapter"/> Sed ea, quae in his talia sunt, ut, quamuis sint <lb/>
            licita, non expediant, non in eis dici potest: bonum est hoc,. <lb/>
            sed illud melius, sicut dictum est: qui dat nuptum, bene <lb/>
            facit; et qui non dat nuptum, melius facit. ibi enim <lb n="20"/>
            utrumque licet, et hoc aliquando, aliquando illud expedit. nam <lb/>
            illis, quae se non continent, utique expedit nubere, et quod <lb/>
            licet, expedit; quae autem uouerint continentiam, nec licet nec <lb/>
            expedit. porro discedere ab infideli coniuge licet, sed non <lb/>
            expedit; manere autem cum illo, si cohabitare consentit, et

<note type="footnote"> 1 I Cor. 10, 25 3 I Cor. 8, 18 5 Rom. 14, 20 13 cf. Luc. <lb/>
            10, 33-35 19 I Cor. 7, 38 </note>

<note type="footnote"> 1 <hi rend="italic">macellQ. R</hi> 4 ut non]-ne <hi rend="italic">RS</hi> ut <hi rend="italic">TVEMNP</hi> meum] non <hi rend="italic">N\'P</hi> <lb/>
            5 munda sunt <hi rend="italic">R</hi> 6 offendiculuin <hi rend="italic">R</hi> quod-manducat <hi rend="italic">om</hi>. S orania—est <lb/>
            <hi rend="italic">om. BTVE</hi> 7 quidem omnia <hi rend="italic">P</hi> omnia-ipsum est in <hi rend="italic">-g. <lb/>
             add. T</hi> mundis <hi rend="italic">P</hi> 11 praescripto] praecepto <hi rend="italic">P</hi> 14 quamuis domino <lb/>
            <hi rend="italic">in mg. add. N</hi> 17 licita sint S 18 expediunt <hi rend="italic">BTVEM</hi> in] <lb/>
            de <hi rend="italic">S</hi> non bonum <hi rend="italic">M</hi> hoc est <hi rend="italic">R</hi> 19 bene-nuptom <hi rend="italic">om. P</hi> <lb/>
            21 utrunque <hi rend="italic">R</hi> nam-24 expedit <hi rend="italic">om. P</hi> 22 qui <hi rend="italic">BTVEMNaRS</hi> <lb/>
            23 nouerint <hi rend="italic">T1 N</hi> continentia <hi rend="italic">N</hi> 24 discedere <hi rend="italic">om. P</hi> licet discedere <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 25 habitare <hi rend="italic">R</hi> conaentit] conducit P </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="365"/>
            licet et expedit, quia, si non liceret, expedire non posset. <lb/>
            potest ergo aliquid licere et non expedire; expedire autem <lb/>
            quod non licet non potest. ac per hoc non omnia quae licita <lb/>
            sunt, expediunt, omnia uero inlicita non expediunt. sicut enim <lb/>
            omnis, qui Christi sanguine redemptus est, homo est, non <lb n="5"/>
            tamen omnis, qui homo est, etiam sanguine Christi redemptus <lb/>
            est, ita omne quod non licet non expedit nec tamen omne <lb/>
            quod non expedit etiam non licet. sunt quippe licita, quae <lb/>
            non expediunt, sicut apostolo teste didicimus. 
</p></div><div n="17" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="16" unit="altchapter"/> Sed inter id, quod inlicitum est et ideo non <lb n="10"/>
            expedit, atque id, quod licitum est nec tamen expedit, quid <lb/>
            intersit, aliqua uniuersali regula definire difficile est. citius <lb/>
            enim quisque dixerit: omne quod fieri non expedit, peccatum <lb/>
            est; omne autem peccatum inlicitum est. omne ergo quod <lb/>
            non expedit, inlicitum est. et ubi erunt illa, quae licita esse, <lb n="15"/>
            sed non expedire apostolus dixit, si omne quod non expedit, <lb/>
            licitum non est? quapropter quia uerum dixisse apostolum <lb/>
            dubitare non possumus et aliqua peccata esse licita dicere <lb/>
            non audemus, restat, ut dicamus fieri aliquid, quod non expediat, <lb/>
            et tamen, si licitum est, non esse peccatum, quamuis <lb n="20"/>
            quoniam non expedit, non sit utique faciendum. quodsi absurdum <lb/>
            uidetur, ut aliquid fiat quod non expedit et dicatur <lb/>
            peccasse qui fecerit, intellegendum est hoc ex consuetudine <lb/>
            sermonis absurdum: quae ita late patet, ut etiam iumenta, <lb/>
            quamuis sint rationis expertia, tamen plerumque dicamus <lb n="25"/>
            debere uapulare cum peccant; peccare autem proprie non est <lb/>
            nisi eius, qui utitur rationali uoluntatis arbitrio, quod in <lb/>
            omnibus mortalibus animantibus nonnisi homini est

