<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa034.opp-lat1:35</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa034.opp-lat1:35</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa034.opp-lat1"><div n="35" subtype="section" type="textpart"><p>Admonitio autem quaedam, quae nobiscum agit, ut deum <lb/>
            recordemur, ut eum quaeramus, ut eum pulso omni fastidio sitiamus, <lb/>
            de ipso ad nos fonte ueritatis emanat. hoc interioribus luminibus <lb n="5"/>
            nostris iubar sol ille secretus infundit. huius est uerum omne, quod <lb/>
            loquimur, etiam quando adhuc uel minus sanis uel repente apertis <lb/>
            oculis audacter conuerti et totum intueri trepidamus, nihilque aliud <lb/>
            etiam hoc apparet esse quam deum nulla degeneratione inpediente <lb/>
            perfectum. nam ibi totum atque omne perfectum est simulque est <lb n="10"/>
            omnipotentissimus deus. sed tamen quamdiu quaerimus, nondum <lb/>
            ipso fonte atque, ut illo uerbo utar, plenitudine saturati nondum ad <lb/>
            nostrum modum nos peruenisse fateamur et ideo quamuis iam deo <lb/>
            adiuuante nondum tamen sapientes ac beati sumus. illa est igitur <lb/>
            plena satietas animorum, hoc est beata uita, pie perfecteque cognoscere, <lb n="15"/>
            a quo inducaris in ueritatem, qua ueritate perfruaris, per <lb/>
            quid conectaris summo modo. quae tria unum deum intellegentibus <lb/>
            unamque substantiam exclusis uanitatibus uariae superstitionis <lb/>
            ostendunt. — Hic mater recognitis uerbis, quae suae memoriae penitus <lb/>
            inhaerebant, et quasi euigilans in fidem suam uersum illum sacerdotis <lb n="20"/>
            nostri: <lb/>
            foue precantes, trinitas, <lb/>
            laeta effudit atque subiecit: Haec est nullo ambigente beata uita, <lb/>
            quae uita perfecta est, ad quam nos festinantes posse perduci solida <lb/>
            fide alacri spe flagranti caritate praesumendum est. <lb n="25"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>