<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa035a.opp-lat1:3-4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa035a.opp-lat1:3-4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa035a.opp-lat1"><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="2" unit="altchapter"/> Ait itaque apostolus, doctor gentium, uas electionis: <lb/>
            dico autem innuptis et uiduis bonum esse illis. <lb/>
            si sic permanserint sicut et ego. haec uerba ita intellegenda<lb n="20"/>
            sunt, ut non existimemus uiduas non oportere innuptas <lb/>
            dici, quia nuptias uidentur expertae; innuptarum enim

<note type="footnote"> 13 Rom. 12, 3 19 I Cor. 7. 8 </note>

<note type="footnote"> 1 per te quoque <hi rend="italic">bd</hi> quodque <hi rend="italic">P</hi> prode essent <hi rend="italic">P</hi> 2 quicquid <lb/>
            <hi rend="italic">IXfABMENX</hi> his X 3 numquaę (s. ? <hi rend="italic">add</hi>. 111) <hi rend="italic">P</hi> uel] <lb/>
            et X 4 prospexeris <hi rend="italic">B</hi> 6 aliorumj eorum 7 8 pertineat <hi rend="italic">AD</hi> <lb/>
            exhortatio (h s. <hi rend="italic">I.) PB</hi> exhortacioni <hi rend="italic">T</hi> 9 exortatione T 10 excite- <lb/>
            <hi rend="italic">tur T 11 ego] ergo PyHADTMNX apud om. MENX</hi> 12 scribtura <lb/>
            <hi rend="italic">(semper</hi> b) <hi rend="italic">CP</hi> 13 regula <hi rend="italic">EX</hi> figet 11 14 ad temperanciam <lb/>
            ut ipse ait <hi rend="italic">T</hi> J5 partitur <hi rend="italic">MENX</hi> 16 ergo <hi rend="italic">om. MNX</hi> aliud <lb/>
            mihi <hi rend="italic">AD</hi> te Otu. <hi rend="italic">PjADTMENX</hi> tibi <hi rend="italic">om</hi>. y exponere doctoris <lb/>
            <hi rend="italic">PyDTMENX</hi> 17 exponere disputare <hi rend="italic">T</hi> et <hi rend="italic">om. PyAxH</hi> iis M <lb/>
            dederit dominus <hi rend="italic">ltfEXN</hi> 19 innubtis <hi rend="italic">(semper</hi> b) <hi rend="italic">C</hi> 20 et <hi rend="italic">om. B</hi> <lb/>
            itaque <hi rend="italic">lIfEX</hi> itaque uerba X 21 non oportere <hi rend="italic">om. I)</hi> 22 eiperte <lb/>
            <hi rend="italic">xr</hi> expertae <hi rend="italic">(s. 1</hi>. expertas habere) <hi rend="italic">H</hi> in nuptarum <hi rend="italic">M</hi> innupt.arum <lb/>
            X enim] ergo <hi rend="italic">N</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="307"/>
            nomine illas significat, quae non sunt nuptiis alligatae, siue <lb/>
            fuerint sine non fuerint. quod alio loco aperit, ubi ait: diuisa <lb/>
            est mulier innupta et uirgo. quando utique et uirginem <lb/>
            adiungit, quid mulierem innuptam nisi uiduam uult intellegi? <lb/>
            unde etiam deinceps uno innuptae nomine professionem utramque <lb n="5"/>
            conplectitur dicens: quae innupta est, sollicita <lb/>
            est ea quae sunt domini, quomodo placeat domino: <lb/>
            quae autem nuptaest, sollicita est quae sunt mundi, <lb/>
            quomodo placeat uiro. innuptam certe non eam tantum <lb/>
            intellegi uoluit, quae numquam nupsit, sed etiam eam, quae <lb n="10"/>
            nuptiarum uinculo per uiduitatem liberata nupta esse destitit: <lb/>
            nam ideo et nuptam non dicit nisi eam quae uirum habet. <lb/>
            non etiam eam, quae habuit et non habet. quapropter uidua <lb/>
            omnis innupta est; sed quia non omnis innupta uidua est — <lb/>
            sunt enim et uirgines — ideo hic utrumque posuit, ubi ait: <lb n="15"/>
            dico autem innuptis et uiduis; tamquam diceret: quod <lb/>
            dico innuptis, non eis solis dico, quae uirgines sunt, sed eis <lb/>
            etiam, quae uiduae sunt, bonum esse illis, si sic permanserint, <lb/>
            sicut et ego. 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="3" unit="altchapter"/> Ecce est bonum tuum ei bono conparatum, quod <lb n="20"/>
            dicit apostolus suum, si fides adest, immo quia fides adest. <lb/>
            breuis est ista doctrina nec ideo contemnenda, quia breuis: <lb/>
            sed ideo facilius et carius tenenda, quia in breuitate non <lb/>
            uilis. non enim qualecumque bonum hic commendaret apostolus, <lb/>
            quod fidei nuptarum sine ulla ambiguitate praeposuit. <lb n="25"/>
            quantum autem bonum habeat nuptarum fides, id est