<note rend="script" type="footnote"> 1 ei <hi rend="italic">om. P</hi> 3 qųę licita ŞQI}ţ <hi rend="italic">N</hi> licita <hi rend="italic">MPbd</hi> 4 uero] autem <hi rend="italic">VPbd</hi> <lb/>
            licita <hi rend="italic">T</hi> 5 <hi rend="italic">alt</hi>. est a. <hi rend="italic">I. T om. M</hi> 6 xpi sanguine <hi rend="italic">TR</hi> 8 non <hi rend="italic">ante</hi> <lb/>
            licet <hi rend="italic">er. in V</hi> 9 dicimus <hi rend="italic">B</hi> 11 <hi rend="italic">jd N</hi> est <hi rend="italic">om. S</hi> 12 diffinire <hi rend="italic">TEMR</hi> <lb/>
            17 qu»apropter <hi rend="italic">N</hi> 18 licita esse <hi rend="italic">R</hi> 20 esse] est <hi rend="italic">R</hi> 21 expediat <hi rend="italic">R<lb/>
             22 supra</hi> aliud <hi rend="italic">ser</hi>. aliquid <hi rend="italic">S</hi> 23 non peccasse <hi rend="italic">VEMNRSPbd</hi> quid <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            ex] ei <hi rend="italic">BTR</hi> consuetudini <hi rend="italic">BR</hi> conauetudinis <hi rend="italic">T</hi> 25 experta <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            26 proprium <hi rend="italic">R</hi> 27 quae <hi rend="italic">T</hi> nali-ornnibus <hi rend="italic">om. E</hi> uoluptatis <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            28 hourinig <hi rend="italic">T</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="366"/>
            diuinitus adtributum. sed aliud est, cum proprie loquimur, aliud, <lb/>
            cum uerba ex aliis rebus transferendo uel abutendo mutuamur. <lb/>
            </p></div><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="17" unit="altchapter"/> Vt igitur, si possumus, enitamur inter id, quod <lb/>
            licet et non expedit, et id, quod non licet atque ideo nec expedit. <lb n="5"/>
            aliquo certo fine distinguere, ea mihi uidentur licere et non <lb/>
            expedire, quae per iustitiam quidem, quae coram deo est, permittuntur, <lb/>
            sed propter offensionem hominum, ne ob hoc inpediantur <lb/>
            a salute, uitanda sunt; ea uero non licere et ideo <lb/>
            non expedire, quae sic ipsa iustitia uetantur, ut facienda non <lb n="10"/>
            sint, etiamsi ab eis, quibus in notitiam fuerint perlata, laudentur. <lb/>
            quod si ita est, ideo nonnisi inlicita prohibentur a <lb/>
            domino, ut ea, quae licita sunt et non expediunt, non legis <lb/>
            uinculo, sed libera dilectionis beneficentia caueantur. 
</p></div><div n="19" subtype="section" type="textpart"><p>Quocirca si dimittere infidelem coniugem non liceret, <lb n="15"/>
            hoc fieri dominus prohiberet neque id apostolus prohibens <lb/>
            diceret: ego dico, non dominus. nam si propter fornicationem <lb/>
            carnis permittitur homo a coniuge separari, quanto <lb/>
            magis in coniuge mentis fornicatio detestanda est, id est infidelitatis, <lb/>
            de qua scriptum est: quoniam ecce qui se longe<lb n="20"/>
            faciunt a te, peribunt; perdidisti omnem qui fornicatur <lb/>
            abs te! 
</p><p><milestone n="18" unit="altchapter"/>Sed quia ita licitum est, ut non expediat, ne propter <lb/>
            coniugum separationes offensi homines ipsam doctrinam salutis, <lb/>
            qua inlicita prohibentur, exhorreant ac sic peiores atque perituri <lb n="25"/>
            in eadem infidelitate remaneant, intercedit apostolus et <lb/>
            monendo fieri uetat, quod ita licitum est, ut non expediat.

