<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa034.opp-lat1:28</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa034.opp-lat1:28</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa034.opp-lat1"><div n="28" subtype="section" type="textpart"><p>Est ergo animi egestas, inquam, nihil aliud quam stultitia. <lb n="10"/>
            haec est enim contraria sapientiae et ita contraria, ut mors uitae, <lb/>
            ut beata uita miserae, hoc est sine aliquo medio. nam ut omnis 11011 <lb/>
            beatus homo miser est omnisque homo non mortuus uiuit, sic omnem <lb/>
            non stultum manifestum est esse sapientem. ex quo et illud iam licet <lb/>
            uidere, non ex eo tantum Sergium Oratam fuisse miserum, quod timebat, <lb n="15"/>
            ne fortunae illa munera amitteret, sed quia stultus erat. quo <lb/>
            fit, ut miserior esset, si tam pendulis nutantibusque his, quae bona <lb/>
            putabat, nihil omnino metuisset. esset enim non fortitudinis excubiis <lb/>
            sed mentis sopore securior et altiore stultitia demersius miser. <lb/>
            at si omnis, qui caret sapientia, magnam patitur egestatem omnisque<lb n="20"/>
            compos sapientiae nihilo eget, sequitur, ut stultitia sit egestas. <lb/>
            ut autem omnis stultus miser, ita omnis miser stultus est. ergo ut <lb/>
            omnis egestas miseria, ita omnis miseria egestas esse conuincitur. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>