<note type="footnote"> 2. 6. I COT. 7, 34 16 I Cor. 7, 8 </note>

<note type="footnote"> 1 illa <hi rend="italic">A</hi> 2 aperuit <hi rend="italic">AIJ</hi> ait] dicit <hi rend="italic">P,IZABDT.J.)IEXX 3 jin</hi>. et <lb/>
            <hi rend="italic">om. IZB</hi> uirgines <hi rend="italic">MENX</hi> 5 nomine innuptae X utranque <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            6 quae-ea <hi rend="italic">om. T</hi> 8 <hi rend="italic">alt</hi>. quaeJ ea quae <hi rend="italic">IaHADTMENXbd</hi> que 1 <lb/>
            10 uolunt <hi rend="italic">B</hi> que <hi rend="italic">P</hi> 11 prv <hi rend="italic">H</hi> 13 habetj habeat P1 habe.t <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            15 et <hi rend="italic">om. CIZB</hi> 16 autem et <hi rend="italic">E</hi> 17 etiam eis <hi rend="italic">bd</hi> eis <hi rend="italic">om. T</hi> <lb/>
            18 uidue 1 20 bonum tuum est <hi rend="italic">B</hi> eij et <hi rend="italic">AT</hi> 22 est enim <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            24 quale.cumque <hi rend="italic">C</hi> cdmendat <hi rend="italic">N</hi> commemoraret y 25 nuptiarum <hi rend="italic">DT</hi> <lb/>
            ulla <hi rend="italic">om. D</hi> proposuit <hi rend="italic">EXN</hi> 26 autemj enim <hi rend="italic">ENX</hi> ••nuptaruin y <lb/>
            religiosarum et christianarum N </note>

<note type="footnote"> 20* </note> <lb/>
             
<pb n="308"/>
            christianarum et religiosarum coniugatarum, hinc intellegi potest. <lb/>
            quod, cum de fugienda fornicatione praeciperet, ubi utique <lb/>
            et coniugatos adloquebatur, nescitis, inquit, quia corpora <lb/>
            uestra me in bra sunt Christi? tantum ergo bonum est <lb/>
            fidelis coniugii, ut etiam ipsa membra sint Christi. hoc autem<lb n="5"/>
            bono quoniam melius est bonum continentiae uidualis. non <lb/>
            hac professione id agitur, ut aliquid plus sit catholica uidua <lb/>
            quam membrum Christi, sed ut meliorem quam coniugata <lb/>
            . locum habeat inter membra Christi. dicit quippe idem apostolus: <lb/>
            sicut enim in uno corpore multa membra<lb n="10"/>
            habemus, omnia autem membra non eosdem actus <lb/>
            habent, ita multi unum corpus sumus in Christo. <lb/>
            singuli autem alter alterius membra, habentes <lb/>
            dona diuersa secundum gratiam quae data est <lb/>
            nobis. <lb n="15"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>