<note type="footnote"> 17 I Cor. 7, 12 20 Ps. 72, 27 </note>

<note type="footnote"> 2 mutuamur (s. <hi rend="italic">I</hi>. I mutamus) <hi rend="italic">B</hi> mutamus <hi rend="italic">VEMNl</hi> mutuamus <hi rend="italic">SN*</hi> <lb/>
            5 et-id <hi rend="italic">om. BTVES</hi> ideo nec] ideo non <hi rend="italic">TVRPbd</hi> 9 ideo nec <lb/>
            <hi rend="italic">VPbd</hi> 12 illic ita <hi rend="italic">B</hi> 14 beneficientia <hi rend="italic">VEMN</hi> 15 si s. <hi rend="italic">I. in N, <lb/>
            ante</hi> non <hi rend="italic">pos</hi>. in <hi rend="italic">VES</hi> 16 dominus fieri <hi rend="italic">S</hi> id s. <hi rend="italic">I</hi>. in <hi rend="italic">N, om. VES</hi> <lb/>
            prohibet dicens (s. <hi rend="italic">I. m</hi>. 1 prohibens diceret) <hi rend="italic">T</hi> 18 a <hi rend="italic">om. B\'</hi> 19 infidelita««s <lb/>
            <hi rend="italic">N</hi> infidelitas <hi rend="italic">Ebd</hi> 20 quoniam qui se ecce longe faciuut <hi rend="italic">VE</hi> <lb/>
            longe se <hi rend="italic">bd</hi> 23 ne] non <hi rend="italic">B</hi> 25 exorreant <hi rend="italic">TE</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="367"/>
            sic enim recedere ab infidelibus uxoribus uel maritis fideles <lb/>
            uiri uel feminae non prohibentur a domino, ut neque iubeantur. <lb/>
            nam si dimittere tales coniuges iuberentur, nullus locus <lb/>
            esset consilio monentis apostoli, ne hoc fieret. nullo modo enim <lb/>
            quod dominus iubet, seruus bonus fieri prohiberet. <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="20" subtype="section" type="textpart"><p>Namque aliquando hoc dominus per Esdram prophetam <lb/>
            iussit et factum est; dimiserunt Israhelitae uxores alienigenas, <lb/>
            quicumque tunc habere potuerunt, per quas fiebat, ut et ipsi <lb/>
            ad alienos seducerentur deos, non ut illae per maritos uero <lb/>
            adquirerentur deo. nondum enim tanta gratia saluatoris inluxerat . <lb n="10"/>
            et promissis temporalibus ueteris testamenti adhuc inhiabat <lb/>
            illius populi multitudo. et propterea cum bona terrena, quae <lb/>
            pro magno expetebant a domino, uiderent etiam his abundare, <lb/>
            qui multos falsos colebant deos, blanditiis uxorum prius eos <lb/>
            reuerebantur offendere, deinde inducebantur et colere. unde <lb n="15"/>
            iusserat dominus per sanctum Moysen, ne quis uxorem alienigenam <lb/>
            duceret. merito ergo quas duxerant domino prohibente, <lb/>
            domino iubente dimiserunt. cum uero coepisset gentibus euangelium <lb/>
            praedicari, iam coniunctos gentiles gentilibus comperit <lb/>
            coniuges: ex quibus si non ambo crederent, sed unus aut <lb n="20"/>
            una et infidelis cum fideli consentiret habitare, nec prohiberi <lb/>
            a domino debuit fidelis infidelem dimittere nec iuberi: ideo <lb/>
            scilicet non prohiberi, quia iustitia permittit a fornicante discedere <lb/>
            et infidelis hominis fornicatio est maior in corde, nec

<note type="footnote"> 6 cf. Esdr. 9, 7 seqq. 16 cf. Dent. 7, 3 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 42 neque ut <hi rend="italic">T</hi> 8 esset locus <hi rend="italic">Vbd</hi> 4 momentis <hi rend="italic">T</hi> hoc fieret] <lb/>
            obfieret <hi rend="italic">T</hi> enim modo <hi rend="italic">R</hi> 5 iubet <hi rend="italic">om. E</hi> 6 namquae <hi rend="italic">(m. 2 exp.) T</hi> <lb/>
            hoc dominus aliquando <hi rend="italic">bd;</hi> aliquando hoc quod dominus <hi rend="italic">M</hi> ezdram <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            7 israelitae <hi rend="italic">BVMNRSd</hi> aligenigenas <hi rend="italic">T</hi> 8 quecumque <hi rend="italic">N</hi> 9 ad] <lb/>
            ab <hi rend="italic">M</hi> ad <hi rend="italic">a. 1. N, om. VEBS</hi> alieno <hi rend="italic">M</hi> sequerentur <hi rend="italic">R</hi> ad <lb/>
            deos <hi rend="italic">VES</hi> adeos (a <hi rend="italic">del. m. 2) T</hi> a do <hi rend="italic">M</hi> ille <hi rend="italic">NR</hi> 10 acquirentur <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> adquirentur <hi rend="italic">E</hi> 11 iniabat <hi rend="italic">S</hi> inhiniabat <hi rend="italic">Tl</hi> 13 expectabant <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            eispectabaut <hi rend="italic">VMNRbd</hi> habundare <hi rend="italic">BTNS</hi> 14 blanditis <hi rend="italic">Bl</hi> 16 qui <lb/>
            <hi rend="italic">BJ TI</hi> alienam <hi rend="italic">M</hi> 18 cepisset <hi rend="italic">RS</hi> 19 iam con <hi rend="italic">om. M</hi> gentibus <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> conperit <hi rend="italic">T om. Nl</hi> 20 coniugibus <hi rend="italic">M</hi> 21 et <hi rend="italic">om. VENSbd</hi> <lb/>
            jpfideli <hi rend="italic">T</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="368"/>
            uera eius pudicitia cum coniuge dici potest, quia omne quod <lb/>
            non est ex fide, peccatum est: quamuis ueram fidelis <lb/>
            habeat pudicitiam etiam cum infideli coniuge, qui non habet <lb/>
            ueram. ideo autem nec iuberi debuerunt fideles ab infidelibus <lb/>
            separari, quia non contra iussionem domini gentiles fuerunt<lb n="5"/>
            ambo coniuncti. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>